Truculentus 2.1






Ast.


Hahahae, requievi,

210

quia intro abiit odium meum.


tandem sola sum. nunc quidem meo arbitratu


loquar libere quae volam et quae lubebit.

5

huic homini amanti mea era apud nos naeniam dixit domi,


nam fundi et aedis obligatae sunt ob Amoris praedium.

215

verum apud hunc mea era sua consilia summa eloquitur libere,


magisque adeo ei consiliarius hic amicust quam auxiliarius.


dum fuit, dedit; nunc nihil habet: quod habebat nos habemus,

10

iste id habet quod nos habuimus. humanum facinus factumst.


actutum fortunae solent mutari, varia vitast:

220

nos divitem istum meminimus atque iste pauperes nos:


verterunt sese memoriae; stultus sit qui id miretur.


si eget, necessest nos pati: amavit, aequom ei factum est.

15

piaculumst miserere nos hominum rei male gerentum.


[bonis esse oportet dentibus lenam probam,

225

adripere ut quisquis veniat blandeque adloqui,


male corde consultare, bene lingua loqui.]


meretricem sentis similem esse condecet,

20

quemquem hominem attigerit, profecto ei aut malum aut damnum dare.


numquam amatoris meretricem oportet causam noscere,

230

quin, ubi nil det, pro infrequente eum mittat militia domum.


nec umquam erit probus quisquam amator nisi qui rei inimicust suae.


nugae sunt nisi, modo quom dederit, dare iam lubeat denuo;

25

is amatur hic apud nos, qui quod dedit id oblitust datum.


dum habeat, dum amet; ubi nil habeat, alium quaestum coepiat.

235

aequo animo, ipse si nihil habeat, aliis qui habent, det locum.


[probust amator, qui relictis rebus rem perdit suam.]


at nos male agere praedicant viri solere secum,

30

nosque esse avaras. qui sumus? quid male nos agimus tandem?


nam ecastor numquam satis dedit suae quisquam amicae amator,

240

neque pol nos satis accepimus neque umquam ulla satis poposcit.


nam quando sterilis est amator ab datis,


si negat se habere quod det, soli credimus,

35

nec satis accipimus, satis cum quod det non habet:


semper datores novos oportet quaerere,

245

qui de thensauris integris demus danunt.


velut hic agrestis est adulescens, qui hic habet,


nimis pol mortalis lepidus nimisque probus dator.

40

[sed is clam patrem etiam hac nocte illac


per hortum transiluit ad nos. eum volo convenire.]

250

sed est huic unus servos violentissimus,


qui ubi quamque nostrarum videt prope hasce aedis adgrediri,


item ut de frumento anseres, clamore absterret abigit;

45

ita est agrestis. sed fores, quidquid est futurum, feriam.

255

ecquis huic tutelam ianuae gerit? ecquis intus exit?




Indice Libri - Freenfo.net