Rudens 3.5




Daem.

780

Vtrum tu, leno, cum malo lubentius


quiescis an sic sine malo, si copiast?


Labr.


Ego quae tu loquere flocci non facio, senex.


meas quidem te invito et Venere et summo Iove

5

de ara capillo iam deripiam. Daem. Tange dum.


Labr.

785

Tangam hercle vero. Daem. Agedum ergo, accede huc modo.


Labr.


Iube dum recedere istos ambo illuc modo.


Daem.


Immo ad te accedent. Labr. Non hercle equidem censeo.


Daem.


Quid ages, si accedent propius? Labr. Ego recessero.

10

verum, senex, si te umquam in urbe offendero,

790

numquam hercle quisquam me lenonem dixerit,


si te non ludos pessimos dimisero.


Daem.


Facito istuc quod minitare; sed nunc interim,


si illas attigeris, dabitur tibi magnum malum.

15

Labr.


Quam magnum vero? Daem. Quantum lenoni sat est.


Labr.

795

Minacias ego flocci non faciam tuas,


equidem has te invito iam ambas rapiam. Daem. Tange dum.


Labr.


Tangam hercle vero. Daem. Tanges, at scin quo modo?


i dum, Turbalio, curriculo, adfert<o domo>

20

duas clavas. Labr. Clavas? Daem. Sed probas. propera cito.

800

ego te hodie faxo recte acceptum, ut dignus es.


Labr.


Eheu, scelestus galeam in navi perdidi;


nunc mi opportuna hic esset, salva si foret.


licet saltem istas mi appellare? Daem. Non licet.

25 805

ehem, optime edepol eccum clavator advenit.


Labr.


Illud quidem edepol tinnimentum est auribus.


Daem.


Age accipe illinc alteram clavam, Sparax.


age, alter istinc, alter hinc adsistite.


adsistite ambo. sic. audite nunciam:

30 810

si hercle illic illas hodie digito tetigerit


invitas, ni istunc istis invitassitis


usque adeo donec qua domum abeat nesciat,


periistis ambo. si appellabit quempiam,


vos respondetote istinc istarum vicem;

35 815

sin ipse abire hinc volet, quantum potest


extemplo amplectitote crura fustibus.


Labr.


Etiam me abire hinc non sinent? Daem. Dixi satis.


et ubi ille servos cum ero huc advenerit,


qui erum accersivit, itote extemplo domum.

40 820

curate haec sultis magna diligentia.--


Labr.


Heu hercle, ne istic fana mutantur cito:


iam hoc Herculi est, Veneris fanum quod fuit,


ita duo destituit signa hic cum clavis senex.


non hercle quo hinc nunc gentium aufugiam scio,

45 825

ita nunc mi utrumque saevit, et terra et mare.


Palaestra. Lor. Quid vis? Labr. Apage, controversia est,


haec quidem Palaestra, quae respondit, non mea est.


heus, Ampelisca. Lor. alter Cave sis infortunio.


Labr.


Vltro te. signa ut homines satis recte monent.

50 830

sed vobis dico, heus vos, num molestiaest,


me adire ad illas propius? Lor. Nil nobis quidem.


Labr.


Numquid molestum mihi erit? Lor. Nil, si caveris.


Labr.


Quid est quod caveam? Lor. Em, a crasso infortunio.


Labr.


Quaeso hercle, abire ut liceat. Lor. Abeas, si velis.

55

Labr.

835

Bene hercle factum. habeo vobis gratiam.


[non] accedam potius. Lor. Illic astato ilico.


Labr.


Edepol proveni nequiter multis modis.


certumst hasce hodie usque obsidione vincere.




Indice Libri - Freenfo.net