Stichus 3.2


Gelasimvs


Libros inspexi; tam confido quam potis,

455

me meum optenturum regem ridiculis meis.


nunc interviso, iamne a portu advenerit,


ut eum advenientem meis dictis deleniam.

5

Epig.


Hic quidem Gelasimus est parasitus, qui venit.


Gel.


Auspicio hodie optumo exivi foras:

460

mustela murem abstulit praeter pedes;


cum strena obscaevavit; spectatum hoc mihist.


nam ut illa vitam repperit hodie sibi,

10

item me spero facturum: augurium hac facit.


Epignomus hic quidemst qui astat. ibo atque adloquar.

465

<o> Epignome, ut ego nunc te conspicio libens,


ut prae laetitia lacrimae prosiliunt mihi.


valuistin usque? Epig. Sustentatumst sedulo.

15

Gel.


Propino tibi salutem plenis faucibus.


Epig.


Bene atque amice dicis. di dent quae velis.


Gel.


Cenem illi apud te, quoniam salvos advenis.


Epig.


Locatast opera nunc quidem; tam gratiast.


G.


Promitte. E. Certumst. G. Sic face inquam. E. Certa res.

20

G.


Lubente me hercle facies. E. Idem ego istuc scio.

475

quando usus veniet, fiet. Gel. Nunc ergo usus est.


Epig.


Non edepol possum. Gel. Quid gravare? censeas.


nescio quid vero habeo in mundo. Epig. I modo,


alium convivam quaerito tibi in hunc diem.

25

Gel.


Quin tu promittis? Epig. Non graver, si possiem.


Gel.

480

Vnum quidem hercle certo promitto tibi:


libens accipiam certo, si promiseris.


Ep.


Valeas. Gel. Certumnest? Ep. Certum. cenabo domi.


Gel.


[Quando quidem tu ad me non vis promittere]

30

sed--quoniam nil processit hac, ego ivero

485

apertiore magis via; ita plane loquar:


vin ad te ad cenam veniam? Epig. Si possim, velim;


verum hic apud me cenant alieni novem.


Gel.


Hau postulo equidem med in lecto accumbere:

35

scis tu me esse unisubselli virum.


Epig.

490

At ei oratores sunt popli, summi viri;


Ambracia veniunt huc legati publice.


Gel.


Ergo oratores populi, summates viri,


summi accubent, ego infimatis infimus.

40

Epig.


Haud aequomst te inter oratores accipi.


Gel.

495

Equidem hercle orator sum, sed procedit parum.


Epig.


Cras de reliquiis nos volo. multum vale.--


Gel.


Perii hercle vero plane, nihil obnoxie.


uno Gelasimo minus est quam dudum fuit.

45

certumst mustelae posthac numquam credere,

500

nam incertiorem nullam novi bestiam;


quaen eapse deciens in die mutat locum,


ea ego auspicavi in re capitali mea?


certumst amicos convocare, ut consulam

50

qua lege nunc med essurire oporteat.--




Indice Libri - Freenfo.net