|
|
|
|
Prologo
|
PROLOGVS
|
|
|
|
Salutem
primum iam a principio propitiam
|
|
|
mihi
atque vobis, spectatores, nuntio.
|
|
|
apporto
vobis Plautum, lingua non manu,
|
|
|
quaeso
ut benignis accipiatis auribus.
|
|
5
|
nunc
argumentum accipite atque animum advortite;
|
|
|
quam
potero in verba conferam paucissuma.
|
|
|
atque
hoc poetae faciunt in comoediis:
|
|
|
omnis
res gestas esse Athenis autumant,
|
|
|
quo
illud vobis graecum videatur magis;
|
|
10
|
ego
nusquam dicam nisi ubi factum dicitur.
|
|
|
atque
adeo hoc argumentum graecissat, tamen
|
|
|
non
atticissat, verum sicilicissitat.
|
|
|
huic
argumento antelogium hoc fuit;
|
|
|
nunc
argumentum vobis demensum dabo,
|
|
15
|
non
modio, neque trimodio, verum ipso horreo:
|
|
|
tantum
ad narrandum argumentum adest benignitas.
|
|
|
mercator
quidam fuit Syracusis senex,
|
|
|
ei
sunt nati filii gemini duo,
|
|
|
ita
forma simili pueri, ut mater sua
|
|
20
|
non
internosse posset quae mammam dabat,
|
|
|
neque
adeo mater ipsa quae illos pepererat,
|
|
|
ut
quidem ille dixit mihi, qui pueros viderat:
|
|
|
ego
illos non vidi, ne quis vostrum censeat.
|
|
|
postquam
iam pueri septuennes sunt, pater
|
|
25
|
oneravit
navem magnam multis mercibus;
|
|
|
imponit
geminum alterum in navem pater,
|
|
|
Tarentum
avexit secum ad mercatum simul,
|
|
|
illum
reliquit alterum apud matrem domi.
|
|
|
Tarenti
ludi forte erant, cum illuc venit.
|
|
30
|
mortales
multi, ut ad ludos, convenerant:
|
|
|
puer
aberravit inter homines a patre.
|
|
|
Epidamniensis
quidam ibi mercator fuit,
|
|
|
is
puerum tollit avehitque Epidamnium.
|
|
|
pater
eius autem postquam puerum perdidit,
|
|
35
|
animum
despondit, eaque is aegritudine
|
|
|
paucis
diebus post Tarenti emortuost.
|
|
|
postquam
Syracusas de ea re rediit nuntius
|
|
|
ad
avom puerorum, puerum surruptum alterum
|
|
|
patremque
pueri Tarenti esse emortuom,
|
|
40
|
immutat
nomen avos huic gemino alteri;
|
|
|
ita
illum dilexit, qui subruptust, alterum:
|
|
|
illius
nomen indit illi qui domi est,
|
|
|
Menaechmo,
idem quod alteri nomen fuit;
|
|
|
et
ipsus eodem est avos vocatus nomine
|
|
45
|
(propterea
illius nomen memini facilius,
|
|
|
quia
illum clamore vidi flagitarier).
|
|
|
ne
mox erretis, iam nunc praedico prius:
|
|
|
idem
est ambobus nomen geminis fratribus.
|
|
|
nunc
in Epidamnum pedibus redeundum est mihi,
|
|
50
|
ut
hanc rem vobis examussim disputem.
|
|
|
si
quis quid vestrum Epidamnum curari sibi
|
|
|
velit,
audacter imperato et dicito,
|
|
|
sed
ita ut det unde curari id possit sibi.
|
|
|
nam
nisi qui argentum dederit, nugas egerit;
|
|
55
|
qui
dederit, magis maiores nugas egerit.
|
|
|
verum
illuc redeo unde abii, atque uno asto in loco.
|
|
|
Epidamniensis
ille, quem dudum dixeram,
|
|
|
geminum
illum puerum qui surrupuit alterum,
|
|
|
ei
liberorum, nisi divitiae, nil erat:
|
|
60
|
adoptat
illum puerum surrupticium
|
|
|
sibi
filium eique uxorem dotatam dedit,
|
|
|
eumque
heredem fecit, quom ipse obiit diem.
|
|
|
nam
rus ut ibat forte, ut multum pluerat,
|
|
|
ingressus
fluvium rapidum ab urbe haud longule,
|
|
65
|
rapidus
raptori pueri subduxit pedes
|
|
|
abstraxitque
hominem in maximam malam crucem.
|
|
|
illi
divitiae evenerunt maximae.
|
|
|
is
illic habitat geminus surrupticius.
|
|
|
nunc
ille geminus, qui Syracusis habet,
|
|
70
|
hodie
in Epidamnum veniet cum servo suo
|
|
|
hunc
quaeritatum geminum germanum suom.
|
|
|
haec
urbs Epidamnus est, dum haec agitur fabula:
|
|
|
quando
alia agetur, aliud fiet oppidum;
|
|
|
sicut
familiae quoque solent mutarier:
|
|
75
|
modo
ni caditat leno, modo adulescens, modo senex,
|
|
|
pauper,
mendicus, rex, parasitus, hariolus
|
|
76a
|
... ...
...
|
|
|
|
|
|
|
Atto 1
Scena 1
|
Penicvlvs
|
|
|
|
Iuventus
nomen fecit Peniculo mihi,
|
|
|
ideo
quia mensam, quando edo, detergeo.
|
|
|
homines
captivos qui catenis vinciunt
|
|
80
|
et
qui fugitivis servis indunt compedes,
|
|
|
nimis
stulte faciunt mea quidem sententia.
|
|
|
nam
homini misero si ad malum accedit malum,
|
|
|
maior
lubido est fugere et facere nequiter.
|
|
|
nam
se ex catenis eximunt aliquo modo.
|
|
85
|
tum
compediti anum lima praeterunt
|
|
|
aut
lapide excutiunt clavom. nugae sunt eae.
|
|
|
quem
tu adservare recte, ne aufugiat, voles,
|
|
|
esca
atque potione vinciri decet.
|
|
|
apud
mensam plenam homini rostrum deliges;
|
|
90
|
dum
tu illi quod edit et quod potet praebeas,
|
|
|
suo
arbitratu adfatim cottidie,
|
|
|
numquam
edepol fugiet, tam etsi capital fecerit,
|
|
|
facile
adservabis, dum eo vinclo vincies.
|
|
|
ita
istaec nimis lenta vincla sunt escaria:
|
|
95
|
quam
magis extendas, tanto adstringunt artius.
|
|
|
nam
ego ad Menaechmum hunc eo, quo iam diu
|
|
|
sum
iudicatus; ultro eo ut me vinciat.
|
|
|
nam
illic homo homines non alit, verum educat,
|
|
|
recreatque:
nullus melius medicinam facit.
|
|
100
|
ita
est adulescens; ipsus escae maxumae
|
|
|
cerialis
cenas dat, ita mensas exstruit,
|
|
|
tantas
struices concinnat patinarias:
|
|
|
standumst
in lecto, si quid de summo petas.
|
|
|
sed
mi intervallum iam hos dies multos fuit:
|
|
105
|
domi
domitus sum usque cum caris meis.
|
|
|
nam
neque edo neque emo nisi quod est carissumum.
|
|
|
id
quoque iam, cari qui instruontur deserunt.
|
|
|
nunc
ad eum inviso. sed aperitur ostium.
|
|
|
Menaechmum
eccum ipsum video, progreditur foras.
|
|
|
|
|
|
|
Atto 1
Scena 2
|
Menaechmvs
|
|
|
110
|
Ni
mala, ni stulta sies, ni indomita imposque animi,
|
|
|
quod
viro esse odio videas, tute tibi odio habeas.
|
|
|
praeterhac
si mihi tale post hunc diem
|
|
|
faxis,
faxo foris vidua visas patrem.
|
|
|
nam
quotiens foras ire volo, me retines, revocas, rogitas,
|
|
115
|
quo
ego eam, quam rem agam, quid negoti geram,
|
|
|
quid
petam, quid feram, quid foris egerim.
|
|
|
portitorem
domum duxi, ita omnem mihi
|
|
|
rem
necesse eloqui est, quidquid egi atque ago.
|
|
|
nimium
ego te habui delicatam; nunc adeo ut facturus dicam.
|
|
120
|
quando
ego tibi ancillas, penum,
|
|
|
lanam,
aurum, vestem, purpuram
|
|
|
bene
praebeo nec quicquam eges,
|
|
|
malo
cavebis si sapis,
|
|
|
virum
observare desines.
|
|
|
atque
adeo, ne me nequiquam serves, ob eam industriam
|
|
|
hodie
ducam scortum ad cenam atque aliquo condicam foras.
|
|
|
Pen.
|
|
125
|
Illic
homo se uxori simulat male loqui, loquitur mihi;
|
|
|
nam
si foris cenat, profecto me, haud uxorem, ulciscitur.
|
|
|
Men.
|
|
|
Euax,
iurgio hercle tandem uxorem abegi ab ianua.
|
|
|
ubi
sunt amatores mariti? dona quid cessant mihi
|
|
|
conferre
omnes congratulantes, quia pugnavi fortiter?
|
|
130
|
hanc
modo uxori intus pallam surrupui, ad scortum fero.
|
|
|
sic
hoc decet, dari facete verba custodi catae.
|
|
|
hoc
facinus pulchrumst, hoc probumst, hoc lepidumst, hoc factumst
fabre:
|
|
|
meo
malo a mala abstuli hoc, ad damnum deferetur.
|
|
|
avorti
praedam ab hostibus nostrum salute socium.
|
|
|
Pen.
|
|
135
|
Heus
adulescens, ecqua in istac pars inest praeda mihi?
|
|
|
Men.
|
|
|
Perii,
in insidias deveni. Pen. Immo in
praesidium, ne time.
|
|
|
M.
|
|
|
Quis
homo est? P. Ego sum. M. O
mea Commoditas, o mea Opportunitas,
|
|
|
salve. P. Salve. M. Quid
agis? P. Teneo dextera genium meum.
|
|
|
Men.
|
|
|
Non
potuisti magis per tempus mi advenire quam advenis.
|
|
|
Pen.
|
|
140
|
Ita
ego soleo: commoditatis omnis articulos scio.
|
|
|
Men.
|
|
|
Vin
tu facinus luculentum inspicere? Pen. Quis
id coxit coquos?
|
|
|
iam
sciam, si quid titubatumst, ubi reliquias videro.
|
|
|
Men.
|
|
|
Dic
mi, enumquam tu vidisti tabulam pictam in pariete,
|
|
|
ubi
aquila Catameitum raperet aut ubi Venus Adoneum?
|
|
|
Pen.
|
|
145
|
Saepe.
sed quid istae picturae ad me attinent? Men. Age
me aspice.
|
|
|
ecquid
adsimulo similiter? Pen. Quis istest
ornatus tuos?
|
|
|
Men.
|
|
|
Dic
hominem lepidissimum esse me. Pen. Vbi
essuri sumus?
|
|
|
Men.
|
|
|
Dic
modo hoc quod ego te iubeo. Pen. Dico: homo
lepidissime.
|
|
|
Men.
|
|
|
Ecquid
audes de tuo istuc addere? Pen. Atque
hilarissime.
|
|
|
Men.
|
|
150
|
Perge
<porro>. Pen. Non pergo hercle, nisi
scio qua gratia.
|
|
|
litigium
tibi est cum uxore, eo mi abs te caveo cautius.
|
|
|
Men.
|
|
|
Clam
uxoremst ubi pulchre habeamus atque hunc comburamus diem.
|
|
|
Pen.
|
|
|
Age
sane igitur, quando aequom oras, quam mox incendo rogum?
|
|
155
|
dies
quidem iam ad umbilicum est dimidiatus mortuos.
|
|
|
Men.
|
|
|
Te
morare, mihi quom obloquere. Pen. Oculum
ecfodito per solum
|
|
|
mihi,
Menaechme, si ullum verbum faxo nisi quod iusseris.
|
|
|
Men.
|
|
|
Concede
huc a foribus. Pen. Fiat. Men. Etiam
concede huc. Pen. Licet.
|
|
|
Men.
|
|
|
Etiam
nunc concede audacter ab leonino cavo.
|
|
|
Pen.
|
|
160
|
Eu
edepol ne tu, ut ego opinor, esses agitator probus.
|
|
|
Men.
|
|
|
Quidum? Pen. Ne
te uxor sequatur, respectas identidem.
|
|
|
Men.
|
|
|
Sed
quid ais? Pen. Egone? id enim quod tu vis,
id aio atque id nego.
|
|
|
Men.
|
|
|
Ecquid
tu de odore possis, si quid forte olfeceris,
|
|
|
facere
coniecturam ... ? ...
|
|
|
(Pen.)
|
|
165
|
...
captum sit collegium.
|
|
|
Men.
|
|
|
Agedum
odorare hanc quam ego habeo pallam. quid olet? apstines?
|
|
|
Pen.
|
|
|
Summum
olfactare oportet vestimentum muliebre,
|
|
|
nam
ex istoc loco spurcatur nasum odore inlucido.
|
|
|
Men.
|
|
|
Olfacta
igitur hinc, Penicule. lepide ut fastidis. Pen. Decet.
|
|
|
Men.
|
|
170
|
Quid
igitur? quid olet? responde. Pen. Furtum,
scortum, prandium.
|
|
|
tibi
fuant
|
|
|
elocutus,
nam
|
|
|
nunc
ad amicam deferetur hanc meretricem Erotium.
|
|
|
mihi,
tibi atque illi iubebo iam adparari prandium. Pen. Eu.
|
|
|
Men.
|
|
175
|
Inde
usque ad diurnam stellam crastinam potabimus. Pen. Eu,
|
|
|
expedite
fabulatu's. iam fores ferio? Men. Feri.
|
|
|
vel
mane etiam. Pen. Mille passum commoratu's
cantharum.
|
|
|
Men.
|
|
|
Placide
pulta. Pen. Metuis, credo, ne fores Samiae
sient.
|
|
|
Men.
|
|
180
|
Mane,
mane obsecro hercle: eapse eccam exit. oh, solem vides
|
|
|
satin
ut occaecatust prae huius corporis candoribus?
|
|
|
|
|
|
|
Atto 1
Scena 3
|
Erotivm
|
|
|
|
Anime
mi, Menaechme, salve. Pen. Quid
ego? Er. Extra numerum es mihi.
|
|
|
Pen.
|
|
|
Idem
istuc aliis adscriptivis fieri ad legionem solet.
|
|
|
Men.
|
|
185
|
Ego
istic mihi hodie adparari iussi apud te proelium.
|
|
|
Er.
|
|
|
Hodie
id fiet. Men. In eo uterque proelio
potabimus;
|
|
|
uter
ibi melior bellator erit inventus cantharo,
|
|
|
tuest
legio adiudicato, cum utro hanc noctem sies.
|
|
|
ut
ego uxorem, mea voluptas, ubi te aspicio, odi male.
|
|
|
Er.
|
|
190
|
Interim
nequis quin eius aliquid indutus sies.
|
|
|
quid
hoc est? Men. Induviae tuae atque uxoris
exuviae, rosa.
|
|
|
Er.
|
|
|
Superas
facile, ut superior sis mihi quam quisquam qui impetrant.
|
|
|
Pen.
|
|
|
Meretrix
tantisper blanditur, dum illud quod rapiat videt;
|
|
195
|
nam
si amabas, iam oportebat nasum abreptum mordicus.
|
|
|
Men.
|
|
|
Sustine
hoc, Penicule: exuvias facere quas vovi volo.
|
|
|
Pen.
|
|
|
Cedo;
sed obsecro hercle, salta sic cum palla postea.
|
|
|
Men.
|
|
|
Ego
saltabo? sanus hercle non es. Pen. Egone an
tu magis?
|
|
|
si
non saltas, exue igitur. Men. Nimio ego
hanc periculo
|
|
200
|
surrupui
hodie. meo quidem animo ab Hippolyta subcingulum
|
|
|
Hercules
haud aeque magno umquam abstulit periculo.
|
|
|
cape
tibi hanc, quando una vivis meis morigera moribus.
|
|
|
Er.
|
|
|
Hoc
animo decet animatos esse amatores probos.
|
|
|
Pen.
|
|
|
Qui
quidem ad mendicitatem se properent detrudere.
|
|
|
Men.
|
|
205
|
Quattuor
minis ego emi istanc anno uxori meae.
|
|
|
Pen.
|
|
|
Quattuor
minae perierunt plane, ut ratio redditur.
|
|
|
Men.
|
|
|
Scin
quid volo ego te accurare? Er. Scio, curabo
quae voles.
|
|
|
Men.
|
|
|
Iube
igitur tribus nobis apud te prandium accurarier
|
|
|
atque
aliquid scitamentorum de foro opsonarier,
|
|
210
|
glandionidam
suillam, laridum pernonidam,
|
|
|
aut
sincipitamenta porcina aut aliquid ad eum modum,
|
|
|
madida
quae mi adposita in mensa miluinam suggerant;
|
|
|
atque
actutum. Er. Licet ecastor. Men. Nos
prodimus ad forum.
|
|
|
iam
hic nos erimus: dum coquetur, interim potabimus.
|
|
|
Er.
|
|
215
|
Quando
vis veni, parata res erit. Men. Propera
modo.
|
|
|
sequere
tu. Pen. Ego hercle vero te et servabo et
te sequar,
|
|
|
neque
hodie ut te perdam, meream deorum divitias mihi.
|
|
|
Er.
|
|
|
Evocate
intus Culindrum mihi coquom actutum foras.
|
|
|
|
|
|
|
Atto 2
Scena 1
|
Menaechmvs
|
|
|
|
Voluptas
nullast navitis, Messenio,
|
|
|
maior
meo animo, quam quom ex alto procul
|
|
|
terram
conspiciunt. Messenio Maior, non dicam
dolo,
|
|
|
[quam]
si adveniens terram videas quae fuerit tua.
|
|
230
|
sed
quaeso, quam ob rem nunc Epidamnum venimus?
|
|
|
an
quasi mare omnis circumimus insulas?
|
|
|
Men.
|
|
|
Fratrem
quaesitum geminum germanum meum.
|
|
|
Mess.
|
|
|
Nam
quid modi futurum est illum quaerere?
|
|
|
hic
annus sextust postquam ei rei operam damus.
|
|
235
|
Histros,
Hispanos, Massiliensis, Hilurios,
|
|
|
mare
superum omne Graeciamque exoticam
|
|
|
orasque
Italicas omnis, qua adgreditur mare,
|
|
|
sumus
circumvecti. si acum, credo, quaereres,
|
|
|
acum
invenisses, si appareret, iam diu.
|
|
240
|
hominem
inter vivos quaeritamus mortuom;
|
|
|
nam
invenissemus iam diu, si viveret.
|
|
|
Men.
|
|
|
Ergo
istuc quaero certum qui faciat mihi,
|
|
|
qui
sese dicat scire eum esse emortuom:
|
|
|
operam
praeterea numquam sumam quaerere.
|
|
245
|
verum
aliter vivos numquam desistam exsequi.
|
|
|
ego
illum scio quam cordi sit carus meo.
|
|
|
Mess.
|
|
|
In
scirpo nodum quaeris. quin nos hinc domum
|
|
|
redimus,
nisi si historiam scripturi sumus?
|
|
|
Men.
|
|
|
Dictum
facessas, datum edis, caveas malo.
|
|
250
|
molestus
ne sis, non tuo hoc fiet modo. Mess. Em
|
|
|
illoc
enim verbo esse me servom scio.
|
|
|
non
potuit paucis plura plane proloqui.
|
|
|
verum
tamen nequeo contineri quin loquar.
|
|
|
audin,
Menaechme? quom inspicio marsuppium,
|
|
255
|
viaticati
hercle admodum aestive sumus.
|
|
|
ne
tu hercle, opinor, nisi domum revorteris,
|
|
|
ubi
nihil habebis, geminum dum quaeres, gemes.
|
|
|
nam
ita est haec hominum natio: in Epidamnieis
|
|
|
voluptarii
atque potatores maxumi;
|
|
260
|
tum
sycophantae et palpatores plurumi
|
|
|
in
urbe hac habitant; tum meretrices mulieres
|
|
|
nusquam
perhibentur blandiores gentium.
|
|
|
propterea
huic urbi nomen Epidamno inditumst,
|
|
|
quia
nemo ferme huc sine damno devortitur.
|
|
|
Men.
|
|
265
|
Ego
istuc cavebo. cedo dum huc mihi marsuppium.
|
|
|
Mess.
|
|
|
Quid
eo vis? Men. Iam aps te metuo de verbis
tuis.
|
|
|
Mess.
|
|
|
Quid
metuis? Men. Ne mihi damnum in Epidamno
duis.
|
|
|
tu
magnus amator mulierum es, Messenio,
|
|
|
ego
autem homo iracundus, animi perditi;
|
|
270
|
id
utrumque, argentum quando habebo, cavero,
|
|
|
ne
tu delinquas neve ego irascar tibi.
|
|
|
Mess.
|
|
|
Cape
atque serva. me lubente feceris.
|
|
|
|
|
|
|
Atto 2
Scena 2
|
Cylindrvs
|
|
|
|
Bene
opsonavi atque ex mea sententia,
|
|
|
bonum
anteponam prandium pransoribus.
|
|
275
|
sed
eccum Menaechmum video. vae tergo meo,
|
|
|
prius
iam convivae ambulant ante ostium,
|
|
|
quam
ego opsonatu redeo. adibo atque alloquar.
|
|
|
Menaechme,
salve. Men. Di te amabunt quisquis <es>.
|
|
|
Cyl.
|
|
|
Quisquis
... <quis> ego sim?
|
|
|
Men.
|
|
280
|
Non
hercle vero. Cyl. Vbi convivae ceteri?
|
|
|
Men.
|
|
|
Quos
tu convivas quaeris? Cyl. Parasitum tuom.
|
|
|
Men.
|
|
|
Meum
parasitum? certe hic insanust homo.
|
|
|
Mess.
|
|
|
Dixin
tibi esse hic sycophantas plurumos?
|
|
|
... ...
...
|
|
|
Men.
|
|
285
|
Quem
tu parasitum quaeris, adulescens, meum?
|
|
|
Mess.
|
|
|
Peniculum
eccum in vidulo salvom fero.
|
|
|
Cyl.
|
|
|
Menaechme,
numero huc advenis ad prandium.
|
|
|
nunc
opsonatu redeo. Men. Responde mihi,
|
|
|
adulescens:
quibus hic pretiis porci veneunt
|
|
290
|
sacres
sinceri? Cyl. Nummis. Men. Nummum
a me accipe:
|
|
|
iube
te piari de mea pecunia.
|
|
|
nam
equidem insanum esse te certo scio,
|
|
|
qui
mihi molestu's homini ignoto, quisquis es.
|
|
|
Cyl.
|
|
|
Cylindrus
ego sum: non nosti nomen meum?
|
|
|
Men.
|
|
295
|
Si
tu Cylindrus seu Coriendrus, perieris.
|
|
|
ego
te non novi, neque novisse adeo volo.
|
|
|
Cyl.
|
|
|
Est
tibi Menaechmo nomen, tantum quod sciam.
|
|
|
Men.
|
|
|
Pro
sano loqueris quom me appellas nomine.
|
|
|
sed
ubi novisti me? Cyl. Vbi ego te noverim,
|
|
300
|
qui
amicam habes eram meam hanc Erotium?
|
|
|
Men.
|
|
|
Neque
hercle ego habeo, neque te quis homo sis scio.
|
|
|
Cyl.
|
|
|
Non
scis quis ego sim, qui tibi saepissime
|
|
|
cyathisso
apud nos, quando potas? Mess. Ei mihi,
|
|
|
quom
nihil est qui illi homini diminuam caput.
|
|
|
Men.
|
|
305
|
Tun
cyathissare mihi soles, qui ante hunc diem
|
|
|
Epidamnum
numquam vidi neque veni? Cyl. Negas?
|
|
|
Men.
|
|
|
Nego
hercle vero. Cyl. Non tu in illisce aedibus
|
|
|
habitas? Men. Di
illos homines, qui illic habitant, perduint.
|
|
|
Cyl.
|
|
|
Insanit
hic quidem, qui ipse male dicit sibi.
|
|
310
|
audin,
Menaechme? Men. Quid vis? Cyl. Si
me consulas,
|
|
|
nummum
illum quem mihi dudum pollicitu's dare
|
|
|
nam
tu quidem hercle certo non sanu's satis,
|
|
|
Menaechme,
qui nunc ipsus male dicas tibi
|
|
315
|
iubeas,
si sapias, porculum adferri tibi.
|
|
|
Mes.
|
|
|
Eu
hercle hominem multum, et odiosum mihi.
|
|
|
Cyl.
|
|
|
Solet
iocari saepe mecum illoc modo.
|
|
|
quam
vis ridiculus est, ubi uxor non adest.
|
|
|
quid
ais tu? Men. Quid vis, inquam. Cyl. Satin
hoc quod vides
|
|
320
|
tribus
vobis opsonatumst, an opsono amplius,
|
|
|
tibi
et parasito et mulieri? Men. Quas [tu]
mulieres,
|
|
|
quos
tu parasitos loquere? Mess. Quod te urget
scelus,
|
|
|
qui
huic sis molestus? Cyl. Quid tibi mecum est
rei?
|
|
|
ego
te non novi: cum hoc quem novi fabulor.
|
|
|
Mess.
|
|
325
|
Non
edepol tu homo sanus es, certo scio.
|
|
|
Cyl.
|
|
|
Iam
ergo haec madebunt faxo, nil morabitur.
|
|
|
proin
tu ne quo abeas longius ab aedibus.
|
|
|
numquid
vis? Men. Vt eas maximam malam crucem.
|
|
|
Cyl.
|
|
|
Ire
hercle meliust te interim atque accumbere,
|
|
330
|
dum
ego haec appono ad Volcani violentiam.
|
|
|
ibo
intro et dicam te hic adstare Erotio,
|
|
|
ut
te hinc abducat potius quam hic adstes foris.
|
|
|
Men.
|
|
|
Iamne
abiit <illic>? edepol haud mendacia
|
|
|
tua
verba experior esse. Mess. Observato modo:
|
|
335
|
nam
istic meretricem credo habitare mulierem,
|
|
|
ut
quidem ille insanus dixit, qui hinc abiit modo.
|
|
|
Men.
|
|
|
Sed
miror qui ille noverit nomen meum.
|
|
|
Mess.
|
|
|
Minime
hercle mirum. morem hunc meretrices habent:
|
|
|
ad
portum mittunt servolos, ancillulas;
|
|
340
|
si
quae peregrina navis in portum advenit,
|
|
|
rogitant
cuiatis sit, quid ei nomen siet,
|
|
|
postilla
extemplo se applicant, agglutinant:
|
|
|
si
pellexerunt, perditum amittunt domum.
|
|
|
nunc
in istoc portu stat navis praedatoria,
|
|
345
|
aps
qua cavendum nobis sane censeo.
|
|
|
Men.
|
|
|
Mones
quidem hercle recte. Mess. Tum demum sciam
|
|
|
recte
monuisse, si tu recte caveris.
|
|
|
Men.
|
|
|
Tace
dum parumper, nam concrepuit ostium:
|
|
|
videamus
qui hinc egreditur. Mess. Hoc ponam
interim.
|
|
350
|
asservatote
haec sultis, navales pedes.
|
|
|
|
|
|
|
Atto 2
Scena 3
|
Erotivm
|
|
|
|
Sine
fores sic, abi, nolo operiri.
|
|
|
intus
para, cura, vide, quod opust fiat:
|
|
|
sternite
lectos, incendite odores; munditia
|
|
355
|
inlecebra
animost amantium.
|
|
|
amanti
amoenitas malost, nobis lucrost.
|
|
|
sed
ubi ille est, quem coquos ante aedis esse ait? atque eccum video,
|
|
|
qui
mi est usui et plurimum prodest.
|
|
|
item
hinc ultro fit, ut meret, potissimus nostrae domi ut sit;
|
|
360
|
nunc
eum adibo, adloquar ultro.
|
|
|
animule
mi, mihi mira videntur,
|
|
|
te
hic stare foris, fores quoi pateant,
|
|
|
magis
quam domus tua domus quom haec tua sit.
|
|
|
omne
paratumst, ut iussisti
|
|
365
|
atque
ut voluisti, neque tibi
|
|
|
ulla
morast intus.
|
|
|
prandium,
ut iussisti, hic curatumst:
|
|
|
ubi
lubet, ire licet accubitum.
|
|
|
M.
|
|
|
Quicum
haec mulier loquitur? E. Equidem
tecum. M. Quid mecum tibi
|
|
370
|
fuit
umquam aut nunc est negoti? Er. Quia pol te
unum ex omnibus
|
|
|
Venus
me voluit magnificare, neque id haud immerito tuo.
|
|
|
nam
ecastor solus benefactis tuis me florentem facis.
|
|
|
Men.
|
|
|
Certo
haec mulier aut insana aut ebria est, Messenio,
|
|
|
quae
hominem ignotum compellet me tam familiariter.
|
|
|
Mess.
|
|
375
|
Dixin
ego istaec hic solere fieri? folia nunc cadunt,
|
|
|
praeut
si triduom hoc hic erimus: tum arbores in te cadent.
|
|
|
nam
ita sunt hic meretrices: omnes elecebrae argentariae.
|
|
|
sed
sine me dum hanc compellare. heus mulier, tibi dico. Er. Quid
est?
|
|
|
Mess.
|
|
|
Vbi
tu hunc hominem novisti? Er. Ibidem ubi hic
me iam diu,
|
|
380
|
in
Epidamno. Mess. In Epidamno? qui huc in
hanc urbem pedem,
|
|
|
nisi
hodie, numquam intro tetulit? Er. Heia,
delicias facis.
|
|
|
mi
Menaechme, quin, amabo, is intro? hic tibi erit rectius.
|
|
|
Men.
|
|
|
Haec
quidem edepol recte appellat meo me mulier nomine.
|
|
|
nimis
miror, q |