Truculentus 5.1






Stratophanes


Ego minam auri fero supplicium damnis ad amicam meam:


ut illud acceptum sit, prius quod perdidi, hoc addam insuper.

895

sed quid video? eram atque ancillam ante aedis. adeundae haec mihi.


quid hic vos agitis? Ph. Ne me appella <quaeso>. S. <Aha> nimium saeviter.

5

Ph.


Potine ut mihi molestus ne sis? St. Ecquid, Astaphium, litiumst?


A.


Merito ecastor tibi succenset. Ph. Egon, atque isti etiam parum


male volo. Strat. Ego, mea voluptas, si quid peccavi prius,

900

supplicium ad te hanc minam fero auri. si minus credis, respice.


Phron.


Manus vetat prius quam penes sese habeat quicquam credere.

10

puero opust cibo, opus est matri autem, <opus est> quae puerum lavit,


opus nutrici, lact ut habeat, veteris vini largiter


ut dies noctesque potet, opust ligno, opust carbonibus,

905

fasciis opus est, pulvinis, cunis, incunabulis,


oleo <opust>, opus est farina, porro opus est totum diem:

15

numquam hoc uno die efficiatur opus, quin opus semper siet;


non enim possunt militares pueri etauio exducier.


Strat.


Respice ergo, accipe hoc, qui istuc efficias opus.


Phron.

910

Cedo, quamquam parum est. Strat. Addam etiam unam minam istuc post. Phron. Parumst.


Strat.


Tuo arbitratu quod iubebis dabitur. da nunc savium.

20

Ph.


Mitte me, inquam, odiosu's. St. Nil fit, non amor, teritur dies.


plus decem pondo moris pauxillisper perdidi.


Phron.


Accipe hoc atque auferto intro. Strabax Vbi mea amicast gentium?

915

neque ruri neque hic operis quicquam facio, corrumpor situ,


ita miser cubando in lecto hic expectando obdurui.

25

sed eccam video. heus amica, quid agis? [mille]. Strat. Quis illic <est> homo?


Phron.


Quem ego ecastor mage amo quam te. * Strat. Quam me? quo modo?


Phron.


Hoc modo, ut molestus ne sis. Strat. Iam<ne> abis, postquam aurum habes?


Phron.

920

Condidi intro quod dedisti. Strab. Ades, amica, te adloquor.


Phron.


At ego ad te ibam, mea delicia. Strab. Hercle vero serio,

30

quamquam ego tibi videor stultus, gaudere aliqui me volo;


nam quamquam tu es bella, malo tuo, nisi ego aliqui gaudeo.


Ph.


Vin te amplectar, savium dem? Strab. Quidvis face <qui> gaudeam.


Strat.

925

Meosne ante oculos ego illam patiar alios amplexarier?


mortuom hercle me hodie satiust. apstine hoc, mulier, manum,

35

nisi si te mea manu ui in machaera et hunc vis mori.


Phron.


Nil halapari satiust, miles, si te amari postulas;


auro, hau ferro deterrere potes, <hunc> ne amem, Stratophanes.


Strat.

930

Qui, malum, bella aut faceta es, quae ames hominem isti modi?


Ph.


Venitne in mentem tibi quod verbum in cavea dixit histrio:

40

omnes homines ad suom quaestum callent et fastidiunt.


Strat.


Huncine hominem te amplexari tam horridum ac tam squalidum?


Ph.


Quamquam hic squalet, quam<quam> hic horret, scitus <et> bellust mihi.


Strat.

935

Dedin ego aurum-- Phron. Mihi? dedisti filio cibaria.


nunc, si hanc tecum esse speras, alia opust auri mina.

45

Strab.


Malam rem is et magnam magno opere, serva tibi viaticum.


Strat.


Quid isti debes? Phron. Tria. Strat. Quae tria nam? Phron. Vnguenta, noctem, savium.


Strat.


Par pari respondet. verum nunc saltem, <et>si <istunc> amas,

940

dan tu mihi de tuis deliciis sum quicquid pauxillulum?


Phron.


Quid id, amabo, est quod dem? dic tum super feri

50

capas dicit auaui consultam istuc mihi homo


cave faxis volnus tibi iam cui sunt dentes ferrei.


Strab.


Volgo ad se omnis intromittit. Strat. Abstine istac tu manum.


Strab.

945

Iam hercle cum magno <malo> tu vapula vir strenuos.


Strat.


Dedi ego huic aurum. Strab. At ego argentum. Strat. eat apale puram.

55

Strab.


At ego oves et lanam, et alia multa quae poscet dabo.


meliust te minis certare mecum quam minaciis.


Phron.


Lepidu's ecastor mortalis, mi Strabax, perge obsecro.


Ast.

950

Stultus atque insanus damnis certant: nos salvae sumus.


Strat.


Age prior prompta aliquid. Strab. Immo tu prior perde et peri.

60

Strat.


Em tibi talentum argenti. Philippices est, tene tibi.


Phron.


Tanto melior, noster esto--sed de vostro vivito.


Strat.


Vbi est quod tu das? solve zonam, provocator. quid times?


Strab.

955

Tu peregrinu's, hic <ego> habito: non cum zona ego ambulo:


pecua ad hanc collo in crumina ego obligata defero.

65

quid dedi! ut discinxi hominem. Strab. Immo ego vero, qui dedi.


Phron.


I intro, amabo, i, tu eris mecum; <tum> tu eris mecum quidem.


Strat.


Quid tu? quid ais? cum hocin <eris>? ego <ero> posterior, <qui> dedi?


Phron.

960

Tu dedisti iam, <hic> daturust: ictuc habeo, hoc expeto.


verum utrique mos geratur amborum ex sententia.

70

Strat.


Fiat. ut rem gnatam video, hoc accipiundumst quod datur.


Strab.


Meum quidem te lectum certe occupare non sinam.


Phron.


Lepide ecastor aucupavi atque ex mea sententia,

965

meamque ut rem video bene gestam, vostram rursum bene geram:


romabo si quis animatust facere, faciat ut sciam.

75

Veneris causa adplaudite: eius haec in tutelast fabula.


spectatores, bene valete, plaudite atque exurgite.




Indice Libri - Freenfo.net