Poenulus 5.4


Adelphasivm


Fuit hodie operae pretium cuivis qui amabilitati animum adiceret,

1175

oculis epulas dare, delubrum qui hodie ornatum eo visere venit.


deamavi ecastor illi hodie lepidissima munera meretricum,


digna dea venustissima Venere, neque contempsi eius opes hodie.

5

tanta ibi copia venustatum aderat, in suo quique loco sita munde.


aras tus, murrinus, omnis odor


complebat. haud sordere visust

1180

festus dies, Venus, nec tuom fanum:

1180

tantus ibi clientarum erat numerus,

10

quae ad Calydoniam venerant Venerem.


Anterastilis


Certo enim, quod quidem ad nos duas


attinuit, praepotentes pulchre


pacisque potentes, soror, fuimus,


neque ab iuventute inibi inridiculo

15

habitae, quod pol,


soror, ceteris omnibus factumst.


Ad.


Malim istuc aliis videatur, quam uti tu te, soror, conlaudes.


Ant.

1185

Spero equidem. Ad. Et pol ego, quom, ingeniis quibus sumus atque aliae, gnosco;


eo sumus gnatae genere, ut deceat nos esse a culpa castas.

20

Han.


Iuppiter, qui genus colis alisque hominum, per quem vivimus vitalem aevom,


quem penes spes vitae sunt hominum omnium, da diem hunc sospitem quaeso,


rebus meis agundis, ut quibus annos multos carui quasque <e> patria

1190

perdidi parvas redde is libertatem, invictae praemium ut esse sciam pietati.


Agor.


Omnia faciet Iuppiter faxo,

25

nam mi est obnoxius et me


metuit. Han. Tace quaeso.


Agor.

1191a

Ne lacruma, patrue.


Ant.


Vt volup est homini, mea soror, si quod agit cluet victoria;


sicut nos hodie inter alias praestitimus pulchritudine.


Ad.


Stulta, soror, magis es quam volo. an tu eo pulchra videre, obsecro,

30 1195

si tibi illi non os oblitumst fuligine?


Agor.


O patrue, o patrue mi. Han. Quid est,


fratris mei gnate, gnate, quid vis? expedi.


Agor.


At enim hoc volo agas. Han. At enim ago istuc.


Agor.


<O> patrue mi patruissime.

35

Han.


Quid est? Agor. Est lepida et lauta. ut sapit.


Han.


Ingenium patris habet quod sapit.


Ag.


Quae res? iam diu edepol sapientiam tuam haec quidem abusast.

1200

nunc hinc sapit, hinc sentit, quidquid sapit, ex meo amore.


Ad.


Non eo genere sumus prognatae, tam etsi sumus servae, soror,

40

ut deceat nos facere quicquam quod homo quisquam inrideat.


multa mulierum sunt vitia, sed hoc e multis maxumumst,


quom sibi nimis placent minusque addunt operam, uti placeant viris.


Ant.

1205

Nimiae voluptatist quod in extis nostris portentumst, soror,


quodque haruspex de ambabus dixit. Agor. Velim de me aliquid dixerit.

45

Ant.


Nos fore invito domino nostro diebus paucis liberas.


id ego nisi quid di aut parentes faxint, qui sperem hau scio.


Agor.


Mea fiducia hercle haruspex, patrue, his promisit, scio,

1210

libertatem, quia me amare hanc scit. Ad. Soror, sequere hac. An. Sequor.


Han.


Prius quam abitis, vos volo ambas. nisi piget, consistite.

50

Ad.


Quis revocat? Ag. Qui bene volt vobis facere. Ad. Facere occasiost.


sed quis homost? Ag. Amicus vobis. Ad. Qui quidem inimicus non siet.


Ag.


Bonus est hic homo, mea voluptas. Ad. Pol istum malim quam malum.


Agor.

1215

Siquidem amicitiast habenda, cum hoc habendast. Ad. Hau precor.


Agor.


Multa bona volt vobis facere. Ad. Bonus bonis bene feceris.

55

Han.


[Gaudio ero vobis. Ad. At edepol nos voluptati tibi.


Han.


Libertatique. Ad. Istoc pretio tuas nos facile feceris.]


Agor.


Patrue mi, ita me di amabunt, ut ego, si sim Iuppiter,

1220

iam hercle ego illam uxorem ducam et Iunonem extrudam foras.


ut pudice verba fecit, cogitate et commode,

60

ut modeste orationem praebuit. Han. Certo haec meast.


sed ut astu sum adgressus ad eas. Agor. Lepide hercle atque commode.


Han.


Pergo etiam temptare? Agor. In pauca confer: sitiunt qui sedent.


Han.

1225

Quid istic? quod faciundumst cur non agimus? in ius vos voco.


Agor.


Nunc, patrue, tu frugi bonae es. tene. vin ego hanc adprendam?

65

Ad.


An patruos est, Agorastocles, tuos hic? Agor. Iam faxo scibis.


nunc pol ego te ulciscar probe, nam faxo--mea eris sponsa.


Han.


Ite in ius, ne moramini. antestare me atque duce.


Agor.

1230

Ego te antestabor, postea hanc amabo atque amplexabor.


sed illud quidem volui dicere--immo hercle dixi quod volebam.

70

Han.


Moramini. in ius vos voco, nisi honestiust prehendi.


Ad.


Quid in ius vocas nos? quid tibi debemus? Agor. Dicet illi.


Ad.


Etiam me meae latrant canes? Agor. At tu hercle adludiato:

1235

dato mihi pro offa savium, pro osse linguam obicito.


ita hanc canem faciam tibi oleo tranquilliorem.

75

Han.


Ite si itis. Ad. Quid nos fecimus tibi? Han. Fures estis ambae.


Ad.


Nosne tibi? Han. Vos inquam. Agor. Atque ego scio. Ad. Quid id furtist? Agor. Hunc rogato.


Han.


Quia annos multos filias meas celavistis clam me,

1240

atque equidem ingenuas liberas summoque genere gnatas.


Ad.


Numquam mecastor reperies tu istuc probrum penes nos.

80

Agor.


Da pignus, ni nunc perieres, in savium, uter utri det.


Ad.


Nil tecum ago, apscede opsecro. Ag. Atque hercle mecum agendum est.


nam hic patruos meus est, pro hoc mihi patronus sim necesse est;

1245

et praedicabo quo modo [vos] furta faciatis multa


quoque modo huius filias apud vos habeatis servas,

85

quas vos ex patria liberas surruptas esse scitis.


Ad.


Vbi sunt eae? aut quas, opsecro? Ag. Satis iam sunt maceratae.


H.


Quid si eloquamur? Ag. Censeo hercle, patrue. Ad. Misera timeo,

1250

quid hoc sit negoti, mea soror; ita stupida sine animo asto.


Han.


Advortite animum, mulieres. primum, si id fieri possit,

90

ne indigna indignis di darent, id ego evenire vellem;


nunc quod boni mihi di danunt, vobis vostraeque matri,


eas dis est aequom gratias nos agere sempiternas,

1255

quom nostram pietatem adprobant decorantque di immortales.


vos meae estis ambae filiae et hic est cognatus vester,

95

huiusce fratris filius, Agorastocles. Ad. Amabo,


num hi falso oblectant gaudio nos? Agor. At ita me di servent,


ut hic pater est vester. date manus. Ad. Salve, insperate nobis

1260

pater, te complecti nos sine. Ant. Cupite atque exspectate


pater, salve. Ad. Ambae filiae sumus. Ant. Amplectamur ambae.

100

Agor.


Quis me amplectetur postea? Han. Nunc ego sum fotunatus,


multorum annorum miserias nunc hac voluptate sedo.


Ad.


Vix hoc videmur credere. Han. Magis qui credatis dicam.

1265

nam vostra nutrix primum me cognovit. Ad. Vbi ea, amabo, est?


Han.


Apud hunc est. Agor. Quaeso, qui lubet tam diu tenere collum?

105

omitte saltem tu altera. nolo ego istuc. Ad. Enicas me.

105a 1267a

* * *


prius quam tibi desponderit. Agor. Mitto. Ad. Sperate, salve.


Han.


Condamus alter alterum ergo in nervom bracchialem.

1270

quibus nunc in terra melius est? Agor. Eveniunt digna dignis.


Han.


Tandem huic cupitum contigit. Ag. O Apella, o Zeuxis pictor,

110

cur numero estis mortui, hoc exemplo ut pingeretis?


nam alios pictores nil moror huius modi tractare exempla.


Han.


Di deaeque omnes, vobis habeo merito magnas gratias,

1275

quom hac me laetitia adfecistis tanta et tantis gaudiis,


ut meae gnatae ad me redirent in potestatem meam.

115

Ad.


[Mi pater, tua pietas plane nobis auxilio fuit.


Agor.


Patrue, facito in memoria habeas, tuam maiorem filiam


mihi te despondisse. Han. Memini. Agor. Et dotis quid promiseris.]




Indice Libri - Freenfo.net