Truculentus 4.1






Diniarchvs


Neque gnatust neque progignetur neque potest reperirier

700

cui ego nunc <aut> dictum aut factum melius quam Veneri velim.


di magni, * ut ego laetus sum et laetitia differor.


ita ad me magna nuntiavit Cyamus hodie gaudia:

5

mea dona deamata acceptaque habita esse apud Phronesium;


quom hoc iam volup est, tum illuc nimium magnae mellinae mihi,

705

militis odiosa ingrataque habita. totus gaudeo.


mea pila est: si repudiatur miles, mulier mecum erit.


salvos sum, quia pereo; si non peream, plane perierim.

10

nunc speculabor quid ibi agatur, quis eat intro, qui foras


veniat; procul hinc observabo, meis quid fortunis fuat.

710

quia nihil habeo unum animos movi mi hic omnia agam precario




Indice Libri - Freenfo.net