Cornelii Nepotis


de chorographia (?)

fragmenta



[17] <freti Gaditani> latitudinis minus VII milia passuum, ubi vero plurumum, X milia.

[20] Alpes in latitudinem C milia.

[15] cum <Q. Metellus Celer> Galliae pro consule praeesset, Indos quosdam a rege Boiorum dono sibi datos; unde in eas terras devenissent requirendo cognosse, vi tempestatium ex indicis aequoribus abreptos, emensosque quae intererant, tandem in Germaniae litora exisse. restat ergo pelagus, sed reliqua lateris eiusdem assiduo gelu durantur et ideo deserta sunt.

[24] inter Pontum et Caspium mare CCL milia.

[16] Eudoxus quidam cum Lathyrum regem Alexandriae profugeret,Arabico sinu egressus per hoc pelagus Gades usque perfectus est.




Indice Libri - Freenfo.net