Tito Maccio Plauto

ASINARIA




PROLOGVS



Hoc agite sultis, spectatores, nunciam,


quae quidem mihi atque vobis res vertat bene


gregique huic et dominis atque conductoribus.


face nunciam tu, praeco, omnem auritum poplum.

 5

age nunc reside, cave modo ne gratiis.


nunc quid processerim huc et quid mihi voluerim


dicam: ut sciretis nomen huius fabulae;


nam quod ad argumentum attinet, sane brevest.


nunc quod me dixi velle vobis dicere,

 10

dicam: huic nomen graece Onagost fabulae;


Demophilus scripsit, Maccus vortit barbare;


Asinariam volt esse, si per vos licet.


inest lepos ludusque in hac comoedia,


ridicula res est. date benigne operam mihi,

 15

ut vos, ut alias, pariter nunc Mars adiuvet.


 Atto 1

Scena 1

Libanvs


Sicut tuom vis unicum gnatum tuae


superesse vitae sospitem et superstitem,


ita ted obtestor per senectutem tuam


perque illam, quam tu metuis, uxorem tuam,

  20

si quid med erga hodie falsum dixeris,


ut tibi superstes uxor aetatem siet


atque illa viva vivos ut pestem oppetas.


Demaenetvs 


Per Dium Fidium quaeris: iurato mihi


video necesse esse eloqui quidquid roges.

25

[ita me obstinate adgressu's, ut non audeam


profecto, percontanti quin promam omnia.]


proinde actutum istuc quid sit quod scire expetis


eloquere: ut ipse scibo, te faciam ut scias.


Lib. 


Dic obsecro hercle serio quod te rogem,

 30

cave mihi mendaci quicquam.  Dem. Quin tu ergo rogas?


Lib. 


Num me illuc ducis, ubi lapis lapidem terit?


Dem. 


Quid istuc est? aut ubi istuc est terrarum loci?


Lib. 


[Vbi flent nequam homines, qui polentam pinsitant.]


apud fustitudinas, ferricrepinas insulas,

 35

ubi vivos homines mortui incursant boves.


Dem. 


Modo pol percepi, Libane, quid istuc sit loci:


ubi fit polenta, te fortasse dicere.  Lib. Ah,


neque hercle ego istuc dico nec dictum volo,


teque obsecro hercle ut quae locutu's despuas.


Dem. 

 40

Fiat, geratur mos tibi.  Lib. Age, age usque excrea.


Dem. 


Etiamne?  Lib. Age quaeso hercle usque ex penitis faucibus.


etiam amplius.  Dem. Nam quo usque?  Lib. Vsque ad mortem volo.


Dem. 


Cave sis malam rem.  Lib. Vxoris dico, non tuam.


Dem. 

 45

Dono te ob istuc dictum, ut expers sis metu.


Lib. 


Di tibi dent quaecumque optes.  Dem. Redde operam mihi.


cur hoc ego ex te quaeram? aut cur miniter tibi


propterea quod me non scientem feceris?


aut cur postremo filio suscenseam,

 50

patres ut faciunt ceteri?  Lib. Quid istuc novi est?

 

demiror quid sit et quo evadat sum in metu.


Dem. 


Equidem scio iam, filius quod amet meus


istanc meretricem e proxumo Philaenium.


estne hoc ut dico, Libane?  Lib. Rectam instas viam.

 55

ea res est. sed eum morbus invasit gravis.

 

Dem. 


Quid morbi est?  Lib. Quia non suppetunt dictis data.















 

Lib. 


Tu primus sentis, nos tamen in pretio sumus.


Dem. 


Fateor eam esse importunam atque incommodam.


Lib. 


Posterius istuc dicis quam credo tibi.


Dem. 


Omnes parentes, Libane, liberis suis,

 65

qui mi auscultabunt, facient obsequellam

 

quippe qui mage amico utantur gnato et benevolo.


atque ego me id facere studeo, volo amari a meis;


volo me patris mei similem, qui causa mea


nauclerico ipse ornatu per fallaciam

 70

quam amabam abduxit ab lenone mulierem;


neque puduit eum id aetatis sycophantias


struere et beneficiis me emere gnatum suom sibi.


eos me decretumst persequi mores patris.


nam me hodie oravit Argyrippus filius,

 75

uti sibi amanti facerem argenti copiam;


et id ego percupio obsequi gnato meo.


[volo amori obsecutum illius, volo amet me patrem.]


quamquam illum mater arte contenteque habet,


patres ut consueverunt: ego mitto omnia haec.

 80

praesertim quom is me dignum quoi concrederet


habuit, me habere honorem eius ingenio decet;


quom me adiit, ut pudentem gnatum aequomst patrem,


cupio esse amicae quod det argentum suae.


Lib. 


Cupis id quod cupere te nequiquam intellego.

 85

dotalem servom Sauream uxor tua


adduxit, cui plus in manu sit quam tibi.


Dem. 


Argentum accepi, dote imperium vendidi.


nunc verba in pauca conferam quid te velim.


viginti iam usust filio argenti minis:

 90

face id ut paratum iam sit.  Lib. Vnde gentium?


Dem. 


Me defraudato.  Lib. Maxumas nugas agis:


nudo detrahere vestimenta me iubes.


defraudem te ego? age sis, tu sine pennis vola.


tene ego defraudem, cui ipsi nihil est in manu,

 95

nisi quid tu porro uxorem defraudaveris?


Dem. 


Qua me, qua uxorem, qua tu servom Sauream


potes, circumduce, aufer; promitto tibi


non offuturum, si id hodie effeceris.


Lib. 


Iubeas una opera me piscari in aere,

 100

venari autem rete iaculo in medio mari.


Dem. 


Tibi optionem sumito Leonidam,


fabricare quidvis, quidvis comminiscere:


perficito, argentum hodie ut habeat filius,


amicae quod det.  Lib. Quid ais tu, Demaenete?


Dem. 

 105

Quid <vis?>  Lib. Si forte in insidias devenero,


tun redimes me, si me hostes interceperint?


Dem. 


Redimam.  Lib. Tum tu igitur aliud cura quid lubet.


ego eo ad forum, nisi quid vis.  Dem. Ei, bene ambula.


atque audin etiam?  Lib. Ecce.  Dem. Si quid te volam,

 110

ubi eris?  Lib. Vbicumque libitum erit animo meo.


profecto nemo est quem iam dehinc metuam mihi


ne quid nocere possit, cum tu mihi tua


oratione omnem animum ostendisti tuom.


quin te quoque ipsum facio haud magni, si hoc patro.

 115

pergam quo occepi atque ibi consilia exordiar.

 

Dem. 


Audin tu? apud Archibulum ego ero argentarium.


Lib. 


Nempe in foro?  Dem. Ibi, si quid opus fuerit.  Lib. Meminero.--


Dem. 


Non esse servos peior hoc quisquam potest


nec magis versutus nec quo ab caveas aegrius.

 120

eidem homini, si quid recte curatum velis,


mandes: moriri sese misere mavolet,


quam non perfectum reddat quod promiserit.


nam ego illud argentum tam paratum filio


scio esse quam me hunc scipionem contui.

 125

sed quid ego cesso ire ad forum, quo inceperam?


* atque ibi manebo apud argentarium.--


 Atto 1

Scena 2

Argyrippvs 


Sicine hoc fit? foras aedibus me eici?


promerenti optume hocin preti redditur?


bene merenti mala es, male merenti bona es;

 130

at malo cum tuo, nam iam ex hoc loco


ibo ego ad tres viros vostraque ibi nomina


faxo erunt, capitis te perdam ego et filiam,


perlecebrae, permities, adulescentum exitium.


nam mare haud est mare, vos mare acerrumum;

 135

nam in mari repperi, hic elavi bonis.


ingrata atque inrita esse omnia intellego


quae dedi et quod bene feci, at posthac tibi


male quod potero facere faciam, meritoque id faciam tuo.


ego pol te redigam eodem unde orta es, ad egestatis terminos,

 140

ego edepol te faciam ut quae sis nunc et quae fueris scias.


quae prius quam istam adii atque amans ego animum meum isti dedi,


sordido vitam oblectabas pane in pannis inopia,


atque ea si erant, magnas habebas omnibus dis gratias;


eadem nunc, cum est melius, me, cuius opera est, ignoras mala.

 145

reddam ego te ex fera fame mansuetem, me specta modo.


nam isti quid suscenseam ipsi? nihil est, nihil quicquam meret;


tuo facit iussu, tuo imperio paret: mater tu, eadem era es.


te ego ulciscar, te ego ut digna es perdam atque ut de me meres.


at scelesta viden ut ne id quidem, me dignum esse existumat

 150

quem adeat, quem conloquatur quoique irato supplicet?


atque eccam inlecebra exit tandem; opinor hic ante ostium


meo modo loquar quae volam, quoniam intus non licitum est mihi.


Atto 1

Scena 3

Cleareta 


Vnum quodque istorum verbum nummis Philippis aureis


non potest auferre hinc a me si quis emptor venerit;

 155

nec recte quae tu in nos dicis, aurum atque argentum merumst:


fixus hic apud nos est animus tuos clavo Cupidinis.


remigio veloque quantum poteris festina et fuge:


quam magis te in altum capessis, tam aestus te in portum refert.


Argyr. 


Ego pol istum portitorem privabo portorio;

 160

ego te dehinc ut merita es de me et mea re tractare exsequar,


quom tu med ut meritus sum non tractas atque eicis domo.


Clear. 


Magis istuc percipimus lingua dici, quam factis fore.


Argyr. 


Solus solitudine ego ted atque ab egestate abstuli;


solus si ductem, referre gratiam numquam potes.


Clear. 

 165

Solus ductato, si semper solus quae poscam dabis;


semper tibi promissum habeto hac lege, dum superes datis.


Argyr. 


Qui modus dandi? nam numquam tu quidem expleri potes;


modo quom accepisti, haud multo post aliquid quod poscas paras.


Clear. 


Quid modist ductando, amando? numquamne expleri potes?

 170

modo remisisti, continuo iam ut remittam ad te rogas.


A. 


Dedi equidem quod mecum egisti.  C. Et tibi ego misi mulierem:


par pari datum hostimentumst, opera pro pecunia.


A. 


Male agis mecum.  C. Quid me accusas, si facio officium meum?


nam neque fictum usquamst neque pictum neque scriptum in poematis

 175

ubi lena bene agat cum quiquam amante, quae frugi esse volt.


Argyr. 


Mihi quidem te parcere aequomst tandem, ut tibi durem diu.


Clear. 


Non tu scis? quae amanti parcet, eadem sibi parcet parum.


quasi piscis, itidemst amator lenae: nequam est, nisi recens;


is habet sucum, is suavitatem, eum quo vis pacto condias,

 180

vel patinarium vel assum, verses quo pacto lubet:


is dare volt, is se aliquid posci, nam ibi de pleno promitur;


neque ille scit quid det, quid damni faciat: illi rei studet.


volt placere sese amicae, volt mihi, volt pedisequae,


volt famulis, volt etiam ancillis; et quoque catulo meo

 185

subblanditur novos amator, se ut quom videat gaudeat.


vera dico: ad suom quemque hominem quaestum esse aequomst callidum.


Argyr. 


Perdidici istaec esse vera damno cum magno meo.


Clear. 


Si ecastor nunc habeas quod des, alia verba praehibeas;


nunc quia nihil habes, maledictis te eam ductare postulas.


A. 

 190

Non meum est.  C. Nec meum quidem edepol, ad te ut mittam gratiis.


verum aetatis atque honoris gratia hoc fiet tui,


quia nobis lucro fuisti potius quam decori tibi:


si mihi dantur duo talenta argenti numerata in manum,








A. 


Vbi illaec quae dedi ante?  C. Abusa. nam si ea durarent mihi,


mulier mitteretur ad te, numquam quicquam poscerem.


diem aquam solem lunam noctem, haec argento non emo:


ceterum quae volumus uti Graeca mercamur fide.

 200

quom a pistore panem petimus, vinum ex oenopolio,


si aes habent, dant mercem: eadem nos discipulina utimur.


semper oculatae manus sunt nostrae, credunt quod vident.


vetus est: 'nihili coactiost'--scis cuius. non dico amplius.


Argyr. 


Aliam nunc mi orationem despoliato praedicas,

 205

longe aliam, inquam, praebes nunc atque olim, quom dabam,


aliam atque olim, quom inliciebas me ad te blande ac benedice.


tum mi aedes quoque arridebant, cum ad te veniebam, tuae;


me unice unum ex omnibus te atque illam amare aibas mihi;


ubi quid dederam, quasi columbae pulli in ore ambae meo

 210

usque eratis, meo de studio studia erant vostra omnia,


usque adhaerebatis: quod ego iusseram, quod volueram


faciebatis, quod nolebam ac votueram, de industria


fugiebatis, neque conari id facere audebatis prius.


nunc neque quid velim neque nolim facitis magni, pessumae.


Clear. 

 215

Non tu scis? hic noster quaestus aucupi simillimust.


auceps quando concinnavit aream, offundit cibum;


aves adsuescunt: necesse est facere sumptum qui quaerit lucrum;


saepe edunt: semel si sunt captae, rem solvont aucupi.

 220

itidem hic apud nos: aedes nobis area est, auceps sum ego,


esca est meretrix, lectus inlex est, amatores aves;


bene salutando consuescunt, compellando blanditer,


osculando, oratione vinnula, venustula.


si papillam pertractavit, haud est ab re aucupis;

 225

savium si sumpsit, sumere eum licet sine retibus.


haecine te esse oblitum, in ludo qui fuisti tam diu?


Argyr. 


Tua ista culpa est, quae discipulum semidoctum abs te amoves.


Clear. 


Remeato audacter, mercedem si eris nactus: nunc abi.


Argyr. 


Mane, mane, audi. dic, quid me aequom censes pro illa tibi dare,

 230

annum hunc ne cum quiquam alio sit?  Clear. Tene? viginti minas;


atque ea lege: si alius ad me prius attulerit, tu vale.


A. 


At ego est etiam prius quam abis quod volo loqui.  C. Dic quod lubet.


A. 


Non omnino iam perii, est relicuom quo peream magis.


habeo unde istuc tibi quod poscis dem; sed in leges meas

 235

dabo, uti scire possis, perpetuom annum hunc mihi uti serviat


nec quemquam interea alium admittat prorsus quam me ad se virum.


Clear. 


Quin, si tu voles, domi servi qui sunt castrabo viros.


postremo ut voles nos esse, syngraphum facito adferas;


ut voles, ut tibi lubebit, nobis legem imponito:

 240

modo tecum una argentum adferto, facile patiar cetera.


portitorum simillumae sunt ianuae lenoniae:


si adfers, tum patent, si non est quod des, aedes non patent.--


Argyr. 


Interii, si non invenio ego illas viginti minas,


et profecto, nisi illud perdo argentum, pereundum est mihi.

 245

nunc pergam ad forum atque experiar opibus, omni copia,


supplicabo, exobsecrabo ut quemque amicum videro,


dignos indignos adire atque experiri certumst mihi,


nam si mutuas non potero, certumst sumam faenore.



Atto 2

Scena 1

Libanvs 


Hercle vero, Libane, nunc te meliust expergiscier

 250

atque argento comparando fingere fallaciam.


iam diu est factum quom discesti ab ero atque abiisti ad forum,


[igitur inveniundo argento ut fingeres fallaciam.]


ibi tu ad hoc diei tempus dormitasti in otio.


quin tu abs te socordiam omnem reice et segnitiem amove

 255

atque ad ingenium vetus versutum te recipis tuom.


serva erum, cave tu idem faxis alii quod servi solent,


qui ad eri fraudationem callidum ingenium gerunt.


unde sumam? quem intervortam? quo hanc celocem conferam?


impetritum, inauguratumst: quovis admittunt aves,

 260

picus et cornix ab laeva, corvos parra ab dextera


consuadent; certum herclest vostram consequi sententiam.


sed quid hoc, quod picus ulmum tundit? non temerariumst.


certe hercle ego quantum ex augurio eius pici intellego,


aut mihi in mundo sunt virgae aut atriensi Saureae.

 265

sed quid illuc, quod exanimatus currit huc Leonida?


metuo quom illic obscaevavit meae falsae fallaciae.


Atto 2

Scena 2

Leonida 


Vbi ego nunc Libanum requiram aut familiarem filium,


ut ego illos lubentiores faciam quam Lubentiast?


maximam praedam et triumphum eis adfero adventu meo.

 270

quando mecum pariter potant, pariter scortari solent,

 

hanc quidem, quam nactus, praedam pariter cum illis partiam.

Lib. 

Illic homo aedis compilavit, more si fecit suo.

vae illi, qui tam indiligenter observavit ianuam.

Leon. 

Aetatem velim servire, Libanum ut conveniam modo.

Lib. 

 275

Mea quidem hercle opera liber numquam fies ocius.


Leon. 

Etiam de tergo ducentas plagas praegnatis dabo.

Lib. 

Largitur peculium, omnem in tergo thensaurum gerit.

Leon. 

Nam si huic sese occasioni tempus supterduxerit,

numquam edepol quadrigis albis indipiscet postea;

 280

erum in obsidione linquet, inimicum animos auxerit.


sed si mecum occasionem opprimere hanc, quae obvenit, studet,

maximas opimitates, gaudio exfertissimas

suis eris ille una mecum pariet, gnatoque et patri,

adeo ut aetatem ambo ambobus nobis sint obnoxii,

 285

nostro devincti beneficio.  Lib. Vinctos nescio quos ait;


non placet: metuo, in commune ne quam fraudem frausus sit.

Leon. 

Perii ego oppido, nisi Libanum invenio iam, ubiubi est gentium.

Lib. 

Illic homo socium ad malam rem quaerit quem adiungat sibi.

non placet: pro monstro extemplo est, quando qui sudat tremit.

Leon. 

 290

Sed quid ego hic properans concesso pedibus, lingua largior?


quin ego hanc iubeo tacere, quae loquens lacerat diem?

Lib. 

Edepol hominem infelicem, qui patronam comprimat.

nam si quid sceleste fecit, lingua pro illo perierat.

Leon. 

Adproperabo, ne post tempus praedae praesidium parem.

Lib. 

 295

Quae illaec praeda est? ibo advorsum atque electabo, quidquid est.


iubeo te salvere voce summa, quo ad vires valent.

Leon. 

Gymnasium flagri, salveto.  Lib. Quid agis, custos carceris?

Leon. 

O catenarum colone.  Lib. O virgarum lascivia.

Leon. 

Quot pondo ted esse censes nudum?  Lib. Non edepol scio.

Leon. 

 300

Scibam ego te nescire, at pol ego, qui ted expendi, scio:


nudus vinctus centum pondo es, quando pendes per pedes.

Lib. 

Quo argumento istuc?  Leon. Ego dicam, quo argumento et quo modo.

ad pedes quando adligatumst aequom centumpondium,

ubi manus manicae complexae sunt atque adductae ad trabem,

 305

nec dependes nec propendes--quin malus nequamque sis.


Lib. 

Vae tibi.  Leon. Hoc testamento Servitus legat tibi.

Lib. 

Verbivelitationem fieri compendi volo.

Quid istud est negoti?  Leon. Certum est credere.  Lib. Audacter licet.

Leon. 

Sis amanti subvenire familiari filio,

 310

tantum adest boni improviso, verum commixtum malo:

 

omnes de nobis carnificum concelebrabuntur dies.

Libane, nunc audacia usust nobis inventa et dolis.

tantum facinus modo inveni ego, ut nos dicamur duo

omnium dignissumi esse, quo cruciatus confluant.

Lib. 

 315

Ergo mirabar quod dudum scapulae gestibant mihi,


hariolari quae occeperunt, sibi esse in mundo malum.

quidquid est, eloquere.  Leon. Magna est praeda cum magno malo.

Lib. 

Si quidem omnes coniurati cruciamenta conferant,

habeo opinor familiare tergum, ne quaeram foris.

Leon. 

 320

Si istam firmitudinem animi optines, salvi sumus.


Lib. 

Quin si tergo res solvenda est, rapere cupio publicum:

pernegabo atque obdurabo, periurabo denique.

Leon. 

Em ista virtus est, quando usust qui malum fert fortiter;

fortiter malum qui patitur, idem post potitur bonum.

Lib. 

 325

Quin rem actutum edisseris? cupio malum nanciscier.


Leon. 

Placide ergo unum quidquid rogita, ut adquiescam. non vides

me ex cursura anhelitum etiam ducere?  Lib. Age, age, mansero

tuo arbitratu, vel adeo usque dum peris.  Leon. Vbinam est erus?

Lib. 

Maior apud forumst, minor hic est intus.  Leon. Iam satis est mihi.

Lib. 

 330

Tum igitur tu dives es factus?  Leon. Mitte ridicularia.


Lib. 

Mitto. * istuc quod adfers aures exspectant meae.

Le. 

Animum adverte, ut aeque mecum haec scias.  Li. Taceo.  Le. Beas.

meministin asinos Arcadicos mercatori Pellaeo

 335

nostrum vendere atriensem?  Lib. Memini. quid tum postea?

Leon. 

Em ergo is argentum huc remisit, quod daretur Saureae


pro asinis. adulescens venit modo, qui id argentum attulit.

Lib. 

Vbi is homost?  Leon. Iam devorandum censes, si conspexeris?

Lib. 

Ita enim vero. sed tamen, tu nempe eos asinos praedicas

 340

vetulos, claudos, quibus subtritae ad femina iam erant ungulae?

Leon. 

Ipsos, qui tibi subvectabant rure huc virgas ulmeas.


Lib. 

Teneo, atque idem te hinc vexerunt vinctum rus.  Le. Memor es probe.

verum in tonstrina ut sedebam, me infit percontarier,

ecquem filium Stratonis noverim Demaenetum.

 345

dico me novisse extemplo et me eius servom praedico

esse, et aedis demonstravi nostras.  Lib. Quid tum postea?


Leon. 

Ait se ob asinos ferre argentum atriensi Saureae,

viginti minas, sed eum sese non nosse hominem qui siet,

ipsum vero se novisse callide Demaenetum.

 350

quoniam ille elocutus haec sic--  Lib. Quid tum?  Leon. Ausculta ergo, scies.

extemplo facio facetum me atque magnificum virum,


dico med esse atriensem. sic hoc respondit mihi:

'ego pol Sauream non novi neque qua facie sit scio.

te non aequomst suscensere. si erum vis Demaenetum,

 355

quem ego novi, adduce: argentum non morabor quin feras.'

ego me dixi erum adducturum et me domi praesto fore;


ille in balineas iturust, inde huc veniet postea.

quid nunc consili captandum censes? dic.  Lib. Em istuc ago,

quo modo argento intervortam et adventorem et Sauream.

 360

iam hoc opus est exasceatum; nam si ille argentum prius

hospes huc affert, continuo nos ambo exclusi sumus.


nam me hodie senex seduxit solum sorsum ab aedibus,

mihi tibique interminatust nos futuros ulmeos,

ni hodie Argyrippo essent viginti argenti minae;

 365

iussit vel nos atriensem vel nos uxorem suam

defraudare, dixit sese operam promiscam dare.


nunc tu abi ad forum ad erum et narra haec ut nos acturi sumus:

te ex Leonida futurum esse atriensem Sauream,

dum argentum afferat mercator pro asinis.  Leon. Faciam ut iubes.

Lib. 

 370

Ego illum interea hic oblectabo, prius si forte advenerit.

Leon. 

Quid ais?  Lib. Quid vis?  Le. Pugno malam si tibi percussero,


mox cum Sauream imitabor, caveto ne suscenseas.

Lib. 

Hercle vero tu cavebis ne me attingas, si sapis,

ne hodie malo cum auspicio nomen commutaveris.

Leon. 

 375

Quaeso, aequo animo patitor.  L. Patitor tu item, cum ego te referiam.

Leon. 

Dico ut usust fieri.  Lib. Dico hercle ego quoque ut facturus sum.


Leon. 

Ne nega.  Lib. Quin promitto, inquam, hostire contra ut merueris.

Leon. 

Ego abeo, tu iam, scio, patiere. sed quis hic est? is est,

ille est ipsus. iam ego recurro huc. tu hunc interea hic tene.

 380

volo seni narrare.  Lib. Quin tuom officium facis ergo ac fugis?



Atto 2

Scena 3

Mercator 


Vt demonstratae sunt mihi, hasce aedis esse oportet,


Demaenetus ubi dicitur habitare. i, puere, pulta


atque atriensem Sauream, si est intus, evocato huc.


Lib. 


Quis nostras sic frangit fores? ohe, inquam, si quid audis.

 

Merc. 

 385

Nemo etiam tetigit. sanun es?  Lib. At censebam attigisse


propterea, huc quia habebas iter. nolo ego fores conservas


meas a te verberarier. sane ego sum amicus nostris.


Merc. 


Pol haud periclum est, cardines ne foribus effringantur,


si istoc exemplo omnibus qui quaerunt respondebis.

 

Lib. 

 390

Ita haec morata est ianua: extemplo ianitorem


clamat, procul si quem videt ire ad se calcitronem.


sed quid venis? quid quaeritas?  Merc. Demaenetum volebam.


Lib. 


Si sit domi, dicam tibi.  Merc. Quid eius atriensis?


Lib. 


Nihilo mage intus est.  Merc. Vbi est?  Lib. Ad tonsorem ire dixit.


Merc. 

 395

Conveni. sed post non redit?  Lib. Non edepol. quid volebas?


Merc. 


Argenti viginti minas, si adesset, accepisset.


Lib. 


Qui pro istuc?  Merc. Asinos vendidit Pellaeo mercatori


mercatu.  Lib. Scio. tu id nunc refers? iam hic credo eum adfuturum.


Merc. 


Qua facie voster Saurea est? si is est, iam scire potero.


Lib. 

 400

Macilentis malis, rufulus aliquantum, ventriosus,


truculentis oculis, commoda statura, tristi fronte.