P. Ovidi Nasonis
Liber Primus
Amores
- Epigramma
Ipsius
-
Qui modo
Nasonis fueramus quinque libelli,
-
tres
sumus; hoc illi praetulit auctor opus.
-
ut iam nulla
tibi nos sit legisse voluptas,
-
at
levior demptis poena duobus erit.
-
I
-
Arma gravi
numero violentaque bella parabam
-
edere,
materia conveniente modis.
-
par erat
inferior versus--risisse Cupido
-
dicitur
atque unum surripuisse pedem.
-
5
-
'Quis tibi,
saeve puer, dedit hoc in carmina iuris?
-
Pieridum
vates, non tua turba sumus.
-
quid, si
praeripiat flavae Venus arma Minervae,
-
ventilet
accensas flava Minerva faces?
-
quis probet
in silvis Cererem regnare iugosis,
-
10
-
lege
pharetratae Virginis arva coli?
-
crinibus
insignem quis acuta cuspide Phoebum
-
instruat,
Aoniam Marte movente lyram?
-
sunt tibi
magna, puer, nimiumque potentia regna;
-
cur
opus adfectas, ambitiose, novum?
-
15
-
an, quod
ubique, tuum est? tua sunt Heliconia tempe?
-
vix
etiam Phoebo iam lyra tuta sua est?
-
cum bene
surrexit versu nova pagina primo,
-
attenuat
nervos proximus ille meos;
-
nec mihi
materia est numeris levioribus apta,
-
20
-
aut
puer aut longas compta puella comas.'
-
Questus
eram, pharetra cum protinus ille soluta
-
legit
in exitium spicula facta meum,
-
lunavitque
genu sinuosum fortiter arcum,
-
'quod'
que 'canas, vates, accipe' dixit 'opus!'
-
25
-
Me miserum!
certas habuit puer ille sagittas.
-
uror,
et in vacuo pectore regnat Amor.
-
Sex mihi
surgat opus numeris, in quinque residat:
-
ferrea
cum vestris bella valete modis!
-
cingere
litorea flaventia tempora myrto,
-
30
-
Musa,
per undenos emodulanda pedes!
- II
-
Esse quid
hoc dicam, quod tam mihi dura videntur
-
strata,
neque in lecto pallia nostra sedent,
-
et vacuus
somno noctem, quam longa, peregi,
-
lassaque
versati corporis ossa dolent?
-
5
-
nam, puto,
sentirem, siquo temptarer amore.
-
an
subit et tecta callidus arte nocet?
-
sic erit;
haeserunt tenues in corde sagittae,
-
et
possessa ferus pectora versat Amor.
-
Cedimus, an
subitum luctando accendimus ignem?
-
10
-
cedamus!
leve fit, quod bene fertur, onus.
-
vidi ego
iactatas mota face crescere flammas
-
et
rursus nullo concutiente mori.
-
verbera
plura ferunt, quam quos iuvat usus aratri,
-
detractant
prensi dum iuga prima boves.
-
15
-
asper equus
duris contunditur ora lupatis,
-
frena
minus sentit, quisquis ad arma facit.
-
acrius
invitos multoque ferocius urget
-
quam
qui servitium ferre fatentur Amor.
-
En ego
confiteor! tua sum nova praeda, Cupido;
-
20
-
porrigimus
victas ad tua iura manus.
-
nil opus est
bello--veniam pacemque rogamus;
-
nec
tibi laus armis victus inermis ero.
-
necte comam
myrto, maternas iunge columbas;
-
qui
deceat, currum vitricus ipse dabit,
-
25
-
inque dato
curru, populo clamante triumphum,
-
stabis
et adiunctas arte movebis aves.
-
ducentur
capti iuvenes captaeque puellae;
-
haec
tibi magnificus pompa triumphus erit.
-
ipse ego,
praeda recens, factum modo vulnus habebo
-
30
-
et
nova captiva vincula mente feram.
-
Mens Bona
ducetur manibus post terga retortis,
-
et
Pudor, et castris quidquid Amoris obest.
-
omnia te
metuent; ad te sua bracchia tendens
-
vulgus
'io' magna voce 'triumphe!' canet.
-
35
-
blanditiae
comites tibi erunt Errorque Furorque,
-
adsidue
partes turba secuta tuas.
-
his tu
militibus superas hominesque deosque;
-
haec
tibi si demas commoda, nudus eris.
-
Laeta
triumphanti de summo mater Olympo
-
40
-
plaudet
et adpositas sparget in ora rosas.
-
tu pinnas
gemma, gemma variante capillos
-
ibis
in auratis aureus ipse rotis.
-
tunc quoque
non paucos, si te bene novimus, ures;
-
tunc
quoque praeteriens vulnera multa dabis.
-
45
-
non possunt,
licet ipse velis, cessare sagittae;
-
fervida
vicino flamma vapore nocet.
-
talis erat
domita Bacchus Gangetide terra;
-
tu
gravis alitibus, tigribus ille fuit.
-
Ergo cum
possim sacri pars esse triumphi,
-
50
-
parce
tuas in me perdere, victor, opes!
-
adspice
cognati felicia Caesaris arma--
-
qua
vicit, victos protegit ille manu.
- III
-
Iusta
precor: quae me nuper praedata puella est,
-
aut
amet aut faciat, cur ego semper amem!
-
a, nimium
volui--tantum patiatur amari;
-
audierit
nostras tot Cytherea preces!
-
5
-
Accipe, per
longos tibi qui deserviat annos;
-
accipe,
qui pura norit amare fide!
-
si me non
veterum commendant magna parentum
-
nomina,
si nostri sanguinis auctor eques,
-
nec meus
innumeris renovatur campus aratris,
-
10
-
temperat
et sumptus parcus uterque parens--
-
at Phoebus
comitesque novem vitisque repertor
-
hac
faciunt, et me qui tibi donat, Amor,
-
et nulli
cessura fides, sine crimine mores
-
nudaque
simplicitas purpureusque pudor.
-
15
-
non mihi
mille placent, non sum desultor amoris:
-
tu
mihi, siqua fides, cura perennis eris.
-
tecum, quos
dederint annos mihi fila sororum,
-
vivere
contingat teque dolente mori!
-
te mihi
materiem felicem in carmina praebe--
-
20
-
provenient
causa carmina digna sua.
-
carmine
nomen habent exterrita cornibus Io
-
et
quam fluminea lusit adulter ave,
-
quaeque
super pontum simulato vecta iuvenco
-
virginea
tenuit cornua vara manu.
-
25
-
nos quoque
per totum pariter cantabimur orbem,
-
iunctaque
semper erunt nomina nostra tuis.
- IV
-
Vir tuus est
epulas nobis aditurus easdem--
-
ultima
coena tuo sit, precor, illa viro!
-
ergo ego
dilectam tantum conviva puellam
-
adspiciam?
tangi quem iuvet, alter erit,
-
5
-
alteriusque
sinus apte subiecta fovebis?
-
iniciet
collo, cum volet, ille manum?
-
desino
mirari, posito quod candida vino
-
Atracis
ambiguos traxit in arma viros.
-
nec mihi
silva domus, nec equo mea membra cohaerent--
-
10
-
vix
a te videor posse tenere manus!
-
Quae tibi
sint facienda tamen cognosce, nec Euris
-
da
mea nec tepidis verba ferenda Notis!
-
ante veni,
quam vir--nec quid, si veneris ante,
-
possit
agi video; sed tamen ante veni.
-
15
-
cum premet
ille torum, vultu comes ipsa modesto
-
ibis,
ut accumbas--clam mihi tange pedem!
-
me specta
nutusque meos vultumque loquacem;
-
excipe
furtivas et refer ipsa notas.
-
verba
superciliis sine voce loquentia dicam;
-
20
-
verba
leges digitis, verba notata mero.
-
cum tibi
succurret Veneris lascivia nostrae,
-
purpureas
tenero pollice tange genas.
-
siquid erit,
de me tacita quod mente queraris,
-
pendeat
extrema mollis ab aure manus.
-
25
-
cum tibi,
quae faciam, mea lux, dicamve, placebunt,
-
versetur
digitis anulus usque tuis.
-
tange manu
mensam, tangunt quo more precantes,
-
optabis
merito cum mala multa viro.
-
Quod tibi
miscuerit, sapias, bibat ipse, iubeto;
-
30
-
tu
puerum leviter posce, quod ipsa voles.
-
quae tu
reddideris ego primus pocula sumam,
-
et,
qua tu biberis, hac ego parte bibam.
-
si tibi
forte dabit, quod praegustaverit ipse,
-
reice
libatos illius ore cibos.
-
35
-
nec premat
inpositis sinito tua colla lacertis,
-
mite
nec in rigido pectore pone caput;
-
nec sinus
admittat digitos habilesve papillae;
-
oscula
praecipue nulla dedisse velis!
-
oscula si
dederis, fiam manifestus amator
-
40
-
et
dicam 'mea sunt!' iniciamque manum.
-
Haec tamen
adspiciam, sed quae bene pallia celant,
-
illa
mihi caeci causa timoris erunt.
-
nec femori
committe femur nec crure cohaere
-
nec
tenerum duro cum pede iunge pedem.
-
45
-
multa miser
timeo, quia feci multa proterve,
-
exemplique
metu torqueor, ecce, mei.
-
saepe mihi
dominaeque meae properata voluptas
-
veste
sub iniecta dulce peregit opus.
-
hoc tu non
facies; sed, ne fecisse puteris,
-
50
-
conscia
de tergo pallia deme tuo.
-
vir bibat
usque roga--precibus tamen oscula desint!--
-
dumque
bibit, furtim si potes, adde merum.
-
si bene
conpositus somno vinoque iacebit,
-
consilium
nobis resque locusque dabunt.
-
55
-
cum surges
abitura domum, surgemus et omnes,
-
in
medium turbae fac memor agmen eas.
-
agmine me
invenies aut invenieris in illo:
-
quidquid
ibi poteris tangere, tange, mei.
-
Me miserum!
monui, paucas quod prosit in horas;
-
60
-
separor
a domina nocte iubente mea.
-
nocte vir
includet, lacrimis ego maestus obortis,
-
qua
licet, ad saevas prosequar usque fores.
-
oscula iam
sumet, iam non tantum oscula sumet:
-
quod
mihi das furtim, iure coacta dabis.
-
65
-
verum invita
dato--potes hoc--similisque coactae;
-
blanditiae
taceant, sitque maligna Venus.
-
si mea vota
valent, illum quoque ne iuvet, opto;
-
si
minus, at certe te iuvet inde nihil.
-
sed
quaecumque tamen noctem fortuna sequetur,
-
70
-
cras
mihi constanti voce dedisse nega!
- V
-
Aestus erat,
mediamque dies exegerat horam;
-
adposui
medio membra levanda toro.
-
pars
adaperta fuit, pars altera clausa fenestrae;
-
quale
fere silvae lumen habere solent,
-
5
-
qualia
sublucent fugiente crepuscula Phoebo,
-
aut
ubi nox abiit, nec tamen orta dies.
-
illa
verecundis lux est praebenda puellis,
-
qua
timidus latebras speret habere pudor.
-
ecce,
Corinna venit, tunica velata recincta,
-
10
-
candida
dividua colla tegente coma--
-
qualiter in
thalamos famosa Semiramis isse
-
dicitur,
et multis Lais amata viris.
-
Deripui
tunicam--nec multum rara nocebat;
-
pugnabat
tunica sed tamen illa tegi.
-
15
-
quae cum ita
pugnaret, tamquam quae vincere nollet,
-
victa
est non aegre proditione sua.
-
ut stetit
ante oculos posito velamine nostros,
-
in
toto nusquam corpore menda fuit.
-
quos umeros,
quales vidi tetigique lacertos!
-
20
-
forma
papillarum quam fuit apta premi!
-
quam
castigato planus sub pectore venter!
-
quantum
et quale latus! quam iuvenale femur!
-
Singula quid
referam? nil non laudabile vidi
-
et
nudam pressi corpus ad usque meum.
-
25
-
Cetera quis
nescit? lassi requievimus ambo.
-
proveniant
medii sic mihi saepe dies!
- VI
-
Ianitor--indignum!--dura
religate catena,
-
difficilem
moto cardine pande forem!
-
quod precor,
exiguum est--aditu fac ianua parvo
-
obliquum
capiat semiadaperta latus.
-
5
-
longus amor
tales corpus tenuavit in usus
-
aptaque
subducto pondere membra dedit.
-
ille per
excubias custodum leniter ire
-
monstrat:
inoffensos derigit ille pedes.
-
At quondam
noctem simulacraque vana timebam;
-
10
-
mirabar,
tenebris quisquis iturus erat.
-
risit, ut
audirem, tenera cum matre Cupido
-
et
leviter 'fies tu quoque fortis' ait.
-
nec mora,
venit amor--non umbras nocte volantis,
-
non
timeo strictas in mea fata manus.
-
15
-
te nimium
lentum timeo, tibi blandior uni;
-
tu,
me quo possis perdere, fulmen habes.
-
Adspice--uti
videas, inmitia claustra relaxa--
-
uda
sit ut lacrimis ianua facta meis!
-
certe ego,
cum posita stares ad verbera veste,
-
20
-
ad
dominam pro te verba tremente tuli.
-
ergo quae
valuit pro te quoque gratia quondam--
-
heu
facinus!--pro me nunc valet illa parum?
-
redde vicem
meritis! grato licet esse quod optas.
-
tempora
noctis eunt; excute poste seram!
-
25
-
Excute! sic,
inquam, longa relevere catena,
-
nec
tibi perpetuo serva bibatur aqua!
-
ferreus
orantem nequiquam, ianitor, audis,
-
roboribus
duris ianua fulta riget.
-
urbibus
obsessis clausae munimina portae
-
30
-
prosunt;
in media pace quid arma times?
-
quid facies
hosti, qui sic excludis amantem?
-
tempora
noctis eunt; excute poste seram!
-
Non ego
militibus venio comitatus et armis;
-
solus
eram, si non saevus adesset Amor.
-
35
-
hunc ego, si
cupiam, nusquam dimittere possum;
-
ante
vel a membris dividar ipse meis.
-
ergo Amor et
modicum circa mea tempora vinum
-
mecum
est et madidis lapsa corona comis.
-
arma quis
haec timeat? quis non eat obvius illis?
-
40
-
tempora
noctis eunt; excute poste seram!
-
Lentus es:
an somnus, qui te male perdat, amantis
-
verba
dat in ventos aure repulsa tua?
-
at, memini,
primo, cum te celare volebam,
-
pervigil
in mediae sidera noctis eras.
-
45
-
forsitan et
tecum tua nunc requiescit amica--
-
heu,
melior quanto sors tua sorte mea!
-
dummodo sic,
in me durae transite catenae!
-
tempora
noctis eunt; excute poste seram!
-
Fallimur, an
verso sonuerunt cardine postes,
-
50
-
raucaque
concussae signa dedere fores?
-
fallimur--inpulsa
est animoso ianua vento.
-
ei
mihi, quam longe spem tulit aura meam!
-
si satis es
raptae, Borea, memor Orithyiae,
-
huc
ades et surdas flamine tunde foris!
-
55
-
urbe silent
tota, vitreoque madentia rore
-
tempora
noctis eunt; excute poste seram!
-
Aut ego iam
ferroque ignique paratior ipse,
-
quem
face sustineo, tecta superba petam.
-
nox et Amor
vinumque nihil moderabile suadent;
-
60
-
illa
pudore vacat, Liber Amorque metu.
-
omnia
consumpsi, nec te precibusque minisque
-
movimus,
o foribus durior ipse tuis.
-
non te
formosae decuit servare puellae
-
limina,
sollicito carcere dignus eras.
-
65
-
Iamque
pruinosus molitur Lucifer axes,
-
inque
suum miseros excitat ales opus.
-
at tu, non
laetis detracta corona capillis,
-
dura
super tota limina nocte iace!
-
tu dominae,
cum te proiectam mane videbit,
-
70
-
temporis
absumpti tam male testis eris.
-
Qualiscumque
vale sentique abeuntis honorem;
-
lente
nec admisso turpis amante, vale!
-
vos quoque,
crudeles rigido cum limine postes
-
duraque
conservae ligna, valete, fores!
- VII
-
Adde manus
in vincla meas--meruere catenas--
-
dum
furor omnis abit, siquis amicus ades!
-
nam furor in
dominam temeraria bracchia movit;
-
flet
mea vaesana laesa puella manu.
-
5
-
tunc ego vel
caros potui violare parentes
-
saeva
vel in sanctos verbera ferre deos!
-
Quid? non et
clipei dominus septemplicis Aiax
-
stravit
deprensos lata per arva greges,
-
et, vindex
in matre patris, malus ultor, Orestes
-
10
-
ausus
in arcanas poscere tela deas?
-
ergo ego
digestos potui laniare capillos?
-
nec
dominam motae dedecuere comae.
-
sic formosa
fuit. talem Schoeneida dicam
-
Maenalias
arcu sollicitasse feras;
-
15
-
talis
periuri promissaque velaque Thesei
-
flevit
praecipites Cressa tulisse Notos;
-
sic, nisi
vittatis quod erat Cassandra capillis,
-
procubuit
templo, casta Minerva, tuo.
-
Quis mihi
non 'demens!' quis non mihi 'barbare!' dixit?
-
20
-
ipsa
nihil; pavido est lingua retenta metu.
-
sed taciti
fecere tamen convicia vultus;
-
egit
me lacrimis ore silente reum.
-
ante meos
umeris vellem cecidisse lacertos;
-
utiliter
potui parte carere mei.
-
25
-
in mea
vaesanas habui dispendia vires
-
et
valui poenam fortis in ipse meam.
-
quid mihi
vobiscum, caedis scelerumque ministrae?
-
debita
sacrilegae vincla subite manus!
-
an, si
pulsassem minimum de plebe Quiritem,
-
30
-
plecterer--in
dominam ius mihi maius erit?
-
pessima
Tydides scelerum monimenta reliquit.
-
ille
deam primus perculit--alter ego!
-
et minus
ille nocens. mihi, quam profitebar amare
-
laesa
est; Tydides saevus in hoste fuit.
-
35
-
I nunc,
magnificos victor molire triumphos,
-
cinge
comam lauro votaque redde Iovi,
-
quaeque tuos
currus comitantum turba sequetur,
-
clamet
'io! forti victa puella viro est!'
-
ante eat
effuso tristis captiva capillo,
-
40
-
si
sinerent laesae, candida tota, genae.
-
aptius
impressis fuerat livere labellis
-
et
collum blandi dentis habere notam.
-
denique, si
tumidi ritu torrentis agebar,
-
caecaque
me praedam fecerat ira suam,
-
45
-
nonne satis
fuerat timidae inclamasse puellae,
-
nec
nimium rigidas intonuisse minas,
-
aut tunicam
a summa diducere turpiter ora
-
ad
mediam?--mediae zona tulisset opem.
-
At nunc
sustinui raptis a fronte capillis
-
50
-
ferreus
ingenuas ungue notare genas.
-
adstitit
illa amens albo et sine sanguine vultu,
-
caeduntur
Pariis qualia saxa iugis.
-
exanimis
artus et membra trementia vidi--
-
ut
cum populeas ventilat aura comas,
-
55
-
ut leni
Zephyro gracilis vibratur harundo,
-
summave
cum tepido stringitur unda Noto;
-
suspensaeque
diu lacrimae fluxere per ora,
-
qualiter
abiecta de nive manat aqua.
-
tunc ego me
primum coepi sentire nocentem--
-
60
-
sanguis
erant lacrimae, quas dabat illa, meus.
-
ter tamen
ante pedes volui procumbere supplex;
-
ter
formidatas reppulit illa manus.
-
At tu ne
dubita--minuet vindicta dolorem--
-
protinus
in vultus unguibus ire meos.
-
65
-
nec nostris
oculis nec nostris parce capillis:
-
quamlibet
infirmas adiuvat ira manus;
-
neve mei
sceleris tam tristia signa supersint,
-
pone
recompositas in statione comas!
- VIII
-
Est
quaedam--quicumque volet cognoscere lenam,
-
audiat!--est
quaedam nomine Dipsas anus.
-
ex re nomen
habet--nigri non illa parentem
-
Memnonis
in roseis sobria vidit equis.
-
5
-
illa magas
artes Aeaeaque carmina novit
-
inque
caput liquidas arte recurvat aquas;
-
scit bene,
quid gramen, quid torto concita rhombo
-
licia,
quid valeat virus amantis equae.
-
cum voluit,
toto glomerantur nubila caelo;
-
10
-
cum
voluit, puro fulget in orbe dies.
-
sanguine,
siqua fides, stillantia sidera vidi;
-
purpureus
Lunae sanguine vultus erat.
-
hanc ego
nocturnas versam volitare per umbras
-
suspicor
et pluma corpus anile tegi.
-
15
-
suspicor, et
fama est. oculis quoque pupula duplex
-
fulminat,
et gemino lumen ab orbe venit.
-
evocat
antiquis proavos atavosque sepulcris
-
et
solidam longo carmine findit humum.
-
Haec sibi
proposuit thalamos temerare pudicos;
-
20
-
nec
tamen eloquio lingua nocente caret.
-
fors me
sermoni testem dedit; illa monebat
-
talia--me
duplices occuluere fores:
-
'scis here
te, mea lux, iuveni placuisse beato?
-
haesit
et in vultu constitit usque tuo.
-
25
-
et cur non
placeas? nulli tua forma secunda est;
-
me
miseram, dignus corpore cultus abest!
-
tam felix
esses quam formosissima, vellem--
-
non
ego, te facta divite, pauper ero.
-
stella tibi
oppositi nocuit contraria Martis.
-
30
-
Mars
abiit; signo nunc Venus apta suo.
-
prosit ut
adveniens, en adspice! dives amator
-
te
cupiit; curae, quid tibi desit, habet.
-
est etiam
facies, qua se tibi conparet, illi;
-
si
te non emptam vellet, emendus erat.'
-
35
-
Erubuit.
'decet alba quidem pudor ora, sed iste,
-
si
simules, prodest; verus obesse solet.
-
cum bene
deiectis gremium spectabis ocellis,
-
quantum
quisque ferat, respiciendus erit.
-
forsitan
inmundae Tatio regnante Sabinae
-
40
-
noluerint
habiles pluribus esse viris;
-
nunc Mars
externis animos exercet in armis,
-
at
Venus Aeneae regnat in urbe sui.
-
ludunt
formosae; casta est, quam nemo rogavit--
-
aut,
si rusticitas non vetat, ipsa rogat.
-
45
-
has quoque,
quae frontis rugas in vertice portant,
-
excute;
de rugis crimina multa cadent.
-
Penelope
iuvenum vires temptabat in arcu;
-
qui
latus argueret, corneus arcus erat.
-
labitur
occulte fallitque volubilis aetas,
-
50
-
ut
celer admissis labitur amnis aquis.
-
aera nitent
usu, vestis bona quaerit haberi,
-
canescunt
turpi tecta relicta situ--
-
forma, nisi
admittas, nullo exercente senescit.
-
nec
satis effectus unus et alter habent;
-
55
-
certior e
multis nec tam invidiosa rapina est.
-
plena
venit canis de grege praeda lupis.
-
Ecce, quid
iste tuus praeter nova carmina vates
-
donat?
amatoris milia multa leges.
-
ipse deus
vatum palla spectabilis aurea
-
60
-
tractat
inauratae consona fila lyrae.
-
qui dabit,
ille tibi magno sit maior Homero;
-
crede
mihi, res est ingeniosa dare.
-
nec tu,
siquis erit capitis mercede redemptus,
-
despice;
gypsati crimen inane pedis.
-
65
-
nec te
decipiant veteres circum atria cerae.
-
tolle
tuos tecum, pauper amator, avos!
-
qui, quia
pulcher erit, poscet sine munere noctem,
-
quod
det, amatorem flagitet ante suum!
-
Parcius
exigito pretium, dum retia tendis,
-
70
-
ne
fugiant; captos legibus ure tuis!
-
nec nocuit
simulatus amor; sine, credat amari,
-
et
cave ne gratis hic tibi constet amor!
-
saepe nega
noctes. capitis modo finge dolorem,
-
et modo, quae causas praebeat, Isis erit.
-
75
-
mox recipe,
ut nullum patiendi colligat usum,
-
neve
relentescat saepe repulsus amor.
-
surda sit
oranti tua ianua, laxa ferenti;
-
audiat
exclusi verba receptus amans;
-
et, quasi
laesa prior, nonnumquam irascere laeso--
-
80
-
vanescit
culpa culpa repensa tua.
-
sed numquam
dederis spatiosum tempus in iram:
-
saepe
simultates ira morata facit.
-
quin etiam
discant oculi lacrimare coacti,
-
et
faciant udas illa vel ille genas;
-
85
-
nec, siquem
falles, tu periurare timeto--
-
commodat
in lusus numina surda Venus.
-
servus et ad
partes sollers ancilla parentur,
-
qui
doceant, apte quid tibi possit emi;
-
et sibi
pauca rogent--multos si pauca rogabunt,
-
90
-
postmodo
de stipula grandis acervus erit.
-
et soror et
mater, nutrix quoque carpat amantem;
-
fit
cito per multas praeda petita manus.
-
cum te
deficient poscendi munera causae,
-
natalem
libo testificare tuum!
-
95
-
Ne securus
amet nullo rivale, caveto;
-
non
bene, si tollas proelia, durat amor.
-
ille viri
videat toto vestigia lecto
-
factaque
lascivis livida colla notis.
-
munera
praecipue videat, quae miserit alter.
-
100
-
si
dederit nemo, Sacra roganda Via est.
-
cum multa
abstuleris, ut non tamen omnia donet,
-
quod
numquam reddas, commodet, ipsa roga!
-
lingua iuvet
mentemque tegat--blandire noceque;
-
inpia
sub dulci melle venena latent.
-
105
-
Haec si
praestiteris usu mihi cognita longo,
-
nec
tulerint voces ventus et aura meas,
-
saepe mihi
dices vivae bene, saepe rogabis,
-
ut
mea defunctae molliter ossa cubent.'
-
Vox erat in
cursu, cum me mea prodidit umbra,
-
110
-
at
nostrae vix se continuere manus,
-
quin albam
raramque comam lacrimosaque vino
-
lumina
rugosas distraherentque genas.
-
di tibi dent
nullosque Lares inopemque senectam,
-
et
longas hiemes perpetuamque sitim!
- IX
-
Militat
omnis amans, et habet sua castra Cupido;
-
Attice,
crede mihi, militat omnis amans.
-
quae bello
est habilis, Veneri quoque convenit aetas.
-
turpe
senex miles, turpe senilis amor.
-
5
-
quos petiere
duces animos in milite forti,
-
hos
petit in socio bella puella viro.
-
pervigilant
ambo; terra requiescit uterque--
-
ille fores dominae servat, at ille ducis.
-
militis
officium longa est via; mitte puellam,
-
10
-
strenuus
exempto fine sequetur amans.
-
ibit in
adversos montes duplicataque nimbo
-
flumina,
congestas exteret ille nives,
-
nec freta
pressurus tumidos causabitur Euros
-
aptaque
verrendis sidera quaeret aquis.
-
15
-
quis nisi
vel miles vel amans et frigora noctis
-
et
denso mixtas perferet imbre nives?
-
mittitur
infestos alter speculator in hostes;
-
in
rivale oculos alter, ut hoste, tenet.
-
ille graves
urbes, hic durae limen amicae
-
20
-
obsidet;
hic portas frangit, at ille fores.
-
Saepe
soporatos invadere profuit hostes
-
caedere
et armata vulgus inerme manu.
-
sic fera
Threicii ceciderunt agmina Rhesi,
-
et
dominum capti deseruistis equi.
-
25
-
nempe
maritorum somnis utuntur amantes,
-
et
sua sopitis hostibus arma movent.
-
custodum
transire manus vigilumque catervas
-
militis
et miseri semper amantis opus.
-
Mars dubius
nec certa Venus; victique resurgunt,
-
30
-
quosque
neges umquam posse iacere, cadunt.
-
Ergo
desidiam quicumque vocabat amorem,
-
desinat.
ingenii est experientis amor.
-
ardet in
abducta Briseide magnus Achilles--
-
dum
licet, Argeas frangite, Troes, opes!
-
35
-
Hector ab
Andromaches conplexibus ibat ad arma,
-
et,
galeam capiti quae daret, uxor erat.
-
summa ducum,
Atrides, visa Priameide fertur
-
Maenadis
effusis obstipuisse comis.
-
Mars quoque
deprensus fabrilia vincula sensit;
-
40
-
notior
in caelo fabula nulla fuit.
-
ipse ego
segnis eram discinctaque in otia natus;
-
mollierant
animos lectus et umbra meos.
-
inpulit
ignavum formosae cura puellae
-
iussit
et in castris aera merere suis.
-
45
-
inde vides
agilem nocturnaque bella gerentem.
-
qui
nolet fieri desidiosus, amet!
- X
-
Qualis ab
Eurota Phrygiis avecta carinis
-
coniugibus
belli causa duobus erat,
-
qualis erat
Lede, quam plumis abditus albis
-
callidus
in falsa lusit adulter ave,
-
5
-
qualis
Amymone siccis erravit in agris,
-
cum
premeret summi verticis urna comas--
-
talis eras;
aquilamque in te taurumque timebam,
-
et
quidquid magno de Iove fecit amor.
-
Nunc timor
omnis abest, animique resanuit error,
-
10
-
nec
facies oculos iam capit ista meos.
-
cur sim
mutatus, quaeris? quia munera poscis.
-
haec
te non patitur causa placere mihi.
-
donec eras
simplex, animum cum corpore amavi;
-
nunc
mentis vitio laesa figura tua est.
-
15
-
et puer est
et nudus Amor; sine sordibus annos
-
et nullas vestes, ut sit apertus, habet.
-
quid puerum
Veneris pretio prostare iubetis?
-
quo
pretium condat, non habet ille sinum!
-
nec Venus
apta feris Veneris nec filius armis--
-
20
-
non
decet inbelles aera merere deos.
-
Stat
meretrix certo cuivis mercabilis aere,
-
et
miseras iusso corpore quaerit opes;
-
devovet
imperium tamen haec lenonis avari
-
et,
quod vos facitis sponte, coacta facit.
-
25
-
Sumite in
exemplum pecudes ratione carentes;
-
turpe
erit, ingenium mitius esse feris.
-
non equa
munus equum, non taurum vacca poposcit;
-
non
aries placitam munere captat ovem.
-
sola viro
mulier spoliis exultat ademptis,
-
30
-
sola
locat noctes, sola licenda venit,
-
et vendit
quod utrumque iuvat quod uterque petebat,
-
et
pretium, quanti gaudeat ipsa, facit.
-
quae Venus
ex aequo ventura est grata duobus,
-
altera
cur illam vendit et alter emit?
-
35
-
cur mihi sit
damno, tibi sit lucrosa voluptas,
-
quam
socio motu femina virque ferunt?
-
Non bene
conducti vendunt periuria testes,
-
non
bene selecti iudicis arca patet.
-
turpe reos
empta miseros defendere lingua;
-
40
-
quod
faciat magni, turpe tribunal, opes;
-
turpe tori
reditu census augere paternos,
-
et
faciem lucro prostituisse suam.
-
gratia pro
rebus merito debetur inemptis;
-
pro
male conducto gratia nulla toro.
-
45
-
omnia
conductor solvit; mercede soluta
-
non
manet officio debitor ille tuo.
-
parcite,
formosae, pretium pro nocte pacisci;
-
non
habet eventus sordida praeda bonos.
-
non fuit
armillas tanti pepigisse Sabinas,
-
50
-
ut
premerent sacrae virginis arma caput;
-
e quibus
exierat, traiecit viscera ferro
-
filius,
et poenae causa monile fuit.
-
Nec tamen
indignum est a divite praemia posci;
-
munera
poscenti quod dare possit, habet.
-
55
-
carpite de
plenis pendentes vitibus uvas;
-
praebeat
Alcinoi poma benignus ager!
-
officium
pauper numeret studiumque fidemque;
-
quod
quis habet, dominae conferat omne suae.
-
est quoque
carminibus meritas celebrare puellas
-
60
-
dos
mea; quam volui, nota fit arte mea.
-
scindentur
vestes, gemmae frangentur et aurum;
-
carmina
quam tribuent, fama perennis erit.
-
nec dare,
sed pretium posci dedignor et odi;
-
quod
nego poscenti, desine velle, dabo!
- XI
-
Colligere
incertos et in ordine ponere crines
-
docta
neque ancillas inter habenda Nape,
-
inque
ministeriis furtivae cognita noctis
-
utilis
et dandis ingeniosa notis
-
5
-
saepe venire
ad me dubitantem hortata Corinnam,
-
saepe laboranti fida reperta mihi--
-
accipe et ad
dominam peraratas mane tabellas
-
perfer
et obstantes sedula pelle moras!
-
nec silicum
venae nec durum in pectore ferrum,
-
10
-
nec
tibi simplicitas ordine maior adest.
-
credibile
est et te sensisse Cupidinis arcus--
-
in
me militiae signa tuere tuae!
-
si quaeret
quid agam, spe noctis vivere dices;
-
cetera
fert blanda cera notata manu.
-
15
-
Dum loquor,
hora fugit. vacuae bene redde tabellas,
-
verum
continuo fac tamen illa legat.
-
adspicias
oculos mando frontemque legentis;
-
et
tacito vultu scire futura licet.
-
nec mora,
perlectis rescribat multa, iubeto;
-
20
-
odi,
cum late splendida cera vacat.
-
conprimat
ordinibus versus, oculosque moretur
-
margine
in extremo littera rasa meos.
-
Quid digitos
opus est graphio lassare tenendo?
-
hoc
habeat scriptum tota tabella 'veni!'
-
25
-
non ego
victrices lauro redimire tabellas
-
nec
Veneris media ponere in aede morer.
-
subscribam:
'VENERI FIDAS SIBI NASO MINISTRAS
-
DEDICAT,
AT NUPER VILE FUISTIS ACER.'
- XII
-
Flete meos
casus--tristes rediere tabellae
-
infelix
hodie littera posse negat.
-
omina sunt
aliquid; modo cum discedere vellet,
-
ad
limen digitos restitit icta Nape.
-
5
-
missa foras
iterum limen transire memento
-
cautius
atque alte sobria ferre pedem!
-
Ite hinc,
difficiles, funebria ligna, tabellae,
-
tuque,
negaturis cera referta notis!--
-
quam, puto,
de longae collectam flore cicutae
-
10
-
melle
sub infami Corsica misit apis.
-
at tamquam
minio penitus medicata rubebas--
-
ille
color vere sanguinolentus erat.
-
proiectae
triviis iaceatis, inutile lignum,
-
vosque
rotae frangat praetereuntis onus!
-
15
-
illum etiam,
qui vos ex arbore vertit in usum,
-
convincam
puras non habuisse manus.
-
praebuit
illa arbor misero suspendia collo,
-
carnifici
diras praebuit illa cruces;
-
illa dedit
turpes raucis bubonibus umbras,
-
20
-
vulturis
in ramis et strigis ova tulit.
-
his ego
commisi nostros insanus amores
-
molliaque
ad dominam verba ferenda dedi?
-
aptius hae
capiant vadimonia garrula cerae,
-
quas
aliquis duro cognitor ore legat;
-
25
-
inter
ephemeridas melius tabulasque iacerent,
-
in
quibus absumptas fleret avarus opes.
-
Ergo ego vos
rebus duplices pro nomine sensi.
-
auspicii
numerus non erat ipse boni.
-
quid precer
iratus, nisi vos cariosa senectus
-
30
-
rodat,
et inmundo cera sit alba situ?
- XIII
-
Iam super
oceanum venit a seniore marito
-
flava
pruinoso quae vehit axe diem.
-
'Quo
properas, Aurora? mane!--sic Memnonis umbris
-
annua
sollemni caede parentet avis!
-
5
-
nunc iuvat
in teneris dominae iacuisse lacertis;
-
si
quando, lateri nunc bene iuncta meo est.
-
nunc etiam
somni pingues et frigidus aer,
-
et
liquidum tenui gutture cantat avis.
-
quo
properas, ingrata viris, ingrata puellis?
-
10
-
roscida
purpurea supprime lora manu!
-
Ante tuos
ortus melius sua sidera servat
-
navita
nec media nescius errat aqua;
-
te surgit
quamvis lassus veniente viator,
-
et
miles saevas aptat ad arma manus.
-
15
-
prima
bidente vides oneratos arva colentes;
-
prima
vocas tardos sub iuga panda boves.
-
tu pueros
somno fraudas tradisque magistris,
-
ut
subeant tenerae verbera saeva manus;
-
atque eadem
sponsum incautos ante atria mittis,
-
20
-
unius
ut verbi grandia damna ferant.
-
nec tu
consulto, nec tu iucunda diserto;
-
cogitur
ad lites surgere uterque novas.
-
tu, cum
feminei possint cessare labores,
-
lanificam
revocas ad sua pensa manum.
-
25
-
Omnia
perpeterer--sed surgere mane puellas,
-
quis
nisi cui non est ulla puella ferat?
-
optavi
quotiens, ne nox tibi cedere vellet,
-
ne
fugerent vultus sidera mota tuos!
-
optavi
quotiens, aut ventus frangeret axem,
-
30
-
aut
caderet spissa nube retentus equus!
-
[quid, si
Cephalio numquam flagraret amore?
-
an
putat ignotam nequitiam esse suam?
-
invida, quo
properas? quod erat tibi filius ater,
-
materni
fuerat pectoris ille color.
-
35
-
Tithono
vellem de te narrare liceret;
-
fabula
non caelo turpior ulla foret.
-
illum dum
refugis, longo quia grandior aevo,
-
surgis
ad invisas a sene mane rotas.
-
at si, quem
mavis, Cephalum conplexa teneres,
-
40
-
clamares:
"lente currite, noctis equi!"
-
Cur ego
plectar amans, si vir tibi marcet ab annis?
-
num
me nupsisti conciliante seni?
-
adspice,
quot somnos iuveni donarit amato
-
Luna!--neque
illius forma secunda tuae.
-
45
-
ipse deum
genitor, ne te tam saepe videret,
-
commisit
noctes in sua vota duas.'
-
Iurgia
finieram. scires audisse: rubebat--
-
nec
tamen adsueto tardius orta dies!
- XIV
-
Dicebam
'medicare tuos desiste capillos!'
-
tingere
quam possis, iam tibi nulla coma est.
-
at si passa
fores, quid erat spatiosius illis?
-
contigerant
imum, qua patet usque, latus.
-
5
-
quid, quod
erant tenues, et quos ornare timeres?
-
vela
colorati qualia Seres habent,
-
vel pede
quod gracili deducit aranea filum,
-
cum
leve deserta sub trabe nectit opus.
-
nec tamen
ater erat nec erat tamen aureus ille,
-
10
-
sed,
quamvis neuter, mixtus uterque color--
-
qualem
clivosae madidis in vallibus Idae
-
ardua
derepto cortice cedrus habet.
-
Adde, quod
et dociles et centum flexibus apti
-
et
tibi nullius causa doloris erant.
-
15
-
non acus
abrupit, non vallum pectinis illos.
-
ornatrix
tuto corpore semper erat;
-
ante meos
saepe est oculos ornata nec umquam
-
bracchia
derepta saucia fecit acu.
-
saepe etiam
nondum digestis mane capillis
-
20
-
purpureo
iacuit semisupina toro.
-
tum quoque
erat neclecta decens, ut Threcia Bacche,
-
cum
temere in viridi gramine lassa iacet.
-
Cum graciles
essent tamen et lanuginis instar,
-
heu,
male vexatae quanta tulere comae!
-
25
-
quam se
praebuerunt ferro patienter et igni,
-
ut
fieret torto nexilis orbe sinus!
-
clamabam:
'scelus est istos, scelus urere crines!
-
sponte
decent; capiti, ferrea, parce tuo!
-
vim procul
hinc remove! non est, qui debeat uri;
-
30
-
erudit
admotas ipse capillus acus.'
-
Formosae
periere comae--quas vellet Apollo,
-
quas
vellet capiti Bacchus inesse suo!
-
illis
contulerim, quas quondam nuda Dione
-
pingitur
umenti sustinuisse manu.
-
35
-
quid male
dispositos quereris periisse capillos?
-
quid
speculum maesta ponis, inepta, manu?
-
non bene
consuetis a te spectaris ocellis;
-
ut
placeas, debes inmemor esse tui.
-
non te
cantatae laeserunt paelicis herbae,
-
40
-
non
anus Haemonia perfida lavit aqua;
-
nec tibi vis
morbi nocuit--procul omen abesto!--
-
nec
minuit densas invida lingua comas.
-
facta manu
culpaque tua dispendia sentis;
-
ipsa
dabas capiti mixta venena tuo.
-
45
-
Nunc tibi
captivos mittet Germania crines;
-
tuta
triumphatae munere gentis eris.
-
o quam saepe
comas aliquo mirante rubebis,
-
et
dices: 'empta nunc ego merce probor,
-
nescio quam
pro me laudat nunc iste Sygambram.
-
50
-
fama
tamen memini cum fuit ista mea.'
-
Me miserum!
lacrimas male continet oraque dextra
-
protegit
ingenuas picta rubore genas.
-
sustinet
antiquos gremio spectatque capillos,
-
ei
mihi, non illo munera digna loco!
-
55
-
Collige cum
vultu mentem! reparabile damnum est.
-
postmodo
nativa conspiciere coma.
- XV
-
Quid mihi
Livor edax, ignavos obicis annos,
-
ingeniique
vocas carmen inertis opus;
-
non me more
patrum, dum strenua sustinet aetas,
-
praemia
militiae pulverulenta sequi,
-
5
-
nec me
verbosas leges ediscere nec me
-
ingrato
vocem prostituisse foro?
-
Mortale est,
quod quaeris, opus. mihi fama perennis
-
quaeritur,
in toto semper ut orbe canar.
-
vivet
Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide,
-
10
-
dum
rapidas Simois in mare volvet aquas;
-
vivet et
Ascraeus, dum mustis uva tumebit,
-
dum
cadet incurva falce resecta Ceres.
-
Battiades
semper toto cantabitur orbe;
-
quamvis
ingenio non valet, arte valet.
-
15
-
nulla
Sophocleo veniet iactura cothurno;
-
cum
sole et luna semper Aratus erit;
-
dum fallax
servus, durus pater, inproba lena
-
vivent
et meretrix blanda, Menandros erit;
-
Ennius arte
carens animosique Accius oris
-
20
-
casurum
nullo tempore nomen habent.
-
Varronem
primamque ratem quae nesciet aetas,
-
aureaque
Aesonio terga petita duci?
-
carmina
sublimis tunc sunt peritura Lucreti,
-
exitio
terras cum dabit una dies;
-
25
-
Tityrus et
segetes Aeneiaque arma legentur,
-
Roma
triumphati dum caput orbis erit;
-
donec erunt
ignes arcusque Cupidinis arma,
-
discentur
numeri, culte Tibulle, tui;
-
Gallus et
Hesperiis et Gallus notus Eois,
-
30
-
et
sua cum Gallo nota Lycoris erit.
-
Ergo, cum
silices, cum dens patientis aratri
-
depereant
aevo, carmina morte carent.
-
cedant
carminibus reges regumque triumphi,
-
cedat
et auriferi ripa benigna Tagi!
-
35
-
vilia
miretur vulgus; mihi flavus Apollo
-
pocula
Castalia plena ministret aqua,
-
sustineamque
coma metuentem frigora myrtum,
-
atque
a sollicito multus amante legar!
-
pascitur in
vivis Livor; post fata quiescit,
-
40
-
cum
suus ex merito quemque tuetur honos.
-
ergo etiam
cum me supremus adederit ignis,
-
vivam,
parsque mei multa superstes erit.
Secundus
Amores
I
Hoc
quoque conposui Paelignis natus aquosis,
ille
ego nequitiae Naso poeta meae.
hoc quoque iussit Amor -- procul
hinc, procul este, severae!
non estis
teneris apta theatra modis.
me legat in sponsi facie non frigida
virgo,
et rudis ignoto tactus amore
puer;
atque aliquis iuvenum quo nunc ego saucius
arcu
agnoscat flammae conscia signa
suae,
miratusque diu 'quo' dicat 'ab indice doctus
conposuit
casus iste poeta meos?'
Ausus eram, memini, caelestia dicere
bella
centimanumque Gyen -- et satis oris
erat --
cum male se Tellus ulta est, ingestaque Olympo
ardua
devexum Pelion Ossa tulit.
in manibus nimbos et cum Iove fulmen
habebam,
quod bene pro caelo mitteret
ille suo --
Clausit amica fores! ego cum Iove fulmen
omisi;
excidit ingenio Iuppiter ipse
meo.
Iuppiter, ignoscas! nil me tua tela iuvabant;
clausa
tuo maius ianua fulmen habet.
blanditias elegosque levis, mea
tela, resumpsi;
mollierunt duras lenia
verba fores.
carmina sanguineae deducunt cornua lunae,
et
revocant niveos solis euntis equos;
carmine dissiliunt abruptis
faucibus angues,
inque suos fontes versa
recurrit aqua.
carminibus cessere fores, insertaque
posti,
quamvis robur erat, carmine victa
sera est.
Quid mihi profuerit velox cantatus Achilles?
quid
pro me Atrides alter et alter agent,
quique tot errando, quot
bello, perdidit annos,
raptus et
Haemoniis flebilis Hector equis?
at facie tenerae laudata saepe
puellae,
ad vatem, pretium carminis, ipsa
venit.
magna datur merces! heroum clara valete
nomina;
non apta est gratia vestra mihi!
ad mea formosos vultus adhibete,
puellae,
carmina, purpureus quae mihi
dictat Amor!
II
Quem
penes est dominam servandi cura, Bagoa,
dum
perago tecum pauca, sed apta, vaca.
hesterna vidi spatiantem luce
puellam
illa, quae Danai porticus agme