Tito Maccio Plauto

BACCHIDES



Atto 0 Scena 0

Fr. 1 Voce:



quibus ingenium in animo utibilest, modicum et sine vernilitate

 


Fr. 2 Voce:


vincla, virgae, molae: saevitudo mala fit peior

 


Fr. 3 Voce:


converrite * scopis, agite strenue

 


Fr. 4 Voce:


ecquis evocat

 5

cum nassiterna et cum aqua istum impurissimum?

 


Fr. 5 Voce:


sicut lacte lactis similest

 


Fr. 6 Voce:


 


illa mi cognominis fuit

 


Fr. 7 Voce:


(latro) suam qui auro vitam venditat

 


Fr. 8 Voce:


scio spiritum eius maiorem esse multo

 10

quam folles taurini habent, cum liquescunt


petrae, ferrum ubi fit. <Cuiatis tibi visust?>


Praenestinum opino esse, ita erat gloriosus.

 


Fr. 9 Voce:


neque <id> haud subditiva gloria oppidum arbitror.

 


Fr. 10 Voce:


 


ne a quoquam acciperes alio mercedem annuam,

 


Fr. 10 Voce:

 15

nisi ab sese, nec cum quiquam limares caput.

 


Fr. 11 Voce:


limaces viri

 


Fr. 12 Voce:


cor meum, spes mea,


mel meum, suavitudo, cibus, gaudium.

 


Fr. 13 Voce:


sine te amem

 


Fr. 14 Voce:

 20

Cupidon tecum saevust anne Amor?

 


Fr. 15 Voce:


Vlixem audivi fuisse aerumnosissimum,


qui annis viginti errans a patria afuit;


verum hic adulescens multo Vlixem anteit *


qui ilico errat intra muros civicos.

 


Fr. 16 Voce:

 25

quidquid est nomen sibi



Fr. 17 Voce:


 


quae sodalem atque me exercitos habet

 


Fr. 18 Voce:


nam credo cuivis excantare cor potes.

 


Fr. 19 Voce:


sin lenocinium forte collibitum est tibi,


videas mercedis quid tibi est aecum dari,

 30

ne istac aetate me sectere gratiis.

 


Fr. 20 Voce:


Arabus.






Atto 1 Scena 1

Bacchis.


 35

Quid si hoc potis est ut tu taceas, ego loquar?  Soror. Lepide, licet.


Bacch. 


Vbi me fugiet memoria, ibi tu facito ut subvenias, soror.


Sor. 


Pol magis metuo, ne defuerit mi in monendo oratio.


Bacch. 


Pol ego metuo, lusciniolae ne defuerit cantio.

 

sequere hac.  Pistoclervs. Quid agunt duae germanae meretrices cognomines?

 40

quid in consilio consuluistis?  Bacch. Bene.  Pist. Pol haud meretricium est.


Bacch. 


Miserius nihil est quam mulier.  Pist. Quid esse dices dignius?


Bacch. 


Haec ita me orat, sibi qui caveat aliquem ut hominem reperiam,


ut istunc militem--ut, ubi emeritum sibi sit, se revehat domum.

 

id, amabo te, huic caveas.  Pist. Quid isti caveam?  B. Vt revehatur domum,

 45

ubi ei dediderit operas, ne hanc ille habeat pro ancilla sibi;


nam si haec habeat aurum quod illi renumeret, faciat lubens.


P. 


Vbi nunc is homost?  B. Iam hic credo aderit. sed hoc idem apud nos rectius


poteris agere; atque is dum veniat, sedens ibi opperibere.

 

eadem biberis, eadem dedero tibi, ubi biberis, savium.


P. 

 50

Viscus merus vostrast blanditia.  B. Quid iam?  P. Quia enim intellego,


duae unum expetitis palumbem, perii harundo alas verberat.


non ego istuc facinus mihi, mulier, conducibile esse arbitror.


Bacch. 


Qui, amabo?  Pist. Quia, Bacchis, bacchas metuo et bacchanal tuom.

 

Bacch. 


Quid est? quid metuis? ne tibi lectus malitiam apud me suadeat?


Pist. 

 55

Magis illectum tuom quam lectum metuo. mala tu es bestia.


nam huic aetati non conducit, mulier, latebrosus locus.


Bacch. 


Egomet, apud me <si> quid stulte facere cupias, prohibeam.


sed ego apud me te esse ob eam rem, miles cum veniat, volo,

 

quia, cum tu aderis, huic mihique haud faciet quisquam iniuriam:

 60

tu prohibebis, et eadem opera tuo sodali operam dabis;


et ille adveniens tuam med esse amicam suspicabitur.


quid, amabo, opticuisti?  Pist. Quia istaec lepida sunt memoratui:


eadem in usu atque ubi periclum facias, aculeata sunt,

 

animum fodicant, bona distimulant, facta et famam sauciant.


Sor. 

 65

Quid ab hac metuis?  Pist. Quid ego metuam rogitas? adulescens homo


penetrem me huius modi in palaestram, ubi damnis desudascitur?


[ubi pro disco damnum capiam, pro cursura dedecus?]


Bacch. 


Lepide memoras.  Pist. Vbi ego capiam pro machaera turturem,

 

[ubique imponat in manum alius mihi pro cestu cantharum]

 70

pro galea scaphium, pro insigni sit corolla plectilis,


pro hasta talos, pro lorica malacum capiam pallium,


ubi mihi pro equo lectus detur, scortum pro scuto accubet?


apage a me, apage.  B. Ah, nimium ferus es.  P. Mihi sum.  B. Malacissandus es.

 

equidem tibi do hanc operam.  Pist. Ah, nimium pretiosa es operaria.


Bacch. 

 75

Simulato me amare.  Pist. Vtrum ego istuc iocon adsimulem an serio?


Bacch. 


Heia, hoc agere meliust. miles quom huc adveniat, te volo


me amplexari.  Pist. Quid eo mi opus est?  Bacch. Vt ille te videat volo.


scio quid ago.  Pist. Et pol ego scio quid metuo. sed quid ais?  B. Quid est?

 

Pist. 


Quid si apud te eveniat desubito prandium aut potatio

 80

forte aut cena, ut solet in istis fieri conciliabulis,


ubi ego tum accumbam?  Bacch. Apud me, mi anime, ut lepidus cum lepida accubet.


locus hic apud nos, quamvis subito venias, semper liber est.


ubi tu lepide voles esse tibi, mea rosa, mihi dicito


'dato qui bene sit': ego ubi bene sit tibi locum lepidum dabo.


Pist. 

 85

Rapidus fluvius est hic, non hac temere transiri potest.


Bacch. 


Atque ecastor apud hunc fluvium aliquid perdundumst tibi.


manum da et sequere.  P. Aha, minime.  B. Quid ita?  P. Quia istoc in lecebrosius


fieri nil potest: nox mulier vinum homini adulescentulo.


Bacch. 


Age igitur, equidem pol nihili facio nisi causa tua.

 90

ille quidem hanc abducet; tu nullus adfueris, si non lubet.


Pist. 


Sumne autem nihili, qui nequeam ingenio moderari meo?


B. 


Quid est quod metuas?  P. Nihil est, nugae. mulier, tibi me emancupo:


tuos sum, tibi dedo operam.  B. Lepidu's. nunc ego te facere hoc volo.


ego sorori meae cenam hodie dare volo viaticam:

 95

eo tibi argentum iubebo iam intus ecferri foras;


tu facito opsonatum nobis sit opulentum opsonium.


Pist. 


Ego opsonabo, nam id flagitium meum sit, mea te gratia


et operam dare mi et ad eam operam facere sumptum de tuo.


Bacch. 


At ego nolo dare te quicquam.  P. Sine.  B. Sino equidem, si lubet.

 100

propera, amabo.  Pist. Prius hic adero quam te amare desinam.--


Sor. 


Bene me accipies advenientem, mea soror.  Bacch. Quid ita, obsecro?


Sor. 


Quia piscatus meo quidem animo hic tibi hodie evenit bonus.


Bacch. 


Meus ille quidemst. tibi nunc operam dabo de Mnesilocho, soror,


ut hic accipias potius aurum, quam hinc eas cum milite.


Sor. 

 105

Cupio.  Bacch. Dabitur opera. aqua calet: eamus hinc intro, ut laves.


nam uti navi vecta es, credo timida es.  Sor. Aliquantum, soror.


[simul huic nescio cui, turbare qui huc it, decedamus * ]


Bacch. 


Sequere hac igitur me intro in lectum, ut sedes lassitudinem.






Atto 1 Scena 2

Lydvs 



Iam dudum, Pistoclere, tacitus te sequor,

 110

expectans quas tu res hoc ornatu geras.


namque ita me di ament, ut Lycurgus mihi quidem


videtur posse hic ad nequitiam adducier.


quo nunc capessis ted hinc adversa via


cum tanta pompa?  Pistoclervs Huc.  Lyd. Quid huc? quis istic habet?


Pist. 

 115

Amor, Voluptas, Venus, Venustas, Gaudium,


Iocus, Ludus, Sermo, Suavisaviatio.


Lyd. 


Quid tibi commercist cum dis damnosissimis?


Pist. 


Mali sunt homines, qui bonis dicunt male;


tu dis nec recte dicis: non aequom facis.


Lyd. 

 120

An deus est ullus Suavisaviatio?


Pist. 


An non putasti esse umquam? o Lyde, es barbarus;


quem ego sapere nimio censui plus quam Thalem,


is stultior es barbaro poticio,


qui tantus natu deorum nescis nomina.


Lyd. 

 125

Non hic placet mi ornatus.  Pist. Nemo ergo tibi


haec apparavit: mihi paratum est quoi placet.


Lyd. 


Etiam me advorsus exordire argutias?


qui si decem habeas linguas, mutum esse addecet.


Pist. 


Non omnis aetas, Lyde, ludo convenit.

 130

magis unum in mentemst mihi nunc, satis ut commode


pro dignitate opsoni haec concuret cocus.


Lyd. 


Iam perdidisti te atque me atque operam meam,


qui tibi nequiquam saepe monstravi bene.


Pist. 


Ibidem ego meam operam perdidi, ubi tu tuam:

 135

tua disciplina nec mihi prodest nec tibi.


Lyd. 


O praeligatum pectus.  Pist. Odiosus mihi es.


tace atque sequere, Lyde, me.  Lyd. Illuc sis vide,

 30

non paedagogum iam me, sed Lydum vocat.


Pist. 


Non par videtur neque sit consentaneum,

 140

cum haec <qui emit> intus sit et cum amica accubet


cumque osculetur et convivae alii accubent,


praesentibus illis paedagogus una ut siet.

 

Lyd. 


An hoc ad eas res opsonatumst, obsecro?


Pist. 


Sperat quidem animus: quo evenat dis in manust.


Lyd. 

 145

Tu amicam habebis?  Pist. Cum videbis, tum scies.


Lyd. 


Immo neque habebis neque sinam. i prorsum domum.


Pist. 


Omitte, Lyde, ac cave malo.  Lyd. Quid? cave malo?


Pist. 


Iam excessit mi aetas ex magisterio tuo.


Lyd. 


O barathrum, ubi nunc es? ut ego te usurpem lubens.

 150

[video nimio iam multo plus quam volueram.]


vixisse nimio satiust iam quam vivere.


magistron quemquam discipulum minitarier?


[nil moror discipulos mihi iam plenos sanguinis:


valens afflictat me vacivom virium.]


Pist. 

 155

Fiam, ut ego opinor, Hercules, tu autem Linus.


Lyd. 


Pol metuo magis, ne Phoenix tuis factis fuam


teque ad patrem esse mortuom renuntiem.


Pist. 


Satis historiarumst.  Lyd. Hic vereri perdidit.


compendium edepol haud aetati optabile

 160

fecisti, cum istanc nactu's inpudentiam.


occisus hic homo est. ecquid in mentem est tibi


patrem tibi esse?  Pist. Tibi ego an tu mihi servos es?

 

Lyd. 


Peior magister te istaec docuit, non ego.


nimio es tu ad istas res discipulus docilior,

 165

quam ad illa quae te docui, ubi operam perdidi.


[edepol fecisti furtum in aetatem malum


cum istaec flagitia me celavisti et patrem.]


Pist. 


Istactenus tibi, Lyde, libertas datast


orationis. satis est. sequere hac me ac tace.






Atto 2 Scena 1

Chrysalvs 


 170

Erilis patria, salve, quam ego biennio,


postquam hinc in Ephesum abii, conspicio lubens.


saluto te, vicine Apollo, qui aedibus


propinquos nostris accolis, veneroque te,

 

ne Nicobulum me sinas nostrum senem

 175

prius convenire quam sodalem viderim


Mnesilochi Pistoclerum, quem ad epistulam


Mnesilochus misit super amica Bacchide.






Atto 2 Scena 2

Pistoclervs 



Mirumst me ut redeam te opere tanto quaesere,


qui abire hinc nullo pacto possim, si velim:

 180

ita me vadatum amore vinctumque adtines.


Chrys. 


Pro di immortales, Pistoclerum conspicor.


o Pistoclere, salve.  Pist. Salve, Chrysale.


Chrys. 


Compendi verba multa iam faciam tibi.


venire tu me gaudes: ego credo tibi;

 185

hospitium et cenam pollicere, ut convenit


peregre advenienti: ego autem venturum adnuo.


salutem tibi ab sodali solidam nuntio:


rogabis me ubi sit: vivit.  Pist. Nempe recte valet?


Chrys. 


Istuc volebam ego ex te percontarier.


Pist. 

 190

Qui scire possum?  Chrys. Nullus plus.  Pist. Quemnam ad modum?


Chrys. 


Quia si illa inventa est, quam ille amat, recte valet;


si non inventa est, minus valet moribundusque est.


animast amica amanti: si abest, nullus est;


si adest, res nullast: ipsus est--nequam et miser.

 195

sed tu quid factitasti mandatis super?


Pist. 


Egon ut, quod ab illoc attigisset nuntius,

 

non impetratum id advenienti ei redderem?


regiones colere mavellem Acherunticas.


Chrys. 

 200

Eho, an invenisti Bacchidem?  Pist. Samiam quidem.


Chrys. 


Vide quaeso, ne quis tractet illam indiligens;


scis tu ut confringi vas cito Samium solet.


Pist. 


Iamne ut soles?  Chrys. Dic ubi ea nunc est, obsecro.


Pist. 


Hic, exeuntem me unde aspexisti modo.


Chrys. 

 205

Vt istuc est lepidum: proximae viciniae


habitat. ecquidnam meminit Mnesilochi?  Pist. Rogas?


immo unice unum plurimi pendit.  Chrys. Papae.


Pist. 


Immo ut eam credis? misera amans desiderat.


Chrys. 


Scitum istuc.  Pist. Immo, Chrysale, em non tantulum

 210

umquam intermittit tempus quin eum nominet.


Chrys. 


Tanto hercle melior.  Pist. Immo--  Chrys. Immo hercle abiero


potius.  Pist. Num invitus rem bene gestam audis eri?


Chrys. 


Non res, sed actor mihi cor odio sauciat.


etiam Epidicum, quam ego fabulam aeque ac me ipsum amo,

 215

nullam aeque invitus specto, si agit Pellio.


sed Bacchis etiam fortis tibi visast?  Pist. Rogas?


ni nanctus Venerem essem, hanc Iunonem dicerem.

 

Chrys. 


Edepol, Mnesiloche, ut hanc rem natam intellego,


quod ames paratumst: quod des inventost opus.

 220

nam istic fortasse auro est opust.  Pist. Philippeo quidem.


Chrys. 


Atque eo fortasse iam opust.  Pist. Immo etiam prius:


nam iam huc adveniet miles.  Chrys. Et miles quidem?


Pist. 


Qui de amittenda Bacchide aurum hic exiget.


Chrys. 


Veniat quando volt, atque ita ne mihi sit morae.

 225

domist: non metuo nec <ego> quoiquam supplico,


dum quidem hoc valebit pectus perfidia meum.


abi intro, ego hic curabo. tu intus dicito

 50

Mnesilochum adesse Bacchidi.  Pist. Faciam ut iubes.--


Chrys. 


Negotium hoc ad me adtinet aurarium.

 230

mille et ducentos Philippos attulimus aureos


Epheso, quos hospes debuit nostro seni.


inde ego hodie aliquam machinabor machinam,

 

unde aurum efficiam amanti erili filio.


sed foris concrepuit nostra: quinam exit foras?






Atto 2 Scena 3

Nicobvlvs 


 235

Ibo in Piraeum, visam ecquae advenerit


in portum ex Epheso navis mercatoria.


nam meus formidat animus, nostrum tam diu


ibi desidere neque redire filium.

 

Chrys. 


Extexam ego illum pulchre iam, si di volunt.

 240

haud dormitandumst: opus est chryso Chrysalo.


adibo hunc, quem quidem ego hodie faciam hic arietem


Phrixi, itaque tondebo auro usque ad vivam cutem.


servos salutat Nicobulum Chrysalus.


Nic. 


Pro di immortales, Chrysale, ubi mist filius?


Chrys. 

 245

Quin tu salutem primum reddis quam dedi?


Nic. 


Salve. sed ubinamst Mnesilochus?  Chrys. Vivit, valet.


Nic. 


Venitne?  Chrys. Venit.  Nic. Euax, aspersisti aquam.


benene usque valuit?  Chrys. Pancratice atque athletice.


Nic. 


Quid hoc? qua causa eum in Ephesum miseram,

 250

accepitne aurum ab hospite Archidemide?


Chrys. 


Heu, cor meum et cerebrum, Nicobule, finditur,


istius hominis ubi fit quomque mentio.


tun hospitem illum nominas hostem tuom?


Nic. 


Quid ita, obsecro hercle?  Chrys. Quia edepol certo scio,

 255

Volcanus, Luna, Sol, Dies, dei quattuor,


scelestiorem nullum inluxere alterum.


Nic. 


Quamne Archidemidem?  Chrys. Quam, inquam, Archidemidem.


Nic. 


Quid fecit?  Chrys. Quid non fecit? quin tu id me rogas?


primumdum infitias ire coepit filio,

 260

negare se debere tibi triobulum.


continuo antiquom hospitem nostrum sibi


Mnesilochus advocavit, Pelagonem senem;


eo praesente homini extemplo ostendit symbolum,


quem tute dederas, ad eum ut ferret, filio.


Nic. 

 265

Quid ubi ei ostendit symbolum?  Chrys. Infit dicere


adulterinum et non eum esse symbolum.


quotque innocenti ei dixit contumelias!


adulterare eum aibat rebus ceteris.


Nic. 


Habetin aurum? id mihi dici volo.


Chrys. 

 270

Postquam quidem praetor recuperatores dedit,


damnatus demum, vi coactus reddidit


ducentos et mille Philippum.  Nic. Tantum debuit.


Chrys. 


Porro etiam ausculta pugnam quam voluit dare.


Nic. 


Etiamnest quid porro?  Chrys. Em, accipitrina haec nunc erit.


Nic. 

 275

Deceptus sum, Autolyco hospiti aurum credidi.


Chrys. 


Quin tu audi.  Nic. Immo ingenium avidi haud pernoram hospitis.


Chrys. 


Postquam aurum abstulimus, in navem conscendimus,


domi cupientes. forte ut adsedi in stega,


dum circumspecto, atque ego lembum conspicor

 280

longum, strigorem maleficum exornarier.


Nic. 


Perii hercle, lembus ille mihi laedit latus.


Chrys. 


Is erat communis cum hospite et praedonibus.


Nic. 


Adeon me fuisse fungum, ut qui illi crederem,


cum mi ipsum nomen eius Archidemides

 285

clamaret dempturum esse, si quid crederem?


Chrys. 


Is lembus nostrae navi insidias dabat.


occepi ego observare eos quam rem gerant.


interea e portu nostra navis solvitur.

 

ubi portu eximus, homines remigio sequi,

 290

neque aves neque venti citius. quoniam sentio


quae res gereretur, navem extemplo statuimus.


quoniam vident nos stare, occeperunt ratem


turbare in portu.  Nic. Edepol mortalis malos.


quid denique agitis?  Chrys. Rursum in portum recipimus.


Nic. 

 295

Sapienter factum a vobis. quid illi postea?


Chrys. 


Revorsionem ad terram faciunt vesperi.


Nic. 


Aurum hercle auferre voluere: ei rei operam dabant.


Chrys. 


Non me fefellit, sensi, eo exanimatus fui.


quoniam videmus auro insidias fieri,

 300

capimus consilium continuo; postridie


auferimus aurum omne illis praesentibus,


palam atque aperte, ut illi id factum sciscerent.


Nic. 


Scite hercle. cedo quid illi?  Chrys. Tristes ilico,

 

quom extemplo a portu ire nos cum auro vident,

 305

subducunt lembum capitibus quassantibus.


nos apud Theotimum omne aurum deposivimus,


qui illic sacerdos est Dianae Ephesiae.


Nic. 


Quis istic Theotimust?  Chrys. Megalobuli filius,

 

qui nunc in Ephesost Ephesiis carissimus.


Nic. 

 310

Ne ille hercle mihi sit multo tanto carior,


si me illo auro tanto circumduxerit.


Chrys. 


Quin in eapse aede Dianai conditumst;


ibidem publicitus servant.  Nic. Occidistis me;


nimio hic privatim servaretur rectius.

 315

sed nilne attulistis inde auri domum?


Chrys. 


Immo etiam. verum quantum attulerit nescio.


Nic. 


Quid? nescis?  Chrys. Quia Mnesilochus noctu clanculum


devenit ad Theotimum, nec mihi credere

 

nec cuiquam in navi voluit: eo ego nescio

 320

quantillum attulerit; verum haud permultum attulit.


Nic. 


Etiam dimidium censes?  Chrys. Non edepol scio;


verum haud opinor.  Nic. Fertne partem tertiam?


Chrys. 


Non hercle opinor; verum verum nescio.

 

profecto de auro nil scio nisi nescio.

 325

nunc tibimet illuc navi capiundumst iter,


ut illud reportes aurum ab Theotimo domum.


atque heus tu.  Nic. Quid vis?  Chrys. Anulum gnati tui


facito ut memineris ferre.  Nic. Quid opust anulo?

 

Chrys. 


Quia id signumst cum Theotimo, qui eum illi adferet,

 330

ei aurum ut reddat.  Nic. Meminero, et recte mones.


sed divesne est istic Theotimus?  Chrys. Etiam rogas?


quin auro habeat soccis subpactum solum?


Nic. 


Cur ita fastidit?  Chrys. Tantas divitias habet;

 

nescit quid faciat auro.  Nic. Mihi dederit velim.

 335

sed qui praesente id aurum Theotimo datumst?


Chrys. 


Populo praesente: nullust Ephesi quin sciat.


Nic. 


Istuc sapienter saltem fecit filius,


cum diviti homini id aurum servandum dedit;

 

ab eo licebit quamvis subito sumere.


Chrys. 

 340

Immo em tantisper numquam te morabitur,


quin habeas illud quo die illuc veneris.


Nic. 


Censebam me effugisse a vita marituma,


ne navigarem tandem hoc aetatis senex;


id mi haud, utrum velim, licere intellego:

 345

ita bellus hospes fecit Archidemides.


ubi nunc est ergo meus Mnesilochus filius?


Chrys. 


Deos atque amicos iit salutatum ad forum.


Nic. 


At ego hinc ad illum, ut convenam quantum potest.--


Chrys. 


Ille est oneratus recte et plus iusto vehit.

 350

exorsa haec tela non male omnino mihi est:


ut amantem erilem copem facerem filium,


ita feci, ut auri quantum vellet sumeret,


quantum autem lubeat reddere ut reddat patri.

 

senex in Ephesum ibit aurum arcessere,

 355

hic nostra agetur aetas in malacum modum,


siquidem hic relinquet neque secum abducet senex


med et Mnesilochum. quas ego hic turbas dabo!


sed quid futurumst, cum hoc senex resciverit,

 

cum se excucurrisse illuc frustra sciverit

 360

nosque aurum abusos? quid mihi fiet postea?


credo hercle adveniens nomen mutabit mihi


facietque extemplo Crucisalum me ex Chrysalo.


aufugero hercle, si magis usus venerit.

 

si ero reprehensus, macto ego illum infortunio:

 365

si illi sunt virgae ruri, at mihi tergum domist.


nunc ibo, erili filio hanc fabricam dabo


super auro amicaque eius inventa Bacchide.






Atto 3 Scena 1

Lydvs 



Pandite atque aperite propere ianuam hanc Orci, obsecro.


nam equidem haud aliter esse duco, quippe quo nemo advenit,

 370

nisi quem spes reliquere omnes, esse ut frugi possiet.


Bacchides non Bacchides, sed bacchae sunt acerrumae.

 

apage istas a me sorores, quae hominum sorbent sanguinem.


omnis ad perniciem instructa domus opime atque opipare--


quae ut aspexi, me continuo contuli protinam in pedes.

 375

egone ut haec conclusa gestem clanculum? ut celem patrem,


Pistoclere, tua flagitia aut damna aut desidiabula?

 

[quibus patrem et me teque amicosque omnes affectas tuos


ad probrum, damnum, flagitium appellere una et perdere.]


neque mei neque te tui intus puditumst factis quae facis,

 380

quibus tuom patrem meque una, amicos, adfinis tuos


tua infamia fecisti gerulifigulos flagiti.


[nunc prius quam malum istoc addis, certumst iam dicam patri]


de me hanc culpam demolibor iam et seni faciam palam,


ut eum ex lutulento caeno propere hinc eliciat foras.








Atto 3

Scena 2

Mnesilochvs 

Multimodis meditatus egomet mecum sum, et ita esse arbitror:


homini amico, qui est amicus ita uti nomen possidet,


nisi deos ei nil praestare; id opera expertus sum esse ita.


nam ut in Ephesum hinc abii (hoc factumst ferme abhinc biennium)

 

ex Epheso huc ad Pistoclerum meum sodalem litteras

 390

misi, amicam ut mi inveniret Bacchidem. illum intellego


invenisse, ut servos meus mi nuntiavit Chrysalus.


condigne is quam techinam de auro advorsum meum fecit patrem,


ut mi amanti copia esset. [sed eccum video incedere.]


nam pol quidem meo animo ingrato homine nihil inpensiust;

 395

malefactorem amitti satius quam relinqui beneficum;


nimio inpendiosum praestat te quam ingratum dicier:


illum laudabunt boni, hunc etiam ipsi culpabunt mali.


qua me causa magis cum cura esse aecum, obvigilatost opus.

 

nunc, Mnesiloche, specimen specitur, nunc certamen cernitur,

 400

sisne necne ut esse oportet, malus, bonus quoivis modi,


iustus iniustus, malignus largus, comis incommodus.


cave sis te superare servom siris faciundo bene.


utut eris, moneo, haud celabis. sed eccos video incedere

 

patrem sodalis et magistrum. hinc auscultabo quam rem agant.






Atto 3 Scena 3

Lydvs 


 405

Nunc experiar, sitne aceto tibi cor acre in pectore.


sequere.  Philoxenvs Quo sequar? quo ducis nunc me?  Lyd. Ad illam quae tuom


perdidit, pessum dedit tibi filium unice unicum.


Phil. 


Heia, Lyde, leniter qui saeviunt sapiunt magis.

 

minus mirandumst, illaec aetas si quid illorum facit,

 410

quam si non faciat. feci ego istaec itidem in adulescentia.


Lyd. 


Ei mihi, ei mihi, istaec illum perdidit assentatio.


nam absque te esset, ego illum haberem rectum ad ingenium bonum:


nunc propter te tuamque pravos factus est fiduciam

 

Pistoclerus.  Mnes. Di immortales, meum sodalem hic nominat.

 415

quid hoc negoti est, Pistoclerum Lydus quod erum tam ciet?


Phil. 


Paulisper, Lyde, est libido homini suo animo obsequi;


iam aderit tempus, cum sese etiam ipse oderit. morem geras;


dum caveatur, praeter aequom ne quid delinquat, sine.

 

Lyd. 


Non sino, neque equidem illum me vivo corrumpi sinam.

 420

sed tu, qui pro tam corrupto dicis causam filio,


eademne erat haec disciplina tibi, cum tu adulescens eras?


nego tibi hoc annis viginti fuisse primis copiae,


digitum longe a paedagogo pedem ut efferres aedibus.

 

ante solem exorientem nisi in palaestram veneras,

 425

gymnasi praefecto haud mediocris poenas penderes.


id quom optigerat, hoc etiam ad malum accersebatur malum:


et discipulus et magister perhibebantur improbi.


ibi cursu luctando hasta disco pugilatu pila

 

saliendo sese exercebant magis quam scorto aut saviis:

 430

ibi suam aetatem extendebant, non in latebrosis locis.


inde de hippodromo et palaestra ubi revenisses domum,


cincticulo praecinctus in sella apud magistrum adsideres


cum libro: cum legeres, si unam peccavisses syllabam,

 

fieret corium tam maculosum quam est nutricis pallium.


Mnes. 

 435

Propter me haec nunc meo sodali dici discrucior miser;


innocens suspicionem hanc sustinet causa mea.


Phil. 


Alii, Lyde, nunc sunt mores.  Lyd. Id equidem ego certo scio.


nam olim populi prius honorem capiebat suffragio,

 

quam magistro desinebat esse dicto oboediens;

 440

at nunc, prius quam septuennis est, si attingas eum manu,


extemplo puer paedagogo tabula disrumpit caput.


cum patrem adeas postulatum, puero sic dicit pater:


'noster esto, dum te poteris defensare iniuria.'

 

provocatur paedagogus: 'eho senex minimi preti,

 445

ne attigas puerum istac causa, quando fecit strenue.'


[it magister quasi lucerna uncto expretus linteo.]


itur illinc iure dicto. hocine hic pacto potest


inhibere imperium magister, si ipsus primus vapulet?

 

Mnes. 


Acris postulatio haec est. cum huius dicta intellego,

 450

mira sunt ni Pistoclerus Lydum pugnis contudit.


Lyd. 


Sed quis hic est, quem astantem video ante ostium? o Philoxene,


deos propitios me videre quam illum <haud> mavellem mihi.


Phil. 


Quis illic est?  Lyd. Mnesilochus, gnati tui sodalis [Pistocleri].


haud consimili ingenio atque ille est qui in lupanari accubat.

 455

fortunatum Nicobulum, qui illum produxit sibi.


Phil. 


Salvos sis, Mnesiloche, salvom te advenire gaudeo.


Mnes. 


Di te ament, Philoxene.  Lyd. Hic enim rite productust patri:


in mare it, rem familiarem curat, custodit domum,

 

obsequens oboediensque est mori atque imperiis patris.

 460

hic sodalis Pistoclero iam puer puero fuit;


triduom non interest aetatis uter maior siet:


verum ingenium plus triginta annis maiust quam alteri.


Phil. 


Cave malo et compesce in illum dicere iniuste.  Lyd. Tace,

 

stultus es qui illi male aegre patere dici qui facit.

 465

[nam illum meum malum promptare malim quam peculium.


Phil. 


Quidum?  Lyd. Quia, malum si promptet, in dies faciat minus.]


Mnes. 


Quid sodalem meum castigas, Lyde, discipulum tuom?


Lyd. 


Periit tibi sodalis.  Mnes. Ne di sirint.  Lyd. Sic est ut loquor.


quin ego cum peribat vidi, non ex audito arguo.


Mnes. 

 470

Quid factum est?  Lyd. Meretricem indigne deperit.  M. Non tu taces?


Lyd. 


Atque acerrume aestuosam: absorbet ubi quemque attigit.


M. 


Vbi ea mulier habitat?  L. Hic.  M. Vnde eam esse aiunt?  L. Ex Samo.


M. 


Quae vocatur?  L. Bacchis.  M. Erras, Lyde: ego omnem rem scio


quem ad modumst. tu Pistoclerum falso atque insontem arguis.

 475

nam ille amico et benevolenti suo sodali sedulo


rem mandatam exsequitur. ipsus neque amat nec tu creduas.


Lyd. 


Itane oportet rem mandatam gerere amici sedulo,


ut ipsus in gremio osculantem mulierem teneat sedens?

 

nullon pacto res mandata potest agi, nisi identidem

 480

manus ferat <ei> ad papillas, labra ab labris nusquam auferat?


nam alia memorare quae illum facere vidi dispudet:


cum manum sub vestimenta ad corpus tetulit Bacchidi


me praesente, neque pudere quicquam. quid verbis opust?

 

mihi discipulus, tibi sodalis periit, huic filius;

 485

nam ego illum periisse dico quoi quidem periit pudor.


[quid opust verbis? si opperiri vellem paulisper modo,


ut opinor illius inspectandi mi esset maior copia,


plus viderem quam deceret, quam me atque illo aequom foret.]

 

Mnes. 


Perdidisti me, sodalis. egone ut illam mulierem

 490

capitis non perdam? perire me malis malim modis.


satin ut quem tu habeas fidelem tibi aut cui credas nescias?


Lyd. 


Viden ut aegre patitur gnatum esse corruptum tuom,


suom sodalem, ut ipsus sese cruciat aegritudine?


Phil. 


Mnesiloche, hoc tecum oro, ut illius animum atque ingenium regas;

 495

serva tibi sodalem et mihi filium.  Mnes. Factum volo.


Lyd. 


Melius esset, me quoque una si cum illo relinqueres.


Phil. 


Adfatim est.  Lyd. Mnesiloche, cura, ei, concastiga hominem probe,


qui dedecorat te, me amicosque alios flagitiis suis.

 

Phil. 


In te ego hoc onus omne impono. Lyde, sequere hac me.  L. Sequor.






 Atto 3 Scena 4

Mnes.


 500

Inimiciorem nunc utrum credam magis


sodalemne esse an Bacchidem, incertum admodumst.


illum exoptavit potius? habeat. optumest.


ne illa illud hercle cum malo fecit suo;

 

nam mihi divini numquam quisquam creduat,

 505

ni ego illam exemplis plurumis planeque--amo.


ego faxo hau dicet nactam quem derideat.


nam iam domum ibo atque--aliquid surrupiam patri.

507a

id isti dabo. ego istanc multis ulciscar modis.


adeo ego illam cogam usque ut mendicet--meus pater.


sed satine ego animum mente sincera gero,

 510

qui ad hunc modum haec hic quae futura fabulor?


amo hercle opino, ut pote quod pro certo sciam.


verum quam illa umquam de mea pecunia


ramenta fiat plumea propensior,


mendicum malim mendicando vincere.

 515

numquam edepol viva me inridebit. nam mihi


decretumst renumerare iam omne aurum patri.


igitur mi inani atque inopi subblandibitur


tum quom blandiri nihilo pluris referet,

 

quam si ad sepulcrum mortuo narres logos.

 519a

[sed autem quam illa umquam meis opulentiis

519b

ramenta fiat gravior aut propensior,

 519c

mori me malim excruciatum inopia.]

 520

profecto stabilest me patri aurum reddere.


eadem exorabo, Chrysalo causa mea


pater ne noceat, neu quid ei suscenseat


mea causa de auro quod eum ludificatus est;


nam illi aequomst me consulere, qui causa mea

 525

mendacium ei dixit. vos me sequimini.






 Atto 3 Scena 5

Pistoclervs 



Rebus aliis antevortar, Bacchis, quae mandas mihi:


Mnesilochum ut requiram atque ut eum mecum ad te adducam simul.


nam illud animus meus miratur, si a me tetigit nuntius,


quid remoretur. ibo ut visam huc ad eum, si forte est domi.






Atto 3 Scena 6

Mnesilochvs 


 530

Reddidi patri omne aurum. nunc ego illam me velim


convenire, postquam inanis sum, contemptricem meam.


sed veniam mihi quam gravate pater dedit de Chrysalo;


verum postremo impetravi, ut ne quid ei suscenseat.


Pist. 


Estne hic meus sodalis?  Mnes. Estne hic hostis, quem aspicio, meus?


Pist. 

 535

Certe is est.  Mnes. Is est.  Pist. Adibo contra et contollam gradum.


salvos sis, Mnesiloche.  Mnes. Salve.  Pist. Salvos quom peregre advenis,


cena detur.  Mnes. Non placet mi cena quae bilem movet.


Pist. 


Numquae advenienti aegritudo obiecta est?  Mnes. Atque acerruma.


Pist. 


Vnde?  Mnes. Ab homine quem mi amicum esse arbitratus sum antidhac.


Pist. 

 540

Multi more isto atque exemplo vivont, quos cum censeas


esse amicos, reperiuntur falsi falsimoniis,


lingua factiosi, inertes opera, sublesta fide.


nullus est quoi non invideant rem secundam optingere;


sibi ne invideatur, ipsi ignavia recte cavent.


Mnes. 

 545

Edepol ne tu illorum mores perquam meditate tenes.


sed etiam unum hoc: ex ingenio malo malum inveniunt suo:


nulli amici sunt, inimicos ipsi in sese omnis habent.


ei se cum frustrantur, frustrari alios stolidi existumant.


sicut est hic, quem esse amicum ratus sum atque ipsus sum mihi:

 550

ille, quod in se fuit, accuratum habuit quod posset mali


faceret in me, inconciliaret copias omnis meas.


Pist. 


Improbum istunc esse oportet hominem.  Mnes. Ego ita esse arbitror.


Pist. 


Obsecro hercle loquere, quis is est.  Mnes. Benevolens vivit tibi.


nam ni ita esset, tecum orarem ut ei quod posses mali

 555

facere faceres.  Pist. Dic modo hominem qui sit: si non fecero


ei male aliquo pacto, me esse dicito ignavissimum.


Mnes. 


Nequam homost, verum hercle amicus est tibi.  Pist. Tanto magis


dic quis est; nequam hominis ego parvi pendo gratiam.

 

Mnes. 


Video non potesse quin tibi eius nomen eloquar.

 560

Pistoclere, perdidisti me sodalem funditus.


Pist. 


Quid istuc est?  Mnes. Quid est? misine ego ad te ex Epheso epistulam


super amica, ut mi invenires?  Pist. Fateor factum, et repperi.


Mnes. 


Quid? tibi non erat meretricum aliarum Athenis copia

 

quibuscum haberes rem, nisi cum illa quam ego mandassem tibi

 565

occiperes tute amare et mi ires consultum male?


Pist. 


Sanun es?  Mnes. Rem repperi omnem ex tuo magistro. ne nega.


perdidisti me.  Pist. Etiamne ultro tuis me prolectas probris?


Mnes. 


Quid? amas Bacchidem?  Pist. Duas ergo hic intus eccas Bacchides.


M. 


Quid? duas?  P. Atque ambas sorores.  M. Loqueris nunc nugas sciens.


Pist. 

 570

Postremo, si pergis parvam mihi fidem arbitrarier,


tollam ego ted in collum atque intro hinc auferam.  M. Immo ibo, mane.


Pist. 


Non maneo, neque tu me habebis falso suspectum.  M. Sequor.






Atto 4 Scena 1

Parasitvs 



Parasitus ego sum hominis nequam atque improbi,


militis, qui amicam secum avexit ex Samo.

 575

nunc me ire iussit ad eam et percontarier,


utrum aurum reddat anne eat secum semul.


tu dudum, puere, cum illac usque isti semul:


quae harum sunt aedes, pulta. adi actutum ad fores.


recede hinc dierecte. ut pulsat propudium!

 580

comesse panem tris pedes latum potes,


fores pultare nescis. ecquis in aedibust?

 

heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium?


ecquis exit?






Atto 4

Scena 2

Pistoclervs 



Quid istuc? quae istaec est pulsatio?


* quae te mala crux agitat, qui ad istunc modum

 585

alieno viris tuas extentes ostio?


fores paene exfregisti. quid nunc vis tibi?


Par. 

0

Adulescens, salve.  Pist. Salve. sed quem quaeritas?


Par. 


Bacchidem.  Pist. Vtram ergo?  Par. Nil scio nisi Bacchidem.


paucis: me misit miles ad eam Cleomachus,

 590

vel ut ducentos Philippos reddat aureos


vel ut hinc in Elatiam hodie eat secum semul.

 

Pist. 


Non it. negat se ituram. abi et renuntia.


alium illa amat, non illum. duc te ab aedibus.


Par. 


Nimis iracunde.  Pist. At scin quam iracundus siem?

 595

ne tibi hercle haud longe est os ab infortunio,


ita dentifrangibula haec meis manibus gestiunt.

 

Par. 


Cum ego huius verba interpretor, mihi cautiost,


ne nucifrangibula excussit ex malis meis.


tuo ego istaec igitur dicam illi periculo.


Pist. 

 600

Quid ais tu?  Par. Ego istuc illi dicam.  Pist. Dic mihi,


quis tu es?  Par. Illius sum integumentum corporis.


Pist. 


Nequam esse oportet cui tu integumentum improbu's.


Par. 


Sufflatus ille huc veniet.  Pist. Dirrumptum velim.


Par. 


Numquid vis?  Pist. Abeas. celeriter factost opus.


Par. 

 605

Vale, dentifrangibule.--  Pist. Et tu, integumentum, vale.


in eum nunc haec res venit locum, ut quid consili

 

dem meo sodali super amica nesciam,


qui iratus renumeravit omne aurum patri,


neque nummus ullust qui reddatur militi.

 610

sed huc concedam, nam concrepuerunt fores.


Mnesilochus eccum maestus progreditur foras.






Atto 4 Scena 3

Mnesilochvs 



Petulans, protervo iracundo animo, indomito incogitato,


sine modo et modestia sum, sine bono iure atque honore,


incredibilis imposque animi, inamabilis inlepidus vivo,

 615

malevolente ingenio natus. postremo id mi est quod volo

  615a

ego esse aliis. credibile hoc est?

 

nequior nemost neque indignior quoi

616a

di bene faciant neque quem quisquam


homo aut amet aut adeat.


inimicos quam amicos aequomst med habere,


malos quam bonos par magis me iuvare.

 620

omnibus probris, quae improbis viris


digna sunt, dignior nullus est homo;


qui patri reddidi omne aurum amans, <mihi>


quod fuit prae manu. sumne ego homo miser?


perdidi me simulque operam Chrysali.


Pi. 

 625

Consolandus hic mist, ibo ad eum.


Mnesiloche, quid fit?  Mn. Perii.


Pi. 

 626a

Di melius faciant.  Mn. Perii.


Pi. 


Non taces, insipiens?  Mn. Taceam?


Pi. 

 627a

Sanus satis non es.  Mn. Perii.


multa mala mi in pectore nunc acria atque acerba eveniunt.


criminin me habuisse fidem? immerito tibi iratus fui.


Pi. 

 630

Heia, bonum habe animum.  Mn. Vnde habeam? mortuos pluris pretist

 

quam ego sum.  Pi. Militis parasitus venerat modo aurum petere hinc,


eum ego meis dictis malis his foribus atque hac <platea abegi>;


reppuli, reieci hominem.  Mn. Quid mi id prodest? <quom ipse veniet,>


quid faciam? nil habeo miser. ille quidem hanc abducet, scio.


Pi. 

 635

Si mihi sit, non pollicear.  Mn. Scio, dares, novi <tuom>.


sed nisi ames, non habeam tibi fidem tantam; <eo quod amas tamen>


nunc agitas sat tute tuarum rerum; <sin liber sies>


egone ut opem mi ferre posse putem inopem te? <non potest>.


Pi. 

 638a

Tace modo: deus respiciet nos aliquis.  Mn. Nugae. <vale>.


P. 


Mane.  M. Quid est?  P. Tuam copiam eccam Chrysalum video. <tace.>






Atto 4 Scena 4

Chrysalvs 


 640

Hunc hominem decet auro expendi, huic decet statuam statui ex auro;


nam duplex hodie facinus feci, duplicibus spoliis sum adfectus.


erum maiorem meum ut ego hodie lusi lepide, ut ludificatust.


callidum senem callidis dolis

 

compuli et perpuli, mi omnia ut crederet.

 645

nunc amanti ero filio senis,


quicum ego bibo, quicum edo et amo,


regias copias aureasque optuli,


ut domo sumeret neu foris quaereret.


non mihi isti placent Parmenones, Syri,

 650

qui duas aut tris minas auferunt eris.


nequius nil est quam egens consili servos, nisi


habet multipotens pectus:


ubicumque usus siet, pectore expromat suo.

 

nullus frugi esse potest homo,

 655

nisi qui et bene et male facere tenet.


improbis cum improbus sit, harpaget furibus,


furetur quod queat,


vorsipellem frugi convenit esse hominem,

 660

pectus quoi sapit: bonus sit bonis, malus sit malis;


utcumque res sit, ita animum habeat.


sed lubet scire quantum aurum erus sibi


dempsit et quid suo reddidit patri.

 665

si frugi est, Herculem fecit ex patre:


decimam partem ei dedit, sibi novem abstulit.


sed quem quaero optume eccum obviam mihi est.


num qui nummi exciderunt, ere, tibi,

668a

quod sic terram optuere?


quid vos maestos tam tristesque esse conspicor?

 670

non placet nec temere est etiam. quin mihi respondetis?


Mnes. 


Chrysale, occidi.  Chrys. Fortassis tu auri dempsisti parum?


Mnes. 


Quam, malum, parum? immo vero nimio minus multo parum.


Chrys. 


Quid igitur, stulte? <an tu,> quoniam occasio ad eam rem fuit


mea virtute parta, ut quantum velles tantum sumeres,

 675

sic hoc digitulis duobus sumebas primoribus?


an nescibas quam eius modi homini raro tempus se daret?


Mnes. 


Erras.  Chrys. At quidem tute errasti, cum parum immersti ampliter.


Mnes. 


Pol tu quam nunc med accuses magis, si magis rem noveris.


occidi.  Chrys. Animus iam istoc dicto plus praesagitur mali.


Mnes. 

 680

Perii.  Chrys. Quid ita?  Mnes. Quia patri omne cum ramento reddidi.


Chrys. 


Reddidisti?  M. Reddidi.  C. Omnene?  M. Oppido.  C. Occisi sumus.


qui in mentem venit tibi istuc facinus facere tam malum?


Mnes. 


Bacchidem atque hunc suspicabar propter crimen, Chrysale,


mi male consuluisse: ob eam rem omne aurum iratus reddidi

 685

meo patri.  Chrys. Quid, ubi reddebas aurum, dixisti patri?


Mnes. 


Me id aurum accepisse extemplo ab hospite Archidemide.  Chrys. Em,


istoc dicto dedisti hodie in cruciatum Chrysalum;


nam ubi me aspiciet, ad carnuficem rapiet continuo senex.


Mnes. 


Ego patrem exoravi.  Chrys. Nempe ergo hoc ut faceret quod loquor?


Mnes. 

 690

Immo tibi ne noceat neu quid ob eam rem suscenseat;


atque aegre impetravi. nunc hoc tibi curandumst, Chrysale.


Chrys. 


Quid vis curem?  Mnes. Vt ad senem etiam alteram facias viam.


compara, fabricare finge quod lubet, conglutina,


ut senem hodie doctum docte fallas aurumque auferas.


Chrys. 

 695

Vix videtur fieri posse.  Mnes. Perge, ac facile ecfeceris.


Chrys. 


Quam, malum, facile, quem mendaci prendit manufesto modo?


quem si orem ut mihi nil credat, id non ausit credere.


Mnes. 


Immo si audias quae dicta dixit me adversum tibi.


Chrys. 


Quid dixit?  Mnes. Si tu illum solem sibi solem esse diceres,

 700

se illum lunam credere esse et noctem qui nunc est dies.


Chrys. 


Emungam hercle hominem probe hodie, ne id nequiquam dixerit.


Mnes. 


Nunc quid nos vis facere?  Chrys. Enim nil nisi ut ametis impero.


ceterum quantum lubet me poscitote aurum: ego dabo.


quid mihi refert Chrysalo esse nomen, nisi factis probo?

 705

sed nunc quantillum usust auri tibi, Mnesiloche? dic mihi.

 

Mnes. 


Militi nummis ducentis iam usus est pro Bacchide.


Chrys. 


Ego dabo.  Mnes. Tum nobis opus est sumptu.  C. Ah, placide volo


unum quidque agamus: hoc ubi egero, tum istuc agam.


de ducentis nummis primum intendam ballistam in senem;

 710

ea ballista si pervortam turrim et propugnacula,


recta porta invadam extemplo in oppidum anticum et vetus:


si id capso, geritote amicis vostris aurum corbibus,


sicut animus sperat.  Pist. Apud test animus noster, Chrysale.


Chrys. 


Nunc tu abi intro, Pistoclere, ad Bacchidem, atque ecfer cito


Pist. 

 715

Quid?  C. Stilum, ceram et tabellas, linum.  P. Iam faxo hic erunt.--


Mnes. 


Quid nunc es facturus? id mihi dice.  Chrys. Coctumst prandium?


vos duo eritis atque amica tua erit tecum tertia?


Mnes. 


Sicut dicis.  Chrys. Pistoclero nulla amica est?  M. Immo adest.


alteram ille amat sororem, ego alteram, ambas Bacchides.


Chrys. 

 720

Quid tu loquere?  Mnes. Hoc, ut futuri sumus.  Chrys. Vbist biclinium


vobis stratum?  Mnes. Quid id exquaeris?  Chrys. Res itast, dici volo.


nescis quid ego acturus sim nec facinus quantum exordiar.


Mnes. 


Cedo manum ac subsequere propius me ad fores. intro inspice.


Chrys. 

 725

Euax, nimis bellus atque ut esse maxume optabam locus.


Pist. 


Quae imperavisti. imperatum bene bonis factum ilicost.


Chrys. 


Quid parasti?  Pist. Quae parari tu iussisti omnia.


Chrys. 


Cape stilum propere et tabellas tu has tibi.  Mnes. Quid postea?


Chrys. 


Quod iubebo scribito istic. nam propterea <te> volo

 730

scribere, ut pater cognoscat litteras quando legat.


scribe.  Mnes. Quid scribam?  Chrys. Salutem tuo patri verbis tuis.


Pist. 


Quid si potius morbum mortem scribat? id erit rectius.


C. 


Ne interturba.  M. Iam imperatum in cera inest.  C. Dic quem ad modum.


Mnes. 


'Mnesilochus salutem dicit suo patri.'  Chrys. Adscribe hoc cito:

 735

'Chrysalus mihi usque quaque loquitur nec recte, pater,


quia tibi aurum reddidi et quia non te fraudaverim.'


Pist. 


Mane dum scribit.  Chrys. Celerem oportet esse amatoris manum.


P. 


Atque idem hercle em perdundum magis quam ad scribundumst cito.


M. 


Loquere. hoc scriptumst.  C. 'Nunc, pater mi, proin tu ab eo ut caveas tibi,

 740

sycophantias componit, aurum ut abs ted auferat;


et profecto se ablaturum dixit.' plane adscribito.


Mnes. 


Dic modo.  Chrys. 'Atque id pollicetur se daturum aurum mihi,


quod dem scortis quodque in lustris comedim congraecem, pater.


sed, pater, vide ne tibi hodie verba det: quaeso cave.'


M. 

 745

Loquere porro.  C. Adscribe dum etiam.  M. Loquere quid scribam modo.


Chrys. 


'Sed, pater, quod promisisti mihi, te quaeso ut memineris,

 

ne illum verberes; verum apud te vinctum adservato domi.'


cedo tu ceram ac linum actutum. age obliga, obsigna cito.


Mnes. 


Obsecro, quid istis ad istunc usust conscriptis modum,

 750

ut tibi ne quid credat atque ut vinctum te adservet domi?


Chrys. 


Quia mi ita lubet. potin ut cures te atque ut ne parcas mihi?


mea fiducia opus conduxi et meo periclo rem gero.


Mnes. 


Aequom dicis.  C. Cedo tabellas.  M. Accipe.  C. Animum advortite.


Mnesiloche et tu, Pistoclere, iam facite in biclinio

 755

cum amica sua uterque accubitum eatis, ita negotiumst,


atque ibidem ubi nunc sunt lecti strati potetis cito.

 

Pist. 


Numquid aliud?  Chrys. Hoc, atque etiam: ubi erit accubitum semel,


ne quoquam exsurgatis, donec a me erit signum datum.


Pist. 


O imperatorem probum!  Chrys. Iam bis bibisse oportuit.


Mnes. 

 760

Fugimus.--  Chrys. Vos vostrum curate officium, ego efficiam meum.






Atto 4 Scena 5

insanum magnum molior negotium,



metuoque ut hodie possiem emolirier.


sed nunc truculento mi atque saevo usus senest;


nam non conducit huic sycophantiae

 765

senem tranquillum esse ubi me aspexerit.


versabo ego illum hodie, si vivo, probe.


tam frictum ego illum reddam quam frictum est cicer.


adambulabo ad ostium, ut, quando exeat,


extemplo advenienti ei tabellas dem in manum






Atto 4 Scena 6

Nicobvlvs 


 770

Nimium illaec res est magnae dividiae mihi,


supterfugisse sic mihi hodie Chrysalum.


Chrys. 


Salvos sum, iratus est senex. nunc est mihi


adeundi ad hominem tempus.  Nic. Quis loquitur prope?


atque hic quidem, opinor, Chrysalust.  Chrys. Accessero.


Nic. 

 775

Bone serve, salve. quid fit? quam mox navigo


in Ephesum, ut aurum repetam ab Theotimo domum?


taces? per omnis deos adiuro, ut ni meum


gnatum tam amem atque ei facta cupiam quae is velit,

 780

ut tua iam virgis latera lacerentur probe


ferratusque in pistrino aetatem conteras.


omnia rescivi scelera ex Mnesilocho tua.


Chrys. 


Men criminatust? optimest: ego sum malus,


ego sum sacer, scelestus. specta rem modo;

 785

ego verbum faciam <nullum>.  Nic. Etiam, carnufex,


minitare?  Chrys. Nosces tu illum actutum qualis sit.


nunc has tabellas ferre me iussit tibi.


orabat, quod istic esset scriptum ut fieret.


Nic. 


Cedo.  Chrys. Nosce signum.  Nic. Novi. ubi ipse est?  Chrys. Nescio.

 790

nil iam me oportet scire. oblitus sum omnia.


scio me esse servom. nescio etiam id quod scio.


nunc ab trasenna hic turdus lumbricum petit;


pendebit hodie pulcre, ita intendi tenus.


Nic. 


Mane dum parumper; iam exeo ad te, Chrysale.--


Chrys. 

 795

Vt verba mihi dat, ut nescio quam rem gerat.


servos arcessit intus qui me vinciant.


bene navis agitatur, pulcre haec confertur ratis.


sed conticiscam, nam audio aperiri fores.






 Atto 4 Scena 7

Nic.



Constringe tu illi, Artamo, actutum manus.


Chrys. 

 800

Quid feci?  Nic. Impinge pugnum, si muttiverit.


quid hae locuntur litterae?  Chrys. Quid me rogas?


ut ab illo accepi, ad te obsignatas attuli.


Nic. 


Eho tu, * loquitatusne es gnato meo


male per sermonem, quia mi id aurum reddidit,

 805

et te dixisti id aurum ablaturum tamen


per sycophantiam?  Chrys. Egone istuc dixi?  Nic. Ita.


Chrys. 


Quis homost qui dicat me dixisse istuc?  Nic. Tace,


nullus homo dicit: hae tabellae te arguont,


quas tu attulisti. em hae te vinciri iubent.


Chrys. 

 810

Aha, Bellorophontem tuos me fecit filius:


egomet tabellas tetuli ut vincirer. sine.


Nic. 


Propterea hoc facio, ut suadeas gnato meo


ut pergraecetur tecum, tervenefice.


Chrys. 


O stulte, stulte, nescis nunc venire te;

 815

atque in eopse adstas lapide, ut praeco praedicat.


Nic. 


Responde: quis me vendit?  Chrys. Quem di diligunt


adulescens moritur, dum valet sentit sapit.


hunc si ullus deus amaret, plus annis decem,


plus iam viginti mortuom esse oportuit:

 820

terrai odium ambulat, iam nil sapit


nec sentit, tantist quantist fungus putidus.


Nic. 


Tun terrae me odium esse autumas? abducite hunc


intro atque adstringite ad columnam fortiter.


numquam auferes hinc aurum.  Chrys. At qui iam dabis.


Nic. 

 825

Dabo?  Chrys. Atque orabis me quidem ultro ut auferam,


cum illum rescisces criminatorem meum


quanto in periclo et quanta in pernicie siet.


tum libertatem Chrysalo largibere;


ego adeo numquam accipiam.  Nic. Dic, scelerum caput,

 830

dic, quo in periclo est meus Mnesilochus filius?


Chrys. 


Sequere hac me, faxo iam scies.  Nic. Quo gentium?


Chrys. 


Tres unos passus.  Nic. Vel decem.  Chrys. Agedum tu, Artamo,

 

forem hanc pauxillum aperi; placide, ne crepa;


sat est. accede huc tu. viden convivium?


Nic. 

 835

Video exadvorsum Pistoclerum et Bacchidem.


Chrys. 


Qui sunt in lecto illo altero?  Nic. Interii miser.


Chrys. 


Novistine hominem?  Nic. Novi.  Chrys. Dic sodes mihi,

 

bellan videtur specie mulier?  Nic. Admodum.


Chrys. 


Quid illam, meretricemne esse censes?  Nic. Quippini?


Chrys. 

 840

Frustra es.  Nic. Quis igitur obsecrost?  Chrys. Inveneris.


ex me quidem hodie numquam fies certior.






Atto 4 Scena 8

Cleomachvs 



Meamne hic Mnesilochus, Nicobuli filius,


per vim ut retineat mulierem? quae haec factiost?


Nic. 


Quis illest?  Chrys. Per tempus hic venit miles mihi.


Cleom. 

 845

Non me arbitratur militem, sed mulierem,

 

qui me meosque non queam defendere.


nam neque Bellona mi umquam neque Mars creduat,


ni illum exanimalem faxo, si convenero,


nive exheredem fecero vitae suae.


Nic. 

 850

Chrysale, quis ille est qui minitatur filio?


Chrys. 


Vir hic est illius mulieris quacum accubat.


Nic. 


Quid, vir?  Chrys. Vir, inquam.  Nic. Nuptanest illa, obsecro?


Chrys. 


Scies haud multo post.  Nic. Oppido interii miser.


Chrys. 


Quid nunc? scelestus tibi videtur Chrysalus?

 855

age nunc vincito me, auscultato filio.


dixin tibi ego illum inventurum te qualis sit?


Nic. 


Quid nunc ego faciam?  Chrys. Iube sis me exsolvi cito;


nam ni ego exsolvor, iam manufesto hominem opprimet.


Cleom. 


Nihil est lucri quod me hodie facere mavelim,

 860

quam illum cubantem cum illa opprimere, ambo ut necem.


Chrys. 


Audin quae loquitur? quin tu me exsolvi iubes?


Nic. 


Exsolvite istum. perii, pertimui miser.


Cleom. 


Tum illam, quae corpus publicat volgo suom,


faxo se haud dicat nactam quem derideat.


Chrys. 

 865

Pacisci cum illo paulula pecunia


potes.  Nic. Pacisce ergo, obsecro, quid tibi lubet,


dum ne manifesto hominem opprimat neve enicet.


Cleom. 


Nunc nisi ducenti Philippi redduntur mihi,


iam illorum ego animam amborum exsorbebo oppido.


Nic. 

 870

Em illuc pacisce, si potes; perge obsecro,

 

pacisce quid vis.  Chrys. Ibo et faciam sedulo.


quid clamas?  Cleom. Vbi erus tuos est?  Chrys. Nusquam. nescio.


vis tibi ducentos nummos iam promittier,


ut ne clamorem hic facias neu convicium?


Cleom. 

 875

Nihil est quod malim.  Chrys. Atque ut tibi mala multa ingeram?


Cleom. 


Tuo arbitratu.  Nic. Vt subblanditur carnufex.


Chrys. 


Pater hic Mnesilochi est; sequere, is promittet tibi.


tu aurum rogato; ceterum verbum sat est.


Nic. 


Quid fit?  Chrys. Ducentis Philippis rem pepigi.  Nic. Ah, salus

 880

mea, servavisti me. quam mox dico 'dabo'?


Chrys. 


Roga hunc tu, tu promitte huic.  Nic. Promitto, roga.


Cleom. 


Ducentos nummos aureos Philippos probos


dabin?  Chrys. 'Dabuntur' inque. responde.  Nic. Dabo.


Chrys. 


Quid nunc, impure? numquid debetur tibi?

 885

quid illi molestu's? quid illum morte territas?


et ego te et ille mactamus infortunio.


si tibi est machaera, at nobis veruinast domi:


qua quidem te faciam, si tu me inritaveris,


confossiorem soricina nenia.

 890

iam dudum hercle equidem sentio, suspicio


quae te sollicitet: eum esse cum illa muliere.


Cleom. 


Immo est quoque.  Chrys. Ita me Iuppiter Iuno Ceres


Minerva Latona Spes Opis Virtus Venus


Castor Polluces Mars Mercurius Hercules

 895

Summanus Sol Saturnus dique omnes ament,


ut ille cum illa neque cubat neque ambulat


neque osculatur neque illud quod dici solet.


Nic. 


Vt iurat! servat me ille suis periuriis.


Cleom. 


Vbi nunc Mnesilochus ergost?  Chrys. Rus misit pater.

 900

illa autem in arcem abiit aedem visere


Minervae. nunc apertast. i, vise estne ibi.


Cleom. 


Abeo ad forum igitur.  Chrys. Vel hercle in malam crucem.


Cleom. 


Hodie exigam aurum hoc?  Chrys. Exige, ac suspende te:


ne supplicare <hunc> censeas <tibi>, nihili homo.--

 905

ille est amotus. sine me (per te, ere, opsecro


deos immortales) ire huc intro ad filium.


Nic. 


Quid eo intro ibis?  Chrys. Vt eum dictis plurumis


castigem, cum haec sic facta ad hunc faciat modum.


Nic. 


Immo oro ut facias, Chrysale, et ted opsecro,

 910

cave parsis in eum dicere.  Chrys. Etiam me mones?


satin est si plura ex me audiet hodie mala,


quam audivit umquam Clinia ex Demetrio?--


Nic. 


Lippi illic oculi servos est simillimus:


si non est, nolis esse neque desideres;

 915

si est, abstinere quin attingas non queas.


nam ni illic hodie forte fortuna hic foret,


miles Mnesilochum cum uxore opprimeret sua


atque obtruncaret moechum manufestarium.


nunc quasi ducentis Philippis emi filium,

 920

quos dare promisi militi: quos non dabo


temere etiam prius quam filium convenero.


numquam edepol quicquam temere credam Chrysalo;


verum lubet etiam mi has perlegere denuo:


aequomst tabellis consignatis credere.--




Atto 4 Scena 9

Chrysalvs 


 925

Atridae duo fratres cluent fecisse facinus maxumum,


quom Priami patriam Pergamum divina moenitum manu


armis, equis, exercitu atque eximiis bellatoribus


mille cum numero navium decumo anno post subegerunt.

 

non pedibus termento fuit praeut ego erum expugnabo meum

 930

sine classe sineque exercitu et tanto numero militum.


[cepi expugnavi amanti erili filio aurum ab suo patre.]


nunc prius quam huc senex venit, libet lamentari dum exeat.


o Troia, o patria, o Pergamum, o Priame periisti senex,


qui misere male mulcabere quadringentis Philippis aureis.

 935

nam ego has tabellas obsignatas consignatas quas fero


non sunt tabellae, sed equos quem misere Achivi ligneum.


[Epiust Pistoclerus: ab eo haec sumptae; Mnesilochus Sino est


relictus, ellum non in busto Achilli, sed in lecto accubat;

 

Bacchidem habet secum: ille olim habuit ignem qui signum daret,

 940

hunc ipsum exurit; ego sum Vlixes, cuius consilio haec gerunt.]


tum quae hic sunt scriptae litterae, hoc in equo insunt milites


armati atque animati probe. ita res successit mi usque adhuc.


atque hic equos non in arcem, verum in arcam faciet impetum:

 

exitium excidium exlecebra fiet hic equos hodie auro senis.

 945

nostro seni huic stolido, ei profecto nomen facio ego Ilio;


miles Menelaust, ego Agamemno, idem Vlixes Lartius,


Mnesilochust Alexander, qui erit exitio rei patriae suae;


is Helenam avexit, cuia causa nunc facio obsidium Ilio.


nam illi itidem Vlixem audivi, ut ego sum, fuisse et audacem et malum:

 950

<in> dolis ego prensus sum, ille mendicans paene inventus interiit,


dum ibi exquirit fata Iliorum; adsimiliter mi hodie optigit.


vinctus sum, sed dolis me exemi: item se ille servavit dolis.


Ilio tria fuisse audivi fata quae illi forent exitio:

 

signum ex arce si periisset; alterum etiamst Troili mors;

 955

tertium, cum portae Phrygiae limen superum scinderetur:


paria item tria eis tribus sunt fata nostro huic Ilio.


nam dudum primo ut dixeram nostro seni mendacium


et de hospite et de auro et de lembo, ibi signum ex arce iam abstuli.

 

iam duo restabant fata tunc, nec magis id ceperam oppidum.

 960

post ubi tabellas ad senem detuli, ibi occidi Troilum,


cum censuit Mnesilochum cum uxore esse dudum militis.


[ibi vix me exsolvi: id periclum adsimilo, Vlixem ut praedicant


cognitum ab Helena esse proditum Hecubae; sed ut olim ille se


blanditiis exemit et persuasit se ut amitteret,

 965

item ego dolis me illo extuli e periclo et decepi senem.]


post cum magnifico milite, urbes verbis qui inermus capit,


conflixi atque hominem reppuli; dein pugnam conserui seni:


eum ego adeo uno mendacio devici, uno ictu extempulo

 

cepi spolia. is nunc ducentos nummos Philippos militi,

 970

quos dare se promisit, dabit.


nunc alteris etiam ducentis usus est, qui dispensentur


Ilio capto, ut sit mulsum qui triumphent milites.


[sed Priamus hic multo illi praestat: non quinquaginta modo,

 

quadringentos filios habet atque equidem omnis lectos sine probro:

 975

eos ego hodie omnis contruncabo duobus solis ictibus.]


[nunc Priamo nostro si est quis emptor, comptionalem senem


vendam ego, venalem quem habeo, extemplo ubi oppidum expugnavero.]


sed Priamum adstantem eccum ante portam video. adibo atque adloquar.

 

Nicobvlvs 


Quoianam vox prope me sonat?  Chrys. O Nicobule.  Nic. Quid fit?

 980

quid quod te misi, ecquid egisti?  Chrys. Rogas? congredere.  Nic. Gradior.


Chrys. 


Optumus sum orator. ad lacrumas coegi hominem castigando


maleque dictis, quae quidem quivi comminisci.  Nic. Quid ait?  C. Verbum


nullum fecit: lacrumans tacitus auscultabat quae ego loquebar;


tacitus conscripsit tabellas, obsignatas mi has dedit.

 985

tibi me iussit dare, sed metuo, ne idem cantent quod priores.


nosce signum. estne eius?  Nic. Novi. libet perlegere has.  C. Perlege.


nunc superum limen scinditur, nunc adest exitium Ilio,


turbat equos lepide ligneus.  Nic. Chrysale, ades, dum ego has perlego.

 

Chrys. 

 988a

Quid me tibi adesse opus est?  N. Volo, [ut quod iubeo facias]

 

ut scias quae hic scripta sient.


Chrys. 

 989a

Nil moror neque scire volo.


Nic. 

 990

Tamen ades.  Chrys. Quid opust?  Nic. Taceas:

990a

quod iubeo id facias.  Chrys. Adero.


Nic. 


Euge litteras minutas.  Chrys. Qui quidem videat parum;


verum, qui satis videat, grandes satis sunt.  Nic. Animum advortito igitur.


Chrys. 


Nolo inquam.  Nic. At volo inquam.  Chrys. Quid opust?  Nic. At enim id quod te iubeo facias.


Chrys. 


Iustumst <ut> tuos tibi servos tuo arbitratu serviat.


Nic. 

 995

Hoc age sis nunciam.  C. Vbi lubet, recita: aurium operam tibi dico.


Nic. 


Cerae quidem haud parsit neque stilo;

 996a

sed quidquid est, pellegere certumst.


'Pater, ducentos Philippos quaeso Chrysalo


da, si esse salvom vis me aut vitalem tibi.'


malum quidem hercle magnum.  Chrys. Tibi dico.  Nic. Quid est?


Chrys. 

 1000

Non prius salutem scripsit?  Nic. Nusquam sentio.


Chrys. 


Non dabis, si sapies; verum si das maxume,


ne ille alium gerulum quaerat, si sapiet, sibi:


nam ego non laturus sum, si iubeas maxume.


sat sic suspectus sum, cum careo noxia.


Nic. 

 1005

Ausculta porro, dum hoc quod scriptumst perlego.


Chrys. 


Inde a principio iam inpudens epistula est.


Nic. 


'Pudet prodire me ad te in conspectum, pater:


tantum flagitium te scire audivi meum,

 

quod cum peregrini cubui uxore militis.'

 1010

pol haud derides; nam ducentis aureis


Philippis redemi vitam ex flagitio tuam.


Chrys. 


Nihil est illorum quin ego illi dixerim.


Nic. 


'Stulte fecisse fateor. sed quaeso, pater,

 

ne me, in stultitia si deliqui, deseras.

 1015

ego animo cupido atque oculis indomitis fui;


persuasumst facere quoius me nunc facti pudet.'


prius te cavisse ergo quam pudere aequom fuit.


Chrys. 


Eadem istaec verba dudum illi dixi omnia.

 

Nic. 


'Quaeso ut sat habeas id, pater, quod Chrysalus

 1020

me obiurigavit plurumis verbis malis,


et me meliorem fecit praeceptis suis,


ut te ei habere gratiam aequom sit bonam.'


Chrys. 


Estne istuc istic scriptum?  Nic. Em specta, tum scies.


Chrys. 


Vt qui deliquit supplex est ultro omnibus.


Nic. 

 1025

'Nunc si me fas est obsecrare abs te, pater,


da mihi ducentos nummos Philippos, te obsecro.'


Chrys. 


Ne unum quidem hercle, si sapis.  Nic. Sine perlegam.


'ego ius iurandum verbis conceptis dedi,


daturum id me hodie mulieri ante vesperum,

 1030

prius quam a me abiret. nunc, pater, ne perierem


cura atque abduce me hinc ab hac quantum potest,


quam propter tantum damni feci et flagiti.


cave tibi ducenti nummi dividiae fuant;

 

sescenta tanta reddam, si vivo, tibi.

 1035

vale atque haec cura'. quid nunc censes, Chrysale?


Chrys. 


Nihil ego tibi hodie consili quicquam dabo,


neque ego haud committam ut, si quid peccatum siet,


fecisse dicas de mea sententia.

 

verum, ut ego opinor, si ego in istoc sim loco,

 1040

dem potius aurum quam illum corrumpi sinam.


duae condiciones sunt: utram tu accipias vide:


vel ut aurum perdas vel ut amator perieret.


ego neque te iubeo neque veto, neque suadeo.

 

Nic. 


Miseret me illius.  Chrys. Tuos est, non mirum facis.

 1045

si plus perdundum sit, periisse suaviust,


quam illud flagitium volgo dispalescere.


Nic. 


Ne ille edepol Ephesi multo mavellem foret,


dum salvos esset, quam revenisset domum.


quid ego istic? quod perdundumst properem perdere.

 1050

binos ducentos Philippos iam intus ecferam,


et militi quos dudum promisi miser


et istos. mane istic, iam exeo ad te, Chrysale.--


Chrys. 


Fit vasta Troia, scindunt proceres Pergamum.

 

scivi ego iam dudum fore me exitio Pergamo.

 1055

edepol qui me esse dicat cruciatu malo


dignum, ne ego cum illo pignus haud ausim dare;


tantas turbellas facio. sed crepuit foris:


ecfertur praeda ex Troia. taceam nunciam.

 

Nic. 


Cape hoc tibi aurum, Chrysale, i, fer filio.

 1060

ego ad forum autem hinc ibo, ut solvam militi.


Chrys. 


Non equidem accipiam. proin tu quaeras qui ferat.


nolo ego mihi credi.  Nic. Cape vero, odiose facis.


Chrys. 


Non equidem capiam.  Nic. At quaeso.  C. Dico ut res se habet.


Nic. 


Morare.  Chrys. Nolo, inquam, aurum concredi mihi.

 1065

vel da aliquem qui servet me.  Nic. Ohe, odiose facis.


Chrys. 


Cedo, si necesse est.  Nic. Cura hoc. iam ego huc revenero.--


Chrys. 


Curatum est--esse te senem miserrumum.


hoc est incepta efficere pulcre: bellule


mi evenit, ut ovans praeda onustus incederem;

 1070

salute nostra atque urbe capta per dolum


domum reduco integrum omnem exercitum.


sed, spectatores, vos nunc ne miremini


quod non triumpho: pervolgatum est, nil moror;

 

verum tamen accipientur mulso milites.

 1075

nunc hanc praedam omnem iam ad quaestorem deferam.






Atto 4 Scena 10

Philoxenvs 



Quam magis in pectore meo foveo quas meus filius turbas turbet,


quam se ad vitam et quos ad mores praecipitem inscitus capessat,


magis curae est magisque adformido, ne is pereat neu corrumpatur.


scio, fui ego illa aetate et feci illa omnia, sed more modesto;

1080

neque placitant mores quibus video volgo <in> gnatos esse parentes:


[duxi, habui scortum, potavi, dedi, donavi, sed enim id raro.]


ego dare me meo gnato institui, ut animo obsequium sumere possit;


aequom esse puto, sed nimis nolo desidiae ei dare ludum.


nunc Mnesilochum, quod mandavi,

 1084a

viso ecquid eum ad virtutem aut ad

 1085

frugem opera sua compulerit, sic


ut eum, si convenit, scio fe-


cisse: eost ingenio natus.






Atto 5 Scena 1

Nicobvlvs 



Quicumque ubi ubi sunt, qui fuerunt quique futuri sunt posthac


stulti, stolidi, fatui, fungi, bardi, blenni, buccones,


solus ego omnis longe antideo


stultitia et moribus indoctis.

 1090

perii, pudet: hocine me aetatis

 1090

ludos bis factum esse indigne?


magis quam id reputo, tam magis uror


quae meus filius turbavit.


perditus sum atque eradicatus


sum, omnibus exemplis excrucior.


omnia me mala consectantur,


omnibus exitiis interii.


Chrysalus med hodie laceravit,


Chrysalus me miserum spoliavit:

 1095

is me scelus auro usque attondit

 1095

dolis doctis indoctum, ut lubitumst.


ita miles memorat meretricem esse


eam quam ille uxorem esse aiebat,


omniaque ut quidque actum est memoravit,

 

eam sibi hunc annum conductam,


relicuom id auri factum quod ego ei


stultissimus homo promisissem: hoc,


hoc est quo <cor> peracescit;


hoc est demum quod percrucior,

 1100

me hoc aetatis ludificari,

 1100

[immo edepol sic ludos factum]


cano capite atque alba barba


miserum me auro esse emunctum.


perii, hoc servom meum non nauci facere esse ausum! atque ego, si alibi


plus perdiderim, minus aegre habeam minusque id mihi damno ducam.


Phil. 


Certo hic prope me mihi nescio quis loqui visust; sed quem video?

 1105

hic quidemst pater Mnesilochi.  N. Euge, socium aerumnae et mei mali video.


Philoxene, salve.  Phil. Et tu. unde agis?  Nic. Vnde homo miser atque infortunatus.


P. 


At pol ego ibi sum, esse ubi miserum hominem decet atque infortunatum.


Nic. 


Igitur pari fortuna, aetate ut sumus, utimur.  Phil. Sic est. sed tu,


quid tibist?  Nic. Pol mihi par, idem est quod tibi.


Phil. 

 1110

Numquid nam ad filium haec aegritudo attinet?


Nic. 


Admodum.  Phil. Idem mihi morbus in pectorest.


Nic. 


At mihi Chrysalus optumus homo

 

perdidit filium, me atque rem omnem meam.


Phil. 


Quid tibi ex filio nam, obsecro, aegrest?  Nic. Scies:

 1115

id, perit cum tuo: ambo aeque amicas habent.


Phil. 


Qui scis?  Nic. Vidi  Phil. Ei mihi, disperii.


Nic. 


Quid dubitamus pultare atque huc evocare ambos foras?

 

Phil. 


Haud moror.  Nic. Heus Bacchis, iube sis actutum aperiri fores,


nisi mavoltis fores et postes comminui securibus.






Atto 5 Scena 2

Bacchis 


 1120

Quis sonitu ac tumultu tanto nominat me atque pultat aedes?


Nic. 


Ego atque hic.  Bacch. Quid hoc est negoti nam, amabo?

1121a

quis has huc ovis adegit?


Nic. 


Ovis nos vocant pessumae.  Soror Pastor harum


dormit, quom haec eunt sic a pecu balitantes.


Bacch. 


At pol nitent, haud sordidae videntur ambae.


Sor. 

 1125

Attonsae hae quidem ambae usque sunt.  Phil. Vt videntur


deridere nos.  Nic. Sine suo usque arbitratu.


Bacch. 


Rerin ter in anno tu has tonsitari?


Sor. 


Pol hodie altera iam bis detonsa certo est.


Bacch. 


Vetulae sunt, thimiame.  Sor. At bonas fuisse credo.


Bacch. 

 1130

Viden limulis, obsecro, ut intuentur?


Sor. 


Ecastor sine omni arbitror malitia esse.


Phil. 


Merito hoc nobis fit, qui quidem huc venerimus.


Bacch. 


Cogantur quidem intro.  Sor. Haud scio quid eo opus sit,


quae nec lac nec lanam ullam habent. sic sine astent.

 1135

exsolvere quanti fuere, omnis fructus


iam illis decidit. non vides, ut palantes


solae liberae


grassentur? quin aetate credo esse mutas:

1138a

ne balant quidem, quom a pecu cetero absunt.


stultae atque haud malae videntur.


Sor. 

 1140

Revortamur intro, soror.  Nic. Ilico ambae

1140a

manete: haec oves volunt vos.


Sor. 


Prodigium hoc quidemst: humana nos voce appellant oves.


Nic. 


Haec oves vobis malam rem magnam, quam debent, dabunt.


Bacch. 


Si quam debes, te condono: tibi habe, numquam abs te petam.


sed quid est quapropter nobis vos malum minitamini?


Phil. 

 1145

Quia nostros agnos conclusos istic esse aiunt duos.


Nic. 


Et praeter eos agnos meus est istic clam mordax canis:


qui nisi nobis producuntur iam atque emittuntur foras,


arietes truces nos erimus, iam in vos incursabimus.


B. 


Soror, est quod te volo secreto.  S. Eho, amabo.  N. Quo illaec abeunt?


Bacch. 

 1150

Senem illum tibi dedo ulteriorem, lepide ut lenitum reddas;


ego ad hunc iratum adgrediar, <si> possumus nos hos intro inlicere huc.


S. 


Meum pensum ego lepide accurabo, quamquam odiost mortem amplexari.


B. 


Facito ut facias.  S. Taceas. tu tuom facito: ego quod dixi haud mutabo.


Nic. 


Quid illaec illic in consilio duae secreto consultant?


Phil. 

 1155

Quid ais tu, homo?  Nic. Quid me vis?


Phil. 

 1155a

Pudet dicere me tibi quiddam.


N. 


Quid est quod pudeat?  P. Sed amico homini tibi quod volo credere certumst.


nihili sum.  Nic. Istuc iam pridem scio. sed qui nihili es? id memora.


Phil. 


Tactus sum vehementer visco;


cor stimulo foditur.  Nic. Pol tibi multo


aequius est coxendicem.

 1160

sed quid istuc est? etsi iam ego ipsus quid sit probe scire puto me;


verum audire etiam ex te studeo.  Phil. Viden hanc?  Nic. Video.  Phil. Haud mala est mulier.


Nic. 


Pol vero ista mala et tu nihili.  Phil. Quid multa? ego amo.  Nic. An amas?  Phil. nai gar.


Nic. 


Tun, homo putide, amator istac fieri aetate audes?  Phil. Qui non?


Nic. 


Quia flagitium est.  Phil. Quid opust verbis? meo filio non sum iratus,

 1165

neque te tuost aequom esse iratum: si amant, sapienter faciunt.


Bacch. 


Sequere hac.  Nic. Eunt eccas tandem


probri perlecebrae et persuastrices.


quid nunc? etiam redditis nobis


filios et servom? an ego experior


tecum vim maiorem?  Phil. Abin hinc?


non homo tu quidem es, qui istoc pacto tam lepidam inlepide appelles.


Bacch. 

 1170

Senex optime quantumst in terra, sine <me> hoc exorare abs te,


ut istuc delictum desistas tanto opere ire oppugnatum.


Nic. 


Ni abeas, quamquam tu bella es,


malum tibi magnum dabo iam.  Bacch. Patiar,


non metuo, ne quid mihi doleat


quod ferias.  Nic. Vt blandiloquast!


ei mihi, metuo.  Sor. Hic magis tranquillust.


Bacch. 

 1175

I hac mecum intro atque ibi, si quid vis,

 1175

filium concastigato.


N. 


Abin a me, scelus?  B. Sine, mea pietas, te exorem.  N. Exores tu me?


S. 


Ego quidem ab hoc certe exorabo.  P. Immo ego te oro, ut me intro abducas.


Sor. 


Lepidum te.  Phil. At scin quo pacto me ad te intro abducas?  Sor. Mecum ut sis.


Phil. 


Omnia quae cupio commemoras.


Nic. 


Vidi ego nequam homines, verum te

 1180

neminem deteriorem.  Phil. Ita sum.


Bacch. 


I hac mecum intro, ubi tibi sit lepide victibus, vino atque unguentis.


Nic. 


Satis, satis iam vostrist convivi:


me nil paenitet ut sim acceptus:


quadringentis Philippis filius me et


Chrysalus circumduxerunt.


quem quidem ego ut non excruciem,


alterum tantum auri non meream.


Bacch. 

 1185

Quid tandem, si dimidium auri

 1185

redditur, in hac mecum intro? atque ut


eis delicta ignoscas.  Phil. Faciet.


Nic. 


Minime, nolo. nil moror, sine sic.


malo illos ulcisci ambo.


Phil. 


Etiam tu, homo nihili? quod di dant boni cave culpa tua amissis:


dimidium auri datur: accipias, potesque et scortum accumbas.


Nic. 

 1190

Egon ubi filius corrumpatur meus, ibi potem?  Phil. Potandumst.


Nic. 


Age iam, id ut ut est, etsi est dedecori, patiar, facere inducam animum:


egon, cum haec cum illo accubet, inspectem?  Bacch. Immo equidem pol tecum accumbam,

 85a 1192a

te amabo et te amplexabor.


Nic. 


Caput prurit, perii, vix negito.


Bacch. 


Non tibi venit in mentem, amabo,


si dum vivas tibi bene facias

 1195

tam pol id quidem esse haud perlonginquom,

1195

neque, si hoc hodie amissis, post in

1195a

morte eventurum esse umquam?


N. 


Quid ago?  P. Quid agas? rogitas etiam?  N. Libet et metuo.  B. Quid metuis?


Nic. 


Ne obnoxius filio sim et servo.  Bacch. Mel meum, amabo, etsi haec fiunt,


tuost: unde illum sumere censes, nisi quod tute illi dederis?


hanc veniam illis sine te exorem.  Nic. Vt terebrat! satin offirmatum

1200

quod mihi erat, id me exorat?


tua sum opera et propter te improbior.  Bacch. Neminis quam mea mavellem.


satin ego istuc habeo firmatum?  Nic. Quod semel dixi haud mutabo.


Bacch. 


It dies, ite intro accubitum,


filii vos exspectant intus.  Nic. Quam quidem actutum emoriamur.


S. 

 1205

Vesper hic est, sequimini.  N. Ducite nos quo lubet tamquam quidem addictos.


Bacch. 


Lepide ipsi hi sunt capti, suis qui filiis fecere insidias.


Grex 


Hi senes nisi fuissent nihili iam inde ab adulescentia,


non hodie hoc tantum flagitium facerent canis capitibus;


neque adeo haec faceremus, ni antehac vidissemus fieri,

 1210

ut apud lenones rivales filiis fierent patres.


spectatores, vos valere volumus et clare adplaudere.




Indice Libri - Freenfo.net