Trinummus 4.2






Sycophanta


Huic ego die nomen Trinummo faciam: nam ego operam meam


tribus nummis hodie locavi ad artis nugatorias.

845

advenio ex Seleucia, Macedonia, Asia atque Arabia,


quas ego neque oculis nec pedibus umquam usurpavi meis.

5

viden egestas quid negoti dat homini misero mali,


quin ego nunc subigor trium nummum causa ut hasce epistulas


dicam ab eo homine me accepisse, quem ego qui sit homo nescio

850

neque novi, neque natus necne is fuerit, id solide scio.


Charm.


Pol hic quidem fungino generest: capite se totum tegit.

10

Hilurica facies videtur hominis, eo ornatu advenit.


Syc.


Ille qui me conduxit, ubi conduxit, abduxit domum,


quae voluit mihi dixit, docuit et praemonstravit prius,

855

quo modo quicque agerem; nunc adeo si quid ego addidero amplius,


eo conductor melius de me nugas conciliaverit.

15

ut ille me exornavit, ita sum ornatus; argentum hoc facit.


ipse ornamenta a chorago haec sumpsit suo periculo.


nunc ego si potero ornamentis hominem circumducere,

860

dabo operam, ut me esse ipsum plane sycophantam sentiat.


Charm.


Quam magis specto, minus placet mi haec hominis facies. mira sunt,

20

ni illic homost aut dormitator aut sector zonarius.


loca contemplat, circumspectat sese atque aedis noscitat.


credo edepol, quo mox furatum veniat speculatur loca.

865

magis lubidost opservare quid agat: ei rei operam dabo.


Syc.


Has regiones demonstravit mi ille conductor meus;

25

apud illas aedis sistendae mihi sunt sycophantiae.


fores pultabo. Charm. Ad nostras aedis hic quidem habet rectam viam.


hercle opinor mi advenienti hac noctu agitandumst vigilias.


Syc.

870

Aperite hoc, aperite. heus, ecquis his foribus tutelam gerit?


Ch.


Quid, adulescens, quaeris? quid vis? quid istas pultas? S. Heus senex,

30

census cum <sum>, iuratori recte rationem dedi.

30a 872a

* * *


Lesbonicum hic adulescentem quaero in his regionibus


ubi habitet, et item alterum ad istanc capitis albitudinem:

875

Calliclem aiebat vocari qui has dedit mi epistulas.


Charm.


Meum gnatum hic quidem Lesbonicum quaerit et amicum meum,

35

cui ego liberosque bonaque commendavi, Calliclem.


Syc.


Fac me, si scis, certiorem, hisce homines ubi habitent, pater.


Charm.


Quid eos quaeris? aut quis es? aut unde es? aut unde advenis?


Syc.

880

Multa simul rogitas, nescio quid expediam potissimum.


si unum quidquid singillatim et placide percontabere,

40

et meum nomen et mea facta et itinera ego faxo scias.


Charm.


Faciam ita ut vis. agedum nomen tuom primum memora mihi.


Syc.


Magnum facinus incipissis petere. Ch. Quid ita? Syc. Quia, pater,

885

si ante lucem ire occipias a meo primo nomine,


concubium sit noctis prius quam ad postremum perveneris.

45

Charm.


Opus factost viatico ad tuom nomen, ut tu praedicas.


Syc.


Est minusculum alterum, quasi vixillum vinarium.


Charm.


Quid est tibi nomen, adulescens? Syc. Pax, id est nomen mihi.

890

hoc cotidianumst. Charm. Edepol nomen nugatorium,


quasi dicas, si quid crediderim tibi, pax--periisse ilico.

50

hic homo solide sycophantast. quid ais tu, adulescens? Syc. Quid est?


Charm.


Eloquere, isti tibi quid homines debent, quos tu quaeritas?


Syc.


Pater istius adulescentis dedit has duas mi epistulas,

895

Lesbonici. is mi est amicus. Charm. Teneo hunc manifestarium.


me sibi epistulas dedisse dicit. ludam hominem probe.

55

Syc.


Ita ut occepi, si animum advortas, dicam. Charm. Dabo operam tibi.


Syc.


Hanc me iussit Lesbonico suo gnato dare epistulam,


et item hanc alteram suo amico Callicli iussit dare.


Charm.

900

Mihi quoque edepol, quom hic nugatur, contra nugari lubet.


[ubi ipse erat? Sy. Bene rem gerebat. Ch. Ergo ubi? Sy. In Seleucia.

60

Ch.


] Ab ipson istas accepisti? Syc. E manibus dedit mi ipse in manus.


Ch.


Qua facie est homo? S. Sesquipede quiddamst quam tu longior.


Charm.


Haeret haec res, siquidem ego apsens sum quam praesens longior.

905

novistin hominem? Syc. Ridicule rogitas, quicum una cibum


capere soleo. Ch. Quid est ei nomen? Syc. Quod edepol homini probo.

65

Charm.


Lubet audire. Syc. Illi edepol--illi--illi--vae misero mihi.


Charm.


Quid est negoti? Syc. Devoravi nomen imprudens modo.


Charm.


Non placet qui amicos intra dentes conclusos habet.


Syc.

910

Atque etiam modo vorsabatur mi in labris primoribus.


Charm.


Temperi huic hodie anteveni. Syc. Teneor manifesto miser.

70

Charm.


Iam recommentatu's nomen? Syc. Deum hercle me atque hominum pudet.


Ch.


Vide modo ut hominem noveris. S. Tam quam me. fieri istuc solet,


quod in manu teneas atque oculis videas, id desideres.

915

litteris recomminiscar. <C> est principium nomini.


Ch.


Callias? S. Non est. Ch. Callippus? S. Non est. Ch. Callidemides?

75

S.


Non est. Ch. Callinicus? S. Non est. Ch. Callimarchus? S. Nil agis.


neque adeo edepol flocci facio, quando egomet memini mihi.


Charm.


At enim multi Lesbonici sunt hic: nisi nomen patris

920

dices, non monstrare istos possum homines quos tu quaeritas.


quod ad exemplum est? coniectura si reperire possumus.

80

Syc.


Ad hoc exemplum est-- Charm. An Chares? an Charmides? Syc. Enim Charmides.


em istic erit. qui istum di perdant. dixi ego iam dudum tibi:

81a 923a

* * *


Charm.


Te potius bene dicere aequomst homini amico, quam male.


Syc.

925

Satin inter labra atque dentes latuit vir minimi preti?


Ch.


Ne male loquere apsenti amico. Syc. Quid ergo ille ignavissumus

85

mihi latitabat? Charm. Si appellasses, respondisset, nomine.


sed ipse ubi est? S. Pol illum reliqui ad Rhadamantem in Cecropia insula.


Ch.


Quis homo est me insipientior, qui ipse, egomet ubi sim, quaeritem?

930

sed nil disconducit huic rei. quid ais? quid hoc quod te rogo?


quos locos adiisti? Syc. Nimium mirimodis mirabiles.

90

Charm.


Lubet audire, nisi molestumst. Syc. Quin discupio dicere.


omnium primum in Pontum advecti ad Arabiam terram sumus.


Ch.


Eho an etiam Arabiast in Ponto? S. Est: non illa ubi tus gignitur,

935

sed ubi apsinthium fit atque cunila gallinacea.


Charm.


Nimium graphicum hunc nugatorem. sed ego sum insipientior,

95

qui egomet unde redeam hunc rogitem, quae ego sciam atque hic nesciat;


nisi quia lubet experiri, quo evasurust denique.


sed quid ais? quo inde isti porro? Syc. Si animum advortes, eloquar.

940

ad caput amnis, quod de caelo exoritur sub solio Iovis.


Ch.


Sub solio Iovis? S. Ita dico. Ch. E caelo? S. Atque <e> medio quidem.

100

Ch.


Eho an etiam in caelum escendisti? S. Immo horiola advecti sumus,


usque aqua advorsa per amnem. Charm. Eho an tu etiam vidisti Iovem?


Syc.


Alii di isse ad villam aiebant servis depromptum cibum.

945

deinde porro-- Charm. Deinde porro nolo quicquam praedices.


Syc.


<Sed-- Cha. Abe>o hercle, si es molestus. nam pudicum neminem,

105

<Pax, refe>rre oportet, qui aps terra ad caelum pervenerit.


Syc.


<Facia>m ita ut te velle video. sed monstra hosce homines mihi,


quos ego quaero, quibus me oportet has deferre epistulas.


Charm.

950

Quid ais? tu nunc si forte eumpse Charmidem conspexeris,


illum quem tibi istas dedisse commemoras epistulas,

110

norisne hominem? Syc. Ne tu me edepol arbitrare beluam,


qui quidem non novisse possim quicum aetatem exegerim.


an ille tam esset stultus, qui mihi mille nummum crederet

955

Philippum, quod me aurum deferre iussit ad gnatum suom


atque ad amicum Calliclem, quoi rem aibat mandasse hic suam?

115

mihi concrederet, nisi me ille et ego illum nossem approbe?


Charm.


Enim vero ego nunc sycophantae huic sycophantari volo,


si hunc possum illo mille nummum Philippum circumducere,

960

quod sibi me dedisse dixit, quem ego qui sit homo nescio


neque oculis ante hunc diem umquam vidi. eine aurum crederem,

120

quoi, si capitis res sit, nummum numquam credam plumbeum?


adgrediundust hic homo mi astu. heus, Pax, te tribus verbis volo.


Syc.


Vel trecentis. Charm. Haben tu id aurum quod accepisti a Charmide?


Syc.

965

Atque etiam Philippum, numeratum illius in mensa manu,


mille nummum. Charm. Nempe ab ipso id accepisti Charmide?

125

Syc.


Mirum quin ab avo eius aut proavo acciperem, qui sunt mortui.


Ch.


Adulescens, cedo dum istuc aurum mi. S. Quod ego aurum dem tibi?


Ch.


Quod a me te accepisse fassu's. S. Aps te accepisse? Ch. Ita loquor.


S.

970

Quis tu homo es? Ch. Qui mille nummum tibi dedi ego sum Charmides.


Syc.


Neque edepol tu is es neque hodie is umquam eris, auro huic quidem.

130

abi sis, nugator: nugari nugatori postulas.


Ch.


Charmides ego sum. S. Nequiquam hercle es, nam nihil auri fero.


nimis argute obrepsisti in eapse occasiuncula:

975

postquam ego me aurum ferre dixi, post tu factu's Charmides;


prius tu non eras, quam auri feci mentionem. nihil agis;

135

proin tu te, itidem ut charmidatus es, rursum recharmida.


Charm.


Quis ego sum igitur, siquidem is non sum qui sum? Syc. Quid id ad me attinet?


dum ille ne sis quem ego esse nolo, sis mea causa qui lubet.

980

prius non is eras qui eras: nunc is factu's qui tum non eras.


Charm.


Age si quid agis. Syc. Quid ego agam? Charm. Aurum redde. Syc. Dormitas, senex.

140

Charm.


Fassu's Charmidem dedisse aurum tibi. Syc. Scriptum quidem.


Charm.


Properas an non properas ire actutum ab his regionibus,


dormitator, prius quam ego hic te iubeo mulcari male?


Syc.

985

Quam ob rem? Charm. Quia illum quem ementitus es, ego sum ipsus Charmides,


quem tibi epistulas dedisse aiebas. Syc. Eho, quaeso, an tu is es?

145

Charm.


Is enim vero sum. Syc. Ain tu tandem? is ipsusne es? Charm. Aio. Syc. Ipsus es?


C.


Ipsus, inquam, Charmides sum. S. Ergo ipsusne es? C. Ipsissimus.


abin hinc ab oculis? Syc. Enim vero serio, quoniam advenis--

990

vapulabis meo arbitratu et novorum aedilium.


Charm.


At etiam maledicis? Syc. Immo, salvos quandoquidem advenis--

150

di te perdant, si te flocci facio an periisses prius.


ego ob hanc operam argentum accepi, te macto infortunio:


ceterum qui sis, qui non sis, floccum non interduim.

995

ibo, ad illum renuntiabo qui mihi tris nummos dedit,


ut sciat se perdidisse. ego abeo. male vive et vale.

155

qui te di omnes advenientem peregre perdant, Charmides.--


Charm.


Postquam illic hinc abiit, post loquendi libere


videtur tempus venisse atque occasio.

1000

iam dudum meum ille pectus pnngit aculeus,


quid illi negoti fuerit ante aedis meas.

160

nam epistula illa mihi concenturiat metum


in corde et illud mille nummum quam rem agat.


numquam edepol temere tinnit tintinnabulum:

1005

nisi qui illud tractat aut movet, mutumst, tacet.


sed quis hic est, qui huc in plateam cursuram incipit?

165

lubet observare quid agat: huc concessero.




Indice Libri - Freenfo.net