Persa 3.1

Satvrio


Quae res bene vortat mi et tibi et ventri meo

330

perennitatique adeo huic, perpetuo cibus


ut mihi supersit, suppetat, superstitet:


sequere hac, mea gnata, me, cum dis volentibus.

5

quoi rei opera detur scis, tenes, intellegis;


communicavi tecum consilia omnia.

335

ea causa ad hoc exemplum te exornavi ego.


venibis tu hodie, virgo. Virgo Amabo, mi pater,


quamquam libenter escis alienis studes,

10

tuin ventris causa filiam vendas tuam?


Sat.


Mirum quin regis Philippi causa aut Attali

340

te potius vendam quam mea, quae sis mea.


Vir.


Vtrum tu pro ancilla me habes an pro filia?


Sat.


Vtrum hercle magis in ventris rem videbitur.

15

meum, opino, imperiumst in te, non in me tibi.


Vir.


Tua istaec potestas est, pater. verum tamen,

345

quamquam res nostrae sunt, pater, pauperculae,


modice et modeste meliust vitam vivere;


nam ad paupertatem si admigrant infamiae,

20

gravior paupertas fit, fides sublestior.


Sat.


Enim vero odiosa es. Vir. Non sum, neque me esse arbitror,

350

quom parva natu recte praecipio patri.


nam inimici famam non ita ut natast ferunt.


Sat.


Ferant eantque maximam malam crucem;

25

neque ego inimicitias omnes pluris existimo,


quam mensa inanis nunc si apponatur mihi.


Vir.

355

Pater, hominum immortalis est infamia;


etiam tum vivit, cum esse credas mortuam.


Sat.


Quid? metuis, ne te vendam? Vir. Non metuo, pater.

30

verum insimulari nolo. Sat. At nequiquam nevis.


meo modo istuc potius fiet quam tuo

360

fiat. quae hae res sunt? Vir. Cogita hoc verbum, pater:


erus si minatus est malum servo suo,


tametsi id futurum non est, ubi captumst flagrum,

35

dum tunicas ponit, quanta adficitur miseria!


ego nunc quod non futurumst formido tamen.


Sat.

365

Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala,


quae praeter sapiet quam placet parentibus.


Vir.


Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala,

40

quae reticet, si quid fieri pervorse videt.


Sat.


Malo cavere meliust te. Vir. At si non licet

370

cavere, quid agam? nam ego tibi cautum volo.


Sa.


Malusne ego sum? Vi. Non es, neque me dignumst dicere,


verum ei rei operam do, ne alii dicant, quibus licet.

45

Sat.


Dicat quod quisque volt; ego de hac sententia


non demovebor. Vir. At, meo si liceat modo,

375

sapienter potius facias quam stulte. Sat. Lubet.


Vir.


Lubere per me tibi licere intellego;


verum lubere hau lubeat, si liceat mihi.

50

Sat.


Futura es dicto oboediens an non patri?


Vir.


Futura. Sat. Scis iam tibi quae praecepi? Vir. Omnia.


Sat.

380

Et ut surrupta fueris? Vir. Docte calleo.


Sat.


Et qui parentes fuerint? Vir. Habeo in memoria.


necessitate me mala ut fiam facis.

55

verum videto, me ubi voles nuptum dare,


ne haec fama faciat repudiosas nuptias.


Sat.

385

Tace, stulta. non tu nunc hominum mores vides?


quoivis modi hic cum [mala] fama facile nubitur:


dum dos sit, nullum vitium vitio vortitur.

60

Vir.


Ergo istuc facito ut veniat in mentem tibi,


me esse indotatam. Sat. Cave sis tu istuc dixeris.

390

pol deum virtute dicam et maiorum meum,


ne te indotatam dicas, quoi dos sit domi:


librorum eccillum habeo plenum soracum.

65

si hoc adcurassis lepide, cui rei operam damus,


dabuntur dotis tibi inde sescenti logi,

395

atque Attici omnes; nullum Siculum acceperis:


cum hac dote poteris vel mendico nubere.


Vir.


Quin tu me ducis, si quo ducturu's, pater?

70

vel tu me vende vel face quid tibi lubet.


Sat.


Bonum aequomque oras. sequere hac.-- Vir. Dicto sum audiens.--




Indice Libri - Freenfo.net