TITI LIVI AB URBE CONDITA LIBER XIV PERIOCHA


Pyrrhus in Siciliam traiecit.
Cum inter alia prodigia fulmine deiectum esset in Capitolio Iouis signum, caput eius per haruspices inuentum est.
Curius Dentatus cos. cum dilectum haberet, eius, qui citatus non responderat, bona primus uendidit ; iterum Pyrrhum ex Sicilia in Italiam reuersum uicit et Italia expulit.
Fabricius censor P. Cornelium Rufinum consularem senatu mouit, quod is X pondo argenti facti haberet.
Lustro a censoribus condito censa sunt ciuium capita CCLXXI milia CCXXIIII.
Cum Ptolemaeo, Aegypti rege, societas iuncta est.
Sextilia, uirgo Vestalis, damnata incesti uiua defossa est.
Coloniae deductae sunt Posidonia et Cosa.
Carthaginiensium classis auxilio Tarentinis uenit, quo facto ab his foedus uiolatum est.
Res praeterea contra Lucanos et Bruttios et Samnites feliciter gestas et Pyrrhi regis mortem continet.

Indice Libri - Freenfo.net