Truculentus 4.3






Callicles

775

Egon tibi male dicam tibique aut male velim? ut animus meust,


propemodum expertae estis, quam ego sim mitis tranquillusque homo.


rogitavi ego vos verberatas ambas pendentis simul;


commemini, quo quicque pacto sitis confessae scio;

5

hic nunc volo scire eodem pacton sine malo fateamini.

780

quamquam vos colubrino ingenio ambae estis, edico prius,


ne duplicis habeatis linguas, ne ego bilinguis vos necem,


nisi si ad tintinnaculos voltis vos educi viros.


Ancilla


Vis subigit verum fateri, ita lora laedunt bracchia.

10

Call.


At si verum mi eritis fassae, vinclis exsolvemini.


Din.

785

Etiamnum quid sit negoti, falsus incertusque sum,


nisi quia timeo tamen, egomet <quia> quod peccavi scio.


Call.


Omnium primum diversae state--em sic, istuc volo;


neve inter vos significetis, ego ero paries. loquere tu.

15

Anc.


Quid loquar? Call. Quid puero factumst, mea quem peperit filia,

790

meo nepote? capita rerum <ede> expedite. Anc. Istae dedi.


Call.


Iam tace. accepistin puerum tu ab hac? Tonstrix Accepi. Call. Tace.


nil moror praeterea. satis es fassa. Ton. Infitias non eo.


Call.


Iam livorem verbo scapulis istoc concinnas tuis.

20

conveniunt adhuc utriusque verba. Din. Vae misero mihi,

795

mea nunc facinora aperiuntur, clam quae speravi fore.


C.


Loquere tu. qui dare te huic puerum iussit? Anc. Era maior mea.


[ Call. Quid tu, cur eum accepisti? Ton. Era med oravit minor,


puer ut <sibi> ferretur eaque ut celarentur omnia.]

25

C.


Loquere tu. quid eo fecisti puero? T. Ad meam eram detuli.


Call.

800

Quid eo puero tua era fecit? Ton. Erae meae extemplo dedit.


C.


Quoi, malum, erae? A. Duae sunt istae. C. Cave tu nisi quod te rogo.


ex te exquiro. Ton. Mater, inquam, filiae dono dedit.


C.


Plus quam dudum [inqua] loquere. T. Plus tu rogitas. C. Responde ocius:

30

quid illa cui donatus <puer> est? T. Supposivit. C. Cui? T. Sibi.


Call.

805

Pro filiolon? T. Pro filiolo. C. Di, obsecro vostram fidem,


ut facilius alia quam alia eundem puerum unum parit:


haec labore alieno puerum peperit sine doloribus.


puer quidem beatust: matres duas habet et avias duas:

35

iam metuo, patres quot fuerint. vide sis facinus muliebre.


Anc.

810

Magis pol haec malitia pertinet ad viros quam ad mulieres:


vir illam, non mulier praegnatem fecit. Call. Idem ego istuc scio.


tu bona ei custos fuisti. Anc. Plus potest qui plus valet.


vir erat, plus valebat: vicit, quod petebat abstulit.

40

Call.


Et tibi quidem hercle idem attulit magnum malum.


Anc.

815

Idem istuc ipsa, etsi tu taceas, reapse experta intellego.


Call.


Numquam te facere hodie quivi, ut is quis esset diceres.


Anc.


Tacui adhuc: nunc <non> tacebo, quando adest nec se indicat.


Din.


Lapideus sum, commovere me miser non audeo.

45

res palam omnis est, meo illic nunc sunt capiti comitia.

820

meum illuc facinus, mea stultitia est. timeo, quam mox nominer.


Call.


Loquere, filiam meam quis integram stupraverit.


Anc.


Video ego te, propter male facta qui es patronus parieti.


Din.


Neque vivos neque mortuos sum, ne<que> quid nunc faciam scio,

50

neque ut hinc abeam neque ut hunc adeam scio, timore torpeo.


Call.

825

Dicin an non? Anc. Diniarchus, quoi illam prius desponderas.


C.


Vbi is homost quem dicis? D. Adsum, Callicles. per tua obsecro


genua te, ut istuc insipienter factum sapienter feras,


mihique ignoscas quod animi impos vini vitio fecerim.

55

Call.


Non placet <qui> in mutum culpam confert, <qui non> quit loqui.

830

nam vinum si fabulari possit, se defenderet.


non vinum <viris> moderari, sed viri vino solent,


qui quidem probi sunt; verum qui improbust si quasi bibit


sive adeo caret temeto, tamen ab ingenio improbust.

60

Din.


Scio equidem quae nolo multa mi audienda ob noxiam.

835

ego tibi me obnoxium esse fateor culpae compotem.


Anc.


Callicles, vide in quaestione ne facias iniuriam:


reus solutus causam dicit, testis vinctos attines.


Call.


Solvite istas. agite, abite tu domum et tu autem domum.

65

eloquere haec erae tu: puerum reddat, si quis eum petat.

840

eamus tu in ius. Din. Quid vis in ius me ire? tu es praetor mihi.


verum te obsecro, ut tuam gnatam des mi uxorem, Callicles.


Call.


Eundem pol te iudicasse qui admisti eam rem intellego.


nam haud mansisti, dum ego darem illam: tute sumpsisti tibi.

70

nunc habeas ut nactu's. verum hoc ego te multabo bolo:

845

sex talenta magna dotis demam pro ista inscitia.


Din.


Bene agis mecum. Call. Filium istinc tuom te meliust repetere.


ceterum uxorem quam primum potest abduce ex aedibus.


ego abeo. iam illi remittam nuntium adfini meo,

75

dicam ut aliam condicionem filio inveniat suo.--


Din.

850

At ego ab hac puerum reposcam, ne mox infitias eat;


nihil est, nam eapse ultro ut factumst fecit omnem rem palam.


sed nimium pol opportune eccam eapse egreditur foras.


ne ista stimulum longum habet, quae usque illinc cor pungit meum.




Indice Libri - Freenfo.net