Trinummus 2.4






Lesbonicvs


Minus quindecim dies sunt, quom pro hisce aedibus


minas quadraginta accepisti a Callicle.


estne hoc quod dico, Stasime? Stasimvs Quom considero,

405

meminisse videor fieri. Lesb. Quid factumst eo?

5

Stas.


Comessum, expotum; exussum: elotum in balineis,


piscator, pistor apstulit, lanii, coqui,


holitores, myropolae, aucupes: confit cito;


non hercle minus divorse distrahitur cito,

410

quam si tu obicias formicis papaverem.

10

Lesb.


Minus hercle in istis rebus sumptumst sex minis.


Stas.


Quid quod dedisti scortis? Lesb. Ibidem una traho.


Stas.


Quid quod ego defrudavi? Lesb. Em, istaec ratio maxumast.


Stas.


Non tibi illud apparere, si sumas, potest;

415

nisi tu immortale rere esse argentum tibi.

15

Phil.


Sero atque stulte, prius quod cautum oportuit,


postquam comedit rem, post rationem putat.


Lesb.


Nequaquam argenti ratio comparet tamen.


Stas.


Ratio quidem hercle apparet: argentum oichetai.

420

minas quadraginta accepisti a Callicle,

20

et ille aedis mancipio abs te accepit? Lesb. Admodum.


Phil.


Pol opino adfinis noster aedis vendidit;


pater quom peregre veniet, in portast locus,


nisi forte in ventrem filio conrepserit.


Stas.

425

Trapezitae mille drachumarum Olympico,

25

quas de ratione dehibuisti, redditae?


Lesb.


Nempe quas spopondi. Stas. Immo 'quas dependi' inquito

26a 427a

[qua sponsione pronuper tu exactus es]


pro illo adulescente, quem tu esse aibas divitem.


L.


Factum. S. Vt quidem illud perierit. L. Factum id quoque est.

430

nam nunc eum vidi miserum et me eius miseritumst.

30

Stas.


Miseret te aliorum, tui nec miseret nec pudet.


Phil.


Tempust adeundi. Lesb. Estne hic Philto qui advenit?


is herclest ipsus. Stas. Edepol ne ego istum velim


meum fieri servom cum suo peculio.


Phil.

435

Erum atque servom plurumum Philto iubet

35

salvere, Lesbonicum et Stasimum. Lesb. Di duint


tibi, Philto, quaequomque optes. quid agit filius?


Phil.


Bene volt tibi. Lesb. Edepol mutuom mecum facit.


Stas.


Nequam illud verbumst 'bene volt', nisi qui bene facit.

440

ego quoque volo esse liber: nequiquam volo;

40

hic postulet frugi esse: nugas postulet.


Phil.


Meus gnatus me ad te misit, inter te atque nos


adfinitatem ut conciliarem et gratiam.


tuam volt sororem ducere uxorem; et mihi

445

sententia eademst et volo. Lesb. Hau nosco tuom:

45

bonis tuis rebus meas res inrides malas.


Phil.


Homo ego sum, homo tu es: ita me amabit Iuppiter,


neque te derisum advenio neque dignum puto.


verum hoc quod dixi: meus me oravit filius,

450

ut tuam sororem poscerem uxorem sibi.

50

Lesb.


Mearum me rerum novisse aequomst ordinem.


cum vostra nostra non est aequa factio.


adfinitatem vobis aliam quaerite.


Stas.


Satin tu es sanus mentis aut animi tui,

455

qui condicionem hanc repudies? nam illum tibi

55

ferentarium esse amicum inventum intellego.


Lesb.


Abin hinc dierecte? Stas. Si hercle ire occipiam, votes.


Lesb.


Nisi quid me aliud vis, Philto, respondi tibi.


Phil.


Benigniorem, Lesbonice, te mihi,

460

quam nunc experior esse, confido fore;

60

nam et stulte facere et stulte fabularier,


utrumque, Lesbonice, in aetate hau bonumst.


Stas.


Verum hercle hic dicit. Lesb. Oculum ego ecfodiam tibi,


si verbum addideris. Stas. Hercle qui dicam tamen;

465

nam si sic non licebit, luscus dixero.

65

Phil.


Ita tu nunc dicis, non esse aequiperabiles


vostras cum nostris factiones atque opes?


Lesb.


Dico. Phil. Quid? nunc si in aedem ad cenam veneris


atque ibi opulentus tibi par forte obvenerit

470

(adposita cena sit, popularem quam vocant),

70

si illi congestae sint epulae a cluentibus:


si quid tibi placeat quod illi congestum siet,


edisne an incenatus cum opulento accubes?


Lesb.


Edim, nisi si ille votet. Stas. At pol ego etsi votet

475

edim, atque ambabus malis expletis vorem,

75

et quod illi placeat praeripiam potissimum,


neque illi concedam quicquam de vita mea.


verecundari neminem apud mensam decet,


nam ibi de divinis atque humanis cernitur.


Phil.

480

Rem fabulare. Stas. Non tibi dicam dolo:

80

decedam ego illi de via, de semita,


de honore populi; verum quod ad ventrem attinet,


non hercle hoc longe, nisi me pugnis vicerit.


cena hac annona est sine sacris hereditas.


Phil.

485

Semper tu hoc facito, Lesbonice, cogites,

85

id optumum esse, tute uti sis optumus;


si id nequeas, saltem ut optumis sis proxumus.


nunc condicionem hanc, quam ego fero et quam abs te peto,


dare atque accipere, Lesbonice, te volo.

490

di divites sunt, deos decent opulentiae

90

et factiones, verum nos homunculi,


satillum animai qui quom extemplo emisimus,


aequo mendicus atque ille opulentissimus


censetur censu ad Acheruntem mortuos.


Stas.

495

Mirum quin tu illo tecum divitias feras.

95

ubi mortuos sis, ita sis ut nomen cluet.


Phil.


Nunc ut scias hic factiones atque opes


non esse neque nos tuam neglegere gratiam,


sine dote posco tuam sororem filio.

500

quae res bene vortat--habeon pactam? quid taces?

100

Stas.


Pro di immortales, condicionem quoius modi.


Phil.


Quin fabulare 'di bene vortant, spondeo'?


Stas.


Eheu ubi usus nil erat dicto, spondeo


dicebat; nunc hic, quom opus est, non quit dicere.


Lesb.

505

Quom adfinitate vostra me arbitramini

105

dignum, habeo vobis, Philto, magnam gratiam.


sed si haec res graviter cecidit stultitia mea,


Philto, est ager sub urbe hic nobis: eum dabo


dotem sorori; nam is de divitiis meis

510

solus superfit praeter vitam relicuos.

110

Phil.


Profecto dotem nil moror. Lesb. Certumst dare.


Stas.


Nostramne, ere, vis nutricem, quae nos educat,


abalienare a nobis? cave sis feceris.


quid edemus nosmet postea? Lesb. Etiam tu taces?

515

tibi ego rationem reddam? Stas. Plane periimus,

115

nisi quid ego comminiscor. Philto, te volo.


P.


Si quid vis, Stasime. S. Huc concede aliquantum. P. Licet.


Stas.


Arcano tibi ego hoc dico, ne ille ex te sciat


neve alius quisquam. Phil. Crede audacter quidlubet.


Stas.

520

Per deos atque homines dico, ne tu illunc agrum

120

tuom siris umquam fieri neque gnati tui.


ei rei argumenta dicam. Phil. Audire edepol lubet.


Stas.


Primum omnium olim terra cum proscinditur,


in quinto quoque sulco moriuntur boves.


Phil.

525

Apage, Acheruntis ostium in vostrost agro.

125

Stas.


Tum vinum prius quam coctumst pendet putidum.


Lesb.


Consuadet homini, credo. etsi scelestus est,


at mi infidelis non est. Stas. Audi cetera.


post id, frumenti quom alibi messis maximast,

530

tribus tantis illi minus redit quam opseveris.

130

Phil.


Em istic oportet opseri mores malos,


si in opserendo possint interfieri.


Stas.


Neque umquam quisquamst, quoius ille ager fuit,


quin pessume ei res vorterit: quoium fuit,

535

alii exulatum abierunt, alii emortui,

135

alii se suspendere. em nunc hic quoius est,


ut ad incitas redactust. Phil. Apage a me istum agrum.


Stas.


Magis apage dicas, si omnia ex me audiveris.


nam fulguritae sunt alternae arbores;

540

sues moriuntur angina acerrume;

140

oves scabrae sunt, tam glabrae, em, quam haec est manus.


tum autem Surorum, genus quod patientissumumst


hominum, nemo extat qui ibi sex menses vixerit:


ita cuncti solstitiali morbo decidunt.


Phil.

545

Credo ego istuc, Stasime, ita esse; sed Campans genus

145

multo Surorum iam antidit patientia.


sed istest ager profecto, ut te audivi loqui,


malos in quem omnes publice mitti decet,


sicut fortunatorum memorant insulas,

550

quo cuncti qui aetatem egerint caste suam

150

conveniant; contra istoc detrudi maleficos


aequom videtur, qui quidem istius sit modi.


Stas.


Hospitium est calamitatis: quid verbis opust?


quamvis malam rem quaeras, illic reperias.


Phil.

555

At tu hercle et illi et alibi. Stas. Cave sis dixeris

155

me tibi dixisse hoc. Phil. Dixisti arcano satis.


Stas.


Quin hic quidem cupit illum ab se abalienarier,


si quem reperire possit cui os sublinat.


Phil.


Meus quidem hercle numquam fiet. Stas. Si sapies quidem.

560

lepide hercle de agro ego hunc senem deterrui;

160

nam qui vivamus nihil est, si illum amiserit.


Phil.


Redeo ad te, Lesbonice. Lesb. Dic sodes mihi,


quid hic est locutus tecum? Phil. Quid censes? homost:


volt fieri liber, verum quod det non habet.


Lesb.

565

Et ego esse locuples, verum nequiquam volo.

165

Stas.


Licitumst, si velles; nunc, quom nihil est, non licet.


Lesb.


Quid tecum, Stasime? Stas. De istoc quod dixti modo:


si ante voluisses, esses; nunc sero cupis.


Phil.


De dote mecum convenire nil potest:

570

quid tibi lubet tute agito cum nato meo.

170

nunc tuam sororem filio posco meo.


quae res bene vortat. quid nunc? etiam consulis?


Lesb.


Quid istic? quando ita vis: di bene vortant. spondeo.


Stas.


Numquam edepol quoiquam <tam> expectatus filius

575

natus quam illuc est spondeo natum mihi.

175

di fortunabunt vostra consilia. Phil. Ita volo.


Lesb.


Sed, Stasime, abi huc ad meam sororem ad Calliclem,


dic hoc negoti quo modo actumst. Stas. Ibitur.


Lesb.


Et gratulator meae sorori. Stas. Scilicet.


Phil.

580

I hac, Lesbonice, mecum, ut coram nuptiis

180

dies constituatur; eadem haec confirmabimus.--


Lesb.


[Tu istuc cura quod iussi. ego iam hic ero.--]


dic Callicli, me ut convenat. Stas. Quin tu i modo.


Lesb.


De dote ut videat quid opus sit facto. Stas. I modo.


Lesb.

585

Nam certumst sine dote haud dare. Stas. Quin tu i modo.

185

Lesb.


Neque enim illi damno umquam esse patiar Stas. Abi modo.


Lesb.


Meam neglegentiam. Stas. I modo. Lesb. <Nullo modo>


aequom videtur quin quod peccarim Stas. I modo.


Lesb.


Potissimum mi id obsit. Stas. I modo. Lesb. O pater,

590

enumquam aspiciam te?-- Stas. I modo, i modo, i modo.

190

tandem impetravi abiret. di vestram fidem,


edepol re gesta pessume gestam probe,


si quidem ager nobis salvos est; etsi admodum


in ambiguo est etiam nunc quid ea re fuat.

595

sed id si alienatur, actumst de collo meo,

195

gestandust peregre clupeus, galea, sarcina:


effugiet ex urbe, ubi erunt factae nuptiae,


ibit istac, aliquo, in maximam malam crucem,


latrocinatum, aut in Asiam aut in Ciliciam.

600

ibo huc quo mi imperatumst, etsi odi hanc domum,

200

postquam exturbavit hic nos ex nostris aedibus.--




Indice Libri - Freenfo.net