Truculentus 2.3






Diniarchvs


Piscis ego credo, qui usque dum vivont lavant,


minus diu lavare quam haec lavat Phronesium.


si proinde amentur, mulieres diu quam lavant,

325

omnes amantes balneatores sient.

5

Ast.


Non quis parumper durare opperirier?


Din.


Quin hercle lassus iam sum durando miser:


mihi quoque prae lassitudine opus est <ut> lavem.


sed obsecro hercle, Astaphium, <i> intro ac nuntia

330

me adesse, ut properet suade, iam ut satis laverit.

10

A.


Licet. D. Audin etiam? A. Quid vis? D. Di me perduint,


qui te revocavi. non tibi dicebam 'i' modo?


Ast.


Quidnam revocabas? improbu's nihilique homo:


tute tibi mille passum peperisti moram.--


Din.

335

Sed quid haec hic autem tam diu ante aedis stetit?

15

nescio quem praestolata est; credo, militem.


illum student iam; quasi volturii triduo


prius praedivinant, quo die esuri sient:


illum inhiant omnes, illi est animus omnibus;

340

me nemo magis respiciet, ubi is [est] huc venerit,

20

quasi abhinc ducentos annos fuerim mortuos.


ut rem servare suave est! vae misero mihi,


post factum flector, qui antepartum perdidi.


verum nunc si qua mi obtigerit hereditas

345

magna atque luculenta, nunc postquam scio

25

dulce atque amarum quid sit ex pecunia,


ita ego illam edepol servem itaque parce victitem,


ut--nulla faxim cis dies paucos siet;


ego istos, qui nunc me culpant, confutaverim.

350

sed aestuosas sentio aperiri fores,

30

quae obsorbent quidquid venit intra pessulos.




Indice Libri - Freenfo.net