Q. Horatii Flacci

Epistularum

Libri duo

 

 

Liber Primus

I

Prima dicte mihi, summa dicende Camena,

spectatum satis et donatum iam rude quaeris,

Maecenas, iterum antiquo me includere ludo?

Non eadem est aetas, non mens. Veianius armis

5

Herculis ad postem fixis latet abditus agro,

ne populum extrema totiens exoret harena.

Est mihi purgatum crebro qui personet aurem:

'Solue senescentem mature sanus equum, ne

peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.'

10

Nunc itaque et uersus et cetera ludicra pono,

quid uerum atque decens, curo et rogo et omnis in hoc sum;

condo et compono quae mox depromere possim.

Ac ne forte roges quo me duce, quo Lare tuter;

nullius addictus iurare in uerba magistri,

15

quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.

Nunc agilis fio et mersor ciuilibus undis,

uirtutis uerae custos rigidusque satelles;

nunc in Aristippi furtim praecepta relabor

et mihi res, non me rebus subiungere conor.

20

Vt nox longa quibus mentitur amica, diesque

longa uidetur opus debentibus, ut piger annus

pupillis quos dura premit custodia matrum,

sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora quae spem

consiliumque morantur agendi nauiter id quod

25

aeque pauperibus prodest, lucupletibus aeque,

aeque neglectum pueris senibusque nocebit.

Restat ut his ego me ipse regam solerque elementis.

Non possis oculo quantum contendere Lynceus,

non tamen idcirco contemnas lippus inungui;

30

nec, quia desperes inuicti membra Glyconis,

nodosa corpus nolis prohibere cheragra.

Est quadam prodire tenus, si non datur ultra.

Feruet auaritia miseroque cupidine pectus:

sunt uerba et uoces quibus hunc lenire dolorem

35

possis et magnam morbi deponere partem.

Laudis amore tumes: sunt certa piacula quae te

ter pure lecto poterunt recreare libello.

Inuidus, iracundus, iners, uinosus, amator,

nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,

40

si modo culturae patientem commodet aurem.

Virtus est uitium fugere et sapientia prima

stultitia caruisse. Vides, quae maxima credis

esse mala, exiguum censum turpemque repulsam,

quanto deuites animi capitisque labore;

45

impiger extremos curris mercator ad Indos,

per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes;

ne cures ea quae stulte miraris et optas,

discere et audire et meliori credere non uis?

Quis circum pagos et circum compita pugnax

50

magna coronari contemnat Olympia, cui spes,

cui sit condicio dulcis sine puluere palmae?

Vilius argentum est auro, uirtutibus aurum.

'O ciues, ciues, quaerenda pecunia primum est;

uirtus post nummos!' Haec Ianus summus ab imo

55

prodocet, haec recinunt iuuenes dictata senesque

laeuo suspensi loculos tabulamque lacerto.

Est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque,

sed quadringentis sex septem milia desunt:

plebs eris. At pueri ludentes: 'Rex eris' aiunt,

60

'si recte facies': hic murus aeneus esto

nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.

Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est

nenia, quae regnum recte facientibus offert,

et maribus Curiis et decantata Camillis?

65

Isne tibi melius suadet, qui 'rem facias, rem,

si possis, recte, si non, quocumque modo rem,'

ut propius spectes lacrimosa poemata Pupi,

an qui Fortunae te responsare subperbae

liberum et erectum praesens hortatur et aptat?

70

Quodsi me populus Romanus forte roget, cur

non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem,

nec sequar aut fugiam quae diligit ipse uel odit,

olim quod uolpes aegroto cauta leoni

respondit, referam: 'Quia me uestigia terrent,

75

omnia te aduersum spectantia, nulla retrorsum.'

Belua multorum es capitum. Nam quid sequar aut quem?

Pars hominum gestit conducere publica; sunt qui

frustis et pomis uiduas uenentur auaras

excipiantque senes, quos in uiuaria mittant;

80

multis occulto crescit res fenore. Verum

esto aliis alios rebus studiisque teneri:

idem eadem possunt horam durare probantes?

'Nullus in orbe sinus Bais praelucet amoenis',

si dixit diues, lacus et mare sentit amorem

85

festinantis eri; cui si uitiosa libido

fecerit auspicium, cras ferramenta Teanum

tolletis, fabri. Lectus genialis in aula est:

nil ait esse prius, melius nil caelibe uita;

si non est, iurat bene solis esse maritis.

90

Quo teneam uoltus mutantem Protea nodo?

Quid pauper? Ride: mutat cenacula, lectos,

balnea, tonsores, conducto nauigio aeque

nauseat ac locuples, quem ducit priua triremis.

Si curatus inaequali tonsore capillos

95

occurri, rides; si forte subucula pexae

trita subest tunicae, uel si toga dissidet impar,

rides: quid, mea cum pugnat sententia secum,

quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit,

aestuat et uitae disconuenit ordine toto,

100

diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis?

Insanire putas sollemnia me neque rides

nec medici credis nec curatoris egere

a praetore dati, rerum tutela mearum

cum sis et praue sectum stomacheris ob unguem

105

de te pendentis, te respicientis amici.

Ad summam: sapiens uno minor est Ioue, diues,

liber, honoratus, pulcher, rex denique regum,

praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est.

 

II

Troiani belli scriptorem, Maxime Lolli,

dum tu declamas Romae, Praeneste relegi;

qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non,

plenius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.

5

Cur ita crediderim, nisi quid te distinet, audi.

Fabula, qua Paridis propter narratur amorem

Graecia barbariae lento conlisa duello,

stultorum regum et populorum continet aestum.

Antenor censet belli praecidere causam;

10

quid Paris? Vt saluus regnet uiuatque beatus

cogi posse negat. Nestor componere litis

inter Pelidem festinat et inter Atriden;

hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque.

Qucquid delirant reges, plectuntur Achiui.

15

Seditione, dolis, scelere atque libidine et ira

Iliacos intra muros peccatur et extra.

Rursus, quid uirtus et quid sapientia possit,

utile proposuit nobis exemplar Vlixen,

qui domitor Troiae multorum prouidus urbes,

20

et mores hominum inspexit, latumque per aequor,

dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa

pertulit, aduersis rerum inmersabilis undis.

Sirenum uoces et Circae pocula nosti;

quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset,

25

sub domina meretrice fuisset turpis et excors,

uixisset canis inmundus uel amica luto sus.

Nos numerus sumus et fruges consumere nati,

sponsi Penelopae nebulones Alcinoique

in cute curanda plus aequo operata iuuentus,

30

cui pulchrum fuit in medios dormire dies et

ad strepitum citharae cessatum ducere curam.

Vt iugulent hominem surgunt de nocte latrones;

ut te ipsum serues, non expergisceris? Atqui

si noles sanus, curres hydropicus; et ni

35

posces ante diem librum cum lumine, si non

intendes animum studiis et rebus honestis,

inuidia uel amore uigil torquebere. Nam cur,

quae laedunt oculum, festinas demere, siquid

est animum, differs curandi tempus in annum?

40

Dimidium facti, qui coepit, habet; sapere aude,

incipe. Viuendi qui recte prorogat horam,

rusticus expectat dum defluat amnis; at ille

labitur et labetur in omne uolubilis aeuum.

Quaeritur argentum puerisque beata creandis

45

uxor, et incultae pacantur uomere siluae;

quod satis est cui contingit, nil amplius optet.

Non domus et fundus, non aeris aceruus et auri

aegroto domini deduxit corpore febris,

non animo curas; ualeat possessor oportet,

50

si comportatis rebus bene cogitat uti.

Qui cupit aut metuit, iuuat illum sic domus et res

ut lippum pictae tabulae, fomenta podagram,

auriculas citharae collecta sorde dolentis.

Sincerum est nisi uas, quodcumque infundis acescit.

55

Sperne uoluptates; nocet empta dolore uoluptas.

Semper auarus eget; certum uoto pete finem.

Inuidus alterius macrescit rebus opimis;

inuidia Siculi non inuenere tyranni

maius tormentum. Qui non moderabitur irae,

60

infectum uolet esse, dolor quod suaserit et mens,

dum poenas odio per uim festinat inulto.

Ira furor breuis est; animum rege, qui nisi paret,

imperat, hunc frenis, hunc tu compesce catena.

Fingit equum tenera docilem ceruice magister

65

ire uiam qua monstret eques; uenaticus, ex quo

tempore ceruinam pellem latrauit in aula,

militat in siluis catulus. Nunc adbibe puro

pectore uerba puer, nunc te melioribus offer;

quo semel est imbuta recens, seruabit odorem

70

testa diu. Quodsi cessas aut strenuus anteis,

nec tardum opperior nec praecedentibus insto.

 

III

Iule Flore, quibus terrarum militet oris

Claudius Augusti priuignus, scire laboro.

Thracane uos Hebrusque niuali compede uinctus,

an freta uicinas inter currentia turris,

5

an pingues Asiae campi collesque morantur?

Quid studiosa cohors operum struit? Hoc quoque curo.

Quis sibi res gestas Augusti scribere sumit?

Bella quis et paces longum diffundit in aeuum?

Quid Titius, Romana breui uenturus in ora,

10

Pindarici fontis qui non expalluit haustus,

fastidire lacus et riuos ausus apertos?

Vt ualet? Vt meminit nostri? Fidibusne Latinis

Thebanos aptare modos studet auspice Musa,

an tragica desaeuit et ampullatur in arte?

15

Quid mihi Celsus agit? Monitus multumque monendus,

priuatas ut quaeret opes et tangere uitet

scripta, Palatinus quaecumque recepit Apollo,

ne, si forte suas repetitum uenerit olim

grex auium plumas, moueat cornicula risum

20

furtiuis nudata coloribus. Ipse quid audes?

Quae circumuolitas agilis thyma? Non tibi paruom

ingenium, non incultum est et turpiter hirtum;

seu linguam causis acuis seu ciuica iura

respondere paras seu condis amabile carmen,

25

prima feres hederae uictricis praemia. Quod si

frigida curarum fomenta relinquere posses,

quo te caelestis sapientia duceret, ires.

Hoc opus, hoc studium parui properemus et ampli,

si patriae uolumus, si nobis uiuere cari.

30

Debes hoc etiam rescribere, sit tibi curae

quantae conueniat Munatius? An male sarta

gratia nequiquam coit et rescinditur, ac uos

seu calidus sanguis seu rerum inscitia uexat

indomita ceruice feros? Vbicumque locorum

35

uiuitis, indigni fraternum rumpere foedus,

pascitur in uestrum reditum uotiua iuuenca.

 

IV

Albi, nostrorum sermonum candide iudex,

quid nunc te dicam facere in regione Pedana?

Scribere quod Cassi Parmensis opuscula uincat,

an tacitum siluas inter reptare salubris,

5

curantem quicquid dignum sapiente bonoque est?

Non tu corpus eras sine pectore; di tibi formam,

di tibi diuitias dederunt artemque fruendi.

Quid uoueat dulci nutricula maius alumno,

qui sapere et fari possit quae sentiat, et cui

10

gratia, fama, ualetudo contingat abunde,

et mundus uictus non deficiente crumina?

Inter spem curamque, timores inter et iras

omnem crede diem tibi diluxisse supremum;

grata superueniet quae non sperabitur hora.

15

Me pinguem et nitidum bene curata cute uises,

cum ridere uoles, Epicuri de grege porcum.

 

V

Si potes Archiacis conuiua recumbere lectis

nec modica cenare times holus omne patella,

supremo te sole domi, Torquate, manebo.

Vina bibes iterum Tauro diffusa palustris

5

inter Minturnas Sinuessanumque Petrinum.

Si melius quid habes, arcesse uel imperium fer.

Iamdudum splendet focus et tibi munda supellex.

Mitte leuis spes et certamina diuitiarum

et Moschi causam; cras nato Caesare festus

10

dat ueniam somnumque dies; impune licebit

aestiuam sermone benigno tendere noctem.

Quo mihi fortunam, si non conceditur uti?

Parcus ob heredis curam nimiumque seuerus

adsidet insano; potare et spargere flores

15

incipiam patiarque uel inconsultus haberi.

Quid non ebrietas dissignat? Operta recludit,

spes iubet esse ratas, ad proelia trudit inertem,

sollicitis animis onus eximit, addocet artis.

Fecundi calices quem non fecere disertum,

20

contracta quem non in parpertate solutum?

Haec ego procurare et idoneus imperor et non

inuitus, ne turpe toral, ne sordida mappa

conruget naris, ne non et cantharus et lanx

ostendat tibi te, ne fidos inter amicos

25

sit qui dicta foras eliminet, ut coeat par

iungaturque pari. Butram tibi Septiciumque,

et nisi cena prior potiorque puella Sabinum

detinet, adsumam. Locus est et pluribus umbris,

sed nimis arta premunt olidae conuiuia caprae.

30

Tu quotus esse uelis rescribe, et rebus omissis

atria seruantem postico falle clientem.

 

VI

Nil admirari prope res est una, Numici,

solaque quae possit facere et seruare beatum.

Hunc solem et stellas et decedentia certis

tempora momentis sunt qui formidine nulla

5

imbuti spectent. Quid censes munera terrae,

quid maris extremos Arabas ditantis et Indos?

Ludicra quid, plausus et amici dona Quiritis?

Quo spectanda modo, quo sensu credis et ore?

Qui timet his aduersa, fere miratur eodem

10

quo cupiens pacto; pauor est utrubique molestus,

inprouisa simul species exterret utrumque.

Gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem,

si, quicquid uidit melius peiusue sua spe,

defixis oculis animoque et corpore torpet?

15

Insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui,

ultra quam satis est uirtutem si petat ipsam.

I nunc, argentum et marmor uetus aeraque et artis

suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores;

gaude quod spectant oculi te mille loquentem;

20

nauos mane forum et uespertinus pete tectum,

ne plus frumenti dotalibus emetat agris

Mutus et (indignum, quod sit peioribus ortus)

hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi.

Quicquid sub terra est, in apricum proferet aetas,

25

defodiet condetque nitentia. Cum bene notum

porticus Agrippae et uia te conspexerit Appi,

ire tamen restat, Numa quo deuenit et Ancus.

Si latus aut renes morbo temptantur acuto,

quaere fugam morbi. Vis recte uiuere (quis non?):

30

si uirtus hoc una potest dare, fortis omissis

hoc age deliciis. Virtutem uerba putas et

lucum ligna: caue ne portus occupet alter,

ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas;

mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et

35

tertia succedant et quae pars quadrat aceruum.

Scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos

et genus et formam regina Pecunia donat,

ac bene nummatum decorat Suadela Venusque.

Mancupiis locuples eget aeris Cappadocum rex;

40

ne fueris hic tu. Chlamydes Lucullus, ut aiunt,

si posset centum scaenae praebere rogatus,

'Qui possum tot?' ait; 'tamen et quaeram et quot habebo

mittam'; post paulo scribit sibi milia quinque

esse domi chlamydum; partem uel tolleret omnis.

45

Exilis domus est, ubi non et multa supersunt

et dominum fallunt et prosunt furibus. Ergo

si res sola potest facere et seruare beatum,

hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas.

Si fortunatum species et gratia parestat,

50

mercemur seruum, qui dictet nomina, laeuum

qui fodicet latus et cogat trans pondera dextram

porrigere: 'Hic multum in Fabia ualet, ille Velina;

cui libet his fascis dabit eripietque curule

cui uolet inportunus ebur. 'Frater', 'Pater' adde;

55

ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.

Si bene qui cenat bene uiuit, lucet, eamus

quo ducit gula, piscemur, uenemur, ut olim

Gargilius, qui mane plagas, uenabula, seruos

differtum transire forum populumque iubebat,

60

unus ut e multis populo spectante referret

emptum mulus aprum. Crudi tumidique lauemur,

quid deceat, quid non obliti, Caerite cera

digni, remigium uitiosum Ithacensis Vlixei,

cui potior patria fuit interdicta uoluptas.

65

Si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque

nil est iucundum, uiuas in amore iocisque.

Viue, uale. Siquid nouisti rectius istis,

candidus inperti; si nil, his utere mecum.

 

VII

Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum,

Sextilem totum mendax desideror. Atqui,

si me uiuere uis sanum recteque ualentem,

quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,

5

Maecenas, ueniam, dum ficus prima calorque

dissignatorem decorat lictoribus atris,

dum pueris omnis pater et matercula pallet.

Officiosaque sedulitas et opella forensis

adducit febris et testamenta resignat.

10

Quodsi bruma niues Albanis inlinet agris,

ad mare descendet uates tuus et sibi parcet

contractusque leget; te, dulcis amice, reuiset

cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima.

Non quo more piris uesci Calaber iubet hospes

15

tu me fecisti locupletem. 'Vescere, sodes.'

'Iam satis est.' 'At tu, quantum uis, tolle.' 'Benigne.'

'Non inuisa feres pueris munuscula paruis.'

'Tam teneor dono quam si dimittar onustus.'

'Vt libet; haec porcis hodie comedenda relinques.'

20

Prodigus et stultus donat quae spernit et odit;

haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis.

Vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus,

nec tamen ignorat quid distent aera lupinis;

dignum praestabo me etiam pro laude merentis.

25

Quodsi me noles usquam discedere, reddes

forte latus, nigros angusta fronte capillos,

reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et

inter uina fugam Cinarae maerere proteruae.

Forte per angustam tenuis uolpecula rimam

30

repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus

ire foras pleno tendebat corpore frustra;

cui mustela procul: 'Si uis' ait 'effugere istinc,

macra cauum repetes artum, quem macra subisti.'

Hac ego si compellor imagine, cuncta resigno;

35

nec somnum plebis laudo satur altilium nec

otia diuitiis Arabum liberrima muto.

Saepe uerecundum laudasti rexque paterque

audisti coram nec uerbo parcius absens;

inspice si possum donata reponere laetus.

40

Haud male Telemachus, proles patientis Vlixei:

'Non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis

porrectus spatiis nec multae prodigus herbae;

Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.'

Paruum parua decent; mihi iam non regia Roma,

45

sed uacuum Tibur placet aut inbelle Tarentum.

Strenuus et fortis causisque Philippus agendis

clarus, ab officiis octauam circite horam

dum redit atque foro nimium distare Carinas

iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt,

50

adrasum quendam uacua tonsoris in umbra

cultello proprios purgantem leniter unguis.

'Demetri', (puer hic non laeue iussa Philippi

accipiebat) 'abi, quaere et refer, unde domo, quis,

cuius fortunae, quo sit patre quoue patrono.'

55

It, redit et narrat Volteium nomine Menam,

praeconem, tenui censu, sine crimine, notum

et properare loco et cessare, et quaerere et uti,

gaudentem paruisque sodalibus et lare certo

et ludis et post decisa negotia Campo.

60

'Scitari libet ex ipso quodcumque refers; dic

ad cenam ueniat.' Non sane credere Mena,

mirari secum tacitus. Quid multa? 'Benigne,'

respondet. 'Neget ille mihi?' 'Negat improbus et te

neglegit aut horret.' Volteium mane Philippus

65

uilia uendentem tunicato scruta popello

occupat et saluere iubet prior; ille Philippo

excusare laborem et mercennaria uincla,

quod non mane domum uenisset, denique quod non

prouidisset eum. 'Sic ignouisse putato

70

me tibi, si cenas hodie mecum.' 'Vt libet.' 'Ergo

post nonam uenies; nunc i, rem strenuus auge.'

Vt uentum ad cenam est, dicenda tacenda locutus

tandem dormitum dimittitur. Hic ubi saepe

occultum uisus decurrere piscis ad hamum,

75

mane cliens et iam certus conuiua, iubetur

rura suburbana indictis comes ire Latinis.

Impositus mannis aruum caelumque Sabinum

non cessat laudare. Videt ridetque Philippus,

et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,

80

dum septem donat sestertia, mutua septem

promittit, persuadet uti mercetur agellum.

Mercatur. Ne te longis ambagibus ultra

quam satis est morer, ex nitido fit rusticus atque

sulcos et uineta crepat mera, praeparat ulmos,

85

inmoritur studiis et amore senescit habendi.

Verum ubi oues furto, morbo periere capellae,

spem mentita seges, bos est enectus arando,

offensu damnis media de nocte caballum

arripit iratusque Philippi tendit ad aedis.

90

Quem simul aspexit scabrum intonsumque Philippus:

'Durus' ait, 'Voltei, nimis attentusque uideris

esse mihi.' 'Pol, me miserum, patrone, uocares,

si uelles' inquit 'uerum mihi ponere nomen.

Quod te per Genium dextramque deosque Penatis

95

obsecro et obtestor, uitae me redde priori.'

Qui semel aspexit quantum dimissa petitis

praestent, mature redeat repetatque relicta.

Metiri se quemque suo modulo ad pede uerum est.

 

VIII

Celso gaudere et bene rem gerere Albinouano

Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis.

Si quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantem

uiuere nec recte nec suauiter, haud quia grando

5

contunderit uitis oleamque momorderit aestus,

nec quia longinquis armentum aegrotet in agris,

sed quia mente minus ualidus quam corpore toto

nil audire uelim, nil discere, quod leuet aegrum,

fidis offendar medicis, irascar amicis,

10

cur me funesto properent arcere ueterno,

quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam,

Romae Tibur amem, uentosus Tibure Romam.

Post haec, ut ualeat, quo pacto rem gerat et se,

ut placeat iuueni, percontare, utque cohorti.

15

Si dicet 'recte', primum gaudere, subinde

praeceptum auriculis hoc instillare memento:

'Vt tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus.'

 

IX

Septimius, Claudi, nimirum intellegit unus,

quanti me facias; nam cum rogat et prece cogit,

scilicet ut tibi se laudare et tradere coner,

dignum mente domoque legentis honesta Neronis,

5

munere cum fungi propioris censet amici,

quid possim uidet ac nouit me ualdius ipso.

Multa quidem dixi cur excusatus abirem,

sed timui mea ne finxisse minora putarer,

dissimulator opis propriae, mihi commodus uni.

10

Sic ego, maioris fugiens opprobria culpae,

frontis ad urbanae descendi praemia. Quodsi

depositum laudas ob amici iussa pudorem,

scribe tui gregis hunc et fortem crede bonumque.

 

X

Vrbis amatorem Fuscum saluere iubemus

ruris amatores, hac in re scilicet una

multum dissimiles, ad cetera paene gemelli

fraternis animis, quicquid negat alter, et alter,

5

adnuimus patiter, uetuli notique columbi.

Tu nidum seruas, ego laudo ruris amoeni

riuos et musco circumlita saxa nemusque.

Quid quaeris? Viuo et regno, simul ista reliqui

quae uos ad caelum fertis rumore secundo,

10

utque sacerdotis fugitiuus liba recuso,

pane egeo iam mellitis potiore placentis.

Viuere naturae si conuenienter oportet,

ponendaeque domo quaerenda est area primum,

nouistine locum potiorem rure beato?

15

Est ubi plus tepeant hiemes, ubi gratior aura

leniat et rabiem Canis et momenta Leonis,

cum semel accepit Solem furibundus acutum?

Est ubi diuellat somnos minus inuida cura?

Deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis?

20

Purior in uicis aqua tendit rumpere plumbum

quam quae per pronum trepidat cum murmure riuum?

Nempe inter uarias nutritur silua columnas,

laudaturque domus longos quae prospicit agros.

Naturam expelles furca, tamen usque recurret

25

et mala perrumpet furtim fastidia uictrix.

Non qui Sidonio contendere callidus ostro

nescit Aquinatem potantia uellera fucum

certius accipiet damnum propiusue medullis

quam qui non poterit uero distinguere falsum.

30

Quem res plus nimio delectauere secundae,

mutatae quatient. Siquid mirabere, pones

inuitus. Fuge magna; licet sub paupere tecto

reges et regum uita praecurrere amicos.

Ceruus equum pugna melior communibus herbis

35

pellebat, donec minor in certamine longo

implorauit opes hominis frenumque recepit;

sed postquam uictor uiolens discessit ab hoste,

non equitem dorso, non frenum depulit ore.

Sic, qui pauperiem ueritus potiore metallis

40

libertate caret, dominum uehet improbus atque

seruiet aeternum, quia paruo nesciet uti.

Cui non conueniet sua res, ut calceus olim

si pede maior erit, subuertet, si minor, uret.

Laetus sorte tua uiues sapienter, Aristi,

45

nec me dimittes incastigatum, ubi plura

cogere quam satis est ac non cessare uidebor.

Imperat aut seruit collecta pecunia cuique,

tortum digna sequi potius quam ducere funem.

Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae,

50

excepto quod non simul esses cetera laetus.

 

XI

Quid tibi uisa Chios, Bullati, notaque Lesbos,

quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis,

Zmyrna quid et Colophon? Maiora minoraue fama,

cunctane prae Campo et Tiberino flumine sordent?

5

An uenit in uotum Attalicis ex urbibus una?

An Lebedum laudas odio maris atque uiarum?

Scis Lebedus quid sit: Gabiis desertior atque

Fidenis uicus; tamen illic uiuere uellem,

oblitusque meorum, obliuiscendus et illis,

10

Neptunum procul e terra spectare furentem.

Sed neque qui Capua Romam petit, imbre lutoque

aspersus uolet in caupona uiuere; nec qui

frigus collegit, furnos et balnea laudat

ut fortunatam plene praestantia uitam;

15

nec si te ualidus iactauerit Auster in alto,

idcirco nauem trans Aegaeum mare uendas.

Incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod

paenula solstitio, campestre niualibus auris,

per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.

20

Dum licet ac uoltum seruat Fortuna benignum,

Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens.

Tu quamcumque deus tibi fortunauerit horam

grata sume manu neu dulcia differ in annum,

ut quocumque loco fueris uixisse libenter

25

te dicas; nam si ratio et prudentia curas,

non locus effusi late maris arbiter aufert,

caelum, non animum mutant, qui trans mare currunt.

Strenua non exercet inertia; nauibus atque

quadrigis petimus bene uiuere. Quod petis, hic est,

30

est Vlubris, animus si te non deficit aequus.

 

XII

Fructibus Agrippae Siculis quos colligis, Icci,

si recte frueris, non est ut copia maior

ab Ioue donari possit tibi; tolle querellas;

pauper enim non est cui rerum suppetit usus.

5

Si uentri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil

diuitiae poterunt regales addere maius.

Si forte in medio positorum abstemius herbis

uiuis et urtica, sic uiues protinus, ut te

confestim liquidus Fortunae riuus inauret,

10

uel quia naturam mutare pecunia nescit

uel quia cuncta putas una uirtute minora.

Miramur, si Democriti pecus edit agellos

cultaque, dum peregre est animus sine corpore uelox,

cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri

15

nil paruum sapias et adhuc sublimia cures;

quae mare compescant causae, quid temperet annum,

stellae sponte sua iussaene uagentur et errent,

quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem,

quid uelit et possit rerum concordia discors,

20

Empedocles an Stertinium deliret acumen?

Verum, seu piscis seu porrum et caepe trucidas,

utere Pompeio Grospho et, siquid petet, ultro

defer; nil Grosphus nisi uerum orabit et aequum.

Vilis amicorum est annona, bonis ubi quid dest.

25

Ne tamen ignores quo sit Romana loco res,

Cantaber Agrippae, Claudi uirtute Neronis

Armenius cecidit; ius imperiumque Prahates

Caesaris accepit genibus minor; aurea fruges

Italiae pleno defundit Copia cornu.

 

XIII

Vt proficiscentem docui te saepe diuque,

Augusto reddes signata uolumina, Vinni,

si ualidus, si laetus erit, si denique poscet;

ne studio nostri pecces odiumque libellis

5

sedulus inportes opera uehemente minister.

Si te forte meae grauis uret sarcina chartae,

abicito potius quam quo perferre iuberis

clitellas ferus inpingas Asinaeque paternum

cognomen uertas in risum et fabula fias.

10

Viribus uteris per cliuos, flumina, lamas.

Victor propositi simul ac perueneris illuc,

sic positum seruabis onus, ne forte sub ala

fasciculum portes librorum, ut rusticus agnum,

ut uinosa glomus furtiuae Pyrria lanae,

15

ut cum pilleolo soleas conuiua tribulis.

Ne uolgo narres te sudauisse ferendo

carmina quae possint oculos aurisque morari

Caesaris; oratus multa prece, nitere porro.

Vade, uale, caue ne titubes mandataque frangas.

 

XIV

Vilice siluarum et mihi me reddentis agelli,

quem tu fastidis habitatum quinque focis et

quinque bonos solitum Variam dimittere patres,

certemus spinas animone ego fortius an tu

5

euellas agro, et melior sit Horatius an res.

Me quamuis Lamiae pietas et cura moratur,

fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis

insolabiliter, tamen istuc mens animusque

fert et amat spatiis obstantia rumpere claustra.

10

Rure ego uiuentem, tu dicis in urbe beatum;

cui placet alterius, sua nimirum est odio sors,

stultus uterque locum inmeritum causatur inique;

in culpa est animus, qui se non effugit umquam.

Tu mediastinus tacita prece rura petebas,

15

nunc urbem et ludos et balnea uilicus optas;

me constare mihi scis et discedere tristem,

quandocumque trahunt inuisa negotia Romam.

Non eadem miramur; eo disconuenit inter

meque et te; nam quae deserta et inhospita tesqua

20

credis, amoena uocat mecum qui sentit, et odit

quae te pulchra putas. Fornix tibi et uncta popina

incutiunt urbis desiderium, uideo, et quod

angulus iste feret piper et tus ocius uua,

nec uicina subest uinum praebere taberna

25

quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius

ad strepitum salias terrae grauis; et tamen urges

iampridem non tacta ligonibus arua bouemque

disiunctum curas et strictis frondibus exples;

addit opus pigro riuus, si decidit imber,

30

multa mole docendus aprico parcere prato.

Nunc age, quid nostrum concentum diuidat, audi.

Quem tenues decuere togae nitidique capilli,

quem scis immunem Cinarae placuisse rapaci,

quem bibulum liquidi media de luce Falerni,

35

cena breuis iuuat et prope riuum somnus in herba;

nec lusisse pudet, sed non incidere ludum.

Non istic obliquo oculo mea commoda quisquam

limat, non odio obscuro morsuque uenenat;

rident uicini glaebas et saxa mouentem.

40

Cum seruis urbana diaria rodere mauis;

horum tu in numerum uoto ruis, inuidet usum

lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti.

Optat ephippia bos piger, optat arare caballus;

quam scit uterque, libens, censebo, exerceat artem.

 

XV

Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,

quorum hominum regio et qualis uia (nam mihi Baias

Musa superuacuas Antonius, et tamen illis

me facit inuisum, gelida cum perluor unda

5

per medium frigus; sane murteta relinqui

dictaque cessantem neruis elidere morbum

sulpura contemni uicus gemit, inuidus aegris

qui caput et stomachum supponere fontibus audent

Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.

10

Mutandus locus est et deuersoria nota

praeteragendus equus. 'Quo tendis? Non mihi Cumas

est iter aut Baias', laeua stomachosus habena

dicet eques; sed equi frenato est auris in ore);

maior utrum populum frumenti copia pascat,

15

collectosne bibant imbres puteosne perennis

iugis aquae (nam uina nihil moror illius orae;

rure meo possum quiduis perferre patique;

ad mare cum ueni, generosum et lene requiro,

quod curas abigat, quod cum spe diuite manet

20

in uenas animumque meum, quod uerba ministret,

quod me Lucanae iuuenem commendet amicae);

tractus uter pluris lepores, uter educet apros,

utra magis piscis et echinos aequora celent,

pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reuerti,

25

scribere te nobis, tibi nos adcredere par est.

Maenius, ut tebus maternis atque paternis

fortiter absumptis urbanus coepit haberi

scurra, uagus non qui certum praesepe teneret,

inpransus non qui ciuem dinosceret hoste,

30

quaelibet in quemuis opprobria fingere saeuus,

pernicies et tempestas barathrumque macelli,

quicquid quaesierat, uentri donabat auaro.

Hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil

aut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi,

35

uilis et agninae, tribus ursis quod satis esset,

scilicet ut uentres lamna candente nepotum

diceret urendos correctus Bestius. Idem,

quicquid erat nactus praedae maioris, ubi omne

uerterat in fumum et cinerem: 'Non hercule miror',

40

aiebat, 'si qui comedunt bona, cum sit obeso

nil melius turdo, nil uolua pulchrius ampla'.

Nimirum hic ego sum; nam tuta et paruola laudo,

cum res deficiunt, satis inter uilia fortis;

uerum ubi quid melius contingit et unctius, idem

45

uos sapere et solos aio bene uiuere, quorum

conspicitur nitidis fundata pecunia uillis.

 

XVI

Ne perconteris, fundus meus, optime Quincti,

aruo pascat erum an bacis opulentet oliuae,

pomisne et pratis an amicta uitibus ulmo,

scribetur tibi forma loquaciter et situs agri.

5

Continui montes, ni dissocientur opaca

ualle, sed ut ueniens dextrum latus aspiciat sol,

laeuum discedens curru fugiente uaporet.

Temperiem laudes. Quid, si rubicunda benigni

corna uepres et pruna ferant, si quercus et ilex

10

multa fruge pecus, multa dominum iuuet umbra?

Dicas adductum propius frondere Tarentum.

Fons etiam riuo dare nomen idoneus, ut nec

frigidior Thraecam nec purior ambiat Hebrus,

infirmo capiti fluit utilis, utilis aluo.

15

Hae latebrae dulces et, iam si credis, amoenae

incolumem tibi me praestant septembribus horis.

Tu recte uiuis, si curas esse quod audis.

Iactamus iampridem omnis te Roma beatum;

sed uereor, ne cui de te plus quam tibi credas

20

neue putes alium sapiente bonoque beatum,

neu, si te populus sanum recteque ualentem

dictitet, occultam febrem sub tempus edendi

dissimules, donec manibus tremor incidat unctis.

Stultorum incurata pudor malus ulcera celat.

25

Siquis bella tibi terra pugnata marique

dicat et his uerbis uacuas permulceat auris:

'Tene magis saluum populus uelit an populum tu,

seruet in ambiguo qui consulit et tibi et urbi

Iuppiter', Augusti laudes adgnoscere possis;

30

cum pateris sapiens emendatusque uocari,

respondesne tuo, dic sodes, nomine? 'Nempe

uir bonus et prudens dici delector ego ac tu.'

Qui dedit hoc hodie, cras si uolet auferet, ut, si

detulerit fasces indigno, detrahet idem.

35

'Pone, meum est,' inquit; pono tristisque recedo.

Idem si clamet furem, neget esse pudicum,

contendat laqueo collum pressisse paternum,

mordear opprobriis falsis mutemque colores?

Falsus honor iuuat et mendax infamia terret

40

quem nisi mendosum et medicandum? Vir bonus est quis?

'Qui consulta patrum, qui leges iuraque seruat,

quo multae magnaeque secantur iudice lites,

quo res sponsore et quo causae teste tenentur.'

Sed uidet hunc omnis domus et uicinia tota

45

introrsum turpem, speciosum pelle decora.

'Nec furtum feci nec fugi,' si mihi dicat

seruos: 'Habes pretium, loris non ureris', aio.

'Non hominem occidi.' 'Non pasces in cruce coruos.'

'Sum bonus et frugi.' Renuit negitatque Sabellus.

50

Cautus enim metuit foueam lupus accipiterque

suspectos laqueos et opertum miluus hamum.

Oderunt peccare boni uirtutis amore;

tu nihil admittes in te formidine poenae;

sit spes fallendi, miscebis sacra profanis.

55

Nam de mille fabae modiis cum subripis unum,

damnum est, non facinus mihi pacto lenius isto.

Vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal,

quandocumque deos uel porco uel boue placat:

'Iane pater!' clare, clare cum dixit: 'Apollo!'

60

labra mouet, metuens audiri: 'Pulchra Lauerna,

da mihi fallere, da iusto sanctoque uideri,

noctem peccatis et fraudibus obice nubem.'

Qui melior seruo, qui liberior sit auarus,

in triuiis fixum cum se demittit ob assem,

65

non uideo; nam qui cupiet, metuet quoque, porro

qui metuens uiuet, liber mihi non erit umquam.

Perdidit arma, locum uirtutis deseruit, qui

semper in augenda festinat et obruitur re.

Vendere cum possis captiuum, occidere noli;

70

seruiet utiliter; sine pascat durus aretque,

nauiget ac mediis hiemet mercator in undis,

annonae prosit, portet frumenta penusque.

Vir bonus et sapiens audebit dicere: 'Pentheu,

rector Thebarum, quid me perferre patique

75

indignum coges?' 'Adimam bona.' 'Nempe pecus, rem,

lectos, argentum; tollas licet.' 'In manicis et

compedibus saeuo te sub custode tenebo.'

'Ipse deus, simul atque uolam, me soluet.' Opinor,

hoc sentit: 'Moriar'. Mors ultima linea rerum est.

 

XVII

Quamuis, Scaeua, satis per te tibi consulis et scis,

quo tandem pacto deceat maioribus uti,

disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si

caecus iter monstrare uelit; tamen aspice, siquid

5

et nos, quod cures proprium fecisse, loquamur.

Si te grata quies et primam somnus in horam

delectat, si te puluis strepitusque rotarum,

si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo;

nam neque diuitibus contingunt gaudia solis,

10

nec uixit male, qui natus moriensque fefellit.

Si prodesse tuis pauloque benignus ipsum

te tractare uoles, accedes siccus ad unctum.

'Si pranderet holus patienter, regibus uti,

nollet Aristippus.' 'Si sciret regibus uti,

15

fastidiret holus qui me notat.' Vtrius horum

uerba probes et facta, doce, uel iunior audi

cur sit Aristippi potior sententia. Namque

mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt:

'Scurror ego ipse mihi,populo tu; rectius hoc et

20

splendidius multo est. Equus ut me portet, alat rex,

officium facio; tu poscis uilia, uerum

dante minor, quamuis fers te nullius egentem.'

Omnis Aristippum decuit color et status et res,

temptantem maiora fere, praesentibus aequum,

25

contra, quem duplici panno patientia uelat,

mirabor, uitae uia si conuersa decebit.

Alter purpureum non expectabit amictum;

quidlibet indutus celeberrima per loca uadet

personamque feret, non inconcinnus utramque;

30

alter Mileti textam cane peius et angui

uitabit chlanidem, morietur frigore, si non

rettuleris pannum; refer et sine uiuat ineptus.

Res gerere et captos ostendere ciuibus hostis

attingit solium Iouis et caelestia temptat;

35

principibus placuisse uiris non ultima laus est.

Non cuiuis homini contingit adire Corinthum.

Sedit qui timuit ne non succederet; esto;

quid? Qui peruenit, fecitne uiriliter? Atqui

hic est aut nusquam quod quaerimus. Hic onus horret,

40

ut paruis animis et paruo corpore maius;

hic subit et perfert. Aut uirtus nomen inane est,

aut decus et pretium recte petit experiens uir.

Coram rege suo de paupertate tacentes

plus poscente ferent; distat, sumasne prudenter

45

an rapias; atqui rerum caput hoc erat, hic fons.

'Indotata mihi soror est, paupercula mater,

et fundus nec uendibilis nec pascere firmus',

qui dicit, clamat: 'Victum date!'; succinit alter:

'Et mihi'; diuiduo findetur munere quadra.

50

Sed tacitus pasci si posset coruus, haberet

plus dapis et rixae multo minus inuidiaeque.

Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum

qui queritur salebras et acerbum frigus et imbres,

aut cistam effractam et subducta uiatica plorat,

55

nota refert meretricis acumina, saepe catellam,

saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox

nulla fides damnis uerisque doloribus adsit.

Nec semel inrisus triuiis attollere curat

fracto crure planum, licet illi plurima manet

60

lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim:

'Credite, non ludo; crudeles, tollite claudum.'

'Quaere peregrinum', uicinia rauca reclamat.

 

XVIII

Si bene te noui, metues, liberrime Lolli,

scurrantis speciem praebere, professus amicum.

Vt matrona meretrici dispar erit atque

discolor, infido scurrae distabit amicus.

5

Est huic diuersum uitio uitium prope maius,

asperitas agrestis et inconcinna grauisque,

quae se commendat tonsa cute, dentibus atris,

dum uolt libertas dici mera ueraque uirtus.

Virtus est medium uitiorum et utrimque reductum.

10

Alter in obsequium plus aequo pronus et imi

derisor lecti sic nutum diuitis horret,

sic iterat uoces et uerba cadentia tollit,

ut puerum saeuo credas dictata magistro

reddere uel partis mimum tractare secundas;

15

alter rixatur de lana saepe caprina,

propugnat nugis armatus: 'Scilicet, ut non

sit mihi prima fides et, uere quod placet, ut non

acriter elatrem? Pretium aetas altera sordet.'

Ambigitur quid enim? Castor sciat an Docilis plus,

20

Brundisium Minuci melius uia ducat an Appi.

Quem damnosa Venus, quem praeceps alea nudat,

gloria quem supra uires et uestit et unguit,

quem tenet argenti sitis inportuna famesque,

quem paupertatis pudor et fuga, diues amicus,

25

saepe decem uitiis instructior, odit et horret,

aut, si non odit, regit ac ueluti pia mater

plus quam se sapere et uirtutibus esse priorem

uolt et ait prope uera: 'Meae (contendere noli)

stultitiam patiuntur opes; tibi paruola res est;

30

arta decet sanum comitem toga; desine mecum

certare.' Eutrapelus cuicumque nocere uolebat

uestimenta dabat pretiosa; beatus enim iam

cum pulchris tunicis sumet noua consilia et spes,

dormiet in lucem, scorto postponet honestum

35

officium, nummos alienos pascet, ad imum

Thraex erit aut holitoris aget mercede caballum.

Arcanum neque tu scrutaberis illius umquam,

commissumque teges et uino tortus et ira;

nec tua laudabis studia aut aliena reprendes,

40

nec, cum uenari uolet ille, poemata panges.

Gratia sic fratrum geminorum, Amphionis atque

Zethi dissiluit, donec suspecta seuero

conticuit lyra. Fraternis cessisse putatur

moribus Amphion; tu cede potentis amici

45

lenibus imperiis, quotiensque educet in agros

Aetolis onerata plagis iumenta canesque,

surge et inhumanae senium depone Camenae,

cenes ut pariter pulmenta laboribus empta;

Romanis sollemne uiris opus, utile famae

50

uitaeque et membris, praesertim cum ualeas et

uel cursu superare canem uel uiribus aprum

possis. Adde, uirilia quod speciosius arma

non est qui tractet; scis quo clamore coronae

proelia sustineas campestria. Denique saeuam

55

militiam puer et Cantabrica bella tulisti

sub duce qui templis Parthorum signa refigit

nunc et, siquid abest, Italis adiudicat armis.

Ac ne te retrahas et inexcusabilis absis,

quamuis nil extra numerum fecisse modumque

60

curas, interdum nugaris rure paterno:

partitur lintres exercitus, Actia pugna

te duce per pueros hostili more refertur;

aduersarius est frater, lacus Hadria, donec

alterutrum uelox Victoria fronde coronet.

65

Consentire suis studiis qui crediderit te,

fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.

Protinus ut moneam, siquid monitoris eges tu,

quid de quoque uiro et cui dicas, saepe uideto.

Percontatorem fugito; nam garrulus idem est,

70

nec retinent patulae commissa fideliter aures,

et semel emissum uolat inreuocabile uerbum.

Non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerue

intra marmoreum uenerandi limen amici,

ne dominus pueri pulchri caraeue puellae

75

munere te paruo beet aut incommodus angat.

Qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox

incutiant aliena tibi peccata pudorem.

Fallimur et quondam non dignum tradimus; ergo

quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri,

80

ut penitus notum, si temptent crimina, serues

tuterisque tuo fidentem praesidio; qui

dente Theonino cum circumroditur, ecquid

ad te post paulo uentura pericula sentis?

Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet,

85

et neglecta solent incendia sumere uires.

Dulcia inexpertis cultura potentis amici;

expertus metuit. Tu, dum tua nauis in alto est,

hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura.

Oderunt hilarem tristes tristemque iocosi,

90

sedatum celeres, agilem nauumque remissi;

. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

oderunt porrecta negantem pocula, quamuis

nocturnos iures te formidare tepores;

deme supercilio nubem; plerumque modestus

95

occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.

Inter cuncta leges et percontabere doctos,

qua ratione queas traducere leniter aeuum,

num te semper inops agitet uexetque cupido,

num pauor et rerum mediocriter utilium spes,

100

uirtutem doctrina paret naturane donet,

quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum,

quid pure tanquillet, honos an dulce lucellum,

an secretum iter et fallentis semita uitae.

Me quotiens reficit gelidus Digentia riuus,

105

quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus

quid sentire putas, quid credis, amice, precari?

'Sit mihi quod nunc est, etiam minus, et mihi uiuam

quod superest aeui, siquid superesse uolunt di;

sit bona librorum et prouisae frugis in annum

110

copia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae.'

Sed satis est orare Iouem quae ponit et aufert;

det uitam, det opes; aequum mi animum ipse parabo.

 

XIX

Prisco si credis, Maecenas docte, Cratino,

nulla placere diu nec uiuere carmina possunt

quae scribuntur aquae potoribus; ut male sanos

adscripsit Liber Satyris Faunisque poetas,

5

uina fere dulces oluerunt mane Camenae;

laudibus arguitur uini uinosus Homerus;

Ennius ipse pater numquam nisi potus ad arma

prosiluit dicenda. 'Forum putealque Libonis

mandabo siccis, adimam cantare seueris':

10

hoc simul edixi, non cessuere poetae

nocturno certare mero, putere diurno.

Quid? Siquis uoltu toruo ferus et pede nudo

exiguaeque togae simulet textore Catonem,

uirtutemne repraesentet moresque Catonis?

15

Rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua

dum studet urbanus tenditque disertus haberi.

Decipit exemplar uitiis imitabile; quodsi

pallere casu, biberent exsangue cuminum.

O imatatores, seruom pecus, ut mihi saepe

20

bilem, saepe iocum uestri mouere tumultus!

Libera per uacuum posui uestigia princeps,

non aliena meo pressi pede. Qui sibi fidet,

dux reget examen. Parios ego primus iambos

ostendi Latio, numeros animosque secutus

25

Archilochi, non res et agentia uerba Lycamben;

ac ne me foliis ideo breuioribus ornes

quod timui mutare modos et carminis artem,

temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho,

temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar,

30

nec socerum quaerit, quem uersibus oblinat atris,

nec sponsae laqueum famoso carmine nectit.

Hunc ego, non alio dictum prius ore, Latinus

uolgaui fidicen; iuuat inmemorata ferentem

ingenuis oculisque legi manibusque teneri.

35

Scire uelis, mea cur ingratus opuscula lector

laudet ametque domi, premat extra limen iniquus;

non ego uentosae plebis suffragia uenor

inpensis cenarum et tritae munere uestis;

non ego nobilium scriptorum auditor et ultor

40

grammaticas ambire tribus et pulpita dignor.

Hinc illae lacrimae... 'Spissis indigna theatris

scripta pudet recitare et nugis addere pondus,'

si dixi: 'Rides' ait, 'et Iouis auribus ista

seruas; fidis enim manare poetica mella

45

te solum, tibi pulcher.' Ad haec ego naribus uti

formido et, luctantis acuto ne secer ungui,

'Displicet iste locus' clamo et diludia posco.

Ludus enim genuit trepidum certamen et iram,

ira truces inimicitias et funebre bellum.

 

XX

Vortumnum Ianumque, liber, spectare uideris,

scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus.

Odisti clauis et grata sigilla pudico,

paucis ostendi gemis et communia laudas,

5

non ita nutritus. Fuge quo descendere gestis;

non erit emisso reditus tibi: 'Quid miser egi?

Quid uolui?' dices, ubi quid te laeserit; et scis

in breue te cogi, cum plenus languet amator.

Quodsi non odio peccantis desipit augur,

10

carus eris Romae donec te deserat aetas;

contrectatus ubi manibus sordescere uolgi

coeperis, aut tineas pasces taciturnus inertis

aut fugies Vticam aut uinctus mitteris Ilerdam.

Ridebit monitor non exauditus, ut ille

15

qui male parentem in rupes protrusit asellum

iratus; quis enim inuitum seruare laboret?

Hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem

occupet extremis in uicis balba senectus.

Cum tibi sol tepidus pluris admouerit auris,

20

me libertino natum patre et in tenui re

maiores pinnas nido extendisse loqueris,

ut quantum generi demas, uirtutibus addas;

me primis urbis belli placuisse domique,

corporis exigui, praecanum, solibus aptum,

25

irasci celerem, tamen ut placabilis essem.

Forte meum siquis te percontabitur aeuum,

me quater undenos sciat impleuisse Decembris

collegam Lepidum quo duxit Lollius anno.



 

 

Liber Secundus



 

I

Cum sustineas et tanta negotia solus,

res Italas armis tuteris, moribus ornes,

legibus emendes, in publica commoda peccem

si longo sermone morer tua tempora, Caesar.

5

Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux,

post ingentia facta deorum in templa recepti,

dum terras hominumque colunt genus, aspera bella

componunt, agros adsignant, oppida condunt,

plorauere suis non respondere fauorem

10

speratum meritis. Diram qui contudit hydram

notaque fatali portenta labore subegit,

comperit inuidam supremo fine domari.

Vrit enim fulgore suo qui praegrauat artes

infra se positas; extinctus amabitur idem.

15

Praesenti tibi maturos largimur honores

iurandasque tuom per numen ponimus aras,

nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.

Sed tuus hic populus sapiens et iustus in uno

te nostris ducibus, te Grais anteferendo

20

cetera nequaquam simili ratione modoque

aestimat et, nisi quae terris semota suisque

temporibus defuncta uidet, fastidit et odit,

sic fautor ueterum ut tabulas peccare uetantis,

quas bis quinque uiri sanxerunt, foedera regum

25

uel Gabiis uel cum rigidis aequata Sabinis,

pontificum libros, annosa uolumina uatum

dictitet Albano Musas in monte locutas.

Si, quia Graiorum sunt antiquissima quaeque

scripta uel optima, Romani pensantur eadem

30

scriptores trutina, non est quod multa loquamur:

nihil intra est oleam, nil extra est in nuce duri;

uenimus ad summum fortunae: pingimus atque

psallimus et luctamur Achiuis doctius unctis.

Si meliora dies, ut uina, poemata reddit,

35

scire uelim chartis pretium quotus adroget annus.

Scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter

perfectos ueteresque referri debet an inter

uilis atque nouos? Excludat iurgia finis.

'Est uetus atque probus centum qui perficit annos.'

40

Quid? Qui deperiit minor uno mense uel anno,

inter quos referendus erit? Veteresne poetas

an quos et praesens et postera respuat aetas?

'Iste quidem ueteres inter ponetur honeste

qui uel mense breui uel toto est iunior anno.'

45

Vtor permisso caudaeque pilos ut equinae

paulatim uello et demo unum, demo etiam unum,

dum cadat elusus ratione ruentis acerui

qui redit in fastos et uirtutem aestimat annis

miraturque nihil, nisi quod Libitina sacrauit.

50

Ennius, et sapiens et fortis et alter Homerus,

ut critici dicunt, leuiter curare uidetur

quo promissa cadant et somnia Pythagorea.

Naeuius in manibus non est et mentibus haeret

paene recens? Adeo sanctum est uetus omne poema.

55

Ambigitur quotiens uter utro sit prior, aufert

Paccuuius docti famam senis, Accius alti,

dicitur Afrani toga conuenisse Menandro,

Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,

uincere Caecilius grauitate, Terentius arte.

60

Hos ediscit et hos arto stipata theatro

spectat Roma potens; habet hos numeratque poetas

ad nostrum tempus Liui scriptoris ab aeuo.

Interdum uolgus rectum uidet, est ubi peccat.

Si ueteres ita miratur laudatque poetas

65

ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat;

si quaedam nimis antique, si pleraque dure

dicere credit eos, ignaue multa fatetur,

et sapit et mecum facit et Ioue iudicat aequo.

Non equidem insector delendaue carmina Liui

70

esse reor, memini quae plagosum mihi paruo

Orbilium dictare; sed emendata uideri

pulchraque et exactis minimum distantia miror.

Inter quae uerbum emicuit si forte decorum,

si uersus paulo concinnior unus et alter,

75

iniuste totum ducit uenditque poema.

Indignor quicquam reprehendi, non quia crasse

compositum inlepideue putetur, sed quia nuper,

nec ueniam antiquis, sed honorem et praemia posci.

Recte necne crocum floresque perambulet Attae

80

fabula si dubitem, clament periisse pudorem

cuncti paene patres, ea cum reprehendere coner

quae grauis Aesopus, quae doctus Roscius egit,

uel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt,

uel quia turpe putant parere minoribus et, quae

85

inberbes didicere, senes perdenda fateri.

Iam Saliare Numae carmen qui laudat, et illud

quod mecum ignorat solus uolt scire uideri,

ingeniis non ille fauet plauditque sepultis,

nostra sed inpugnat, nos nostraque liuidus odit.

90

Quodsi tam Graecis nouitas inuisa fuisset

quam nobis, quid nunc esset uetus? Aut quid haberet

quod legeret tereretque uiritim publicus usus?

Vt primum positis nugari Graecia bellis

coepit et in uitium fortuna labier aequa,

95

nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum,

marmoris aut eboris fabros aut aeris amauit,

suspendit picta uoltum mentemque tabella,

nunc tibicinibus, nunc est gauisa tragoedis;

sub nutrice puella uelut si luderet infans,

100

quod cupide petiit mature plena reliquit.

Quid placet aut odio est, quod non mutabile credas?

Hoc paces habuere bonae uentique secundi.

Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa

mane domo uigilare, clienti promere iura,

105

cautos nominibus rectis expendere nummos,

maiores audire, minori dicere per quae

crescere res posset, minui damnosa libido.

Mutauit mentem populus leuis et calet uno

scribendi studio; pueri patresque seueri

110

fronde comas uincti cenant et carmina dictant.

Ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere uersus,

inuenior Parthis mendacior et prius orto

sole uigil calamum et chartas et scrinia posco.

Nauim agere ignarus nauis timet; habrotonum aegro

115

non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum est

promittunt medici; tractant fabrilia fabri:

scribimus indocti doctique poemata passim.

Hic error tamen et leuis haec insania quantas

uirtutes habeat, sic collige: uatis auarus

120

non temere est animus; uersus amat, hoc studet unum;

detrimenta, fugas seruorum, incendia ridet;

non fraudem socio pueroue incogitat ullam

pupillo; uiuit siliquis et pane secundo;

militiae quamquam piger et malus, utilis urbi,

125

si das hoc, paruis quoque rebus magna iuuari.

Os tenerum pueri balbumque poeta figurat,

torquet ab obscenis iam nunc sermonibus aurem,

mox etiam pectus praeceptis format amicis,

asperitatis et inuidiae corrector et irae,

130

recte facta refert, orientia tempora notis

instruit exemplis, inopem solatur et aegrum.

Castis cum pueris ignara puella mariti

disceret unde preces, uatem ni Musa dedisset?

Poscit opem chorus et praesentia numina sentit,

135

caelestis implorat aquas docta prece blandus,

auertit morbos, metuenda pericula pellit,

impetrat et pacem et locupletem frugibus annum;

carmine di superi placantur, carmine Manes.

Agricolae prisci, fortes paruoque beati,

140

condita post frumenta leuantes tempore festo

corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem,

cum sociis operum pueris et coniuge fida

Tellurem porco, Siluanum lacte piabant,

floribus et uino Genium memorem breuis aeui.

145

Fescennina per hunc inuenta licentia morem

uersibus alternis opprobria rustica fudit,

libertasque recurrentis accepta per annos

lusit amabiliter, donec iam saeuos apertam

in rabiem coepit uerti iocus et per honestas

150

ire domos impune minax. Doluere cruento

dente lacessit, fuit intactis quoque cura

condicione super communi; quin etiam lex

poenaque lata, malo quae nollet carmine quemquam

describi; uertere modum, formidine fustis

155

ad bene dicendum delectandumque redacti.

Graecia capta ferum uictorem cepit et artes

intulit agresti Latio; sic horridus ille

defluxit numerus Satrunius, et graue uirus

munditiae pepulere; sed in longum tamen aeuum

160

manserunt hodieque manent uestigia ruris.

Serus enim Graecis admouit acumina chartis

et post Punica bella quietus quaerere coepit,

quid Sophocles et Thespis et Aeschylos utile ferrent.

Temptauit quoque rem si digne uertere posset,

165

et placuit sibi, natura sublimis et acer;

nam spirat tragicum satis et feliciter audet,

sed turpem putat inscite metuitque lituram.

Creditur, ex medio quia res arcessit, habere

sudoris minimum, sed habet comoedia tanto

170

plus oneris, quanto ueniae minus. Aspice, Plautus

quo pacto partis tutetur amantis ephebi,

ut patris attenti, lenonis ut insidiosi,

quantus sit Dossennus edacibus in parasitis,

quam non adstricto percurrat pulpita socco;

175

gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc

securus, cadat an recto stet fabula talo.

Quem tulit ad scaenam uentoso Gloria curru

exanimat lentus spectator, sedulus inflat;

sic leue, sic paruum est animum quod laudis auarum

180

subruit aut reficit. Valeat res ludicra, si me

palma negata macrum, donata reducit opimum.

Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam,

quod numero plures, uirtute et honore minores,

indocti stolidique et depugnare parati

185

si discordet eques, media inter carmina poscunt

aut ursum aut pugiles; his nam plebecula gaudet.

Verum equitis quoque iam migrauit ab aure uoluptas

omnis ad incertos oculos et gaudia uana.

Quattuor aut pluris aulaea premuntur in horas

190

dum fugiunt equitum turmae peditumque cateruae;

mox trahitur manibus regum fortuna retortis,

esseda festinant, pilenta, petorrita, naues,

captiuum portatur ebur, captiua Corinthus.

Si foret in terris, rideret Democritus, seu

195

diuersum confusa genus panthera camelo

siue elephans albus uolgi conuerteret ora;

spectaret populum ludis attentius ipsis

ut sibi praebentem nimio spectacula plura;

scriptores autem narrare putaret asello

200

fabellam surdo. Nam quae peruincere uoces

eualuere sonum, referunt quem nostra theatra?

Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum,

tanto cum strepitu ludi spectantur et artes

diuitiaeque peregrinae, quibus oblitus actor

205

cum stetit in scaena, concurrit dextera laeuae.

Dixit adhuc aliquid? Nil sane. Quid placet ergo?

Lana Tarentino uiolas imitata ueneno.

Ac ne forte putes me, quae facere ipse recusem,

cum recte tractent alii, laudare maligne,

210

ille per extentum funem mihi posse uidetur

ire poeta meum qui pectus inaniter angit,

inritat, mulcet, falsis terroribus implet,

ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.

Verum age et his, qui se lectori credere malunt

215

quam spectatoris fastidia ferre superbi,

curam redde breuem, si munus Apolline dignum

uis complere libris et uatibus addere calcar,

ut studio maiore petant Helicona uirentem.

Multa quidem nobis facimus mala saepe poetae

220

(ut uineta egomet caedam mea), cum tibi librum

sollicito damus aut fesso; cum laedimur, unum

si quis amicorum est ausus reprehendere uersum;

cum loca iam recitata reuoluimus inreuocati;

cum lamentamur non apparere labores

225

nostros et tenui decucta poemata filo;

cum speramus eo rem uenturam ut, simul atque

carmina rescieris non fingere, commodus ultro

arcessas et egere uetes et scribere cogas.

Sed tamen est operae pretium cognoscere qualis

230

aedituos habeat belli spectata domique

uirtus, indigno non committenda poetae.

Gratus Alexandro regi Magno fuit ille

Choerilos, incultis qui uersibus et male natis

rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos.

235

Sed ueluti tractata notam labemque remittunt

attramenta, fere scriptores carmine foedo

splendida facta linunt. Idem rex ille, poema

qui tam ridiculum tam care prodigus emit,

edicto uetuit nequis se praeter Apellen

240

pingeret aut alius Lysippo duceret aera

fortis Alexandri uoltum simulantia. Quodsi

iudicium subtile uidendis artibus illud

ad libros et ad haec Musarum dona uocares,

Boeotum in crasso iurares aere natum.

245

At neque dedecorant tua de se iudicia atque

munera, quae multa dantis cum laude tulerunt

dilecti tibi Vergilius Variusque poetae,

nec magis expressi uoltus per aenea signa

quam per uatis opus mores animique uirorum

250

clarorum apparent. Nec sermones ego mallem

repentis per humum quam res componere gestas

terrarumque situs et flumina dicere et arces

montibus impositas et barbara regna tuisque

auspiciis totum confecta duella per orbem,

255

claustraque custodem pacis cohibentia Ianum

et formidatam Parthis te principe Romam,

si, quantum cuperem, possem quoque; sed neque paruom

carmen maiestas recipit tua, nec meus audet

rem temptare pudor, quam uires ferre recusent.

260

Sedulitas autem stulte quem diligit urget,

praecipue cum se numeris commendat et arte;

discit enim citius meminitque libentius illud

quod quis diridet quam quod probat et ueneratur.

Nil moror officium quod me grauat, ac neque ficto

265

in peius uoltu proponi cereus usquam

nec praue factis decorari uersibus opto,

ne rubeam pingui donatus munere et una

cum scriptore meo capsa porrectus operta

deferar in uicum uendentem tus et odores

270

et piper et quicquid chartis amicitur ineptis.

 

II

Flore, bono claroque fidelis amice Neroni,

siquis forte uelit puerum tibi uendere natum

Tibure uel Gabiis et tecum sic agat: 'Hic et

candidus et talos a uertice pulcher ad imos

5

fiet eritque tuus nummorum milibus octo,

uerna ministeriis ad nutus aptus erilis,

litterulis Graecis inbutus, idoneus arti

cuilibet; argilla quiduis imitaberis uda;

quin etiam canet indoctum, sed dulce bibenti.

10

Multa fidem promissa leuant, ubi plenius aequo

laudat uenalis qui uolt extrudere merces.

Res urget me nulla; meo sum pauper in aere.

Nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me

quiuis ferret idem. Semel hic cessauit et, ut fit,

15

in scalis latuit metuens pendentis habenae';

des nummos, excepta nihil te si fuga laedit,

ille ferat pretium poenae securus, opinor.

Prudens emisti uitiosum, dicta tibi est lex;

insequeris tamen hunc et lite moraris iniqua?

20

Dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi

talibus officiis prope mancum, ne mea saeuos

iurgares ad te quod epistula nulla rediret.

Quid tum profeci, mecum facientia iura

si tamen adtemptas? Quereris super hoc etiam quod

25

expectata tibi non mittam carmina mendax.

Luculli miles collecta uiatica multis

aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem

perdiderat; post hoc uehemens lupus, et sibi et hosti

iratus pariter, ieiunis dentibus acer,

30

praesidium regale loco deiecit, ut aiunt,

summe munito et multarum diuite rerum.

Clarus ob id factum donis ornatur honestis,

accipit et bis dena super sestertia nummum.

Forte sub hoc tempus castellum euertere praetor

35

nescio quod cupiens hortari coepit eundem

uerbis quae timido quoque possent addere mentem;

'I, bone, quo uirtus tua te uocat, i pede fausto,

grandia laturus meritorum praemia. Quid stas?'

Post haec ille catus, quantumuis rusticus: 'Ibit,

40

ibit eo, quo uis, qui zonam perdidit' inquit.

Romae nutriri mihi contigit atque doceri

iratus Grais quantum nocuisset Achilles.

Adiecere bonae paulo plus artis Athenae,

scilicet ut uellem curuo dinoscere rectum

45

atque inter siluas Academi quaerere uerum.

Dura sed emouere loco me tempora grato

ciuilisque rudem belli tulit aestus in arma

Caesaris Augusti non responsura lacertis.

Vnde simul primum me dimisere Philippi,

50

decisis humilem pinnis inopemque paterni

et laris et fundi paupertas impulit audax

ut uersus facerem; sed quod non desit habentem

quae poterunt umquam satis expurgare cicutae,

ni melius dormire putem quam scribere uersus?

55

Singula de nobis anni praedantur euntes;

eripuere iocos, uenerem, conuiuia, ludum;

tendunt extorquere poemata; quid faciam uis?

Denique non omnes eadem mirantur amantque;

carmine tu gaudes, hic delectatur iambis,

60

ille Bioneis sermonibus et sale nigro.

Tres mihi conuiuae prope dissentire uidentur,

poscentes uario multum diuersa palato.

Quis dem? Quid non dem? Renuis quod tu, iubet alter;

quod petis, id sane est inuisum acidumque duobus.

65

Praeter cetera me Romaene poemata censes

scribere posse inter tot curas totque labores?

Hic sponsum uocat, hic auditum scripta, relictis

omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini,

hic extremo in Auentino, uisendus uterque;

70

interualla uides humane commoda. 'Verum

purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.'

Festinat calidus mulis gerulisque redemptor,

torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum,

tristia robustis luctantur funera plaustris,

75

hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus;

i nunc et uersus tecum meditare canoros.

Scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem,

rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra;

tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos

80

uis canere et contracta sequi uestigia uatum?

Ingenium, sibi quod uacuas desumpsit Athenas

et studiis annos septem dedit insenuitque

libris et curis, statua taciturnius exit

plerumque et risu populum quatit: hic ego, rerum

85

fluctibus in mediis et tempestatibus urbis,

uerba lyrae motura sonum conectere digner?

Frater erat Romae consulti rhetor, ut alter

alterius sermone meros audiret honores,

Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille.

90

Qui minus argutos uexat furor iste poetas?

Carmina compono, hic elegos, 'mirabile uisu

caelatumque nouem Musis opus.' Aspice primum

quanto cum fastu, quanto molimine circum

spectemus uacuam Romanis uatibus aedem;

95

mox etiam, si forte uacas, sequere et procul audi

quid ferat et qua re sibi nectat uterque coronam.

Caedimur et totidem plagis consumimus hostem,

lento Samnites ad lumina prima duello.

Discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis?

100

Quis nisi Callimachus? Si plus adposcere uisus,

fit Mimnermus et optiuo cognomine crescit.

Multa fero ut placem genus inritabile uatum,

cum scribo et supplex populi suffragia capto;

idem finitis studiis et mente recepta

105

opturem patulas impune legentibus auris.

Ridentur mala qui componunt carmina; uerum

gaudent scribentes et se uenerantur et ultro,

si taceas, laudant quicquid scripsere beati.

At qui legitimum cupiet fecisse poema,

110

cum tabulis animum censoris sumet honesti;

audebit, quaecumque parum splendoris habebunt

et sine pondere erunt et honore indigna ferentur,

uerba mouere loco, quamuis inuita recedant

et uersentur adhuc inter penetralia Vestae;

115

obscurata diu populo bonus eruet atque

proferet in lucem speciosa uocabula rerum,

quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis

nunc situs informis premit et deserta uetustas;

adsciscet noua, quae genitor produxerit usus.

120

Vehemens et liquidus puroque simillimus amni

fundet opes Latiumque beabit diuite lingua;

luxuriantia compescet, nimis aspera sano

leuabit cultu, uirtute carentia tollet,

ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui

125

nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa mouetur.

Praetulerim scriptor delirus inersque uideri,

dum mea delectent mala me uel denique fallant,

quam sapere et ringi. Fuit haud ignobilis Argis,

qui se credebat miros audire tragoedos

130

in uacuo laetus sessor plausorque theatro,

cetera qui uitae seruaret munia recto

more, bonus sane uicinus, amabilis hospes,

comis in uxorem, posset qui ignoscere seruis

et signo laeso non insanire lagoenae,

135

posset qui rupem et puteum uitare patentem.

Hic ubi cognatorum opibus curisque refectus

expulit elleboro morbum bilemque meraco

et redit ad sese: 'Pol, me occidistis, amici,

non seruastis' ait, 'cui sic extorta uoluptas

140

et demptus per uim mentis gratissimus error.'

Nimirum sapere est abiectis utile nugis,

et tempestiuum pueris concedere ludum,

ac non uerba sequi fidibus modulanda Latinis,

sed uerae numerosque modosque ediscere uitae.

145

Quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:

'Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,

narrares medicis; quod, quanto plura parasti,

tanto plura cupis, nulline faterier audes?

Si uolnus tibi monstrata radice uel herba

150

non fieret leuius, fugeres radice uel herba

proficiente nihil curarier; audieras, cui

rem di donarent, illi decedere prauam

stultitiam, et cum sis nihilo sapientior, ex quo

plenior es, tamen uteris monitoribus isdem?

155

At si diuitiae prudentem reddere possent,

si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes,

uiueret in terris te siquis auarior uno.

Si proprium est quod quis libra mercatus et aere est,

quaedam, si credis consultis, mancipat usus,

160

qui te pascit ager, tuus est, et uilicus Orbi,

cum segetes occat tibi mox frumenta daturas,

te dominum sentit. Das nummos, accipis uuam,

pullos, oua, cadum temeti; nempe modo isto

paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis

165

aut etiam supra nummorum milibus emptum.

Quid refert, uiuas numerato nuper an olim?

Emptor Aricini quoniam Veientis et arui

emptum cenat holus, quamuis aliter putat, emptis

sub noctem gelidam lignis calefactat aenum,

170

sed uocat usque suum, qua populus adsita certis

limitibus uicina refugit iurgia; tamquam

sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae

nunc prece, nunc pretio, nunc ui, nunc morte suprema

permutet dominos et cedat in altera iura.

175

Sic quia perpetuus nulli datur usus et heres

heredem alterius uelut unda superuenit undam,

quid uici prosunt aut horrea? Quid Calabris

saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus

grandia cum paruis, non exorabilis auro?

180

Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,

argentum, uestes Gaetulo murice tinctas

sunt qui non habeant, est qui non curat habere.

Cur alter fratrum cessare et ludere et ungui

praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter

185

diues et inportunus ad umbram lucis ab ortu

siluestrem flammis et ferro mitiget agrum,

scit Genius, natale comes qui temperat astrum,

naturae deus humanae, mortalis in unum

quodque caput, uoltu mutabilis, albus et ater.

190

Vtar et ex modico, quantum res poscet, aceruo

tollam, nec metuam quid de me iudicet heres,

quod non plura datis inuenerit; et tamen idem

scire uolam quantum simplex hilarisque nepoti

discrepet et quantum discordet parcus auaro.

195

Distat enim, spargas tua prodigus an neque sumptum

inuitus facias neque plura parare labores,

ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim,

exiguo gratoque fruaris tempore raptim.

Pauperies inmunda domus procul absit; ego utrum

200

naue ferar magna an parua, ferar unus et idem.

Non agimur tumidis uelis Aquilone secundo;

non tamen aduersis aetatem ducimus Austris,

uiribus, ingenio, specie, uirtute, loco, re

extremi primorum, extremis usque priores.

205

Non es auarus: abi. Quid? Cetera iam simul isto

cum uitio fugere? Caret tibi pectus inani

ambitione? Caret mortis formidine et ira?

Somnia, terrores magicos, miracula, sagas,

nocturnos lemures portentaque Thessala rides?

210

Natalis grate numeras? Ignoscis amicis?

Lenior et melior fis accedente senecta?

Quid te exempta iuuat spinis de pluribus una?

Viuere si recte nescis, decede peritis.

Lusisti satis, edisti satis atque bibisti;

215

tempus abire tibi est, ne potum largius aequo

rideat et pulset lasciua decentius aetas.'

Indice Libri - Freenfo.net