Stichus 1.3




Gelasimvs

155

Famem ego fuisse suspicor matrem mihi,


nam postquam natus sum, satur numquam fui.


neque quisquam melius referet matri gratiam

3a 157a

[quam ego meae matri refero invitissimus.]


neque rettulit, quam ego refero meae matri Fami.

5

nam illa me in alvo menses gestavit decem,

160

at ego illam in alvo gesto plus annos decem.


atque illa puerum me gestavit parvolum,


quo minus laboris cepisse illam existumo:


ego non pauxillulam in utero gesto famem,

10

verum hercle multo maximam et gravissimam;

165

uteri dolores mihi oboriuntur cotidie,


sed matrem parere nequeo, nec quid agam scio.


<atque> auditavi saepe hoc volgo dicier,


solere elephantum gravidam perpetuos decem

15

esse annos; eius ex semine haec certost fames,

170

nam iam complures annos utero haeret meo.


nunc si ridiculum hominem quaerat quispiam,


venalis ego sum cum ornamentis omnibus;


inanimentis explementum quaerito.

20

Gelasimo nomen mi indidit parvo pater,

175

quia inde iam a pausillo puero ridiculus fui.


propter pauperiem hoc adeo nomen repperi,


eo quia paupertas fecit ridiculus forem;


nam illa artis omnis perdocet, ubi quem attigit.

25

per annonam caram dixit me natum pater:

180

propterea, credo, nunc essurio acrius.


sed generi nostro haec redditast benignitas:


nulli negare soleo, siquis me essum vocat.


oratio una interiit hominum pessume,

30

atque optuma hercle meo animo et scitissuma,

185

qua ante utebantur: 'veni illo ad cenam, sic face,


promitte vero, ne gravare. est commodum?


volo inquam fieri, non amittam quin eas.'


nunc reppererunt iam ei verbo vicarium

35

(nihili quidem hercle verbumst ac vilissimum):

190

'vocem te ad cenam, nisi egomet cenem foris.'


ei hercle ego verbo lumbos diffractos velim,


ni vere perierit, si cenassit domi.


haec verba subigunt me uti mores barbaros

40

discam atque ut faciam praeconis compendium

195

itaque auctionem praedicem, ipse ut venditem.


Crocotivm


Hic illest parasitus, quem arcessitum missa sum.


quae loquitur auscultabo prius quam conloquar.


Gel.


Sed curiosi sunt hic complures mali,

45

alienas res qui curant studio maximo,

200

quibus ipsis nullast res, quam procurent, sua:


ei quando quem auctionem facturum sciunt,


adeunt, perquirunt quid sit causae ilico:


alienum aes cogat an pararit praedium,

50

uxorin sit reddenda dos divortio.

205

eos omnis tametsi hercle haud indignos iudico


qui multum miseri sint, laborent, nil moror:


dicam auctionis causam, ut damno gaudeant;


nam curiosus nemo est quin sit malevolus.

54a 208a

[ipse egomet quam ob rem auctionem praedicem]

55

damna evenerunt maxuma misero mihi,

210

ita me mancupia miserum adfecerunt male,


potationes plurumae demortuae,


quot adeo cenae, quas deflevi, mortuae,


quot potiones mulsi, quae autem prandia,

60

quae inter continuom perdidi triennium.

215

prae maerore adeo miser atque aegritudine


consenui; paene sum fame emortuos.


Croc.


Ridiculus aeque nullus est quando esurit.


Gel.


Nunc auctionem facere decretumst mihi:

65

foras necessumst quidquid habeo vendere.

220

adeste sultis, praeda erit praesentium.


logos ridiculos vendo. age licemini.


qui cena poscit? ecqui poscit prandio?


hercle aestumavi prandio, cena tibi.

70

ehem, adnuistin? nemo meliores dabit.

225

[nulli meliores esse parasito sinam.]


vel unctiones Graecas sudatorias


vendo vel alias malacas, crapularias;


cavillationes, adsentatiunculas

75

ac perieratiunculas parasiticas;

230

robiginosam strigilem, ampullam rubidam,


parasitum inanem quo recondas reliquias.


haec veniisse iam opus est quantum potest,


ut decumam partem Herculi polluceam.

80

Croc.

235

Ecastor auctionem haud magni preti.


adhaesit homini ad infimum ventrem fames.


adibo ad hominem. Gel. Quis haec est quae advorsum it mihi?


Epignomi ancilla haec quidem est Crocotium.


Croc.


Gelasime, salve. Gel. Non id est nomen mihi.

85

Croc.

240

Certo mecastor id fuit nomen tibi.


Gel.


Fuit disertim, verum id usu perdidi:


nunc Miccotrogus nomine e vero vocor.


C.


Eu ecastor, risi te hodie multum. G. Quando aut quo in loco?


Croc.

245

Hic quom auctionem praedicabas, Gel. Pessuma,

90

eho an audivisti? Croc. Te quidem dignissumam.


G.


Quo nunc is? C. Ad te. G. Quid venis? C. Panegyris


rogare iussit ted ut opere maximo,


mecum simitu ut ires ad sese domum.


Gel.

250

Ego illo mehercle vero eo quantum potest.

95

iamne exta cocta sunt? quot agnis fecerat?


Croc.


Illa quidem nullum sacrificavit. Gel. Quo modo?


quid igitur me volt? Croc. Tritici modios decem


rogare, opinor [te volt]. Gel. Mene, ut ab sese petam?


Croc.

255

Immo ut a vobis mutuom nobis dares.

100

Gel.


Nega esse quod dem nec mihi nec mutuom,


neque aliud quicquam nisi hoc quod habeo pallium;


linguam quoque etiam vendidi datariam. Croc. Au,

260

nullan tibi lingua est? Gel. Quae quidem dicat 'dabo';


ventri reliqui eccam aliam quae dicat 'cedo'.

105

Croc.


Malum quidem si vis-- Gel. Haec eadem dicit tibi.


Croc.


Quid nunc? ituru's an non? Gel. Abi sane domum,

265

iam illo venturum dicito. propera atque abi.--


demiror quid illaec me ad se arcessi iusserit,


quae numquam iussit me ad se arcessi ante hunc diem,

110

postquam vir abiit eius. miror quid siet,


nisi ut periclum fiat: visam quid velit.

270

sed eccum Pinacium eius puerum. hoc vide,


satin ut facete, <aeque> atque ex pictura, astitit?


ne iste edepol vinum poculo pauxillulo

115

saepe exanclavit submerum scitissume.




Indice Libri - Freenfo.net