M. ANNAEI LVCANI BELLI CIVILIS LIBER SEXTUS


Postquam castra duces, pugnae iam mente, propinquis
inposuere jugis admotaque comminus arma
parque suum uidere dei, capere omnia Caesar
moenia Graiorum spernit Martemque secundum
iam nisi de genero fatis debere recusat.
Funestam mundo uotis petit omnibus horam,
in casus quae cuncta ferat; placet alea fati
alterutrum mersura caput. Ter collibus omnis
explicuit turmas et signa minantia pugnam,
10
testatus numquam Latiae se desse ruinae.
Vt uidet ad nullos exciri posse tumultus
in pugnam generum, sed clauso fidere uallo,
signa mouet tectusque uia dumosa per arua
Dyrrachii praeceps rapiendas tendit ad arcis.
Hoc iter aequoreo praecepit limite Magnus,
quemque uocat collem Taulantius incola Petram,
insedit castris Ephyreaque moenia seruat,
defendens tutam uel solis turribus urbem.
Non opus hanc ueterum nec moles structa tuetur
20
humanusque labor, facilis, licet ardua tollat,
cedere uel bellis uel cuncta mouentibus annis;
sed munimen habet nullo quassabile ferro
naturam sedemque loci; nam clausa profundo
undique praecipiti scopulisque uomentibus aequor
exiguo debet, quod non est insula, colli.
Terribiles ratibus sustentant moenia cautes,
Ioniumque furens, rabido cum tollitur anstro,
templa domosque quatit spumatque in culmina pontus.
Hic auidam belli rapuit spes inproba mentem
30
Caesaris, ut uastis diffusum collibus hostem
cingeret ignarum ducto procul aggere ualli.
Metatur terras oculis, nec caespite tantum
contentus fragili subitos attollere muros,
ingentis cautes auulsaque saxa metallis
Graiorumque domos direptaque moenia transfert.
Extruitur quod non aries inpellere saeuus,
quod non ulla queat uolenti machina belli;
franguntur montes planumque per ardua Caesar
ducit opus: pandit fossas turritaque summis
40
disponit castella iugis, magnoque recessu
amplexus fines, saltus, nemorosaque tesqua
et siluas, uastaque feras indagine claudit.
Non desunt campi, non desunt pabula Magno,
castraque Caesareo circumdatus aggere mutat.
Flumina tot cursus illic exorta fatigant,
illic mersa suos, operumque ut summa reuisat,
defessus Caesar mediis intermanet agris.
Nunc uetus Iliacos attollat fabula muros
adscribatque deis; fragili circumdata testa
50
moenia mirentur refugi Babylonia Parthi:
en quantum Tigris, quantum celer ambit Orontes,
Assyriis quantum populis telluris eoae
sufficit in regnum, subitum bellique tumultu
raptum clausit opus. Tanti periere labores;
tot potuere manus aut iungere Seston Abydo
ingestoque solo Phrixeum elidere pontum
aut Pelopis latis Ephyren abrumpere regnis
et ratibus longae flexus donare Maleae
aut aliquem mundi, quamuis natura negasset,
60
in melius mutare locum. Coit area belli:
hic alitur sanguis terras fluxurus in omnis,
hic et Thessalicae clades Libycaeque tenentur;
aestuat angusta rabies ciuilis harena.
Prima quidem surgens operum structura fefellit
Pompeium, ueluti mediae qui tutus in aruis
Sicaniae rabidum nescit latrare Pelorum,
aut uaga cum Tethys Rutupinaque litora feruent,
unda Caledonios fallit turbata Britannos.
Vt primum uasto saeptas uidet aggere terras,
70
ipse quoque a tuta deducens agmina Petra
diuersis spargit tumulis, ut Caesaris arma
laxet et effuso claudentem milite tendat,
ac tantum saepti uallo sibi uindicat agi,
parua Mycenaeae quantum sacrata Dianae
distat ab excelsa nemoralis Aricia Roma,
quoque modo terrae praelapsus moenia Thybris
in mare descendit, si nusquam torqueat amnem.
Classica nulla sonant iniussaque tela uagantur,
et fit saepe nefas iaculum temptante lacerto.
80
Maior cura ducis miscendis abstrahit armis:
Pompeium exhaustae praebenda ad gramina terrae,
quae currens obtriuit eques; gradibusque citatis
ungula frondentem discussit cornea campum.
Belliger attonsis sonipes defessus in aruis,
aduectos cum plena ferant praesepia culmos,
ore nouas poscens moribundus labitur herbas
et tremulo medios abrumpit poplite gyros.
Corpora dum soluit tabes et digerit artus,
traxit iners caelum fluidae contagia pestis
90
obscuram in nubem. Tali spiramine Nesis
emittit Stygium nebulosis aera saxis,
antraque letiferi rabiem Typhonis anhelant.
Inde labant populi, caeloque paratior unda
omne pati uirus durauit uiscera caeno.
Iam riget atra cutis distentaque lumina rumpit,
igneaque in uultus et sacro feruida morbo
pestis abit, fessumque caput se ferre recusat.
Iam magis atque magis praeceps agit omnia fatum,
nec medii dirimunt morbi uitamque necemque,
100
sed languor cum morte uenit, turbaque cadentum
aucta lues, dum mixta iacent incondita uiuis
corpora; nam miseros ultra tentoria ciues
spargere funus erat. Tamen hos minuere labores
a tergo pelagus pulsusque aquilonibus aer
litoraque et plenae peregrina messe carinae.
At liber terrae spatiosis collibus hostis
aere non pigro nec inertibus angitur undis,
sed patitur saeuam, ueluti circumdatus arta
obsidione, famem. Nondum turgentibus altam
110
in segetem culmis cernit miserabile uulgus
in pecudum cecidisse cibos et carpere dumos
et foliis spoliare nemus letumque minantis
uellere ab ignotis dubias radicibus herbas;
quae mollire queunt flamma, quae frangere morsu
quaeque per abrasas utero demittere fauces,
plurimaque humanis ante hoc incognita mensis
diripiens miles saturum tamen obsidet hostem.

Vt primum libuit ruptis euadere claustris

Pompeio cunctasque sibi permittere terras,
120
non obscura petit latebrosae tempora noctis
et raptum furto soceri cessantibus armis
dedignatur iter: latis exire ruinis
quaerit et inpulso turres confringere uallo
perque omnis gladios et qua uia caede paranda est.
Opportuna tamen ualli pars uisa propinqui,
qua Minuci castella uacant et confraga densis
arboribus dumeta tegunt. Hic puluere nullo
proditus agmen agit subitusque in moenia uenit.
Tot simul e campis Latiae fulsere uolucres,
130
tot cecinere tubae. Ne quid uictoria ferro
deberet, pauor attonitos confecerat hostes.
Quod solum valuit uirtus, iacuere perempti,
debuerant quo stare loco; qui uulnera ferrent,
jam derant, et nimbus agens tot tela peribat.
Tum piceos uoluunt immissae lampades ignes,
tum quassae nutant turres lapsumque minantur.
Roboris impacti crebros uomit agger ad ictus.
Iam Pompeianae celsi super ardua ualli
exierant aquilae, iam mundi iura patebant:
140
quem non mille simul turmis nec Caesare toto
auferret Fortuna locum, uictoribus unus
eripuit uetuitque capi seque arma tenente
ac nondum strato Magnum uicisse negauit.
Scaeua uiro nomen; castrorum in plebe merebat
ante feras Rhodani gentes; ibi sanguine multo
promotus Latiam longo gerit ordine uitem;
pronus ad omne nefas et qui nesciret, in armis
quam magnum uirtus crimen ciuilibus esset.
Hic ubi quaerentis socios iam Marte relicto
150
tuta fugae cernit: "Quo uos pauor, inquit, adegit
impius et cunctis ignotus Caesaris armis?
[O famuli turpes, seruum pecus, absque cruore]
terga datis morti? Cumulo uos desse uirorum
non pudet et bustis interque cadauera quaeri?
non ira saltem, iuuenes, pietate remota
stabitis? E cunctis, per quos erumperet hostis,
nos sumus electi. Non paruo sanguine Magni
iste dies ierit. Peterem felicior umbras
Caesaris in uultu; testem hunc Fortuna negauit:
160
Pompeio laudante cadam. Confringite tela
pectoris impulsu iugulisque retundite ferrum.
Iam longinqua petit puluis sonitusque ruinae,
securasque fragor concussit Caesaris aures.
Vicimus, o socii; ueniet qui uindicet arces,
dum morimur." Mouit tantum uox illa furorem
quantum non primo succendunt classica tantu,
mirantesque uirum atque auidi spectare sequuntur
scituri iuuenes, numero deprensa locoque
an plus quam mortem uirtus daret. Ille ruenti
170
aggere consistit primumque cadauera plenis
turribus euoluit subeuntisque obruit hostis
corporibus; totaeque uiro dant tela ruinae
roboraque et moles, hosti seque ipse minatur.
Nunc sude, nunc duro contraria pectora conto
detrudit muris et ualli summa tenentis
amputat ense manus; caput obterit ossaque saxo
ac male defensum fragili compage cerebrum
dissipat; alterius flamma crinesque genasque
succendit; strident oculis ardentibus ignes.
180
Vt primum cumulo crescente cadauera murum
admouere solo, non segnior extulit illum
saltus et in medias iecit super arma cateruas,
quam per summa rapit celerem uenabula pardum.
Tunc densos inter cuneos compressus et omni
uallatus bello uincit, quem respicit, hostem.
Iamque hebes et crasso non asper sanguine mucro
[percussum Scaeuae frangit, non uulnerat hostem];
perdidit ensis opus, frangit sine uulnere membra.
Illum tota premit moles, illum omnia tela.
190
Nulla fuit non certa manus, non lancea felix,
parque nouum Fortuna uidet concurrere, bellum
atque uirum. Fortis crebris sonat ictibus umbo,
et galeae fragmenta cauae conpressa perurunt
tempora, nec quidquam nudis uitalibus obstat
iam praeter stantis in summis ossibus hastas.
Quid nunc, uaesani, iaculis leuibusue sagittis
perditis haesuros numquam uitalibus ictus?
Hunc aut tortilibus uibrata phalarica neruis
obruat aut uasti muralia pondera saxi;
200
hunc aries ferro ballistaque limite torta
promoueat. Stat non fragilis pro Caesare murus
Pompeiumque tenet; iam pectora non tegit armis,
ac veritus credi clipeo laeuaque uacasse
aut culpa uixisse sua, tot uulnera belli
solus obit densamque ferens in pectore siluam
iam gradibus fessis, in quem cadat, eligit hostem.
[Par pelagi monstris, Libyeae sic belua terrae,]
sic Libycus densis elephans obpressus ab armis
omne repercussum squalenti missile tergo
210
frangit et haerentis mota cute discutit hastas;
uiscera tuta latent penitus, citraque cruorem
confixae stant tela ferae; tot facta sagittis,
tot iaculis unam non explent uulnera mortem.
Dictaea procul ecce manu Gortynis harundo
tenditur in Scaeuam, quae uoto certior omni
in caput atque oculi Iaeuum descendit in orbem.
Ille moras ferri neruorum et uincula rumpit
adfixam uellens oculo pendente sagittam
intrepidus telumque suo cum lumine calcat.
220
Pannonis haud aliter post ictum saeuior ursa,
cum iaculum parua Libys amentauit habena,
se rotat in uulnus telumque irata receptum
impetit et secum fugientem cirtumit hastam.
Perdiderat uultum rabies; stetit imbre cruento
informis facie. Laetus fragor aethera pulsat
uictorum; maiora uiris e sanguine paruo
gaudia non faceret conspectum in Caesare uulnus.
Ille tegens alta suppressum mente furorem
mitis et a uultu penitus uirtute remota
230
"Parcite", ait "ciues; procul hinc auertite ferrum,
conlatura meae nil sunt iam uulnera morti:
non eget ingestis, sed uulsis pectore telis.
Tollite et in Magni uiuentem ponite castris;
hoc uestro praestate duci; sit Scaeua relicti
Caesaris exemplum potius quam mortis honestae."
Credidit infelix simulatis uocibus Aulus
nec uidit recto gladium mucrone trementem
membraque captiui pariter laturus et arma
fulmineum mediis excepit faucibus ensem.
240
Incaluit uirtus atque una caede refectus
"Soluat" ait "poenas, Scaeuam quicumque subactum
sperauit; pacem gladio si quaerit ab isto
Magnus, adorato summittat Caesare signa.
An similem uestri segnemque ad fata putatis?
Pompei uobis minor est causaeque senatus
quam mihi mortis amor." Simul haec effatur, et altus
Caesareas puluis testatur adesse cohortes.
Dedecus hic belli Magno crimenque remisit,
ne solum totae fugerent te, Scaeua, cateruae.
250
Subducto qui Marte ruis: nam sanguine fuso
uires pugna dabat. Labentem turba suorum
excipit atque umeris defectum inponere gaudet.
Ac uelut inclusum perfosso in pectore numen
et uiuam magnae speciem Virtutis adorant
telaque confixis certant euellere membris
exornantque deos ac nudum pectore Martem
armis, Scaeua, tuis, felix hoc nomine famae,
si tibi durus Hiber aut si tibi terga dedisset.
Cantaber exiguis aut longis Teutonus armis.
260
Non tu bellorum spoliis ornare Tonantis
templa potes, non tu laetis ululare triumphis.
Infelix, quanta dominum uirtute parasti!

Non magis hac Magnus castrorum parte repulsus

intra claustra piger dilato Marte quieuit,
quam mare lassatur, cum se tollentibus euris
frangentem fluctus scopulum ferit aut latus alti
montis adest seramque sibi parat unda ruinam.
Hinc uicina petens placido castella profundo
incursu gemini Martis rapit armaque late
270
spargit et effuso laxat tentoria campo,
mutandaeque iuuat permissa licentia terrae.
Sic pleno Padus ore tumens super aggere tutas
excurrit ripas et totos concutit agros,
succubuit si qua tellus cumuloque furentem
undarum non passa ruit, tunc flumine toto
transit et ignotos aperit sibi gurgite campos;
illos terra fugit dominos, his rura colonis
accedunt donante Pado. Vix proelia Caesar
senserat, elatus specula quae prodidit ignis:
280
inuenit inpulsos presso iam puluere muros,
frigidaque ut ueteris deprendit signa ruinae;
accendit pax ipsa loci mouitque furorem
Pompeiana quies et uicto Caesare somnus.
Ire uel in clades properat, dum gaudia turbet.
Torquato ruit inde minax, qui Caesaris arma
segnius haud uidit quam malo nauta tremente
omnia subducit Circaeae uela procellae,
agminaque interius muro breuiore recepit,
densius ut parua disponeret arma corona.
290
Transierat primi Caesar munimina uaili
cum super e totis immisit collibus arma
effuditque acies obsaeptum Magnus in hostem.
Non sic Hennaeis habitans in uallibus horret
Enceladum, spirante noto, cum tota cauernas
egerit et torrens in campos defluit Aetna,
Caesaris ut miles, glomerato puluere uictus
ante aciem, caeci trepidus sub nube timoris,
hostibus occurrit fugiens inque ipsa pauendo
fata ruit. Totus mitti ciuilibus armis
300
usque uel in pacem potuit cruor: ipse furentis
dux tenuit gladios. Felix ac libera legum,
Roma, fores iurisque tui, uicisset in illo
si tibi Sulla loco. Dolet heu semperque dolebit
quod scelerum, Caesar, prodest tibi summa tuorum,
cum genero pugnasse pio. Pro tristia fata!
Non Uticae Libye clades, Hispania Mundae
flesset et infando pollutus sanguine Nilus
nobilius Phario gestasset rege cadauer,
nec Iuba Marmaricas nudus pressisset harenas
310
Poenorumque umbras placasset sanguine fuso
Scipio, nec sancto caruisset uita Catone.
Vltimus esse dies potuit tibi, Roma, malorum,
exire e mediis potuit Pharsalia fatis.
Deserit auerso possessam numine sedem
Caesar et Emathias lacero petit agmine terras.
Arma secuturum soceri quacumque fugasset
temptauere suo comites deuertere Magnum
hortatu, patrias sedes atque hoste carentem
Ausoniam peteret. "Numquam me Caesaris" inquit
320
"exemplo reddam patria, numquamque uidebit
me nisi dimisso redeuntem milite Roma.
Hesperiam potui motu surgente tenere,
si uellem patriis aciem committere templis
ac medio pugnare foro. Dum bella relegem,
extremum Scythici transcendam frigoris orbem
ardentesque plagas. Victor tibi, Roma, quietem
eripiam, qui, ne premerent te proelia, fugi?
A potius, ne quid bello patiaris in isto,
te Caesar putet esse suam." Sic fatus in ortus
330
Phoebeos condixit iter terraeque secutus
deuia, qua uastos aperit Candauia saltus,
contigit Emathiam, bello quam fata parabant.

Thessaliam, qua parte diem brumalibus horis

attollit Titan, rupes Ossaea coercet;
cum per summa poli Phoebum trahit altior aestas,
Pelion opponit radiis nascentibus umbras;
et medios ignes caeli rapidique Leonis
solstitiale caput nemorosus summouet Othrys.
Excipit aduersos zephyros et iapyga Pindus
340
et maturato praecidit uespere lucem;
nec metuens imi borean habitator Olympi
lucentem totis ignorat noctibus Arcton.
Hos inter montis, media qui ualle premuntur,
perpetuis quondam latuere paludibus agri,
flumina dum campi retinent nec peruia Tempe
dant aditus pelagi stagnumque inplentihus unus
crescere cursus erat. Postquam discessit Olympo
Herculea grauis Ossa manu subitaeque ruinam
sensit aquae Nereus, melius mansura sub undis
350
Emathis aequorei regnum Pharsalos Achillis
eminet et, prima Rhoeteia litora pinu
quae tetigit, Phylace Pteleosque et Dorion ira
flebile Pieridum, Trachin pretioque nefandae
lampados Herculeis fortis Meliboea pharetris
atque olim Larisa potens, ubi nobile quondam
nunc super Argos arant ueteres ubi fabula Thebas
monstrat Echionias, ubi quondam Pentheos exul
colla caputque ferens supremo tradidit igni
questa, quod hoc solum nato rapuisset, Agaue.
360
Ergo abrupta palus multos discessit in amnes.
Purus in occasus, parui sed gurgitis, Aeas
Ionio fluit inde mari, nec fortior undis
labitur auectae pater Isidis et tuus, Oeneu,
paene gener erassis oblimat Echinadas undis,
et Meleagream maculatus sanguine Nessi
Euenos Calydona secat. Ferit amne citato
Maliacas Spercheos aquas, et flumine puro
inrigat Amphrysos famulantis pascua Phoebi,
quique nec umentis nebulas nec rore madentem
370
aera nec tenues uentos suspirat, Anauros,
et quisquis pelago per se non cognitus amnis
Peneo donauit aquas. It gurgite rapto
Apidanos numquamque celer, nisi mixtus, Enipeus.
Accipit Asopos cursus Phoenixque Melasque.
Solus, in alterius nomen cum uenerit undae,
defendit Titaresos aquas lapsusque superne
gurgite Penei pro siccis utitur aruis;
hunc fama est Stygiis manare paludibus amnem
et capitis memorem fluuii contagia uilis
380
nolle pati superumque sibi seruare timorem.
Ut primum emissis patuerunt amnibus arua,
pinguis Bebrycio discessit uomere sulcus;
mox Lelegum dextra pressum descendit aratrum;
Aeolidae Dolopesque solum fregere coloni
et Magnetes equis, Minyae gens cognita remis.
Illic semiferos Ixionidas Centauros
feta Pelethroniis nubes effudit in antris:
aspera te Pholoes frangentem, Monyche, saxa,
teque sub Oetaeo torquentem uertice uulsas,
390
Rhoete ferox, quas uix boreas inuerteret, ornos,
hospes et Alcidae magni, Phole, teque per amnem
improbe Lernaeas uector passure sagittas,
teque, senex Chiron, gelido qui sidere fulgens
impetis Haemonio maiorem Scorpion arcu.
Hac tellure feri micuerunt semina Martis.
Primus ab aequorea percussis cuspide saxis
Thessalicus sonipes, bellis feralibus omen,
exiluit, primus chalybem frenosque momordit
spumauitque nouis Lapithae domitoris habenis.
400
Prima fretum scindens Pagasaeo litore pinus
terrenum ignotas hominem proiecit in undas.
Primus Thessalicae rector telluris Ionos
in formam calidae percussit pondera massae,
fudit et argentum flammis aurumque moneta
fregit et inmensis coxit fornacibus aera.
Illic quod populos scelerata impegit in arma,
diuitias numerare datum est. Hinc maxima serpens
descendit Python Cirrhaeaque fluxit in arua,
unde et Thessalicae ueniunt ad Pythia laurus.
410
Impius hinc prolem superis immisit Aloeus,
inseruit celsis prope se cum Pelion astris
sideribusque uias incurrens abstulit Ossa.

Hac ubi damnata fatis tellure locarunt

castra duces, cunctos belli praesaga futuri
mens agitat, summique grauem discriminis horam
aduentare palam est, propius iam fata moueri.
Degeneres trepidant animi peioraque uersant;
ad dubios pauci praesumpto robore casus
spemque metumque ferunt. Turbae sed mixtus inerti
420
Sextus erat, Magno proles non digna parente,
qui mox Scyllaeis exul grassatus in undis
polluit aequoreos Siculus pirata triumphos.
Qui stimulante metu fati praenoscere cursus
impatiensque morae uenturisque omnibus aeger
non tripodas Deli, non Pythia consulit antra
nec quaesisse libet, primis quid frugibus altrix
aere Iouis Dodona sonet, quis noscere fibra
fata queat quis prodat aues, quis fulgura caeli
seruet et Assyria scrutetur sidera cura,
430
aut si quid tacitum, sed fas erat. Ille supernis
detestanda deis saeuorum arcana magorum
nouerat et tristis sacris feralibus aras,
umbrarum Ditisque fidem, miseroque liquebat
scire parum superos. Vanum saeuumque furorem
adiuuat ipse locus uicinaque moenia castris
Haemonidum, ficti quas nulla licentia monstri
transierit, quarum quidquid non creditur ars est.
Thessala quin etiam tellus herbasque nocentes
rupibus ingenuit sensuraque saxa canentes
440
arcanum ferale magos. Ibi plurima surgunt
uim factura deis, et terris hospita Colchis
legit in Haemoniis, quas non aduexerat, herbas.
Impia tot populis, tot surdas gentibus aures
caelicolum dirae conuertunt carmina gentis.
Vna per aethorios exit uox illa recessus
uerbaque ad inuitum perfert cogentia numen,
quod non cura poli caelique uolubilis umquam
auocat. Infandum tetigit cum sidera murmur
tunc Babylon Persea licet secretaque Memphis
450
omne uetustorum soluat penetrale magorum,
abducet superos alienis Thessalis aris.
Carmine Thessalidum dura in praecordia fluxit
non fatis addictus amor, flammisque seueri
inlicitis arsere senes. Nec noxia tantum
pocula proficiunt aut cum turgentia suco
frontis amaturae subducunt pignora fetae:
mens hausti nulla sanie polluta ueneni
excantata perit. Quos non concordia mixti
alligat ulla tori blandaeque potentia formae,
460
traxerunt torti magica uertigine fili.
Cessauere uices rerum, dilataque longa
haesit nocte dies; legi non paruit aether,
torpuit et praeceps audito carmine mundus,
axibus et rapidis impulsos Iuppiter urgens
miratur non ire polos. Nunc omnia complent
imbribus et calido praeducunt nubila Phoebo
et tonat ignaro caelum Ioue; uocibus isdem
umentis late nebulas nimbosque solutis
excussere comis. Ventis cessantibus aequor
470
intumuit; rursus uetitum sentire procellas
conticuit turbante noto, puppimque ferentes
in uentum tumuere sinus. De rupe pependit
abscisa fixus torrens, amnisque cucurrit
non qua pronus erat. Nilum non extulit aestas;
Maeander direxit aquas, Rhodanumque morantem
praecipitauit Arar. Summisso uertice montes
explicuere iugum; nubes suspexit Olympus,
solibus et nullis Scythicae, cum bruma rigeret,
dimaduere niues. Inpulsam sidere Tethyn
480
reppulit Haemonium defenso litore carmen.
Terra quoque immoti concussit ponderis axes
et medium uergens titubauit nisus in orbem.
Tantae molis onus percussum uoce recessit
perspectumque dedit circumlabentis Olympi.
Omne potens animal leti genitumque nocere
et pauet Haemonias et mortibus instruit artes.
Has auidae tigres et nobilis ira leonum
ore fouent blando; gelidos his explicat orbes
inque pruinoso coluber distenditur aruo
490
Viperei coeunt abrupto corpore nodi
humanoque cadit serpens adflata ueneno.
Quis labor hic superis cantus herbasque sequendi
spernendique timor? cuius commercia pacti
obstrictos habuere deos? parere necesse est
an iuuat? ignota tantum pietate merentur
an tacitis valuere minis? hoc iuris in omnis
est illis superos, an habent haec carmina certum
imperiosa deum qui mundum cogere, quidquid
cogitur ipse, potest? Illis et sidera primum
500
praecipiti deducta polo, Phoebeque serena
non aliter diris uerborum obsessa uenenis
palluit et nigris terrenisque ignibus arsit,
quam si fraterna prohiberet imagine tellus
insereretque suas flammis caelestibus umbras,
et patitur tantos cantu depressa labores
donec suppositas propior despumet in herbas;
Hos scelerum ritus, haec dirae carmina gentis
effera damnarat nimiae pietatis Erictho
inque nouos ritus pollutam duxerat artem.
510
Illi namque nefas urbis summittere tecto
aut laribus ferale caput desertaque busta
incolit et tumulos expulsis obtinet umbris
grata deis Erebi. Coetus audire silentum,
nosse domos Stygias arcanaque Ditis operti
non superi, non uita uetat. Tenet ora profanae
foeda situ macies, caeloque ignota sereno
terribilis Stygio facies pallore grauatur
inpexis onerata comis; si nimbus et atrae
sidera subducunt nubes, tunc Thessala nudis
520
egreditur bustis nocturnaque fulmina captat.
Semina fecundae segetis calcata perussit
et non letiferas spirando perdidit auras.
Nec superos orat nec cantu supplice numen
auxiliare nocat nec fibras illa litantis
nouit; funereas aris inponere flammas
gaudet et accenso rapuit quae tura sepulchro.
Omne nefas superi prima iam uoce precantis
concedunt carmenque timent audire secundum.
Viuentes animas et adhuc sua membra regentes
530
infodit busto, fatis debentibus annos
mors inuita subit, peruersa funera pompa
rettulit a tumulis, fugere cadauera lectum.
Fumantis iuuenum cineres ardentiaque ossa
e mediis rapit illa rogis ipsamque, parentes
quam tenuere, facem nigroque uolantia fumo
feralis fragmenta tori, uestesque fluentes
colligit in cineres et olentis membra fauillas.
Ast ubi seruantur saxis, quibus intimus umor
ducitur, et tracta durescunt tabe medullae
540
corpora, tunc omnis auide desaeuit in artus
inmergitque manus oculis gaudetque gelatos
effodisse orbes et siccae pallida rodit
excrementa manus. Laqueum nodosque nocentis
ore suo rumpit, pendentia corpora carpsit
abrasitque cruces percussaque uiscera nimbis
uulsit et incoctas admisso sole medullas.
Insertum manibus chalybem nigramque per artus
stillantis tabi saniem uirusque coactum
sustulit et neruo morsus retinente pependit.
550
Et quodcumque iacet nuda tellure cadauer,
ante feras uolucresque sedet nec carpere membra
uult ferro manibusque suis morsusque luporum
exspectat siccis raptura e faucibus artus.
Nec cessant a caede manus, si sanguine uiuo
est opus, erumpat iugulo qui primus aperto,
[nec refugit caedes, uiuum si sacra cruorem]
extaque funereae poscunt trepidantia mensae;
uulnere sic uentris, non qua natura uocabat,
extrahitur partus calidis ponendus in aris;
560
et quotiens saeuis opus est ac fortibus umbris,
ipsa facit manes: hominum mors omnis in usu est.
Illa genae florem primaeuo corpore uulsit,
illa comam laeua morienti abscidit ephebo.
Saepe etiam caris cognato in funere dira
Thessalis incubuit membris atque oscula figens
truncauitque caput conpressaque dentibus ora
laxauit siccoque haerentem gutture linguam
praemordens gelidis infundit murmura labris
arcanumque nefas Stygias mandauit ad umbras.
570
Hanc ut fama loci Pompeio prodidit, alta
nocte poli, Titan medium quo tempore ducit
sub nostra tellure diem, deserta per arua
carpit iter. Fidi scelerum suetique ministri
effractos circum tumulos ac busta uagati
conspexere procul praerupta in caute sedentem,
qua iuga deuexus Pharsalica porrigit Haemus.
Illa magis magicisque deis incognita uerba
temptabat carmenque nouos fingebat in usus.
Namque timens ne Mars alium uagus iret in orbem
580
Emathis et tellus tam multa caede careret,
pollutos cantu dirisque uenefica sucis
conspersos uetuit transmittere bella Philippos,
tot mortes habitura suas usuraque mundi
sanguine; caesorum truncare cadauera regum
sperat et Hesperiae cineres auertere gentis
ossaque nobilium tantosque adquirere manes.
Hic ardor solusque labor, quid corpore Magni
proiecto rapiat, quos Caesaris inuolet artus
Quam prior adfatur Pompei ignaua propago
590
"O decus Haemonidum, populis quae pandere
fata quaeque suo uentura potes deuertere cursu,
te precor, ut certum liceat mihi noscere finem,
quem belli fortuna paret. Non ultima turbae
pars ego Romanae, Magni clarissima proles,
uel dominus rerum nel tanti funeris heres.
Mens dubiis percussa pauet rursusque parata est
certos ferre metus; hoc casibus eripe iuris,
ne subiti caecique ruant. Vel numina torque
uel tu parce deis et manibus exprime uerum.
600
Elysias resera sedes ipsamque uocatam,
quos petat e nobis, Mortem mihi coge fateri.
Non humilis labor est; dignum quod quaerere cures
uel tibi quo tanti praeponderet alea fati."
Impia laetatur uulgatae nomme famae
Thessalis et contra: "Si fata minora moueres,
pronum erat, o iuuenis, quos uelles" inquit "in actus
inuitos praebere deos. Conceditur arti,
unam cum radiis presserunt sidera mortem,
inseruisse moras, et quamuis fecerit omnis
610
stella senem, medios herbis praerumpimus annos.
At simul a prima descendit origine mundi
causarum series atque omnia fata laborant
si quicquam mutare uelis, unoque sub ictu
stat genus humanum, tunc (Thessala turba fatemur)
plus Fortuna potest. Sed si praenoscere casus
contentus, facilesque aditus multique patebunt
ad uerum: tellus nobis aetherque chaosque
aequoraque et campi Rhodopeaque saxa loquentur.
Sed pronum, cum tanta nouae sit copia mortis,
620
Emathiis unum campis adtollere corpus,
ut modo defuncti tepidique cadaueris ora
plena uoce sonent nec membris sole perustis
auribus incertum feralis strideat umbra."
Dixerat et noctis geminatis arte tenebris
maestum tecta caput squalenti nube pererrat
corpora caesorum tumulis proiecta negatis.
Continuo fugere lupi, fugere reuulsis
unguibus inpastae uolucres, dum Thessala uatem
eligit et gelidas leto scrutata medullas
630
pulmonis rigidi stantis sine uulnere flbras
inuenit et uocem defuncto in corpore quaerit.
Fata peremptorum pendent iam multa uirorum,
quem superis reuocasse uelit. Si tollere totas
temptasset campis acies et reddere bello,
cessissent leges Erebi, monstroque potenti
extractus Stygio populus pugnasset Auerno.
Electum tandem traiecto gutture corpus
ducit, et inserto laqueis feralibus unco
per scopulos miserum trahitur, per saxa cadauer
640
uicturum montisque caui, quem tristis Erictho
damnarat sacris, alta sub rupe locatur.
Haud procul a Ditis caecis depressa cauernis
in praeceps subsedit humus, quam pallida pronis
urget silua comis et nullo uertice caelum
suspiciens Phoebo non peruia taxus opacat.
Marcentes intus tenebrae pallensque sub antris
longa nocte situs numquam nisi carmine factum
lumen habet. Non Taenariis sic faucibus aer
sedit iners, maestum mundi confine latentis
650
ac nostri, quo non metuant admittere manes
Tartarei reges. Nam quamuis Thessala uates
uim faciat fatis, dubium est, quod traxerit illuc,
aspiciat Stygias, an quod descenderit, umbras.
Discolor et uario furialis cultus amictu
induitur, uultusque aperitur crine remoto
et coma uipereis substringitur horrida sertis.
Vt pauidos iuuenis comites ipsumque trementem
conspicit exanimi defixum lumina uultu:
"Ponite" ait "trepida conceptos mente timores.
660
Iam noua, iam uera reddetur uita figura,
ut quamuis pauidi possint audire loquentem.
Si uero Stygiosque Iacus ripamque sonantem
ignibus ostendam, si me praesente uideri
Eumenides possint uillosaque colla colubris
Cerberus excutiens et uincti terga gigantes?
quis timor, ignaui, metuentis cernere manes?"
Pectora tunc primum feruenti sanguine supplet
uulneribus laxata nouis taboque medullas
abluit et uirus large lunare ministrat.
670
Huc quicquid fetu genuit natura sinistro
miscetur. Non spuma canum, quibus unda timorist,
uiscera non lyncis, non durae nodus hyaenae
defuit et cerui pastae serpente medullae,
non puppim retinens euro tendente rudentis
in mediis echenais aquis oculique draconum
quaeque sonant feta tepefacta sub alite saxa;
non Arabum uolucer serpens innataque rubris
aequoribus custos pretiosae uipera conchae
aut uiuentis adhuc Libyei membrana cerastae
680
aut cinis Eoa positi phoenicis in ara.
Quo postquam uiles et habentis nomina pestis
contulit, infando saturatas carmine frondis
et, quibus os dirum nascentibus inspuit, herbas
addidit et quicquid mundo dedit ipsa ueneni.
Tum uox Lethaeos cunctis pollentior herbis
excantare deos confundit murmura primum
dissona et humanae multum discordia linguae.
Latratus habet illa canum gemitusque luporum,
quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur,
690
quod strident ululantque ferae, quod sibilat anguis;
exprimit et planctus inlisae cautibus undae
siluarumque sonum fractaeque tonitrua nubis.
Tot rerum uox una fuit. Mox cetera cantu
explicat Haemonio penetratque in Tartara lingua:
"Eumenides Stygiumque nefas Poenaeque nocentum
et Chaos innumeros auidum confundere mundos
et rector terrae, quem longa in saecula torquet
mors dilata deum, Styx, et, quos nulla meretur
Thessalis, Elysios, caelum matremque perosa
700
Persephone nostraeque Hecates pars ultima, per quam
manibus et mihi sunt tacitae commercia linguae,
ianitor et sedis laxae, qui uiscera saeuo
spargis nostra cani repetitaque fila sorores
tracturae tuque o flagrantis portitor undae,
iam lassate senex ad me redeuntibus umbris,
exaudite preces; si uos satis ore nefando
pollutoque uoco, si numquam haec carmina fibris
humanis ieiuna cano, si pectora plena
saepe dedi, laui calido prosecta cerebro,
710
si quisquis uestris caput extaque lancibus infans
inposuit uicturus erat, parete precanti.
Non in Tartareo latitantem poscimus antro
adsuetamque diu tenebris, modo luce fugata
descendentem animam; primo pallentis hiatu
haeret adhuc Orci, licet has exaudiat herbas
ad manes uentura semel. Ducis omina nato
Pompeiana canat nostri modo militis umbra,
si bene de uobis ciuilia bella merentur."
Haec ubi fata caput spumantiaque ora leuauit,
720
adspicit adstantem proiecti corporis umbram
exanimes artus inuisaque claustra timentem
carceris antiqui. Pauet ire in pectus apertum
uisceraque et ruptas letali uulnere fibras.
A miser extremum cui mortis munus inique
eripitur, non posse mori. Miratur Erictho
has fatis licuisse moras, irataque Morti
uerberat inmotum uiuo serpente cadauer
perque cauas terrae, quas egit carmine, rimas
manibus inlatrat regnique silentia rumpit:
730
Tisiphone uocisque meae secura Megaera,
non agitis saeuis Erebi per inane flagellis
infelicem animam? Iam uos ego nomine uero
eliciam Stygiasque canes in luce superna
destituam; per busta sequar, per funera custos;
expellam tumulis, abigam uos omnibus urnis.
Teque deis, ad quos alio procedere uultu
ficta soles, Hecate, pallenti tabida forma,
ostendam faciemque Erebi mutare uetabo.
Eloquar, immenso terrae sub pondere quae te
740
contineant, Hennaea, dapes, quo foedere maestum
regem noctis ames, quae te contagia passam
noluerit reuocare Ceres. Tibi, pessime mundi
arbiter, inmittam ruptis Titana cauernis,
et subito feriere die. Paretis, an ille
conpellandus erit, qno numquam terra uocato
non concussa tremit, qui Gorgona cernit apertam
uerberibusque suis trepidam castigat Erinyn,
indespecta tenet uobis qui Tartara, cuius
uos estis superi, Stygias qui peierat undas?"
750
Protinus astrictus caluit cruor atraque fouit
uulnera et in uenas extremaque membra cucurrit.
Percussae gelido trepidant sub pectore fibrae,
et noua desuetis subrepens uita medullis
miscetur morti. Tunc omnis palpitat artus,
tenduntur nerui; nec se tellure cadauer
paulatim per membra leuat terraque repulsum est
erectumque semel. Distento lumina rictu
nudantur. Nondum facies uiuentis in illo,
iam morientis erat; remanet pallorque rigorque,
760
et stupet inlatus mundo. Sed murmure nullo
ora adstricta sonant:uox illi linguaque tantum
responsura datur. "Dic" inquit Thessala "magna,
quod, iubeo, mercede mihi; nam uera locutum
immunem toto mundi praestabimus aeuo
artibus Haemoniis; tali tua membra sepulchro,
talibus exuram Stygio cum carmine siluis,
ut nullos cantata magos exaudiat umbra.
Sit tanti uixisse iterum, nec uerba nec herbae
audebunt longae somnum tibi soluere Lethes
770
a me morte data. Tripodas uatesque deorum
sors obscura decet: certus discedat, ab umbris
quisquis uera petit duraeque oracula Mortis
fortis adit. Ne parce, precor da nomina rebus,
da loca, da uocem, qua mecum fata loquantur."
Addidit et carmen quo quicquid consulit umbram
scire dedit. Maestum fletu manante cadauer:
"Tristia non equidem Parcarum stamina" dixit
"aspexi tactae reuocatus ab aggere ripae;
quod tamen e cunctis mihi noscere contigit umbris:
780
effera Romanos agitat discordia manes
impiaque infernam ruperunt arma quietem.
Elysias alii sedes ac Tartara maesta
diuersi liquere duces; quid fata pararent
hi fecere palam. Tristis felicibus umbris
uultus erat ; uidi Decios, natumque patremque
lustrales bellis animas, flentemque Camillum
et Curios, Sullam, de te, Fortuna, querentem;
deplorat Libyeis perituram Scipio terris
infaustam subolem; maior Carthaginis hostis
790
non seruituri maeret Cato fata nepotis;
solum te, consul depulsis prime tyrannis,
Brute, pias inter gaudentem uidimus umbras.
Abruptis Catitina minax fractisque catenis
exultat Mariique truces nudique Cethegi;
uidi ego laetantis, popularia nomina, Drusos
legibus inmodicos ausosque ingentia Gracchos;
aeternis chalibis nodis et carcere Ditis
constrictae plausere manus, camposque piorum
poscit turba nocens. Regni possessor inertis
800
pallentis aperit sedes abruptaque saxa
asperat et durum uinclis adamanta paratque
poenam uictori. Refer haec solacia tecum,
o iuuenis, placido manes patremque domumque
exspectare sinu regnique in parte serena
Pompeis seruare locum. Nec gloria paruae
sollicitet uitae: ueniet quae misceat omnis
hora duces. Properate mori magnoque superbi
quamuis e paruis animo descendite bustis
et Romanorum manes calcate deorum.
810
Quem tumulum Nili, quem Thybridis adluat unda,
quaeritur; et ducibus tantum de funere pugna.
Tu fatum ne quaere tuum: cognoscere Parcae
me reticente dabunt; tibi certior omnia uates
ipse canet Siculis genitor Pompeius in aruis,
ille quoque, incertus quo te uocet, unde repellat,
quas iubeat uitare plagas, quae sidera mundi,
Europam, miseri, Libyamque Asiamque timete:
distribuit tumulos uestris Fortuna triumphis.
O miseranda domus, toto nil orbe uidebis
820
tutius Emathia." Sic postquam fata peregit,
stat uultu maestus tacito mortemque reposcit.
Carminibus magicis opus est herbisque, cadauer
ut cadat, et nequeunt animam sibi reddere fata
consumpto iam iure semel. Tunc robore multo
extruit illa rogum; uenit defunctus ad ignes.
Accensa iuuenem positum strue liquit Erichto,
tandem passa mori, Sextoque ad castra parentis
it comes, et caelo lucis ducente colorem,
dum ferrent tutos intra tentoria gressus
830
iussa tenere diem, densas nox praestitit umbras.


Indice Libri - Freenfo.net