Persa 4.3

Dordalvs

470

Quoi homini di propitii sunt, aliquid obiciunt lucri;


nam ego hodie compendi feci binos panes in dies.


ita ancilla mea quae fuit hodie, sua nunc est: argento vicit;


iam hodie alienum cenabit, nil gustabit de meo.

5

sumne probus, sum lepidus civis, qui Atticam hodie civitatem

475

maximam maiorem feci atque auxi civi femina?


sed ut ego hodie fui benignus, ut ego multis credidi,


nec satis a quiquam homine accepi: ita prosum credebam omnibus;


nec metuo, quibus credidi hodie, ne quis mi in iure abiurassit:

10

bonus volo iam ex hoc die esse--quod neque fiet neque fuit.


Tox.

480

Hunc hominem ego hodie in trasennam doctis deducam dolis,


itaque huic insidiae paratae sunt probe. adgrediar virum.


quid agis? Dor. Credo. Tox. Vnde agis te, Dordale? Dor. Credo tibi.


di dent, quae velis. Tox. Eho, an iam manu emisisti mulierem?

15

D.


Credo edepol, credo, inquam, tibi. T. Iam liberta auctu's? D. Enicas.


quin tibi me dico credere. T. Dic bona fide: iam liberast? D. Olim.


i, i ad forum ad praetorem, exquire, siquidem mihi credere non vis.


libera, inquam, est: ecquid audis? Tox. At tibi di bene faciant omnes.


numquam enim posthac tibi nec tuorum quoiquam quod nolis volam.

20

Dor.

490

Abi, ne iura, satis credo.


Tox.


Vbi nunc tua libertast? Dor. Apud te. Tox. Ain, apud mest? Dor. Aio, inquam, apud te est, inquam.


Tox.


Ita me di ament, ut ob istam rem tibi multa bona instant a me.


nam est res quaedam, quam occultabam tibi dicere: nunc eam narrabo,


unde tu pergrande lucrum facias: faciam, ut mei memineris, dum vitam

25 495

vivas. Dor. Bene dictis tuis bene facta aures meae auxilium exposcunt.


Tox.


Tuom promeritumst, merito ut faciam. et ut me scias esse ita facturum,


tabellas tene has, pellege. Dor. Istae quid ad me? Tox. Immo ad te attinent et tua refert.


nam ex Persia sunt haec allatae mihi a meo ero. D. Quando? T. Haud dudum.


Dor.


Quid istae narrant? Tox. Percontare ex ipsis. ipsae tibi narrabunt.

30

Dor.

500

Cedo sane [mihi]. Tox. At clare recitato. Dor. Tace, dum pellego. Tox. Hau verbum faciam


Dor.


Salutem dicit Toxilo Timarchides


et familiae omni. si valetis, gaudeo.


ego valeo recte et rem gero et facio lucrum,


neque istoc redire his octo possum mensibus,

35 505

itaque hic est quod me detinet negotium.


Chrysopolim Persae cepere urbem in Arabia,


plenam bonarum rerum atque antiquom oppidum:


ea comportatur praeda, ut fiat auctio


publicitus; ea res me domo expertem facit.

40 510

operam atque hospitium ego isti praehiberi volo,


qui tibi tabellas adfert. cura quae is volet,


nam is mihi honores suae domi habuit maxumos.


Dor.


Quid id ad me aut ad meam rem refert, Persae quid rerum gerant


aut quid erus tuos? Tox. Tace, stultiloque; nescis quid te instet boni

45 515

neque quam tibi Fortuna faculam lucrifera adlucere volt.


Dor.


Quae istaec lucrifera est Fortuna? Tox. Istas, quae norunt, roga.


ego tantumdem scio quantum tu, nisi quod pellegi prior.


sed, ut occepisti, ex tabellis nosce rem. Dor. Bene me mones.


fac silentium. Tox. Nunc ad illud venies quod refert tua.

50

Dor.

520

Iste qui tabellas adfert adduxit simul


forma expetenda liberalem virginem,


furtivam, abductam ex Arabia penitissuma;


eam te volo accurare ut istic veneat.


ac suo periclo is emat qui eam mercabitur:

55 525

mancipio neque promittet neque quisquam dabit.


probum et numeratum argentum ut accipiat face.


haec cura, et hospes cura ut curetur. vale.


Tox.


Quid igitur? postquam recitasti quod erat cerae creditum,


iam mihi credis? Dor. Vbi nunc illest hospes, qui hasce huc attulit?

60

Tox.

530

Iam hic credo aderit: arcessivit illam a navi. Dor. Nil mi opust


litibus neque tricis. quam ob rem ego argentum enumerem foras?


nisi mancipio accipio, quid eo mi opus est mercimonio?


Tox.


Tacen an non taces? numquam ego te tam esse matulam credidi.


quid metuis? Dor. Metuo hercle vero. sensi ego iam compluriens,

65 535

neque mi haud imperito eveniet, tali ut in luto haeream.


Tox.


Nil pericli mihi videtur. Dor. Scio istuc, sed metuo mihi.


Tox.


Mea quidem istuc nil refert: tua ego hoc facio gratia,


ut tibi recte conciliandi primo facerem copiam.


Dor.

540

Gratiam habeo. sed te de aliis, quam alios de te suaviust

70

fieri doctos. Tox. Ne quis vero ex Arabia penitissuma


persequatur. etiam tu illam destinas? Dor. Videam modo


mercimonium. Tox. Aequa dicis. sed optume eccum ipse advenit


hospes ille, qui has tabellas attulit. Dor. Hicinest? Tox. Hic est.


Dor.

545

Haecine illast furtiva virgo? Tox. Iuxta tecum aeque scio,

75

nisi quia specie quidem edepol liberalist, quisquis est.


Dor.


Sat edepol concinnast facie. Tox. Vt contemptim carnufex.


taciti contemplemur formam. Dor. Laudo consilium tuom.



Indice Libri - Freenfo.net