Pseudolus 1.4


postquam illic hinc abiit, tu astas solus, Pseudole.

395

quid nunc acturu's, postquam erili filio


largitu's dictis dapsilis? ubi sunt ea?


quoi neque paratast gutta certi consili,

5

[neque adeo argenti--neque nunc quid faciam scio.]


neque exordiri primum unde occipias habes,

400

neque ad detexundam telam certos terminos.


sed quasi poeta, tabulas cum cepit sibi,


quaerit quod nusquamst gentium, reperit tamen,

10

facit illud veri simile, quod mendacium est,


nunc ego poeta fiam: viginti minas,

405

quae nusquam nunc sunt gentium, inveniam tamen.


[atque ego me iam pridem huic daturum dixeram


et volui inicere tragulam in nostrum senem;

15

verum is nescio quo pacto praesensit prius.]


sed comprimundast vox mihi atque oratio:

410

erum eccum video huc Simonem una simul


cum suo vicino Calliphone incedere.


ex hoc sepulcro vetere viginti minas

20

effodiam ego hodie, quas dem erili filio.


nunc huc concedam, unde horum sermonem legam.




Indice Libri - Freenfo.net