Truculentus 3.1






Strabax

645

Rus mane dudum hinc ire me iussit pater,


ut bubus glandem prandio depromerem.


post illoc quam veni, advenit, si dis placet,


ad villam argentum meo qui debebat patri,

5

qui ovis Tarentinas erat mercatus de patre.

650

quaerit patrem. dico esse in urbe. interrogo,


quid eum velit *


homo cruminam sibi de collo detrahit,


minas viginti mihi dat. accipio libens,

10

condo in cruminam. ille abit. ego propere minas

655

ovis in crumina hac in urbem detuli.


fuit edepol Mars meo periratus patri,


nam oves illius hau longe absunt a lupis.


nunc ego istos mundulos urbanos amasios

15

hoc ictu exponam atque omnis eiciam foras.

660

eradicarest certum cumprimis patrem,


post id locorum matrem. nunc hoc deferam


argentum ad hanc, quam mage amo quam matrem meam.


tat, ecquis intust? ecquis hoc aperit ostium?

20

Astaphivm

665

Quid istuc? alienun es, amabo, mi Strabax,


qui non extemplo <intro> ieris? Strab. Anne oportuit?


Ast.


Ita te quidem, qui es familiaris. Strab. Ibitur,


ne me morari censeas.-- Ast. Lepide facis.




Indice Libri - Freenfo.net