Pseudolus 5.2


Simo

1285

Vox viri pessumi me exciet foras.


sed quid hoc? quo modo? quid video ego?


Ps.


Cum corona ebrium Pseudolum tuom.


Sim.


Libere hercle hoc quidem. sed vide statum.

5

num mea gratia pertimescit magis?

1290

cogito, saeviter blanditerne adloquar.


sed me hoc votat vim facere nunc


quod fero, si qua in hoc spes sitast mihi.


Ps.


Vir malus viro optumo obviam it.

10

Sim.


Di te ament, Pseudole. fu i in malam crucem.


Ps.

1295

Cur ego adflictor? Sim. Quid tu, malum, in os igitur mi ebrius inructas?


Ps.


Molliter sic tene me, cave ne cadam:


non vides me ut madide madeam?


Sim.


Quae istaec audaciast, te sic interdius

15

cum corolla ebrium incedere? Ps. Lubet.


Sim.

1300

Quid, lubet? pergin ructare in os mihi?


Ps.


Suavis ructus mihi est. sic sine, Simo.


Sim.


Credo equidem potesse te, scelus,


Massici montis uberrumos quattuor

20

fructus ebibere in hora una. Ps. Hiberna addito.


Sim.

1305

Hau male mones, sed dic tamen,


unde onustam celocem agere te praedicem?


Ps.


Cum tuo filio perpotavi modo.


sed, Simo, ut probe tactus Ballio est!

25

quae tibi dixi, ut effecta reddidi!


Sim.

1310

Pessumu's homo. Ps. Mulier haec facit.


cum tuo filio libera accubat.


Sim.


Omnia, ut quicque egisti, ordine scio.


Ps.


Quid ergo dubitas dare mi argentum? Sim. Ius petis, fateor. tene.

30

Ps.


At negabas daturum esse te mihi.

1315

onera hunc hominem atque me consequere hac. Sim. Egone istum onerem? Ps. Onerabis, scio.


Sim.


Quid ego huic homini faciam? satin ultro et argentum aufert et me inridet?


Ps.


Vae victis. Sim. Vorte ergo umerum.


Ps.


Em. Sim. Hoc ego numquam ratus sum

35

fore me, ut tibi fierem supplex.

1320

heu heu heu. Ps. Desine. Sim. Doleo. Ps. Ni doleres tu, ego dolerem.


Sim.


Quid? hoc auferen, Pseudole mi, aps tuo ero? Ps. Lubentissimo corde atque animo.


Sim.


Non audes, quaeso, aliquam partem mihi gratiam facere hinc argenti?


Ps.


Non: me dices avidum esse hominem nam hinc numquam eris nummo divitior;

40

neque te mei tergi misereret, si hoc non hodie ecfecissem.


Sim.

1325

Erit ubi te ulciscar, si vivo. Ps. Quid minitare? habeo tergum.


Sim.


Age sane igitur. Ps. Redi. Sim. Quid redeam? Ps. Redi modo: non eris deceptus.


Sim.


Redeo. Ps. Simul mecum <i> potatum. Sim. Egone eam? Ps. Fac quod te iubeo:


si is, aut dimidium aut plus etiam faxo hinc feres. Sim. Eo, duc me quo vis.

45

Ps.


Quid nunc? numquid iratus es aut mihi aut filio propter has res, Simo? Sim. Nil profecto. Ps. I hac.


Bal.

1330

Te sequor. quin vocas spectatores simul?


Ps.


Hercle me isti hau solent


vocare, neque ergo ego istos;


verum si voltis adplaudere atque adprobare

50

hunc gregem et fabulam,

1335

in crastinum vos vocabo.



Indice Libri - Freenfo.net