Trinummus 3.3






Megaronides


Vt mihi rem narras, Callicles, nullo modo

730

potest fieri prosus quin dos detur virgini.


Callicles


Namque hercle honeste fieri ferme non potest,


ut eam perpetiar ire in matrimonium

5

sine dote, quom eius rem penes me habeam domi.


Meg.


Parata dos domist; nisi expectare vis,

735

ut eam sine dote frater nuptum conlocet.


post adeas tute Philtonem et dotem dare


te ei dicas, facere id eius ob amicitiam patris.

10

verum hoc ego vereor, ne istaec pollicitatio


te in crimen populo ponat atque infamiam;

740

non temere dicant te benignum virgini:


datam tibi dotem, ei quam dares, eius a patre,


ex ea largiri te illi, neque ita ut sit data

15

columem te sistere illi, et detraxe autument.


nunc si opperiri vis adventum Charmidi,

745

perlongumst: huic ducendi interea abscesserit


lubido; atque ea condicio huic vel primaria est.


Call.


Nam hercle omnia istaec veniunt in mentem mihi.

20

vide si hoc utibile magis atque in rem deputas,


ut adeam Lesbonicum, edoceam ut res se habet.

750

sed ut ego nunc adulescenti thensaurum indicem


indomito, pleno amoris ac lasciviae?


minime, minime hercle vero. nam certo scio,

25

locum quoque illum omnem, ubi situst, comederit;


quem fodere metuo, sonitum ne ille exaudiat

755

neu rem ipsam indaget, dotem dare si dixerim.


Meg.


Quo pacto ergo igitur clam dos depromi potest?


Call.


Dum occasio ei <rei> reperiatur, interim

30

ab amico alicunde mutuom argentum rogem.


Meg.


Potin est ab amico alicunde exorari? Call. Potest.


Meg.

760

Gerrae. ne tu illud verbum actutum inveneris:


'mihi quidem hercle non est quod dem mutuom.'


Call.


Malim hercle ut verum dicas, quam ut des mutuom.

35

Meg.


Sed vide consilium, si placet. Call. Quid consilist?


Meg.


Scitum, ut ego opinor, consilium inveni. Call. Quid est?


Meg.

765

Homo conducatur aliquis iam, quantum potest,


[quasi sit peregrinus. Call. Quid is scit facere postea?]


ignota facie, quae <hic> non visitata sit;

40

mendacilocum aliquem [ Call. Quid is scit facere postea?]

770

falsidicum, confidentem. Call. Quid tum postea?


Meg.


Is homo exornetur graphice in peregrinum modum;


quasi ad adulescentem a patre ex Seleucia


veniat, salutem ei nuntiet verbis patris:

45

illum bene gerere rem et valere et vivere,


et eum rediturum actutum; ferat epistulas

775

duas, eas nos consignemus, quasi sint a patre:


det alteram illi, alteram dicat tibi


dare sese velle. Call. Perge porro dicere.

50

Meg.


Seque aurum ferre virgini dotem a patre


dicat patremque id iussisse aurum tibi dare.

780

tenes iam? Call. Propemodo, atque ausculto perlubens.


Meg.


Tum tu igitur demum adulescenti aurum dabis,


ubi erit locata virgo in matrimonium.

55

Call.


Scite hercle sane. Meg. Hoc, ubi thensaurum effoderis,


suspicionem ab adulescente amoveris:

785

censebit aurum esse a patre allatum tibi,


tu de thensauro sumes. Call. Satis scite et probe;


quamquam hoc me aetatis sycophantari pudet.

60

sed epistulas quando opsignatas adferet,

60a 788a

[sed quom opsignatas attulerit epistulas]


nonne arbitraris eum adulescentem anuli

790

paterni signum novisse? Meg. Etiam tu taces?


sescentae ad eam rem causae possunt conligi:


illum quem habuit perdidit, alium post fecit novom.

65

iam si opsignatas non feret, dici hoc potest,


apud portitorem eas resignatas sibi

795

inspectasque esse. in huius modi negotio


diem sermone terere segnities merast:


quam vis sermones possunt longi texier.

70

abi ad thensaurum iam confestim clanculum,


servos ancillas amove. atque audin? Call. Quid est?


Meg.

800

Vxorem quoque eampse hanc rem uti celes face,


nam pol tacere numquam quicquamst quod queat.


quid nunc stas? quin tu hinc amoves et te moves?

75

aperi, deprome inde auri ad hanc rem quod sat est,


continuo operito denuo; sed clanculum,

805

sicut praecepi; cunctos exturba aedibus.


Call.


Ita faciam. Meg. At enim nimis longo sermone utimur,


diem conficimus quod iam properatost opus.

80

nihil est de signo quod vereare; me vide:


lepida est illa causa, ut commemoravi, dicere

810

apud portitores esse inspectas. denique


diei tempus non vides? quid illum putas,


natura illa atque ingenio? iam dudum ebriust.

85

quidvis probare poterit; tum, quod maxumumst,


adferre, non petere hinc se dicet. Call. Iam sat est.


Meg.

815

Ego sycophantam iam conduco de foro


epistulasque iam consignabo duas,


eumque huc <ad> adulescentem meditatum probe

90

mittam. Call. Eo ego igitur intro ad officium meum.


tu istuc age.-- Meg. Atto um reddam nugacissume.--




Indice Libri - Freenfo.net