Persa 5.2

Dordalvs


Qui sunt qui erunt quique fuerunt quique futuri sunt posthac,


solus ego omnibus antideo facile, miserrimus hominum ut vivam.

780

perii, interii. pessimus hic mi dies hodie inluxit corruptor,


ita me Toxilus perfabricavit itaque meam rem divexavit.

5

vehiclum argenti miser eieci [amisi], neque quam ob rem eieci, habeo.


qui illum Persam atque omnis Persas atque etiam omnis personas


male di omnes perdant, ita misero Toxilus haec mihi concivit.

785

quia ei fidem non habui argenti, eo mihi eas machinas molitust;


quem pol ego ut non in cruciatum atque in compedis cogam, si vivam,

10

siquidem huc umquam erus redierit eius, quod spero--sed quid ego aspicio?


hoc vide, quae haec fabulast? hic quidem pol potant. adgrediar. o bone vir,

790

salveto, et tu, bona liberta. Tox. Dordalus hic quidemst. Sag. Quin iube adire.


Tox.


Adi, si libet. Sag. Agite, adplaudamus. Tox. Dordale, homo lepidissume, salve.


locus hic tuos est, hic accumbe. ferte aquam pedibus. praeben tu puere?

15

Dor.


Ne sis me uno digito attigeris, ne te ad terram, scelus, adfligam.


Paeg.


At tibi ego hoc continuo cyatho oculum excutiam tuum.


Dor.

795

Quid ais, crux, stimulorum tritor? quo modo me hodie versavisti,


ut me in tricas coniecisti, quo modo de Persa manus mi aditast?


Tox.


Iurgium hinc auferas, si sapias.

20

Dor.


At, bona liberta, haec scivisti et me celavisti? Lemn. Stultitiast,

800

cui bene esse licet, eum praevorti litibus. posterius istaec te


magis par agerest. Dor. Vritur cor mi. Tox. Da illi cantharum, extingue ignem, si


cor uritur, caput ne ardescat.


Dor.


Ludos me facitis, intellego.

25

Tox.


Vin cinaedum novom tibi dari, Paegnium?

805

quin elude, ut soles, quando liber locust hic.


hui, babae, basilice te intulisti et facete.


Paeg.


Decet me facetum esse, et hunc inridere


lenonem lubidost, quando dignus est.

30

Tox.


Perge ut coeperas. Paeg. Hoc, leno, tibi.


Dor.

810

Perii perculit me prope. Paeg. Em, serva rusum.


Dor.


Delude, ut lubet, erus dum hinc abest.


Paeg.


Viden ut tuis dictis pareo?


sed quin tu meis contra item dictis servis

35

atque hoc, quod tibi suadeo, facis? Dor. Quid est id?


Paeg.

815

Restim tu tibi cape crassam ac suspende te.


Dor.


Cave sis me attigas, ne tibi hoc scipione


malum magnum dem. Paeg. Vtere, te condono.


Tox.


Iam iam, Paegnium, da pausam.

40

Dor.


Ego pol vos eradicabo. Paeg. At te ille, qui supra nos habitat,

820

qui tibi male volt maleque faciet. non hi dicunt, verum ego.


Tox.


Age, circumfer mulsum, bibere da usque plenis cantharis.


iam diu factum est, postquam bibimus; nimis diu sicci sumus.


Dor.


Di faciant ut id bibatis quod vos numquam transeat.

45

Sag.


Nequeo, leno, quin tibi saltem staticulum, olim quem Hegea

825

faciebat. vide vero, si tibi satis placet. Tox. Me quoque volo


reddere, Diodorus quem olim faciebat in Ionia.


Dor.


Malum ego vobis dabo, ni abitis. Sag. Etiam muttis, impudens?


iam ego tibi, si me inritassis, Persam adducam denuo.

50

D.


[iam taceo hercle] Atque tu Persa es, qui me usque admutilavisti ad cutem.


T.

830

Tace, stulte: hic eius geminust frater. D. Hicinest? T. Ac geminissumus.


Dor.


Di deaeque et te et geminum fratrem excrucient. Sag. Qui te perdidit:


nam ego nil merui. Dor. At enim quod ille meruit, tibi id obsit volo.


Tox.


Agite sultis, hunc ludificemus. Lemn. Nisi si dignust, non opust.

55

et me haud par est. Tox. Credo eo, quia non inconciliavit, cum te emo.


Lemn.

835

At tamen non--tamen-- Tox. Cave ergo sis malo, et sequere me.


te mihi dicto audientem esse addecet, nam hercle absque me


foret et meo praesidio, hic faceret te prostibilem propediem.


sed ita pars libertinorum est: nisi patrono qui adversatust,

60

nec satis liber sibi videtur nec satis frugi nec sat honestus,

840

ni id effecit, ni ei male dixit, ni grato ingratus repertust.


Lemn.


Pol bene facta tua me hortantur, tuo ut imperio paream.


Tox.


Ego sum tibi patronus plane, qui huic pro te argentum dedi.


* graphice hunc volo ludificari. Lemn. Meo ego in loco sedulo curabo.

65

Dor.


Certo illi homines mihi nescio quid mali consulunt, quod faciant. Sag. Heus vos.


Tox.

845

Quid ais? Sag. Hicin Dordalus est leno, qui hic liberas virgines mercatur?


hicinest, qui fuit quondam fortis? D. Quae haec res est? ei, colapho me icit.


malum vobis dabo. Tox. At tibi nos dedimus dabimusque etiam. Dor. Ei, natis pervellit.


Paeg.


Licet: iam diu saepe sunt expunctae. Dor. Loquere tu etiam, frustum pueri?

70

Lemn.


Patrone mi, i intro, amabo, ad cenam.


Dor.

850

Mea Ignavia, tu nunc me inrides?


L.


Quiane te voco, bene ut tibi sit? D. Nolo mihi bene esse. L. Ne sit.


Tox.


Quid igitur? sescenti nummi quid agunt, quas turbas danunt?


Dor.


Male disperii, sciunt referre probe inimico gratiam.

75

Tox.


Satis sumpsimus supplici iam. Dor. Fateor, manus vobis do.


Tox.

855

Et post dabis sub furcis.


Sag.


Abi intro--in crucem. Dor. An me hic parum exercitum hisce


habent? Tox. Convenisse te Toxilum me *


spectatores, bene valete. leno periit. plaudite.



Indice Libri - Freenfo.net