Trinummus 5.2






Charmides

1125

Neque fuit neque erit neque esse quemquam hominem in terra arbitror,


quoi fides fidelitasque amicum erga aequiperet tuam;


nam exaedificavisset me ex his aedibus, apsque te foret.


Callicles


Si quid amicum erga bene feci aut consului fideliter,

5

non videor meruisse laudem, culpa caruisse arbitror.

1130

[nam beneficium, homini proprium quod datur, prosumpserit,


quod datum utendumst, id repetundi copiast quando velit.]


Charm.


Est ita ut tu dicis. sed ego hoc nequeo mirari satis,


eum sororem despondisse suam in tam fortem familiam.

10

Call.


Lysiteli quidem Philtonis filio. Lys. Enim me nominat.


Charm.

1135

Familiam optumam occupavit. Lys. Quid ego cesso hos conloqui?


sed maneam etiam opinor, namque hoc commodum orditur loqui.


Ch.


Vah. Call. Quid est? Ch. Oblitus intus dudum tibi sum dicere:


modo mi advenienti nugator quidam occessit obviam,

15

nimis pergraphicus sycophanta; is mille nummum se aureum

1140

meo datu tibi ferre et gnato Lesbonico aibat meo;


quem ego nec qui esset noram, neque eum ante usquam conspexi prius.


sed quid rides? Call. Meo adlegatu venit, quasi qui aurum mihi


ferret aps te, quod darem tuae gnatae dotem, ut filius

20

tuos, quando illi a me darem, esse allatum id aps te crederet

1145

neu qui rem ipsam posset intellegere, [et] thensaurum tuom


me esse penes, atque eum [a] me lege populi patrium posceret.


Charm.


Scite edepol. Call. Megaronides communis hoc meus et tuos


benevolens commentust. Charm. Quin conlaudo consilium et probo.

25

Lys.


Quid ego ineptus, dum sermonem vereor interrumpere,

1150

solus sto nec quod conatus sum agere ago? hominis conloquar.


Ch.


Quis hic est, qui huc ad nos incedit? L. Charmidem socerum suom


Lysiteles salutat. Charm. Di dent tibi, Lysiteles, quae velis.


Call.


Non ego sum salute dignus? Lys. Immo salve, Callicles;

30

hunc priorem aequomst me habere: tunica propior palliost.


Call.

1155

Deos volo consilia vostra <vobis> recte vortere.


Charm.


Filiam meam tibi desponsam esse audio. Lys. Nisi tu nevis.


Ch.


Immo haud nolo. L. Sponden ergo tuam gnatam uxorem mihi?


Charm.


Spondeo, et mille auri Philippum dotis. Lys. Dotem nil moror.

35

Charm.


Si illa tibi placet, placenda dos quoque est quam dat tibi.

1160

postremo quod vis non duces, nisi illud quod non vis feres.


Call.


Ius hic orat. Lys. Impetrabit te advocato atque arbitro.


istac lege filiam tuam sponden mi uxorem dari?


Ch.


Spondeo. C. Et ego spondeo idem hoc. L. Oh salvete, adfines mei.

40

Charm.


Atque edepol sunt res, quas propter tibi tamen suscensui.


Lys.

1165

Quid ego feci? Charm. Meum corrumpi quia perpessu's filium.


Lys.


Si id mea voluntate factumst, <est> quod mihi suscenseas.


sed sine me hoc aps te impetrare quod volo. Ch. Quid id est? L. Scies.


si quid stulte fecit, ut ea missa facias omnia.

45

quid quassas caput? Ch. Cruciatur cor mi, et metuo. L. Quidnam id est?


Charm.

1170

Quom ille itast ut esse nolo, id crucior; metuo, si tibi


denegem quod me oras, ne te leviorem erga me putes.


non gravabor. faciam ita ut vis. Lys. Probus es. eo, ut illum evocem.


Charm.


Miserumst, male promerita, ut merita sunt, si ulcisci non licet.

50

Lys.


Aperite hoc, aperite propere et Lesbonicum, si domist,

1175

[foras] evocate: ita subitost propere quod eum conventum volo.


Lesbonicvs


Quis homo tam tumultuoso sonitu me excivit [subito] foras?


Lys.


Benevolens tuos atque amicus. Lesb. Satine salve? dic mihi.


Lys.


Recte. tuom patrem rediisse salvom peregre gaudeo.

55

Le.


Quis id ait? Ly. Ego. Le. Tun vidisti? Ly. Et tute item videas licet.


Lesb.

1180

O pater, pater mi, salve. Charm. Salve multum, gnate mi.


Lesb.


Si quid tibi, pater, laboris-- Charm. Nihil evenit, ne time:


bene re gesta salvos redeo--si tu modo frugi esse vis.


haec tibi pactast Callicli <huius> filia. Lesb. Ego ducam, pater,

60

et eam et si quam aliam iubebis. Charm. Quamquam tibi suscensui,

1185

miseria <una> uni quidem hominist adfatim. Call. Immo huic parumst,


nam si pro peccatis centum ducat uxores, parumst.


Lesb.


At iam posthac temperabo. Charm. Dicis, si facies modo.


Lys.


Numquid causaest quin uxorem cras domum ducam? Charm. [optimumst.] Licet.

65

tu in perendinum paratus sis ut ducas. ô. Plaudite.




Indice Libri - Freenfo.net