Trinummus 2.2






Philto


Quo illic homo foras se penetravit ex


aedibus? Lys. Pater, adsum, impera quidvis,


neque tibi ero in mora neque latebrose


me abs tuo conspectu occultabo.

5

Ph.

280

Feceris par tuis ceteris factis,


patrem tuom si percoles per pietatem.


nolo ego cum improbis te viris, gnate mi,


neque in via, neque in foro necullum sermonem exsequi


novi ego hoc saeculum moribus quibus siet:

10 285

malus bonum malum esse volt, ut sit sui similis;


turbant, miscent mores mali: rapax avarus invidus


sacrum profanum, publicum privatum habent, hiulca gens.


haec ego doleo, haec sunt quae me excruciant, haec dies


noctesque tibi canto ut caveas.

15 290

quod manu non queunt tangere tantum fas habent quo manus abstineant,


cetera: rape trahe, fuge late--lacrumas


haec mihi quom video eliciunt,


quia ego ad hoc genus hominum duravi.


quin prius me ad plures penetravi?

20 295

nam hi mores maiorum laudant, eosdem lutitant quos conlaudant.


hisce ego de artibus gratiam facio, ne colas neve imbuas ingenium.


meo modo et moribus vivito antiquis,


quae ego tibi praecipio, ea facito.


nihil ego istos moror faeceos mores, turbidos, quibus boni dedecorant se.

25 300

haec tibi si mea imperia capesses, multa bona in pectore consident.


Lys.


Semper ego usque ad hanc aetatem ab ineunte adulescentia


tuis servivi servitutem imperiis [et] praeceptis, pater.


pro ingenio ego me liberum esse ratus sum, pro imperio tuo


meum animum tibi servitutem servire aequom censui.

30

Phil.

305

Qui homo cum animo inde ab ineunte aetate depugnat suo,


utrum itane esse mavelit ut eum animus aequom censeat,


an ita potius ut parentes eum esse et cognati velint:


si animus hominem pepulit, actumst: animo servit, non sibi;


si ipse animum pepulit, dum vivit victor victorum cluet.

35 310

tu si animum vicisti potius quam animus te, est quod gaudeas.


nimio satiust, ut opust te ita esse, quam ut animo lubet:


qui animum vincunt, quam quos animus, semper probiores cluent.


Lys.


Istaec ego mi semper habui aetati integumentum meae;


ne penetrarem me usquam ubi esset damni conciliabulum

40 315

neu noctu irem obambulatum neu suom adimerem alteri


neu tibi aegritudinem, pater, parerem, parsi sedulo:


sarta tecta tua praecepta usque habui mea modestia.


Phil.


Quid exprobras? bene quod fecisti tibi fecisti, non mihi;


mihi quidem aetas actast ferme: tua istuc refert maxime.

45 320

is probus est quem paenitet quam probus sit et frugi bonae;


qui ipsus sibi satis placet, nec probus est nec frugi bonae:


[qui ipsus se contemnit, in eost indoles industriae.]


bene facta bene factis aliis pertegito, ne perpluant.


Lys.


Ob eam rem haec, pater, autumavi, quia res quaedamst quam volo

50 325

ego me abs te exorare. Phil. Quid id est? dare iam veniam gestio.


Lys.


Adulescenti hinc genere summo, amico atque aequali meo,


minus qui caute et cogitate suam rem tractavit, pater,


bene volo ego illi facere, si tu non nevis. Phil. Nempe de tuo?


Lys.


De meo: nam quod tuomst meumst, omne meumst autem tuom.

55

Phil.

330

Quid is? egetne? Lys. Eget. Phil. Habuitne rem? Lys. Habuit. Phil. Qui eam perdidit?


publicisne adfinis fuit an maritumis negotiis?


mercaturan, an venales habuit ubi rem perdidit?


L.


Nihil istorum. P. Quid igitur? L. Per comitatem edepol, pater;


praeterea aliquantum animi causa in deliciis disperdidit.

60

Phil.

335

Edepol hominem praemandatum ferme familiariter,


qui quidem nusquam per virtutem rem confregit, atque eget;


nil moror eum tibi esse amicum cum eius modi virtutibus.


Lys.


Quia sine omni malitiast, tolerare eius egestatem volo.


Phil.


De mendico male meretur qui ei dat quod edit aut bibat;

65 340

nam et illud quod dat perdit et illi prodit vitam ad miseriam.


non eo haec dico, quin quae tu vis ego velim et faciam lubens:


sed ego hoc verbum quom illi quoidam dico, praemonstro tibi,


ut ita te aliorum miserescat, ne tis alios misereat.


Lys.


Deserere illum et deiuvare in rebus advorsis pudet.

70

Phil.

345

Pol pudere quam pigere praestat, totidem litteris.


Lys.


Edepol, deum virtute dicam, pater, et maiorum et tua


multa bona bene parta habemus, bene si amico feceris


ne pigeat fecisse, ut potius pudeat si non feceris.


Phil.


De magnis divitiis si quid demas, plus fit an minus?

75

Lys.

350

Minus, pater; sed civi immuni scin quid cantari solet?


'quod habes ne habeas et illuc quod non habes habeas, malum,


quandoquidem nec tibi bene esse pote pati neque alteri.'


Phil.


Scio equidem istuc ita solere fieri; verum, gnate mi,


is est immunis, cui nihil est qui munus fungatur suom.

80

Lys.

355

Deum virtute habemus et qui nosmet utamur, pater,


et aliis qui comitati simus benevolentibus.


Phil.


Non edepol tibi pernegare possum quicquam quod velis.


cui egestatem tolerari vis? eloquere audacter patri.


Lys.


Lesbonico huic adulescenti, Charmidai filio,

85 360

qui illic habitat. Phil. Quin comedit quod fuit, quod non fuit?


Lys.


Ne opprobra, pater; multa eveniunt homini quae volt, quae nevolt.


Phil.


Mentire edepol, gnate, atque id nunc facis haud consuetudine.


nam sapiens quidem pol ipsus fingit fortunam sibi:


eo non multa quae nevolt eveniunt, nisi fictor malust.

90

Lys.

365

Multa illi opera opust ficturae, qui se fictorem probum


vitae agundae esse expetit: sed hic admodum adulescentulust.


Phil.


Non aetate, verum ingenio apiscitur sapientia;


sapienti aetas condimentum, sapiens aetati cibust.


agedum eloquere, quid dare illi nunc vis? Lys. Nil quicquam, pater;

95 370

tu modo ne me prohibeas accipere, si quid det mihi.


Phil.


An eo egestatem ei tolerabis, si quid ab illo acceperis?


L.


Eo, pater. P. Pol ego istam volo me rationem edoceas. L. Licet.


scin tu illum quo genere natus sit? Phil. Scio, adprime probo.


Lys.


Soror illi est adulta virgo grandis: eam cupio, pater,

100 375

ducere uxorem sine dote. Phil. Sine dote uxorem? Lys. Ita;


tua re salva hoc pacto ab illo summam inibis gratiam,


neque commodius ullo pacto ei poteris auxiliarier.


Phil.


Egone indotatam te uxorem ut patiar? Lys. Patiundumst, pater;


et eo pacto addideris nostrae lepidam famam familiae.

105

Phil.

380

Multa ego possum docta dicta et quamvis facunde loqui,


historiam veterem atque antiquam haec mea senectus sustinet;


verum ego quando te et amicitiam et gratiam in nostram domum


video adlicere, etsi adversatus tibi fui, istac iudico:


tibi permitto; posce, duce. Lys. Di te servassint mihi.

110 385

sed adde ad istam gratiam unum. P. Quid id est autem unum? L. Eloquar.


tute ad eum adeas, tute concilies, tute poscas. Phil. Eccere.


Lys.


Nimio citius transiges: firmum omne erit quod tu egeris.


gravius tuom erit unum verbum ad eam rem quam centum mea.


Phil.


Ecce autem in benignitate hoc repperi, negotium.

115 390

dabitur opera. Lys. Lepidus vivis. haec sunt aedes, hic habet;


Lesbonico est nomen. age, rem cura. ego te opperiar domi.--




Indice Libri - Freenfo.net