Rudens 2.2




Trachalio


Animum adversavi sedulo, ne erum usquam praeterirem;


nam cum modo exibat foras, ad portum se aibat ire,


me huc obviam iussit sibi venire ad Veneris fanum.


sed quos perconter commode eccos video astare. adibo.

5 310

salvete, fures maritimi, conchitae atque hamiotae,


famelica hominum natio. quid agitis? ut peritis?


Pisc.


Vt piscatorem aequomst, fame sitique [speque] *


Trach.


* * ecquem adulescentem


huc, dum hic astatis, strenua facie rubicundum fortem,

10 315

qui tres secum homines duceret chlamydatos cum machaeris,

10a 315a

vidistis <vos> venire * ? *


Pisc.


Nullum istac facie ut praedicas venisse huc scimus. Trach. Ecquem


recalvom ac silanum senem, statutum, ventriosum,


tortis superciliis, contracta fronte, fraudulentum,


deorum odium atque hominum, malum, mali viti probrique plenum,

15 320

qui duceret mulierculas duas secum satis venustas?


Pisc.


Cum istius modi virtutibus operisque natus qui sit,


eum quidem ad carnificem est aequius quam ad Venerem commeare.


Trach.


At si vidistis, dicite. Pisc. Huc profecto nullus venit.


vale.-- Trach. Valete. credidi: factum est quod suspicabar,

20 325

data verba ero sunt, leno abit scelestus exulatum,


in navem ascendit, mulieres avexit: hariolus sum.


is huc erum etiam ad prandium vocavit, sceleris semen.


nunc quid mihi meliust, quam ilico hic opperiar erum dum veniat?


eadem, sacerdos Veneria haec si quid amplius scit,

25 330

si videro, exquisivero: faciet me certiorem.




Indice Libri - Freenfo.net