Rudens 2.1


Piscatores

290

Omnibus modis qui pauperes sunt homines miseri vivont,


praesertim quibus nec quaestus est, nec didicere artem ullam:


necessitate quidquid est domi id sat est habendum.


nos iam de ornatu propemodum ut locupletes simus scitis:

5

hisce hami atque haec harundines sunt nobis quaestu et cultu.

295

* * ex urbe ad mare huc prodimus pabulatum:


pro exercitu gymnastico et palaestrico hoc habemus;


echinos, lopadas, ostreas, balanos captamus, conchas,


marinam urticam, musculos, plagusias striatas;

10

post id piscatum hamatilem et saxatilem aggredimur.

300

cibum captamus e mari: si eventus non evenit


neque quicquam captumst piscium, salsi lautique pure


domum redimus clanculum, dormimus incenati.


atque ut nunc valide fluctuat mare, nulla nobis spes est:

15

nisi quid conclarum capsimus, incenati sumus profecto.

305

nunc Venerem hanc veneremur bonam, ut nos lepide adiuerit hodie.




Indice Libri - Freenfo.net