Poenulus 5.3


Giddenes

1120

Quis pultat? Mil. Qui te proximust. Gidd. Quid vis? Mil. Eho,


novistin tu illunc tunicatum hominem qui siet?


Gidd.


Nam quem ego aspicio? pro supreme Iuppiter,


erus meus hic quidem est, mearum alumnarum pater,

5

Hanno Carthaginiensis. Mil. Ecce autem mala.

1125

[praestrigiator hic quidem Poenus probust,


perduxit omnis ad suam sententiam.]


Gidd.


O mi ere, salve, Hanno, insperatissume


mihi tuisque filiis, salve atque--eho,

10

mirari noli neque me contemplarier.

1130

cognoscin Giddenenem ancillam tuam?


Han.


Novi. sed ubi sunt meae gnatae? id scire expeto.


Gidd.


Apud aedem Veneris. Han. Quid ibi faciunt? dic mihi.


Gidd.


Aphrodisia hodie Veneris est festus dies:

15

oratum ierunt deam, ut sibi esset propitia.


Mil.

1135

Pol satis scio, impetrarunt, quando hic hic adest.


Agor.


Eho an huius sunt illae filiae? Gidd. Ita ut praedicas.


tua pietas nobis plane auxilio fuit,


quom huc advenisti hodie in ipso tempore;

20

namque hodie earum mutarentur nomina

1140

facerentque indignum genere quaestum corpore.


Pver


Auamma illi. Gidd. Hauon bane silli in mustine.


Gidd.


Mepstaetemes tas dum et alanna cestimim.


Agor.


Quid illi locuti sunt inter se? dic mihi.

25

Han.


Matrem hic salutat suam, haec autem hunc filium.

1145

tace atque parce muliebri supellectili.


Agor.


Quae east supellex? Han. Clarus clamor. Agor. Sine modo.


Han.


Tu abduc hosce intro; et una nutricem simul


iube hanc abire hinc ad te. Agor. Fac quod imperat.

30

Mil.


Sed quis illas tibi monstrabit? Agor. Ego doctissume.


Mil.

1150

Abeo igitur. Agor. Facias modo quam memores mavelim.


patruo advenienti cena curetur volo.


Mil.


Lachanna vos, quos ego iam detrudam ad molas,


inde porro ad puteum atque ad robustum codicem.

35

ego faxo hospitium hoc leniter laudabitis.--


Agor.

1155

Audin tu, patrue? dico, ne dictum neges:


tuam mihi maiorem filiam despondeas.


Han.


Pactam rem habeto. Agor. Spondesne igitur? Han. Spondeo.


Agor.


Mi patrue, salve. nam nunc es plane meus.

40

nunc demum ego cum illa fabulabor libere.

1160

nunc, patrue, si vis tuas videre filias,


me sequere. Han. Iamdudum equidem cupio, et te sequor.


Agor.


[Quid si eamus illis obviam? Han. At ne intervias


praeterbitamus metuo. magne Iuppiter,

45

restitue certas mi ex incertis nunc opes.


Agor.

1165

Ego quidem meos amores mecum confido fore.]


sed eccas video ipsas. Han. Haecine meae sunt filiae?


quantae e quantillis iam sunt factae. Agor. Scin quid est?


tragicae sunt: in calones sustolli solent.

50

Mil.


[Opino hercle hodie, quod ego dixi per iocum,

1170

id eventurum esse et severum et serium,


ut haec inveniantur hodie esse huius filiae.


Agor.


Pol istuc quidem iam certum est. tu istos, Milphio,


abduce intro. nos hasce hic praestolabimur.]




Indice Libri - Freenfo.net