Stichus 5.2




Sangarinvs


Salvete, Athenae, quae nutrices Graeciae,

650

sperata erilis patria, te video libens.


sed amica mea et conserva quid agat Stephanium


curaest, ut valeat. nam Sticho mandaveram,

5

salutem ut nuntiaret atque ei ut diceret


me hodie venturum, ut cenam coqueret temperi.

655

sed Stichus est hic quidem. Stichvs Fecisti, ere, facetias,


quom hoc donavisti dono tuom servom Stichum.


pro di immortales, quot ego voluptates fero,

10

quot risiones, quot iocos, quot savia,


saltationes, blanditias, prothymias.


Sang.

660

Stiche. Stich. Hem. Sang. Quid fit? Stich. Euge, Sangarine lepidissume.


fero convivam Dionysum mihique et tibi.


namque edepol cena cocta est, locus liber datust

15

mihi et tibi apud vos (nam apud nos est convivium,


ibi voster cenat cum uxore adeo et Antipho,

665

ibidem erus est noster), hoc mihi dono datumst.


Sang.


Quis somniavit aurum? Stich. Quid id ad te attinet?


proin tu lavare propera. Sang. Lautus sum. Stich. Optime,

20

[sequere ergo hac me intro. Sang. Ego vero sequor.


Stich.


] volo eluamus hodie, peregrina omnia

670

relinque, Athenas nunc colamus. sequere me.--


Sang.


Sequor, et domum redeunti principium placet.


bona scaeva strenaque obviam occessit mihi.--




Indice Libri - Freenfo.net