Truculentus 2.2






Trvcvlentvs


Quis illic est qui tam proterve nostras aedis arietat?


Ast.


Ego sum, respice ad me. Trvc. Quid ego? nonne ego videor tibi?


quid tibi ad hasce accessio aedis est prope aut pultatio?


Ast.


Salve. Trvc. Sat mihi est tuae salutis. nil moror. non salveo?

5 260

aegrotare malim quam esse tua salute sanior.


sed volo scire, quid debetur hic tibi nostrae domi?


Ast.


Comprime sis eiram. Trvc. Eam quidem hercle tu, quae solita es, comprime,


impudens, quae per ridiculum rustico suades stuprum.


Ast.


Eiram dixi: ut decepisti! dempsisti unam litteram.

10 265

nimis quidem hic truculentust. Trvc. Pergin male loqui, mulier, mihi?


Ast.


Quid tibi ego male dico? Trvc. Quia enim me truncum lentum nominas.


nunc adeo, nisi abis actutum aut dicis quid quaeras cito,


iam hercle ego hic te, mulier, quasi sus catulos pedibus proteram.


Ast.


Rus merum hoc quidemst. Trvc. Pudendumst vero clurinum pecus.

15 270

advenisti huc te ostentatum, cum exornatis ossibus,


quia tibi suaso infecisti propudiosa pallulam?


[an eo bella es, quia accepisti armillas aeneas?]


A.


Nunc places, cum mi inclementer dicis. T. Quid hoc quod te rogo?


mancupion qui accipias, gestas tecum ahenos anulos?

20 275

pignus da ni ligneae haec sunt quas habes Victorias.


Ast.


Ne attigas me. Trvc. Egon te tangam? ita me amabit sarculum,


ut ego me ruri amplexari mavelim patulam bovem


cumque ea noctem in stramentis pernoctare perpetem,


quam tuas centum cenatas noctes mihi dono dari.

25 280

rus tu mi opprobras? ut nancta es hominem quem pudeat probri!


sed quid apud nostras negoti, mulier, est aedis tibi?


quid tu huc occursas, in urbem quotienscumque advenimus?


Ast.


Mulieres volo convenire vostras. Trvc. Quas tu mulieres


mihi narras, ubi musca nulla feminast in aedibus?

30

Ast.

285

Nullan istic mulier habitat? Trvc. Rus, inquam, abierunt. abi.


Ast.


Quid clamas, insane? Trvc. Abire hinc ni properas grandi gradu,


iam hercle ego istos fictos compositos crispos cincinnos tuos


unguentatos usque ex cerebro exvellam. Ast. Quanam gratia?


Trvc.


Quia ad foris nostras unguentis uncta es ausa accedere

35 290

quiaque istas buccas tam belle purpurissatas habes.


Ast.


Erubui mecastor misera propter clamorem tuom.


Trvc.


Itane? erubuisti? quasi vero corpori reliqueris


tuo potestatem coloris ulli capiendi, mala.


buccas rubrica, creta omne corpus intinxti tibi.

40 295

pessumae estis. Ast. Quid est quod vobis pessumae haec male fecerint?


T.


Scio ego plus quam tu arbitrare scire me. A. Quid id obsecrost


quod scias? Trvc. Erilis noster filius apud vos Strabax


ut pereat, ut eum inliciatis in malam fraudem et probrum.


Ast.


Sanus si videare, dicam: dicis contumeliam.

45 300

nemo homo hic solet perire apud nos: res perdunt suas;


ubi res perdidere, abire hinc, si volunt, salvis licet.


ego istunc non novi adulescentem vostrum. Trvc. Veron serio?


quid maceria illa ait, in horto quae est, quae in noctes singulas


latere fit minor, qua istoc ad vos damni permensust viam?

50

Ast.

305

Nil mirum (vetus est maceria) lateres si veteres ruont.


Trvc.


Ain tu vero veteres lateres ruere? numquam edepol mihi


quisquam homo mortalis posthac duarum rerum creduit,


ni ego vostra ero maiori facta denarravero.


Ast.


Estne item violentus ut tu? Trvc. Non enim ille meretriculis

55 310

munerandis rem coegit, verum parsimonia


duritiaque: quae nunc ad vos clam exportantur, pessumae;


ea vos estis exunguimini ebibitis. egone haec mussitem?


iam quidem hercle ibo ad forum atque haec facta narrabo seni,


neque istuc insegesti tergo coget examen mali.--

60

Ast.

315

Si ecastor hic homo sinapi victitet, non censeam


tam esse tristem posse. at pol ero benevolens visust suo.


verum ego illum, quamquam violentust, spero inmutari pote


blandimentis, oramentis, ceteris meretriciis;


vidi equom ex indomito domitum fieri atque alias beluas.

65 320

nunc ad eram revidebo. <sed> eccum odium progreditur meum.


tristis exit. haud convenit etiam hic dum Phronesium.




Indice Libri - Freenfo.net