Pseudolus 4.1


Psevdolvs

905

Si umquam quemquam di immortales voluere esse auxilio adiutum,


tum me et Calidorum servatum volunt esse et lenonem extinctum,


quom te adiutorem genuerunt mihi tam doctum hominem atque astutum.


sed ubi illic est? sumne ego homo insipiens, qui haec mecum egomet loquar solus?

5

dedit verba mihi hercle, ut opinor:

5a 909a

malus cum malo stulte cavi.

910

tum pol ego interii, homo si ille abiit, neque hoc opus quod volui hodie efficiam.


sed eccum video verbeream statuam: ut it, ut magnifice infert sese.


ehem, te hercle ego circumspectabam, nimis metuebam male, ne abiisses.


Simia


Fuit meum officium ut facerem, fateor.

10

Ps.

913a

Vbi restiteras? Sim. Vbi mihi libitum est.

10

Ps.


Istuc * ego satis scio. Sim. Quor ergo quod scis me rogas?


Ps.

915

At hoc volo monere te. Sim. Monendus ne me moneas.


Ps.


Nimis tandem ego aps te contemnor.


Sim.


Quippe ego te ni contemnam,


stratioticus homo qui cluear?

15

Ps.


Iam hoc volo quod occeptumst agi. Sim. Numquid agere aliud me vides?


Ps.

920

Ambula ergo cito. Sim. Immo otiose volo.


Ps.


Haec ea occasiost: dum ille dormit, volo


tu prior ut occupes adire.


Sim.


Quid properas? placide, ne time.

19a 923a

ita ille faxit Iuppiter,

20

ut ille palam ibidem adsiet,

20a 924a

quisquis illest, qui adest a milite.

925

numquam edepol erit ille potior

21a 925a

Harpax quam ego. habe animum bonum:


pulchre ego hanc explicatam tibi rem dabo.


sic ego illum dolis atque mendaciis


in timorem dabo militarem advenam,

25

ipsus sese ut neget esse eum qui siet

930

meque ut esse autumet qui ipsus est. Ps. Qui potest?


Sim.


Occidis me, cum istuc rogitas. Ps. O hominem lepidum.


Sim.


Te quoque etiam dolis atque mendaciis,


qui magister mihi es, antidibo, ut scias.

30

Ps.


Iuppiter te mihi servet. Sim. Immo mihi.

935

sed vide, ornatus hic me satin condecet?


Ps.

935a

Optume habet. Sim. Esto.


Ps.


Tantum tibi boni di immortales duint quantum tu tibi optes;


nam si exoptem, quantum dignu's tantum dent, minus nihilo sit.


neque ego hoc homine quemquam vidi magis malum et maleficum.

35

Sim.

938a

Tun id mihi? Ps. Taceo.

35

sed ego quae tibi bona dabo et faciam, si hanc sobrie rem accurassis.


Sim.

940

Potin ut taceas? memorem immemorem facit qui monet quod memor mem


teneo, omnia in pectore condita sunt, meditati sunt mihi doli docte.


Ps.


Probus est hic homo. Sim. Neque hic est neque ego. Ps. At vide ne titubes. Sim. Potin ut taceas?


Ps.


Ita me di ament-- Sim. Ita non facient: mera iam mendacia fundes.

40

Ps.


Vt ego ob tuam, Simia, perfidiam te amo et metuo et magni facio.


Sim.

945

Ego istuc aliis dare condidici: mi optrudere non potes palpum.


Ps.


Vt ego accipiam te hodie lepide, ubi effeceris hoc opus, Sim. Ha ha hae.


Ps.


Lepido victu, vino, unguentis et inter pocula pulpamentis;


ibidem una aderit mulier lepida, tibi savia super savia quae det.

45

Sim.


Lepide accipis me. Ps. Immo si efficies, tum faxo magis <id> dicas.


Sim.

950

Nisi effecero, cruciabiliter carnifex me accipito.


sed propera mihi monstrare, ubi sit os lenonis aedium.


Ps.


Tertium hoc est. Sim. St, tace, aedes hiscunt. Ps. Credo, animo malest


aedibus. Sim. Quid iam? Ps. Quia edepol ipsum lenonem evomunt.

50

Sim.


Illicinest? Ps. Illic est. Sim. Mala mercist * * Ps. Illuc sis vide,

955

ut transversus, non proversus cedit, quasi cancer solet.




Indice Libri - Freenfo.net