Persa 4.9

Satvrio


Nisi ego illum hominem perdo, perii. atque optume


eccum ipsum ante aedes. Vir. Salve multum, mi pater.


Sat.

740

Salve, mea gnata. Dor. Ei, Persa me pessum dedit.


Vir.


Pater hic meus est. Dor. Hem, quid? pater? perii oppido.

5

quid ego igitur cesso infelix lamentarier


minas sexaginta? Sat. Ego pol te faciam, scelus,


te quoque etiam ipsum ut lamenteris. Dor. Occidi.


Sat.

745

Age ambula in ius, leno. Dor. Quid me in ius vocas?


Sat.


Illi apud praetorem dicam. sed ego in ius voco.

10

Dor.


Nonne antestaris? Sat. Tuan ego causa, carnufex,


cuiquam mortali libero auris atteram,


qui hic commercaris civis homines liberos?


Dor.

750

Sine dicam. Sat. Nolo. Dor. Audi. Sat. Surdus sum. ambula.


sequere hac, sceleste, feles virginaria.

15

sequere hac, mea gnata, me usque ad praetorem.-- Vir. Sequor.--




Indice Libri - Freenfo.net