Rudens 3.2


Trachalio

615

Pro Cyrenenses populares, vostram ego imploro fidem,


agricolae, accolae propinqui qui estis his regionibus,


ferte opem inopiae atque exemplum pessumum pessum date.


vindicate, ne impiorum potior sit pollentia

5

quam innocentum, qui se scelere fieri nolunt nobiles.

620

statuite exemplum impudenti, date pudori praemium,


facite hic lege potius liceat quam vi victo vivere.


currite huc in Veneris fanum, vostram iterum imploro fidem,


qui prope hic adestis quique auditis clamorem meum,

10

ferte suppetias qui Veneri Veneriaeque antistitae

625

more antiquo in custodelam suom commiserunt caput,


praetorquete iniuriae prius collum quam ad vos pervenat.


Da.


Quid istuc est negoti? Tr. Per ego haec genua te optestor, senex,


quisquis es-- Daem. Quin tu ergo omitte genua et quid sit mi expedi

15

<quod tu>multues. Trach. Teque oro et quaeso, si speras tibi

630

hoc anno multum futurum sirpe et laserpicium


eamque eventuram exagogam Capuam salvam et sospitem,


atque ab lippitudine usque siccitas ut sit tibi,


[ Daem. Sanun es? Trach. Seu tibi confidis fore multam magudarim]

20

ut te ne pigeat dare operam mihi quod te orabo, senex.


Daem.

635

At ego te per crura et talos tergumque obtestor tuom,


ut, tibi ulmeam ni deesse speres virgidemiam


et tibi eventuram hoc anno uberem messem mali,


ut mi istuc dicas negoti quid sit, quod tumultues.

25

Trach.


Qui lubet maledicere? equidem tibi bona optavi omnia.


Daem.

640

Bene equidem tibi dico, qui te digna ut eveniant precor.


Tr.


Obsecro, hoc praevortere ergo. Da. Quid negotist? Tr. Mulieres


duae innocentes intus hic sunt, tui indigentes auxili,


quibus advorsum ius legesque insignite iniuria hic

30

facta est fitque in Veneris fano; tum sacerdos Veneria

645

indigne adflictatur. Daem. Quis homo est tanta confidentia,


qui sacerdotem violare audet? sed eae mulieres


quae sunt? aut quid is iniqui fit? Trach. Si das operam, eloquar.


Veneris signum sunt amplexae. nunc <homo audacissimus>

35

eas deripere volt. eas ambas esse oportet <liberas>.


Daem.

650

Quis istic est qui deos tam parvi pendit? <paucis expedi>.


Trach.


Fraudis sceleris parricidi periuri plenis<simus>,


legirupa impudens impurus inverecundissimus,


uno verbo absolvam, lenost: quid illum porro praedicem?

40

Daem.


Edepol infortunio hominem praedicas donabilem.


Trach.

655

Qui sacerdoti scelestus faucis interpresserit.


Daem.


At malo cum magno suo fecit hercle. ite istinc foras,


Turbalio, Sparax. ubi estis? Trach. I obsecro intro, subveni


illis. Daem. Iterum haud imperabo. sequimini hac. Trach. Age nunciam,

45

iube oculos elidere, itidem ut sepiis faciunt coqui.


Daem.

660

Proripite hominem pedibus huc itidem quasi occisam suem.--


Trach.


Audio tumultum. opinor, leno pugnis pectitur.


nimis velim improbissimo homini malas edentaverint.


sed eccas ipsae huc egrediuntur timidae e fano mulieres.




Indice Libri - Freenfo.net