Pseudolus 2.2


Harpax

595

Hi loci sunt atque hae regiones quae mi ab ero sunt demonstratae,


ut ego oculis rationem capio quam mi ita dixit erus meus miles,


septumas esse aedis a porta ubi ille habitet leno, quoi iussit


symbolum me ferre et hoc argentum. nimis velim, certum qui id mihi faciat,

5

Ballio leno ubi hic habitat.


Ps.

600

[St, tace, tace, meus hic est homo, ni omnes di atque homines deserunt.]


novo consilio nunc mihi opus est,

7a 601a

nova res subito mi haec obiectast:


hoc praevortar principio; illa omnia missa habeo, quae ante agere occepi.


iam pol ego hunc stratioticum nuntium advenientem probe percutiam.

10

Harp.


Ostium pultabo atque intus evocabo aliquem foras.


Ps.

605

Quisquis es, compendium ego te facere pultandi volo;


nam ego precator et patronus foribus processi foras.


Harp.


Tune es Ballio? Ps. Immo vero ego eius sum Subballio.


Harp.


Quid istuc verbist? Ps. Condus promus sum, procurator peni.

15

Harp.


Quasi te dicas atriensem. Ps. Immo atriensi ego impero.


Harp.

610

Quid tu, servon es an liber? Ps. Nunc quidem etiam servio.


Harp.


Ita videre, et non videre dignus qui liber sies.


Ps.


Non soles respicere te, quom dicis iniuste alteri?


H.


Hunc hominem malum esse oportet. P. Di me servant atque amant,

20

nam haec mihi incus est: procudam ego hodie hinc multos dolos.


H.

615

Quid illic secum solus loquitur? P. Quid ais tu, adulescens? H. Quid est?


Ps.


Esne tu an non es ab illo milite Macedonio,


servos eius qui hinc a nobis est mercatus mulierem,


qui argenti ero meo lenoni quindecim dederat minas,

25

quinque debet? Harp. Sum. sed ubi tu me novisti gentium

620

aut vidisti aut conlocutu's? nam equidem Athenas antidhac


numquam veni, neque te vidi ante hunc diem umquam oculis meis.


Ps.


Quia videre inde esse; nam olim quom abiit, argento haec dies


praestitutast, quoad referret nobis, neque dum rettulit.

30

H.

625

Immo adest. P. Tun attulisti? H. Egomet. P. Quid dubitas dare?


Harp.


Tibi ego dem? Ps. Mihi hercle vero, qui res rationesque eri


Ballionis curo, argentum accepto [expenso] et quoi debet dato.


Harp.


Si quidem hercle etiam supremi promptas thensauros Iovis,


tibi libellam argenti numquam credam. Ps. Dum tu sternuas,

35 630

res erit soluta. Harp. Vinctam potius sic servavero.


Ps.


Vae tibi, tu inventu's vero, meam qui furcilles fidem.


quasi mihi non sescenta tanta soli soleant credier.


Harp.


Potest ut alii ita arbitrentur et ego ut ne credam tibi.


Ps.


Quasi tu dicas me te velle argento circumducere.

40

Harp.

635

Immo vero quasi tu dicas quasique ego autem id suspicer.


sed quid est tibi nomen? Ps. Servos est huic lenoni Surus,


eum esse me dicam. Surus sum. H. Surus? P. Id est nomen mihi.


Harp.


Verba multa facimus. erus si tuos domi est, quin provocas,


ut id agam quod missus huc sum, quidquid est nomen tibi?

45

Ps.

640

Si intus esset, evocarem. verum si dare vis mihi,


magis erit solutum, quasi ipsi dederis. Harp. At enim scin quid est?


reddere hoc, non perdere erus me misit. nam certo scio,


hoc febrim tibi esse, quia non licet huc inicere ungulas.


ego, nisi ipsi Ballioni, nummum credam nemini.

50

Ps.

645

At illic nunc negotiosust: res agitur apud iudicem.


Harp.


Di bene vortant. at ego quando eum esse censebo domi,


rediero. tu epistulam hanc a me accipe atque illi dato.


nam istic sumbolust inter erum meum et tuom de muliere.


Ps.


Scio equidem: [ut] qui argentum adferret atque expressam imaginem

55 650

suam huc ad nos, cum eo aiebat velle mitti mulierem.


nam hic quoque exemplum reliquit eius. Harp. Omnem rem tenes.


Ps.


Quid ego ni teneam? Harp. Dato istunc sumbolum ergo illi. P. Licet.


sed quid est tibi nomen? Harp. Harpax. Ps. Apage te, Harpax, hau places;


huc quidem hercle haud ibis intro, ne quid harpax feceris.

60

Harp.

655

Hostis vivos rapere soleo ex acie: eo hoc nomen mihi est.


Ps.


Pol te multo magis opinor vasa ahena ex aedibus.


Harp.


Non ita est. sed scin quid te oro, Sure? Ps. Sciam si dixeris.


Harp.


Ego devortor extra portam huc in tabernam tertiam,


apud anum illam doliarem, claudam crassam, Chrysidem.

65

Ps.

660

Quid nunc vis? Harp. Inde ut me arcessas, erus tuos ubi venerit.


Ps.


Tuo arbitratu, maxume. Harp. Nam ut lassus veni de via,


me volo curare. Ps. Sane sapis et consilium placet.


sed vide sis ne in quaestione sis, quando arcessam, mihi.


Harp.


Quin ubi prandero, dabo operam somno. Ps. Sane censeo.

70

Harp.

665

Numquid vis? Ps. Dormitum ut abeas. Harp. Abeo.-- Ps. Atque audin, Harpage?


iube sis te operiri: beatus eris, si consudaveris.




Indice Libri - Freenfo.net