Truculentus 2.8






Phron.


Datin soleas? atque me intro actutum ducite,


nam mihi de vento miserae condoluit caput.--


Strat.


Quid mihi futurum est, cui duae ancillae dolent,


quibus te donavi? iamne abiisti? em sic datur.

5 635

quo pacto excludi, quaeso, potui planius,


quam exclusus nunc sum? pulcre ludificor. sine.


quantillo mi opere nunc persuaderi potest,


ut ego his suffringam talos totis aedibus.


num quippiam tam immutat mores mulierum?

10 640

postquam filiolum peperit, animos sustulit.


nunc quasi mi dicat: nec te iubeo neque voto


intro ire in aedis. at ego nolo, non eo.


ego faxo dicat me in diebus pauculis


crudum virum esse. sequere me hac. verbum sat est.--




Indice Libri - Freenfo.net