P. Ovidi Nasonis Heroides






              IV. Phaedra Hippolyto
Qua, nisi tu dederis, caritura est ipsa, salutem
     mittit Amazonio Cressa puella uiro.
perlege, quodcumque est. quid epistula lecta nocebit?
     te quoque in hac aliquid quod iuuet esse potest.
his arcana notis terra pelagoque feruntur;
     inspicit acceptas hostis ab hoste notas.
ter tecum conata loqui, ter inutilis haesit
     lingua, ter in primo destitit ore sonus.
qua licet et sequitur, pudor est miscendus amori;
10
     dicere quae puduit, scribere iussit amor.
quidquid Amor iussit, non est contemnere tutum;
     regnat et in dominos ius habet ille deos.
ille mihi primo dubitanti scribere dixit:
     "scribe! dabit uictas ferreus ille manus."
adsit et, ut nostras auido fouet igne medullas,
     figat sic animos in mea uota tuos.
non ego nequitia socialia foedera rumpam;
     fama--uelim quaeras--crimine nostra uacat.
uenit amor grauius quo serior. urimur intus,
20
     urimur, et caecum pectora uulnus habent;
scilicet ut teneros laedunt iuga prima iuuencos
     frenaque uix patitur de grege captus equus,
sic male uixque subit primos rude pectus amores
     sarcinaque haec animo non sedet apta meo.
ars fit, ubi a teneris crimen condiscitur annis;
     quae uenit exacto tempore, peius amat.
tu noua seruatae carpes libamina famae,
     et pariter nostrum fiet uterque nocens.
est aliquid plenis pomaria carpere ramis,
30
et tenui primam delegere ungue rosam.
si tamen ille prior, quo me sine crimine gessi,
     candor ab insolita labe notandus erat,
at bene successit, digno quod adurimur igni;
     peius adulterio turpis adulter obest.
si mihi concedat Iuno fratremque uirumque,
     Hippolytum uideor praepositura Ioui!
iam quoque--uix credes--ignotas mutor in artes;
     est mihi per saeuas impetus ire feras.
iam mihi prima dea est arcu praesignis adunco
40
     Delia; iudicium subsequor ipsa tuum;
in nemus ire libet pressisque in retia ceruis
     hortari celeres per iuga summa canes
aut tremulum excusso iaculum uibrare lacerto
     aut in graminea ponere corpus humo.
saepe iuuat uersare leues in puluere currus
     torquentem frenis ora fugacis equi.
nunc feror, ut Bacchi furiis Eleleides actae
     quaeque sub Idaeo tympana colle mouent
aut quas semideae Dryades Faunique bicornes
50
     numine contactas attonuere suo.
namque mihi referunt, cum se furor ille remisit,
     omnia; me tacitam conscius urit amor.
forsitan hunc generis fato reddamus amorem,
     et Venus ex tota gente tributa petat.
Iuppiter Europen--prima est ea gentis origo--
     dilexit tauro dissimulante deum.
Pasiphae mater decepto subdita tauro
     enixa est utero crimen onusque suo.
perfidus Aegides ducentia fila secutus
60
     curua meae fugit tecta sororis ope.
en ego nunc, ne forte parum Minoia credar,
     in socias leges ultima gentis eo.
hoc quoque fatale est: placuit domus una duabus;
     me tua forma capit capta parente soror.
Thesides Theseusque duas rapuere sorores;
     ponite de nostra bina tropaea domo!
tempore quo nobis inita est Cerealis Eleusin
     --Gnosia me uellem detinuisset humus--
tunc mihi praecipue (nec non tamen ante) placebas;
70
     acer in extremis ossibus haesit amor.
candida uestis erat, praecincti flore capilli,
     flaua uerecundus tinxerat ora rubor;
quemque uocant aliae uultum rigidumque trucemque,
     pro rigido Phaedra iudice fortis erat.
sint procul a nobis iuuenes ut femina compti;
     fine coli modico forma uirilis amat.
te tuus iste rigor positique sine arte capilli
     et leuis egregio puluis in ore decet.
siue ferocis equi luctantia colla recuruas,
80
     exiguo flexos miror in orbe pedes;
seu lentum ualido torques hastile lacerto,
     ora ferox in se uersa lacertus habet;
siue tenes lato uenabula cornea ferro--
     denique nostra iuuat lumina quidquid agis.
tu modo duritiam siluis depone iugosis;
     non sum materia digna perire tua.
quid iuuat incinctae studia exercere Dianae
     et Veneri numeros eripuisse suos?
quod caret alterna requie, durabile non est;
90
     haec reparat uires fessaque membra nouat.
arcus (et arma tuae tibi sunt imitanda Dianae)
     si numquam cesses tendere, mollis erit.
clarus erat siluis Cephalus, multaeque per herbam
     conciderant illo percutiente ferae;
nec tamen Aurorae male se praebebat amandum;
     ibat ad hunc sapiens a sene diua uiro.
saepe sub ilicibus Venerem Cinyraque creatum
     sustinuit positos quaelibet herba duos.
arsit et Oenides in Maenalia Atalanta;
100
     illa ferae spolium pignus amoris habet.
nos quoque quam primum turba numeremur in ista!
     si Venerem tollas, rustica silua tua est.
ipsa comes ueniam, nec me latebrosa mouebunt
     saxa neque obliquo dente timendus aper.
aequora bina suis oppugnant fluctibus Isthmon,
     et tenuis tellus audit utrumque mare.
hic tecum Troezena colam, Pittheia regna;
     iam nunc est patria carior illa mea.
tempore abest aberitque diu Neptunius heros;
110
     illum Pirithoi detinet ora sui.
praeposuit Theseus, nisi si manifesta negamus,
     Pirithoum Phaedrae Pirithoumque tibi.
sola nec haec ad nos iniuria uenit ab illo;
     in magnis laesi rebus uterque sumus.
ossa mei fratris claua perfracta trinodi
     sparsit humi; soror est praeda relicta feris.
prima securigeras inter uirtute puellas
     te peperit, nati digna uigore parens.
si quaeras, ubi sit, Theseus latus ense peregit;
120
     nec tanto mater pignore tuta fuit!
at ne nupta quidem taedaque accepta iugali--
     cur, nisi ne caperes regna paterna nothus?
addidit et fratres ex me tibi. quos tamen omnes
     non ego tollendi causa, sed ille fuit.
o utinam nocitura tibi, pulcherrime rerum,
     in medio nisu uiscera rupta forent!
i nunc, sic meriti lectum reuerere parentis,
     quem fugit et factis abdicat ipse suis.
Nec, quia priuigno uidear coitura nouerca,
130
     terruerint animos nomina uana tuos.
ista uetus pietas, aeuo moritura futuro
     rustica Saturno regna tenente fuit.
Iuppiter esse pium statuit quodcumque iuuaret,
     et fas omne facit fratre marita soror.
illa coit firma generis iunctura catena,
     inposuit nodos cui Venus ipsa suos.
nec labor est celare, licet! pete munus ab illa
     cognato poterit nomine culpa tegi.
uiderit amplexos aliquis: laudabimur ambo,
140
     dicar priuigno fida nouerca meo.
non tibi per tenebras duri reseranda mariti
     ianua, non custos decipiendus erit;
ut tenuit domus una duos, domus una tenebit.
     oscula aperta dabas, oscula aperta dabis.
tutus eris mecum laudemque merebere culpa,
     tu licet in lecto conspiciare meo.
tolle moras tantum properataque foedera iunge!
     qui mihi nunc saeuit, sic tibi parcat amor!
non ego dedignor supplex humilisque precari.
150
     heu! ubi nunc fastus altaque uerba? iacent!
et pugnare diu nec me submittere culpae
     certa fui--certi siquid haberet Amor.
uicta precor genibusque tuis regalia tendo
     bracchia. quid deceat non uidet ullus amans.
depuduit profugusque pudor sua signa reliquit.
     Da ueniam fasse duraque corda doma!
quod mihi sit genitor, qui possidet aequora, Minos,
     quod ueniant proaui fulmina torta manu,
quod sit auus radiis frontem uallatus acutis,
160
     purpureo tepidum qui mouet axe diem--
nobilitas sub amore iacet: miserere priorum
     et mihi si non uis parcere, parce meis!
est mihi dotalis tellus Iouis insula, Crete;
     seruiat Hippolyto regia tota meo.
flecte, ferox, animos! potuit corrumpere taurum
     mater; eris tauro saeuior ipse truci?
per Venerem, parcas, oro, quae plurima mecum est;
     sic numquam, quae te spernere possit, ames;
sic tibi secretis agilis dea saltibus adsit,
170
     siluaque praedendas praebeat alta feras;
sic faueant Satyri montanaque numina Panes
     et cadat aduersa cuspide fossus aper;
sic tibi dent nymphae, quamuis odisse puellas
     diceris, arentem quae leuet unda sitim!
addimus his precibus lacrimas quoque. uerba precantis
     qui legis, et lacrimas finge uidere meas!

Indice Libri - Freenfo.net