Persa 4.4

Sagaristio


Satin Athenae tibi sunt visae fortunatae atque opiparae?


Virgo

550

Vrbis speciem vidi, hominum mores perspexi parum.


Tox.


Numquid in principio cessavit verbum docte dicere?


Dor.


Hau potui etiam in primo verbo perspicere sapientiam.

5

Sag.


Quid id quod vidisti? ut munitum muro tibi visum oppidumst?


Vir.


Si incolae bene sunt morati, pulchre munitum arbitror.

555

perfidia et peculatus ex urbe et avaritia si exulant,


quarta invidia, quinta ambitio, sexta obtrectatio,


septimum periurium, Tox. Euge. Vir. Octava indiligentia,

10

nona iniuria, decimum, quod pessimum adgressust, scelus:


haec unde aberunt, ea urbs moenita muro sat erit simplici;

560

ubi ea aderunt, centumplex murus rebus servandis parumst.


Tox.


Quid ais tu? Dor. Quid vis? Tox. Tu in illis es decem sodalibus:


te in exilium ire hinc oportet. Dor. Quid iam? Tox. Quia periurus es.

15

D.


Verba quidem haud indocte fecit. T. Ex tuo, inquam, usust: eme hanc.


D.


Edepol qui cum hanc magis contemplo, magis placet. T. Si hanc emeris,

565

di immortales, nullus leno te alter erit opulentior.


evortes tuo arbitratu homines fundis, familiis;


cum optimis viris rem habebis, gratiam cupient tuam:

20

venient ad te comissatum. Dor. At ego intro mitti votuero.


Tox.


At enim illi noctu occentabunt ostium, exurent fores:

570

proin tu tibi iubeas concludi aedis foribus ferreis,


ferreas aedis commutes, limina indas ferrea,


ferream seram atque anellum; ne sis ferro parseris:

25

ferreas tute tibi impingi iubeas crassas compedis.


Dor.


I sis in malum cruciatum. Tox. I sane tu, [hanc eme atque] ausculta mihi.


Dor.

575

Modo uti sciam, quanti indicet. Tox. Vin huc vocem? Dor. Ego illo accessero.


Tox.


Quid agis, hospes? Sag. Venio, adduco hanc ad te, ut dudum dixeram.


nam heri in portum noctu navis venit. veniri hanc volo,

30

si potest; si non potest, iri hinc volo quantum potest.


Dor.


Salvos sis, adulescens. Sag. Siquidem hanc vendidero pretio suo.


Tox.

580

At qui aut hoc emptore vendes pulchre, aut alio non potis.


S.


Esne tu huic amicus? T. Tam quam di omnes qui caelum colunt.


Dor.


Tum tu mi es inimicus certus. nam generi lenonio

35

numquam ullus deus tam benignus fuit, qui fuerit propitius.


Sag.


Hoc age. opusnest hac tibi empta? Dor. Si tibi venissest opus,

585

mihi quoque emptast; si tibi subiti nihil est, tantumdemst mihi.


Sag.


Indica, fac pretium. Dor. Tua mers est, tua indicatiost.


Tox.


Aequom hic orat. Sag. Vin bene emere? Dor. Vin tu pulchre vendere?

40

Tox.


Ego scio hercle utrumque velle. Dor. Age, indica prognariter.


S.


Prius dico: hanc mancupio nemo tibi dabit. iam scis? D. Scio.

590

indica, minimo daturus qui sis, qui duci queat.


Tox.


Tace, tace. nimis tu quidem hercle homo stultus es pueriliter.


Dor.


Quid ita? Tox. Quia enim te ex puella prius percontari volo

45

quae ad rem referunt. Dor. Atque hercle tu me monuisti hau male.


vide sis, ego ille doctus leno paene in foveam decidi,

595

ni hic adesses. quantum est adhibere hominem amicum, ubi quid geras.


Tox.


Quo genere aut qua in patria nata sit aut quibus parentibus,


ne temere hanc te emisse dicas suasu atque impulsu meo,

50

volo te percontari. Dor. Quin laudo, inquam, consilium tuom.


T.


Nisi molestum est, percontari hanc paucis hic volt. S. Maxime,

600

suo arbitratu. Tox. Quid stas? adi sis tute atque ipse itidem roga,


ut tibi percontari liceat quae velis; etsi mihi


dixit dare potestatem eius; sed ego te malo tamen,

55

eumpse adire, ut ne contemnat te ille. Dor. Satis recte mones.


hospes, volo ego hanc percontari. Sag. A terra ad caelum, quid lubet.


Dor.

605

Iube dum eam hoc accedat ad me. Sag. I sane ac morem illi gere.


percontare, exquire quid vis. Tox. Age, age nunc tu, in proelium


vide ut ingrediare auspicato. Vir. Liquidumst auspicium, tace.

60

curabo ut praedati pulchre ad castra convertamini.


Tox.


Concede istuc, ego illam adducam. Dor. Age, ut rem esse in nostram putas.


T.

610

Ehodum huc, virgo. vide sis quid agas. V. Taceas, curabo ut voles.


Tox.


Sequere me. adduco hanc, si quid vis ex hac percontarier.


D.


Enim volo te adesse. T. Hau possum quin huic operam dem hospiti,

65

quoi erus iussit. quid si hic non volt me adesse una? Sag. Immo i modo.


Tox.


Do tibi ego operam. Dor. Tibi ibidem das, ubi tu tuom amicum adiuvas.


Tox.

615

Exquire. heus tu, advigila. Vir. Satis est dictum: quamquam ego serva sum,


scio ego officium meum, ut quae rogiter vera, ut accepi, eloquar.


Tox.


Virgo, hic homo probus est. Vir. Credo. Tox. Non diu apud hunc servies.

70

Vir.


Ita pol spero, si parentes facient officium suom.


Dor.


Nolo ego te mirari, si nos ex te percontabimur

620

aut patriam tuam aut parentes. Vir. Quor ego id mirer, mi homo?


servitus mea mi interdixit, ne quid mirer meum malum.


Dor.


Noli flere. Tox. Ah, di istam perdant, ita catast et callida.

75

ut sapiens habet cor, quam dicit quod opust! Dor. Quid nomen tibist?


Tox.


Nunc metuo ne peccet. Vir. Lucridi nomen in patria fuit.


Tox.

625

Nomen atque omen quantivis iam est preti. quin tu hanc emis?


nimis pavebam, ne peccaret. expedivit. Dor. Si te emam,


mihi quoque Lucridem confido fore te. Tox. Tu si hanc emeris,

80

numquam hercle hunc mensem vortentem, credo, servibit tibi.


Dor.


Ita velim quidem hercle. Tox. Optata ut evenant, operam addito.

630

nihil adhuc peccavit etiam. Dor. Vbi tu nata es? Vir. Vt mihi


mater dixit, in culina, in angulo ad laevam manum.


Tox.


Haec erit tibi fausta meretrix: natast in calido loco,

85

ubi rerum omnium bonarum copiast saepissume.


tactust leno; qui rogaret, ubi nata esset diceret,

635

lepide lusit. Dor. At ego patriam te rogo quae sit tua.


Vir.


Quae mihi sit, nisi haec ubi nunc sum? Dor. At ego illam quaero quae fuit.


Vir.


Omne ego pro nihilo esse duco quod fuit, quando fuit:

90

tamquam hominem, quando animam ecflavit, quid eum quaeras qui fuit?


Tox.


Ita me di bene ament, sapienter. atque equidem miseret tamen.

640

sed tamen, virgo, quae patriast tua, age mi actutum expedi.


quid taces? Vir. Dico equidem: quando hic servio, haec patriast mea.


Tox.


Iam de istoc rogare omitte (non vides nolle eloqui?)

95

ne suarum se miseriarum in memoriam inducas. Dor. Quid est?


captusne est pater? Vir. Non captus, sed quod habuit perdidit.


Tox.

645

Haec erit bono genere nata: nil scit nisi verum loqui.


Dor.


Quis fuit? dic nomen. Vir. Quid illum miserum memorem qui fuit?


nunc et illum miserum et me miseram aequom est nominarier.

100

Dor.


Quoius modi is <suo> in populo habitust? Vir. Nemo quisquam acceptior:


servi liberique amabant. Tox. Hominem miserum praedicas,

650

quom et ipsus prorsus perditust et benevolentis perdidit.


Dor.


Emam, opinor. Tox. Etiam opinor? summo genere esse arbitror;


divitias tu ex istac facies. Dor. Ita di faxint. Tox. Eme modo.

105

Vir.


Iam hoc tibi dico: [iam] actutum ecastor meus pater, ubi me sciet


veniisse, ipse aderit et me abs te redimet. T. Quid nunc? D. Quid est?


Tox.

655

Audin quid ait? Vir. Nam etsi res sunt fractae, amici sunt tamen.


Dor.


Ne sis plora; libera eris actutum, si crebro cades.


vin mea esse? Vir. Dum quidem ne nimis diu tua sim, volo.

110

Tox.


Satin ut meminit libertatis? dabit haec tibi grandis bolos.


age si quid agis. ego ad hunc redeo. sequere. redduco hanc tibi.


Dor.

660

Adulescens, vin vendere istanc? Sag. Magis libet quam perdere.


Dor.


Tum tu pauca in verba confer: qui datur, tanti indica.


Sag.


Faciam ita ut te velle video, ut emas. habe centum minis.

115

Dor.


Nimiumst. Sag. Octoginta. Dor. Nimiumst. Sag. Nummus abesse hinc non potest,


quod nunc dicam. Dor. Quid id est ergo? eloquere actutum atque indica.


Sag.

665

Tuo periclo sexaginta haec dabitur argenti minis.


Dor.


Toxile, quid ago? Tox. Di deaeque te agitant irati, scelus,


qui hanc non properes destinare. D. Habeto. T. Eu, praedatu's probe.

120

non edepol minis trecentis carast. fecisti lucri.


Sag.


Heus tu, etiam pro vestimentis huc decem accedent minae.


Dor.

670

Abscedent enim, non accedent. Tox. Tace sis, non tu illum vides


quaerere ansam, infectum ut faciat? abin atque argentum petis?

123a 671a

* * atque ut dignust perit.


Dor.


Heus tu serva istum. Tox. Quin tu is intro? Dor. Abeo atque argentum affero.--




Indice Libri - Freenfo.net