Esopo





1. Accipiter et Columbae.

Columbae milvi metu accipitrem rogaverunt, ut eas

defenderet. Ille annuit. At in columbare receptus,

uno die majorem stragem edidit, quam milvus longo

tempore potuisset edere. --Fabula docet, malorum

patrocinium vitandum esse.

2. Mus et Milvus.

Milvus laqueis irretitus musculum exoravit, ut eum

corrosis plagis liberaret. Quo facto, milvus

liberatus murem arripuit et devoravit. --Haec fabula

ostendit quam gratiam mali pro beneficiis reddere

soleant.

3. Hoedus et Lupus.

Hoedus stans in tecto domus lupo praetereunti

maledixit. Cui lupus, non tu, inquit, sed tectum mihi

maledicit. --Saepe locus et tempus homines timidos

audaces reddit.

 

 

4. Grus et Pavo.

Pavo coram grue pennas suas explicans, quanta est,

inquit, formositas mea et tua deformitas! At grus

evolans, et quanta est, inquit, levitas mea et tua

tarditas! --Monet haec fabula, ne ob aliquod bonum,

quod nobis natura tribuit, alios contemnamus quibus

natura alia et fortasse majora dedit.

5. Pavo.

Pavo graviter conquerebatur apud Junonem, dominam

suam, quod vocis suavitas sibi negata esset dum

luscinia, avis tam parum decora, cantu excellat. Cui

Juno, et merito, inquit; non enim omnia bona in unum

conferri oportuit.

6. Anseres et Grues.

In eodem quondam prato pascebantur anseres et grues.

Adveniente domino prati, grues facile avolabant: sed

anseres, impediti corporis gravitate, deprehensi et

mactati sunt. --Sic saepe pauperes cum potentioribus

in eodem crimine deprehensi, soli dant poenam, dum

illi salvi evadunt.

7. Capra et Lupus.

Lupus capram in alta rupe stantem conspicatus, cur

non, inquit, relinquis nuda illa et sterilia loca, et

huc descendis in herbidos campos, qui tibi laetum

pabulum offerunt? Cui respondit capra: mihi non est

in animo, dulcia tutis praeponere.

8. Venter et Membra.

Membra quondam dicebant ventri: nosne te semper

ministerio nostro alemus, dum ipse summo otio

frueris? Non faciemus. Dum igitur ventri cibum

subducunt, corpus debilitatur, et membra sero

invidiae suae poenituit.

9. Canis et Boves.

Canis iacebat in praesepi bovesque latrando a pabulo

arcebat. Cui unus boum, quanta ista, inquit, invidia

est, quod non pateris, ut eo cibo vescamur, quem tu

ipse capere nec velis nec possis! --Haec fabula

invidiae indolem declarat.

10. Vulpes et Leo.

Vulpes, quae nunquam leonem viderat, quum ei forte

occurrisset leo, ita est perterrita, ut paene

moreretur formidine. Eundem conspicata iterum, timuit

quidem, sed nequaquam ut antea. Tertio illi obviam

facta, ausa est etiam propius accedere, eumque

alloqui.

 

11. Cancri.

Cancer dicebat filio: mi fili, ne sic obliquis semper

gressibus incede, sed recta via perge. Cui ille, mi

pater, respondit, libenter tuis praeceptis obsequar,

si te prius idem facientem videro. --Docet haec

fabula, adolescentiam nulla re magis, quam exemplis,

instrui.

12. Boves.

In eodem prato pascebantur tres boves in maxima

concordia, et sic ab omni ferarum incursione tuti

erant. Sed dissidio inter illos orto, singuli a feris

petiti et laniati sunt. --Fabula docet quantum boni

sit concordia.

13. Asinus.

Asinus, pelle leonis indutus, territabat homines et

bestias, tanquam leo esset. Sed forte, dum se

celerius movet, aures eminebant: unde agnitus, in

pistrinum abductus est, ubi poenas petulantiae dedit.

--Haec fabula stolidos notat, qui immeritis honoribus

superbiunt.

 

 

14. Mulier et Gallina.

Mulier quaedam habebat gallinam, quae ei quotidie

ovum pariebat aureum. Hinc suspicari coepit, illam

auri massam intus celare, et gallinam occidit. Sed

nihil in ea reperit, nisi quod in aliis gallinis

reperiri solet. Itaque dum majoribus divitiis

inhiabat, etiam minores perdidit.

15. Viatores et Asinus.

Duo qui una iter faciebant, asinum oberrantem in

solitudine conspicati, accurrunt laeti, et uterque

eum sibi vindicare coepit, quod eum prior

conspexisset . Dum vero contendunt et rixantur, nec a

verberibus abstinent, asinus aufugit, et neuter eo

potitur.

16. Corvus et Lupi.

Corvus partem praedae petebat a lupis, quod eos totum

diem comitatus esset. Cui illi, non tu nos, inquiunt,

sed praedam sectatus es, idque eo animo ut ne nostris

quidem corporibus parceres, si exanimarentur. Merito

in actionibus non spectatur, quid fiat, sed quo animo

fiat.

 

 

17. Pastores et Lupus.

Pastores caesa ove convivium celebrabant. Quod quum

lupus cerneret, ego, inquit, si agnum rapuissem,

quantus tumultus fieret! At isti impune ovem

comedunt! Tum unus illorum, nos enim inquit, nostra,

non aliena ove epulamur.

 

 

18. Carbonarius et Fullo.

Carbonarius, qui spatiosam habebat domum, invitavit

fullonem ut ad se commigraret. Ille respondit:

quaenam inter nos esse possit societas? quum tu

vestes, quas ego nitidas reddidissem, fuligine et

maculis inquinaturus esses. --Haec fabula docet,

dissimilia non debere conjungi.

 

19. Tubicen.

Tubicen ab hostibus captus, ne me, inquit,

interficite; nam inermis sum, neque quidquam habeo

praeter hanc tubam. At propter hoc ipsum, inquiunt,

te interimemus; quod, quum ipse pugnandi sis

imperitus, alios ad pugnam incitare soles. --Fabula

docet, non solum maleficos esse puniendos, sed etiam

eos, qui alios ad male faciendum irritent.

20. Accipitres et Columbae.

Accipitres quondam acerrime inter se belligerabant.

Hos columbae in gratiam reducere conatae effecerunt,

ut illi pacem inter se facerent. Qua firmata,

accipitres vim suam in ipsas columbas converterunt.

Haec fabula docet, potentiorum discordias

imbecillioribus saepe prodesse.

21. Mulier et Gallina.

Mulier vidua gallinam habebat, quae ei quotidie unum

ovum pariebat. Illa existimabat, si gallinam

diligentius saginare fore, ut illa bina aut terno ova

quotidie pareret. Quum autem cibo superfluo gallina

pinguis esset facta, plane ova parere desiit. --Haec

fabula docet, avaritiam saepe damnosam esse.

 

 

22. Vulpes et Uva.

Vulpes uvam in vite conspicata, ad illam subsiliit

omnium virium suarum contentione, si eam forte

attingere posset. Tandem defatigata inani labore,

discedens dixit: at nunc etiam acerbae sunt, nec eas

in via repertas tollerem. Haec tabula docet, multos

ea contemnere, quae se assequi posse desperent.

 

 

23. Vulpes et Leaena.

Vulpes leaenam exprobrabat, quod non nisi unum

catulum pareret. Huic dicitur respondisse, unum, sed

leonem. --Haec fabula, non copiam, sed bonitatem

rerum aestimandam esse, docet.

 

 

24. Mures.

Mures aliquando habuerunt consilium, quomodo a fele

caverent. Multis aliis propositis, omnibus placuit,

ut ei tintinnabulum annecteretur: sic enim ipsos,

sonitu admonitos, eam fugere posse. Sed quum jam

inter mures quaereretur, qui feli tintinnabulum

annecteret, nemo repertus est. --Fabula docet , in

suadendo plurimos esse audaces, sed in ipso periculo

timidos.

 

 

25. Canis Mordax.

Cani mordaci paterfamilias jussit tintinnabulum ex

aere appendi, ut omnes eum cavere possent. Ille vero

aeris tinnitu gaudebat, et quasi virtutis suae

praemium esset, alios canes prae se contemnere

coepit. Cui unus senior, O te stolidum, inquit, qui

ignorare videris, isto tinnitu pravitatem morum

tuorum indicari! --Haec fabula scripta est in eos,

qui sibi insignibus flagitiorum suorum placent.

26. Canis et Lupis.

Lupus canem videns bene saginatum, quanta est,

inquit, felicitas tua! Tu, ut videtur, laute vivis,

at ego fame enecor. Tum canis, licet, inquit, mecum

in urbem venias et eadem felicitate fruaris. Lupus

conditionem accepit. Dum una eunt, animadvertit lupus

in collo canis attritos pilos. Quid hoc est? inquit.

Num jugum sustines? cervix enim tua tota est glabra.

Nihil est, canis respondit. Sed interdiu me alligant,

ut noctu sim vigilantior; atque haec sunt vestigia

collaris, quod cervi circumdari solet. Tum lupus,

vale, inquit, amice! nihil moror felicitatem

servitute emtam! --Haec fabula docet, liberis nullum

commodum tanti esse quod servitutis calamitatem

compensare possit.

 

 

27. Lupus et Grus.

In faucibus lupi os inhaeserat. Mercede igitur

conducit gruem, qui illud extrahat. Hoc grus

longitudine colli facile effecit. Quum autem mercedem

postularet, subridens lupus et dentibus infrendens,

num tibi, inquit, parva merces videtur, quod caput

incolume ex lupi faucibus extraxisti?

 

 

28. Agricola et Anguis.

Agricola anguem reperit, frigore paene exstinctum.

Misericordia motus, eum fovit sinu et subter alas

recondidit. Mox anguis recreatus vires recepit, et

agricolae, pro beneficio, letale vulnus inflixit.

--Haec fabula docet qualem mercedem mali pro

beneficiis reddere soleant.

 

 

29. Asinus et Equus.

Asinus equum beatum praedicabat, qui tam copiose

pasceretur quum sibi post molestissimos labores ne

paleae quidem satis praeberetur. Forte autem bello

exorto, equus in proelium agitur, et circumventus ab

hostibus, post incredibiles labores tandem, multis

vulneribus confossus, collabitur. Haec omnia asinus

conspicatus, o me stolidum, inquit, qui beatitudinem

ex praesentis temporis fortuna aestimaverim!

30. Agricola et Filii.

Agricola senex, quum mortem sibi appropinquare

sentiret, filios convocavit, quos, ut fieri solet,

interdum discordare noverat, et fascem virgularum

afferri jubet. Quibus allatis, filios hortabatur, ut

hunc fascem frangerent. Quod quum facere non possent,

distribuit singulis singulas virgas, iisque celeriter

fractis, docuit illos, quam firma res esset

concordia, quamque imbecillis discordia.

 

 

31. Equus et Asinus.

Asinus, onustus sarcinis, equum rogavit, ut aliqua

parte oneris se levaret, si se vivum videre vellet.

Sed ille asini preces repudiavit. Paulo post igitur

asinus labore consumtus in via corruit et efflavit

animam. Tum agitator omnes sarcinas, quas asinus

portaverat, atque insuper etiam pellem asino

detractam, in equum imposuit. Ibi ille sero priorem

superbiam deplorans, o me miserum, inquit, qui

parvulum onus in me recipere noluerim, quum nunc

cogar tantas sarcinas ferre, una cum pelle comitis

mei, cujus preces tam superbe contemseram.

32. Mulier et Ancillae.

Mulier vidua, quae texendo vitam sustentabat, solebat

ancillas suas de nocte excitare ad opus, quum primum

galli cantum audivisset. At illae, diuturno labore

fatigatae, statuerunt gallum interficere. Quo facto,

deteriore conditione quam prius esse coeperunt. Nam

domina, de hora noctis incerta, nunc famulas saepe

jam prima nocte excitabat.

33. Testudo et Aquila.

Testudo aquilam magnopere orabat, ut sese volare

doceret. Aquila ei ostendebat quidem, eam rem petere

naturae suae contrariam; sed illa nihilominus

instabat, et obsecrabat aquilam, ut se volucrem

facere vellet. Itaque ungulis arreptam aquila

sustulit in sublime, et demisit illam, ut per aerem

ferretur. Tum in saxa incidens comminuta, interiit.

Haec fabula docet, multos cupiditatibus suis

occoecatos consilia prudentiorum respuere, et in

exitium ruere stultitia sua.

 

 

34. Luscinia et Accipiter.

Accipiter esuriens rapuit lusciniam. Quae quum

intelligeret, sibi mortem impendere, ad preces

conversa, orat accipitrem, ne se perdat sine causa.

Se enim avidissimum ventrem illius non posse explere,

et suadere adeo, ut grandiores aliquas volucres

venetur. Cui accipiter, insanirem, inquit, si partam

praedam amittere, et incerta pro certis sectari

vellem.

 

 

35. Senex et Mors.

Senex in silva ligna ceciderat, iisque sublatis domum

redire coepit. Quum aliquantum viae progressus esset,

onere et via defatigatus, fascem deposuit, et secum

aetatis et inopiae mala contemplatus, Mortem clara

voce invocat quae ipsum ab omnibus his malis liberet.

Tum Mors, senis precibus auditis subito adstitit, et

quid vellet, percunctatur. At Senex, quem jam votorum

suorum poenitebat nihil, inquit sed requiro, qui onus

paululum allevet, dum ego rursus subeo.

 

 

36. Inimici.

In eadem navi vehebantur duo, qui inter se capitalia

odia exercebant. Unus eorum in prora, alter in puppi

residebat. Orta tempestate ingenti, quum omnes de

vita desperarent, interrogat is, qui in puppi

sedebat, gubernatorem, utram partem navis prius

submersum iri existimaret. Cui gubernator, proram,

respondit. Tum ille, jam mors mihi non molesta est,

quum inimici mei mortem adspecturus sim.

 

 

37. Hinnuleus et Cervus.

Hinnuleus quondam patrem suum his verbis interrogasse

dicitur: Mi pater, quum multo sis major canibus et

tam ardua cornua habeas, quibus a te vim propulsare

posss, qui fit, ut canes tantopere metuas? Ibi cervus

ridens, mi nate, inquit, vera memoras; mihi tamen,

nescio quo pacto, semper accidit, ut, audita canum

voce, in fugam statim convertar. --Haec fabula docet,

natura formidulosos nullis rationibus fortea reddi

posse.

38. Hoedus et Lupus.

Quum hoedus evasisset lupum et confugisset in caulam

ovium, quid tu, stulte, inquit ille, hic te salvum

futurum speras, ubi quotidie pecudes rapi et diis

mactari videas? Non curo, inquit hoedus; nam si

moriendum sit, quanto praclarius mihi erit, meo

cruore aspergi aras deorum immortalium quam irrigari

siccas lupi fauces. --Haec fabula docet, bonos mortem

quae omnibus imminet, non timere, si cum honestate et

laude conjuncta sit.

39. Corvus et Vulpes.

Corvus alicunde caseum rapuerat, et cum illo in altam

arborem subvolarat. Vulpecula, ilium caseum appetens,

corvum blandis verbis adoritur; quumque primum formam

ejus pennarumque nitorem laudasset, pol, inquit, te

avium regem esse dicerem, si cantus pulchritudini

tuae responderet. Tum ille, laudibus vulpis inflatus,

etiam cantu se valere demonstrare voluit. Ita vero e

rostro aperto caseus delapsus est, quem vulpes

arreptum devoravit. --Haec fabula docet, vitandas

esse adulatoram voces, qui blanditiis suis nobis

insidiantur.

40. Leo.

Societatem junxerant Leo, Juvenea, Capra, Ovis.

Praeda autem, quam ceperant, in quatuor partes

aequales divisa, leo prima, ait, mea est; debetur

enim haec praestantiae meae. Tollam et secundam, quam

meretur robur meum. Tertiam vindicat sibi egregius

labor meus. Quartam qui sibi arrogare voluerit is

sciat, se habiturum me inimicum sibi. Quid facerent

imbecilles bestiae, aut quae sibi leonem infestum

habere vellet?

41. Mus et Rusticus.

Mus a Rustico in caricarum acervo deprehensus, tam

acri morsu ejus digitos vulneravit, ut ille eum

dimitteret, dicens: nihil, mehercule, tam pusillum

est, quod de salute desperare debeat, modo se

defendere et vim depulsare velit.

 

 

42. Vultur et Aviculae.

Vultur aliquando aviculas invitavit ad convivium,

quod illis daturus esset die natali suo. Quae quum ad

tempus. adessent, eas carpere et occidere, epulasque

sibi de invitatis instruere coepit.

43. Ranae.

Ranae laetabantur, quum nuntiatum esset, Solem uxorem

duxisse. Sed una caeteris prudentior, O vos stolidos!

inquit; nonne meministis, quantopere vos saepe unius

Solis aestus excruciet? Quid igitur fiet, quum

liberos etiam procreaverit?

44. Ranae et Jupiter.

Ranae aliquando regem sibi a Jove petivisse dicuntur.

Quarum ille precibus exoratus trabem ingentem in

lacum dejecit. Ranae sonitu perterritae primum

refugere, deinde vero, trabem in aqua natantem

conspicatae, magno cum contemtu in ea consederunt

aliumque sibi novis clamoribus regem expetiverunt.

Tum Jupiter, earum stultitiam puniturus, hydrum illis

misit, a quo quum plurimae captae perirent, sero eas

stolidarum precum poenitur.

45: Lupi et Pastores.

Quum Philippus, rex Macedoniae, cum Atheniensibus

foedus initurus esset, ea conditione, ut oratores

suos ipsi traderent Demosthenes populo narravit

fabulam qua iis callidum regis consilium ante oculos

poneret. Dixit enim, lupos quondam cum pastoribus

pactos esse, se nunquam in posterum greges esse

impugnaturos, si canes ipsis dederentur. Placuisse

stultis pastoribus conditionem; sed quum lupi caulas

excubiis nudatas, vidissent, eos impetu facto omnem

gregem dilaniasse.

 

 

46. Puer mendax.

Puer oves pascens crebro per lusum magnis clamoribus

opem rusticorum imploraveret, lupos gregem suum

aggressos esse fingens. Saepe autem frustratus eos,

qui auxilium laturi advenerant, tandem lupo revera

irruente multis cum lacrymis, vicinos orare coepit,

ut sibi et gregi subvenirent. At illi eum pariter ut

antea ludere existimantes, preces ejus et lacrymas

neglexerunt, ita ut lupus libere in oves grassaretur,

plurimasque earum dilaniaret.

 

 

47. Corvus.

Corvus, qui caseum forte repererat, gaudium alta voce

significavit. Quo sono allecti plures corvi famelici

advolaverunt, impetuque in illum facto, opimam ei

dapem eripuerunt.

48. Cornix et Columba.

Cornix columbae gratulabatur foecunditatem, quod

singulis mensibus pullos excluderet. At illa, ne mei,

inquit, doloris causam commemores. Nam quos pullos

educo, eos dominus raptos aut ipse comedit aut aliis

comedendos vendit. Ita mihi mea foecunditas novum

semper luctum parit.

49. Leo, Asinus et Vulpes.

Vulpes, asinus et leo venatum iverant. Ampla praeda

facta, leo asinum illam partiri jubet. Qui quum

singulis singulas partes poneret aequales, leo eum

correptum dilaniavit, et vulpeculae partiendi

negotium tribuit. Illa astutior, leoni partem maximam

apposuit, sibi vix minimam reservans particulam. Tum

leo subridens ejus prudentiam laudare, et unde hoc

didicerit, interrogare coepit. Et vulpes, Hujus me,

inquit, calamitas docuit, quid minores potentioribus

debeant.

50. Muscae.

Effusa mellis copia est: Muscae advolant

Pascuntur. At Mox impeditis cruribus

Revolare, nequeunt.

Heu miseram, inquiunt, vicem!

Cibus iste blandus, qui pellexit suaviter,

Nunc fraudulentus quam crudeliter necat!

Perfida voluptas fabula hac depingitur.

51. Cancer.

Mare cancer olim deseruit, in littore

Pascendi cupidus. Vulpes hunc simul adspici,

Jejuna, simul accurrit, et praedam capit.

Nae, dixit ille, jure plector, qui, salo

Quum fuerim natus, voluerim solo ingredi!

Suus unicuique praefinitus est locus,

Quem praeterire sine periclo non licet.

 

 

52. Culex et Taurus.

In cornu tauri parvulus quondam culex

Consedit; seque dixit, mole si sua

Eum gravaret, avolaturum illico.

At ille: nec te considentem senseram.

 

Indice Libri - Freenfo.net