Stichus 4.2


Gelasimvs


Sed ita ut occepi narrare vobis: quom hic non adfui,

580

cum amicis deliberavi iam et cum cognatis meis.


ita mi auctores fuere, ut egomet me hodie iugularem fame.


sed videone ego Pamphilippum cum fratre Epignomo? atque is est.

5

adgrediar hominem. <o> sperate Pamphilippe, o spes mea,


o mea vita, o mea voluptas, salve. salvom gaudeo

585

peregre te in patriam rediisse. Pamph. Salvo salve, Gelasime.


G.


Valuistin bene? P. Sustentatumst sedulo. G. Edepol gaudeo.


edepol ne ego nunc mihi medimnum mille esse argenti velim.

10

Epig.


Quid eo tibi opust? Gel. Hunc hercle ad cenam ut vocem, te non vocem.


Epig.


Advorsum te fabulare. Gel. Illud quidem, ambos ut vocem;

590

et equidem simitu hau maligne vos invitassem domum


ad me, sed mihi ipsi domi meae nihil est. atque hoc scitis vos.


Epig.


Edepol te vocem lubenter, si superfiat locus.

15

G.


Quin tum stans obstrusero aliquid strenue. E. Immo unum hoc potest.


G.


Quid? E. Vbi convivae abierint, tum venias. G. Vae aetati tuae.


Epig.

595

Vasa lautum, non ad cenam dico. Gel. Di te perduint.


quid ais, Pamphilippe? Pamph. Ad cenam hercle alio promisi foras.


G.


Quid, foras? P. Foras hercle vero. G. Qui malum tibi lasso libet

20

foris cenare? Pamph. Vtrum tu censes? Gel. Iuben domi cenam coqui


atque ad illum renuntiari? Pamph. Solus cenabo domi?


Gel.

600

Non enim solus: me vocato. Pamph. At ille ne suscenseat,


mea qui causa sumptum fecit. Gel. Facile excusari potest.


mihi modo ausculta, iube cenam domi coqui. Epig. Non me quidem

25

faciet auctore, hodie ut illum decipiat. Gel. Non tu hinc abis?


nisi me non perspicere censes quid agas. cave sis tu tibi,

605

nam illic homo tuam hereditatem inhiat, quasi esuriens lupus.


non tu scis, quam efflictentur homines noctu hic in via?


Pamph.


Tanto pluris qui defendant ire advorsum iussero.

30

Epig.


Non it, non it, quia tanto opere suades ne ebitat. Gel. Iube


domi mi tibique tuaeque uxori celeriter cenam coqui.

610

si hercle faxis, non opinor dices deceptum fore.


Pamph.


Per hanc tibi cenam incenato, Gelasime, esse hodie licet.


Gel.


Ibisne ad cenam foras? Pamph. Apud fratrem ceno in proxumo.

35

G.


Certumnest? P. Certum. G. Edepol te hodie lapide percussum velim.


Pamph.


Non metuo: per hortum transibo, non prodibo in publicum.


Epig.

615

Quid ais, Gelasime? Gel. Oratores tu accipis, habeas tibi.


Epig.


Tua pol refert. Gel. Enim, si quidem mea refert, opera utere.


Epig.


Posse edepol tibi opinor etiam uni locum condi *

40

ubi accubes. Pamph. Sane faciundum censeo. Gel. O lux oppidi.


Epig.


Si arte poteris accubare. Gel. Vel inter cuneos ferreos;

620

tantillum loculi, ubi catellus cubet, id mi satis est loci.


E.


Exorabo aliquo modo. veni. G. Hucine? E. Immo in carcerem;


nam hic quidem genium meliorem tuom non facies. eamus, tu.

45

Pamph.


Deos salutabo modo, poste ad te continuo transeo.--


G.


Quid igitur? E. Dixi equidem, in carcerem ires. G. Quin si iusseris,

625

eo quoque ibo. E. Di immortales, hic quidem pol summam in crucem


cena aut prandio perduci potest. Gel. Ita ingenium meumst:


quicumvis depugno multo facilius quam cum fame.

50

Epig.


Dum parasitus mi atque fratri fuisti, rem confregimus.


Gel.


Non nego ista apud te. Epig. Satis spectatast mihi iam tua felicitas;

630

nunc ego nolo ex Gelasimo mihi fieri te Catagelasimum.--


Gel.


Iamne abiisti? Gelasime, vide quid es capturus consili.


egone? tune. mihine? tibine. viden ut annonast gravis?

55

viden, benignitates hominum ut periere et prothymiae?


viden ridiculos nihili fieri, atque ipsos parasitarier?

635

numquam edepol me vivom quisquam in crastinum inspiciet diem;


nam mihi iam intus potione iuncea onerabo gulam,

640

neque ego hoc committam, ut me esse homines mortuom dicant fame.--




Indice Libri - Freenfo.net