P. Terenti Afri
      Hecyra

       

       
      A C T V S  I

      I
      Philotis · Syra
      P H I L O T I S
      Per pol quam paucos reperias meretricibus
      fidelis evenire amatores, Syra.
      60
      vel hic Pamphilus iurabat quotiens Bacchidi,
      quam sancte, uti quivis facile posset credere,
      numquam illa viva ducturum uxorem domum!
      em duxit.

      S Y R A
          ergo propterea te sedulo
      et moneo et hortor ne quoiusquam misereat,
      65
      quin spolies mutiles laceres quemque nacta sis.

      P H I L O T I S
      utine eximium neminem habeam?

      S Y R A
          neminem:
      nam nemo illorum quisquam, scito, ad te venit
      quin ita paret sese abs te ut blanditiis suis
      quam minimo pretio suam voluptatem expleat.
      70
      hiscin tu amabo non contra insidiabere?

      P H I L O T I S
      tamen pol eandem iniuriumst esse omnibus.

      S Y R A
      iniurium autem est ulcisci advorsarios,
      aut qua via te captent eadem ipsos capi?
      eheu me miseram, quor non aut istaec mihi
      75
      aetas et formast aut tibi haec sententia?
      II
      Parmeno · Philotis · Syra
      P A R M E N O
      Senex si quaeret me, modo isse dicito
      ad portum percontatum adventum Pamphili.
      audin quid dicam, Scirte? si quaeret me, uti
      tum dicas; si non quaeret, nullu' dixeris,
      80
      alias ut uti possim causa hac integra.
      sed videon ego Philotium? unde haec advenit?
      Philoti', salve multum.

      P H I L O T I S
          o salve, Parmeno.

      S Y R A
      salve mecastor, Parmeno.

      P A R M E N O
          et tu edepol, Syra.
      dic mi, ubi, Philoti', te oblectasti tam diu?

      P H I L O T I S
      85
      minime equidem me oblectavi, quae cum milite
      Corinthum hinc sum profecta inhumanissimo:
      biennium ibi perpetuom misera illum tuli.

      P A R M E N O
      edepol te desiderium Athenarum arbitror,
      Philotium, cepisse saepe et te tuom
      90
      consilium contempsisse.

      P H I L O T I S
          non dici potest
      quam cupida eram huc redeundi, abeundi a milite
      vosque hic videndi, antiqua ut consuetudine
      agitarem inter vos libere convivium.
      nam illi[c] haud licebat nisi praefinito loqui
      95
      quae illi placerent.

      P A R M E N O
          haud opinor commode
      finem statuisse orationi militem.

      P H I L O T I S
      sed quid hoc negotist? modo quae narravit mihi
      hic intu' Bacchi'? quod ego numquam credidi
      fore, ut ille hac viva posset animum inducere
      100
      uxorem habere.

      P A R M E N O
          habere autem?

      P H I L O T I S
          eho tu, an non habet?

      P A R M E N O
      habet, sed firmae haec vereor ut sint nuptiae.

      P H I L O T I S
      ita di deaeque faxint, si in rem est Bacchidis.
      sed qui istuc credam ita esse dic mihi, Parmeno.

      P A R M E N O
      non est opus prolato hoc: percontarier
      105
      desiste.

      P H I L O T I S
          nempe ea causa ut ne id fiat palam?
      ita me di amabunt, haud propterea te rogo,
      uti hoc proferam, sed ut tacita mecum gaudeam.

      P A R M E N O
      numquam tam dices commode ut tergum meum
      tuam in fidem committam.

      P H I L O T I S
          ah noli, Parmeno:
      110
      quasi tu non multo malis narrare hoc mihi
      quam ego quae percontor scire.

      P A R M E N O
          (vera haec praedicat
      et illud mihi vitiumst maxumum.) si mihi fidem
      das te tacituram, dicam.

      P H I L O T I S
          ad ingenium redis.
      fidem do: loquere.

      P A R M E N O
          ausculta.

      P H I L O T I S
          istic sum.

      P A R M E N O
          hanc Bacchidem
      115
      amabat ut quom maxume tum Pamphilus
      quom pater uxorem ut ducat orare occipit
      et haec communia omnium quae sunt patrum,
      sese senem esse dicere, illum autem unicum:
      praesidium velle se senectuti suae.
      120
      ill' primo se negare; sed postquam acrius
      pater instat, fecit animi ut incertus foret
      pudorin anne amori obsequeretur magis.
      tundendo atque odio denique effecit senex:
      despondit ei gnatam hui(u)s vicini proxumi.
      125
      usque illud visum est Pamphilo ne utiquam grave
      donec iam in ipsis nuptiis, postquam videt
      paratas nec moram ullam quin ducat dari,
      ibi demum ita aegre tulit ut ipsam Bacchidem,
      si adesset, credo ibi eiu' commiseresceret.
      130
      ubiquomque datum erat spatium solitudinis
      ut conloqui mecum una posset: «Parmeno,
      perii, quid ego egi! in quod me conieci malum!
      non potero ferre hoc, Parmeno: perii miser.»

      P H I L O T I S
      at te di deaeque perduint cum istoc odio, Lache!

      P A R M E N O
      135
      ut ad pauca redeam, uxorem deducit domum.
      nocte illa prima virginem non attigit;
      quae consecutast nox eam, nihilo magis.

      P H I L O T I S
      quid ais? cum virgine una adulescens cubuerit
      plus potu', sese illa abstinere ut potuerit?
      140
      non veri simile dici' neque verum arbitror.

      P A R M E N O
      credo ita videri tibi. nam nemo ad te venit
      nisi cupiens tui; ille invitus illam duxerat.

      P H I L O T I S
      quid deinde fit?

      P A R M E N O
          diebu' sane pauculis
      post Pamphilus me solum seducit foras
      145
      narratque ut virgo ab se integra etiam tum siet,
      seque ante quam eam uxorem duxisset domum,
      sperasse eas tolerare posse nuptias.
      «sed quam decrerim me non posse diutius
      habere, eam ludibrio haberi, Parmeno,
      150
      quin integram itidem reddam, ut accepi ab suis,
      neque honestum mihi neque utile ipsi virginist.»

      P H I L O T I S
      pium ac pudicum ingenium narras Pamphili.

      P A R M E N O
      «hoc ego proferre incommodum mi esse arbitror;
      reddi patri autem, quoi tu nil dicas viti,
      155
      superbumst. sed illam spero, ubi hoc cognoverit
      non posse se mecum esse, abituram denique.»

      P H I L O T I S
      quid interea? ibatne ad Bacchidem?

      P A R M E N O
          cotidie.
      sed ut fit, postquam hunc alienum ab sese videt,
      maligna multo et mage procax facta ilico est.

      P H I L O T I S
      160
      non edepol mirum.

      P A R M E N O
          atque ea res multo maxume
      diiunxit illum ab illa, postquam et ipse se
      et illam et hanc quae domi erat cognovit satis,
      ad exemplum ambarum mores earum existimans.
      haec, ita uti liberali esse ingenio decet,
      165
      pudens modesta incommoda atque iniurias
      viri omnis ferre et tegere contumelias.
      hic animu' partim uxori' misericordia
      devinctu', partim victus hui(u)s iniuriis
      paullatim elapsust Bacchidi atque huc transtulit
      170
      amorem, postquam par ingenium nactus est.
      interea in Imbro moritur cognatus senex
      horunc: ea ad hos redibat lege hereditas.
      eo amantem invitum Pamphilum extrudit pater.
      reliquit cum matre hic uxorem; nam senex
      175
      rus abdidit se, huc raro in urbem commeat.

      P H I L O T I S
      quid adhuc habent infirmitatis nuptiae?

      P A R M E N O
      nunc audies. primo dies complusculos
      bene convenibat sane inter eas. interim
      miris modis odisse coepit Sostratam:
      180
      neque lites ullae inter eas, postulatio
      numquam.

      P H I L O T I S
          quid igitur?

      P A R M E N O
          siquando ad eam accesserat
      confabulatum, fugere e conspectu ilico,
      videre nolle: denique ubi non quit pati,
      simulat se ad matrem accersi ad rem divinam, abit.
      185
      ubi illic dies est compluris, accersi iubet:
      dixere causam tum nescioquam. iterum iubet:
      nemo remisit. postquam accersunt saepius,
      aegram esse simulant mulierem. nostra ilico
      it visere ad eam: admisit nemo. hoc ubi senex
      190
      rescivit, heri ea causa rure huc advenit,
      patrem continuo convenit Philumenae.
      quid egerint inter se nondum etiam scio;
      nisi sane curaest quorsum eventurum hoc siet.
      habes omnem rem: pergam quo coepi hoc iter.

      P H I L O T I S
      195

      et quidem ego; nam constitui cum quodam hospite
      me esse illum conventuram.

      P A R M E N O
          di vortant bene
      quod agas!

      P H I L O T I S
          vale.

      P A R M E N O
          et tu bene vale, Philotium.

       
      A C T V S  II
      I
      Laches · Sostrata
      L A C H E S
      Pro deum atque hominum fidem, quod hoc genus est, quae haec est coniuratio!
      utin omnes mulieres eadem aeque studeant nolintque omnia
      200
      neque declinatam quicquam ab aliarum ingenio ullam reperias!
      itaque adeo uno animo omnes socrus oderunt nurus.
      viris esse advorsas aeque studiumst, simili' pertinaciast,
      in eodemque omnes mihi videntur ludo doctae ad malitiam; et
      ei ludo, si ullus est, magistram hanc esse sati' certo scio.

      S O S T R A T A
      205
      me miseram, quae nunc quam ob rem accuser nescio.

      L A C H E S
          hem
      tu nescis?

      S O S T R A T A
          non, ita me di bene ament, mi Lache,
      itaque una inter nos agere aetatem liceat.

      L A C H E S
          di mala prohibeant.

      S O S T R A T A
      meque abs te inmerito esse accusatam post modo rescisces.

      L A C H E S
          scio,
      te inmerito? an quicquam pro istis factis dignum te dici potest?
      210
      quae me et te et familiam dedecoras, filio luctum paras;
      tum autem ex amicis inimici ut sint nobis adfines facis,
      qui illum decrerunt dignum suos quoi liberos committerent.
      tu sola exorere quae perturbes haec tua inpudentia.

      S O S T R A T A
      egon?

      L A C H E S
          tu inquam, mulier, quae me omnino lapidem, non hominem putas.
      215
      an, quia ruri esse crebro soleo, nescire arbitramini
      quo quisque pacto hic vitam vostrarum exigat?
      multo melius hic quae fiunt quam illi[c] ubi sum adsidue scio.
      ideo quia, ut vos mihi domi eriti', proinde ego ero fama foris.
      iampridem equidem audivi cepisse odium tui Philumenam,
      220
      minimeque adeo [est] mirum, et ni id fecisset mage mirum foret;
      sed non credidi adeo ut etiam totam hanc odisset domum:
      quod si scissem illa hic maneret potiu', tu hinc isses foras.
      at vide quam inmerito aegritudo haec oritur mi abs te, Sostrata:
      rus habitatum abii concedens vobis et rei serviens,
      225
      sumptus vostros otiumque ut nostra res posset pati,
      meo labori haud parcens praeter aequom atque aetatem meam.
      non te pro his curasse rebu' nequid aegre esset mihi!

      S O S T R A T A
      non mea opera neque pol culpa evenit.

      L A C H E S
          immo maxume:
      sola hic fuisti: in te omnis haeret culpa sola, Sostrata.
      230
      quae hic erant curares, quom ego vos curis solvi ceteris.
      cum puella anum suscepisse inimicitias non pudet?
      illi(u)s dices culpa factum?

      S O S T R A T A
          haud equidem dico, mi Lache.

      L A C H E S
      gaudeo, ita me di ament, gnati causa; nam de te quidem
      sati' scio peccando detrimenti nil fieri potest.

      S O S T R A T A
      235
      qui scis an ea causa, mi vir, me odisse adsimulaverit
      ut cum matre plus una esset?

      L A C H E S
          quid ais? non signi hoc sat est,
      quod heri nemo voluit visentem ad eam te intro admittere?

      S O S T R A T A
      enim lassam oppido tum esse aibant: eo ad eam non admissa sum.

      L A C H E S
      tuos esse ego illi mores morbum mage quam ullam aliam rem arbitror,
      240
      et merito adeo; nam vostrarum nullast quin gnatum velit
      ducere uxorem; et quae vobis placitast condicio datur:
      ubi duxere inpulsu vostro, vostro inpulsu easdem exigunt.
      II
      Phidippus · Laches · Sostrata
      P H I D I P P U S
      Etsi scio ego, Philumena, meum ius esse ut te cogam
      quae ego imperem facere, ego tamen patrio animo victu' faciam
      245
      ut tibi concedam neque tuae lubidini advorsabor.

      L A C H E S
      atque eccum Phidippum optume video: hinc iam scibo hoc quid sit.
      Phidippe, etsi ego meis me omnibus scio esse adprime obsequentem,
      sed non adeo ut mea facilitas corrumpat illorum animos:
      quod tu si idem faceres, magis in rem et vostram et nostram id esset.
      250
      nunc video in illarum potestate esse te.

      P H I D I P P U S
          heia vero.

      L A C H E S
      adii te heri de filia: ut veni, itidem incertum amisti.
      haud ita decet, si perpetuam hanc vis esse adfinitatem,
      celare te iras. siquid est peccatum a nobis profer:
      aut ea refellendo aut purgando vobis corrigemus
      255
      te iudice ipso. sin east causa retinendi apud vos
      quia aegrast, te mihi iniuriam facere arbitror, Phidippe,
      si metui' satis ut meae domi curetur diligenter.
      at ita me di ament, haud tibi hoc concedo - [etsi] illi pater es -
      ut tu illam salvam mage velis quam ego: id adeo gnati causa,
      260
      quem ego intellexi illam haud minus quam se ipsum magni facere.
      neque adeo clam me est quam esse eum graviter laturum credam,
      hoc si rescierit: eo domum studeo haec priu' quam ille redeat.

      P H I D I P P U S
      Laches, et diligentiam vostram et benignitatem
      novi et quae dicis omnia esse ut dicis animum induco,
      265
      et te hoc mihi cupio credere: illam ad vos redire studeo
      si facere possim ullo modo.

      L A C H E S
          quae res te id facere prohibet?
      eho num quid nam accusat virum?

      P H I D I P P U S
          minime. nam postquam attendi
      magis et vi coepi cogere ut rediret, sancte adiurat
      non posse apud vos Pamphilo se absente perdurare.
      270
      aliud fortasse aliis viti est: ego sum animo leni natus:
      non possum advorsari meis.

      L A C H E S
          em Sostrata.

      S O S T R A T A
          heu me miseram!

      L A C H E S
      certumne est istuc?

      P H I D I P P U S
          nunc quidem ut videtur: sed num quid vis?
      nam est quod me transire ad forum iam oportet.

      L A C H E S
          eo tecum una.
      III
      Sostrata
      S O S T R A T A
      Edepol ne nos sumus inique aeque omnes invisae viris
      275
      propter paucas, quae omnes faciunt dignae ut videamur malo.
      nam ita me di ament, quod me accusat nunc vir, sum extra noxiam.
      sed non facile est expurgatu: ita animum induxerunt socrus
      omnis esse iniquas: haud pol mequidem; nam numquam secus
      habui illam ac si ex me esset gnata, nec qui hoc mi eveniat scio;
      280
      nisi pol filium multimodis iam exspecto ut redeat domum.
       
      A C T V S  III
      I
      Pamphilus · Parmeno
      P A M P H I L U S
      Nemini plura acerba credo esse ex amore homini umquam oblata
      quam mi. heu me infelicem, hancin ego vitam parsi perdere!
      hacin causa ego eram tanto opere cupidu' redeundi domum! hui
      quanto fuerat praestabilius ubivis gentium agere aetatem
      285
      quam huc redire atque haec ita esse miserum me resciscere!
      nam nos omnes quibus est alicunde aliquis obiectus labos,
      omne quod est interea tempu' priu' quam id rescitumst lucrost.

      P A R M E N O
      ac sic citiu' qui te expedias his aerumnis reperias:
      si non rediisses, haec irae factae essent multo ampliores.
      290
      sed nunc adventum tuom ambas, Pamphile, scio reverituras:
      rem cognosces, iram expedies, rursum in gratiam restitues.
      levia sunt quae tu pergravia esse in animum induxti tuom.

      P A M P H I L U S
      quid consolare me? an quisquam usquam gentiumst aeque miser?
      priu' quam hanc uxorem duxi habebam alibi animum amori deditum;
      295
      tamen numquam ausu' sum recusare eam quam mi obtrudit pater:
      iam in hac re, ut taceam, quoivis facile scitust quam fuerim miser.
      vix me illi<m> abstraxi atque inpeditum in ea expedivi animum meum,
      vixque huc contuleram: em nova res ortast porro ab hac quae me abstrahat.
      tum matrem ex ea re me aut uxorem in culpa inventurum arbitror;
      300
      quod quom ita esse invenero, quid restat nisi porro ut fiam miser?
      nam matri' ferre iniurias me, Parmeno, pietas iubet;
      tum uxori obnoxius sum: ita olim suo me ingenio pertulit,
      tot meas iniurias quae numquam in ullo patefecit loco.
      sed magnum nescioquid necessest evenisse, Parmeno,
      305
      unde ira inter eas intercessit quae tam permansit diu.

      P A R M E N O
      haud quidem hercle: parvom; si vis vero veram rationem exsequi,
      non maxumas quae maxumae sunt interdum irae iniurias
      faciunt; nam saepe est quibus in rebus aliu' ne iratus quidem est,
      quom de eadem causast iracundu' factus inimicissimus.
      310
      pueri inter sese quam pro levibu' noxiis iras gerunt
      quapropter? quia enim qui eos gubernat animus eum infirmum gerunt.
      itidem illae mulieres sunt ferme ut pueri levi sententia:
      fortasse unum aliquod verbum inter eas iram hanc concivisse.

      P A M P H I L U S
      abi, Parmeno, intro ac me venisse nuntia.

      P A R M E N O
          hem quid hoc est?

      P A M P H I L U S
          tace.
      315
      trepidari sentio et cursari rursum prorsum.

      P A R M E N O
          agedum, ad fores
      accedo propius. em sensistin?

      P A M P H I L U S
          noli fabularier.
      pro Iuppiter, clamorem audivi.

      P A R M E N O
          tute loqueris, me vetas.
      Myrrina intus
      M Y R R I N A
      tace obsecro, mea gnata.

      P A M P H I L U S
          matri' vox visast Philumenae.
      nullus sum.

      P A R M E N O
          quidum?

      P A M P H I L U S
          perii.

      P A R M E N O
          quam ob rem?

      P A M P H I L U S
          nescio quod magnum malum
      320
      profecto, Parmeno, me celant.

      P A R M E N O
          uxorem Philumenam
      pavitare nescioquid dixerunt: id si forte est nescio.

      P A M P H I L U S
      interii; quor mihi id non dixti?

      P A R M E N O
          quia non poteram una omnia.

      P A M P H I L U S
      quid morbi est?

      P A R M E N O
          nescio.

      P A M P H I L U S
          quid? nemon medicum adduxit?

      P A R M E N O
          nescio.

      P A M P H I L U S
      cesso hinc ire intro ut hoc quam primum quidquid est certo sciam?
      325
      quonam modo, Philumena mea, nunc te offendam adfectam?
      nam si periclum ullum in te inest, perisse me una haud dubiumst. -

      P A R M E N O
      non usu' factost mihi nunc hunc intro sequi;
      nam invisos omnis nos esse illis sentio:
      heri nemo voluit Sostratam intro admittere.
      330
      si forte morbus amplior factus siet
      (quod sane nolim, maxume eri causa mei),
      servom ilico introisse dicent Sostratae,
      aliquid tulisse comminiscentur mali
      capiti atque aetati illorum morbu' qui auctu' sit:
      335
      era in crimen veniet, ego vero in magnum malum.
      II
      Sostrata &middot; Parmeno &middot; Pamphilus
      S O S T R A T A
      Nescioquid iamdudum audio hic tumultuari misera:
      male metuo ne Philumenae mage morbus adgravescat:
      quod te, Aesculapi, et te, Salus, nequid sit huius oro.
      nunc ad eam visam.

      P A R M E N O
          heus Sostrata.

      S O S T R A T A
          hem.

      P A R M E N O
          iterum istinc excludere.

      S O S T R A T A
      340
      ehem Parmeno, tun hic eras? perii, quid faciam misera?
      non visam uxorem Pamphili, quom in proxumo hic sit aegra?

      P A R M E N O
      non visas? ne mittas quidem visendi causa quemquam.
      nam qui amat quoi odio ipsus est, bis facere stulte duco:
      laborem inanem ipsus capit et illi molestiam adfert.
      345
      tum filius tuos intro iit videre, ut venit, quid agat.

      S O S T R A T A
      quid ais? an venit Pamphilus?

      P A R M E N O
          venit.

      S O S T R A T A
          dis gratiam habeo.
      hem istoc verbo animu' mihi redit et cura ex corde excessit.

      P A R M E N O
      iam ea te causa maxume nunc hoc intro ire nolo;
      nam si remittent quidpiam Philumenae dolores,
      350
      omnem rem narrabit, scio, continuo sola soli
      quae inter vos intervenerit, unde ortumst initium irae.
      atque eccum video ipsum egredi: quam tristis[es]t!

      S O S T R A T A
          o mi gnate!

      P A M P H I L U S
      mea mater, salve.

      S O S T R A T A
          gaudeo venisse salvom. salvan
      Philumenast?

      P A M P H I L U S
          meliusculast.

      S O S T R A T A
          utinam istuc ita di faxint!
      355
      quid tu igitur lacrumas? aut quid es tam tristi'?

      P A M P H I L U S
          recte, mater.

      S O S T R A T A
      quid fuit tumulti? dic mihi: an dolor repente invasit?

      P A M P H I L U S
      ita factumst.

      S O S T R A T A
          quid morbi est?

      P A M P H I L U S
          febris.

      S O S T R A T A
          cotidiana?

      P A M P H I L U S
          ita aiunt.
      i sodes intro, consequar iam te, mea mater.

      S O S T R A T A
          fiat. -

      P A M P H I L U S
      tu pueris curre, Parmeno, obviam atque is onera adiuta.

      P A R M E N O
      360
      quid? non sciunt ipsi viam domum qua veniant?

      P A M P H I L U S
          cessas?
      III
      Pamphilus
      P A M P H I L U S
      Nequeo mearum rerum initium ullum invenire idoneum
      unde exordiar narrare quae necopinanti accidunt;
      partim quae perspexi hisce oculis, partim quae accepi auribus:
      qua me propter exanimatum citius eduxi foras.
      365
      nam modo intro me ut corripui timidus, alio suspicans
      morbo me visurum adfectam ac sensi esse uxorem: ei mihi!
      postquam me aspexere ancillae advenisse, ilico omnes simul
      laetae exclamant &laquo;venit&raquo;, id quod me repente aspexerant.
      sed continuo voltum earum sensi inmutari omnium,
      370
      quia tam incommode illic fors obtulerat adventum meum.
      una illarum interea propere praecucurrit nuntians
      me venisse: ego ei(u)s videndi cupidu' recta consequor.
      postquam intro adveni, extemplo eiu' morbum cognovi miser;
      nam neque ut celari posset tempu' spatium ullum dabat
      375
      neque voce alia ac res monebat ipsa poterat conqueri.
      postquam aspexi, &laquo;o facinus indignum&raquo; inquam et corripui ilico
      me inde lacrumans, incredibili re atque atroci percitus.
      mater consequitur: iam ut limen exirem, ad genua accidit
      lacrumans misera: miseritumst. profecto hoc sic est, ut puto:
      380
      omnibu' nobis ut res dant sese ita magni atque humiles sumus.
      hanc habere orationem mecum principio institit:
      &laquo;o mi Pamphile, abs te quam ob rem haec abierit causam vides;
      nam vitiumst oblatum virgini olim a nescioquo inprobo.
      nunc huc confugit te atque alios partum ut celaret suom.&raquo;
      385
      sed quom orata huiu' reminiscor nequeo quin lacrumem miser.
      &laquo;quaeque fors fortunast&raquo; inquit &laquo;nobis quae te hodie obtulit,
      per eam te obsecramus ambae, si ius si fas est, uti
      advorsa eiu' per te tecta tacitaque apud omnis sient.
      si umquam erga te animo esse amico sensisti eam, mi Pamphile,
      390
      sine labore hanc gratiam te uti sibi des pro illa nunc rogat.
      ceterum de redducenda id facias quod in rem sit tuam.
      parturire eam nec gravidam esse ex te solus consciu's:
      nam aiunt tecum post duobu' concubuisse [eam] mensibus.
      tum, postquam ad te venit, mensis agitur hic iam septimus:
      395
      quod te scire ipsa indicat res. nunc si potis est, Pamphile,
      maxume volo doque operam ut clam partus eveniat patrem
      atque adeo omnis. sed si id fieri non potest quin sentiant,
      dicam abortum esse: scio nemini aliter suspectum fore
      quin, quod veri similest, ex te recte eum natum putent.
      400
      continuo exponetur: hic tibi nil est quicquam incommodi,
      et illi miserae indigne factam iniuriam contexeris.&raquo;
      pollicitus sum et servare in eo certumst quod dixi fidem.
      nam de redducenda, id vero ne utiquam honestum esse arbitror
      nec faciam, etsi amor me graviter consuetudoque ei(u)s tenet.
      405
      lacrumo quae posthac futurast vita quom in mentem venit
      solitudoque. o fortuna, ut numquam perpetuo's data!
      sed iam prior amor me ad hanc rem exercitatum reddidit,
      quem ego tum consilio missum feci: idem [nunc] huc operam dabo.
      adest Parmeno cum pueris: hunc minimest opus
      410
      in hac re adesse; nam olim soli credidi
      ea me abstinuisse in principio quom datast.
      vereor, si clamorem ei(u)s hic crebro exaudiat,
      ne parturire intellegat. aliquo mihist
      hinc ablegandu' dum parit Philumena.
      IV
      Parmeno &middot; Sosia &middot; Pamphilus
      P A R M E N O
      415
      Ain tu tibi hoc incommodum evenisse iter?

      S O S I A
      non hercle verbis, Parmeno, dici potest
      tantum quam re ipsa navigare incommodumst.

      P A R M E N O
      itan est?

      S O S I A
          o fortunate, nescis quid mali
      praeterieris qui numquam es ingressus mare.
      420
      nam alias ut mittam miserias, unam hanc vide:
      dies triginta aut plus eo in navi fui
      quom interea semper mortem exspectabam miser;
      ita usque advorsa tempestate usi sumus.

      P A R M E N O
      odiosum.

      S O S I A
          haud clam me est. denique hercle aufugerim
      425
      potius quam redeam, si eo mihi redeundum sciam.

      P A R M E N O
      olim quidem te causae inpellebant leves,
      quod nunc minitare facere, ut faceres, Sosia.
      sed Pamphilum ipsum video stare ante ostium:
      ite intro; ego hunc adibo, siquid me velit. -
      430
      ere, etiam [nunc] tu hic stas?

      P A M P H I L U S
          et quidem te exspecto.

      P A R M E N O
          quid est?

      P A M P H I L U S
      in arcem transcurso opus est.

      P A R M E N O
          quoi homini?

      P A M P H I L U S
          tibi.

      P A R M E N O
      in arcem? quid eo?

      P A M P H I L U S
          Callidemidem hospitem
      Myconium, qui mecum una vectust, conveni.

      P A R M E N O
      perii. vovisse hunc dicam, si salvos domum
      435
      redisset umquam, ut me ambulando rumperet?

      P A M P H I L U S
      quid cessas?

      P A R M E N O
          quid vis dicam? an conveniam modo?

      P A M P H I L U S
      immo quod constitui me hodie conventurum eum,
      non posse, ne me frustra illi exspectet. vola.

      P A R M E N O
      at non novi homini' faciem.

      P A M P H I L U S
          at faciam ut noveris:
      440
      magnu' rubicundu' crispu' crassu' caesius
      cadaverosa facie.

      P A R M E N O
          di illum perduint!
      quid si non veniet? maneamne usque ad vesperum?

      P A M P H I L U S
      maneto: curre.

      P A R M E N O
          non queo: ita defessu' sum. -

      P A M P H I L U S
      ille abiit. quid agam infelix? prorsus nescio
      445
      quo pacto hoc celem quod me oravit Myrrina,
      suae gnatae partum; nam me miseret mulieris.
      quod potero faciam, tamen ut pietatem colam;
      nam me parenti potiu' quam amori obsequi
      oportet. attat eccum Phidippum et patrem
      450
      video: horsum pergunt. quid dicam hisce incertu' sum.
      V
      Laches &middot; Phidippus &middot; Pamphilus
      L A C H E S
      Dixtin dudum illam dixisse se exspectare filium?

      P H I D I P P U S
      factum.

      L A C H E S
          venisse aiunt: redeat.

      P A M P H I L U S
          causam quam dicam patri
      quam ob rem non redducam nescio.

      L A C H E S
          quem ego hic audivi loqui?

      P A M P H I L U S
      certum offirmare est viam me quam decrevi persequi.

      L A C H E S
      455
      ipsus est de quo hoc agebam tecum.

      P A M P H I L U S
          salve, mi pater.

      L A C H E S
      gnate mi, salve.

      P H I D I P P U S
          bene factum te advenisse, Pamphile;
      atque adeo, id quod maxumumst, salvom atque validum.

      P A M P H I L U S
          creditur.

      L A C H E S
      advenis modo?

      P A M P H I L U S
          .

      L A C H E S
          cedo, quid reliquit Phania
      consobrinu' noster?

      P A M P H I L U S
          sane hercle homo voluptati obsequens
      460
      fuit dum vixit; et qui sic sunt haud multum heredem iuvant,
      sibi vero hanc laudem relinquont &laquo;vixit, dum vixit, bene.&raquo;

      L A C H E S
      tum tu igitur nil attulisti plus una hac sententia?

      P A M P H I L U S
      quidquid est id quod reliquit, profuit.

      L A C H E S
          immo obfuit;
      nam illum vivom et salvom vellem.

      P H I D I P P U S
          inpune optare istuc licet:
      465
      ill' revivescet iam numquam; et tamen utrum malis scio.

      L A C H E S
      heri Philumenam ad se accersi hic iussit. dic iussisse te.

      P H I D I P P U S
      noli fodere. iussi.

      L A C H E S
          sed eam iam remittet.

      P H I D I P P U S
          scilicet.

      P A M P H I L U S
      omnem rem scio ut sit gesta: adveniens audivi modo.

      L A C H E S
      at istos invidos di perdant qui haec lubenter nuntiant.

      P A M P H I L U S
      470
      ego me scio cavisse ne ulla merito contumelia
      fieri a vobis posset; idque si nunc memorare hic velim
      quam fideli animo et benigno in illam et clementi fui,
      vere possum, ni te ex ipsa haec mage velim resciscere;
      namque eo pacto maxume apud te meo erit ingenio fides,
      475
      quom illa, quae nunc in me iniquast, aequa de me dixerit.
      neque mea culpa hoc discidium evenisse, id testor deos.
      sed quando sese esse indignam deputat matri meae
      quae concedat cui(u)sque mores toleret sua modestia,
      neque alio pacto componi potest inter eas gratia,
      480
      segreganda aut mater a me est, Phidippe, aut Philumena.
      nunc me pietas matri' potiu' commodum suadet sequi.

      L A C H E S
      Pamphile, haud invito ad auris sermo mi accessit tuos,
      quom te postputasse omnis res prae parente intellego;
      verum vide ne inpulsus ira prave insistas, Pamphile.

      P A M P H I L U S
      485
      quibus iris pulsu' nunc in illam iniquo' sim
      quae numquam quicquam erga me commeritast, pater,
      quod nollem, et saepe quod vellem meritam scio?
      amoque et laudo et vehementer desidero;
      nam fuisse erga me miro ingenio expertu' sum;
      490
      illique exopto ut relicuam vitam exigat
      cum eo viro me qui sit fortunatior,
      quandoquidem illam a me distrahit necessitas.

      P H I D I P P U S
      tibi id in manust ne fiat.

      L A C H E S
          si sanus sies:
      iube illam redire.

      P A M P H I L U S
          non est consilium, pater:
      495
      matris servibo commodis.

      L A C H E S
          quo abis? mane
      mane, inquam: quo abis? -

      P H I D I P P U S
          quae haec est pertinacia?

      L A C H E S
      dixin, Phidippe, hanc rem aegre laturum esse eum?
      quam ob rem te orabam filiam ut remitteres.

      P H I D I P P U S
      non credidi edepol adeo inhumanum fore.
      500
      ita nunc is sibi me supplicaturum putat?
      si est ut velit redducere uxorem, licet;
      sin aliost animo, renumeret dotem huc, eat.

      L A C H E S
      ecce autem tu quoque proterve iracundus es!

      P H I D I P P U S
      percontumax redisti huc nobis, Pamphile!

      L A C H E S
      505
      decedet iam ira haec, etsi merito iratus est.

      P H I D I P P U S
      quia paullum vobis accessit pecuniae,
      sublati animi sunt.

      L A C H E S
          etiam mecum litigas?

      P H I D I P P U S
      deliberet renuntietque hodie mihi
      velitne an non, ut alii, si huic non est, siet.

      L A C H E S
      510
      Phidippe, ades, audi paucis. - abiit. quid mea?
      postremo inter se transigant ipsi ut lubet,
      quando nec gnatu' neque hic mi quicquam obtemperant,
      quae dico parvi pendunt. porto hoc iurgium
      ad uxorem quoi(u)s haec fiunt consilio omnia,
      515

      atque in eam hoc omne quod mihi aegrest evomam.

       
      A C T V S  IV
      I
      Myrrina &middot; Phidippus
      M Y R R I N A
      Perii, quid agam? quo me vortam? quid viro meo respondebo
      misera? nam audivisse vocem pueri visust vagientis;
      ita corripuit derepente tacitu' sese ad filiam.
      quod si rescierit peperisse eam, id qua causa clam me habuisse
      520
      dicam non edepol scio.
      sed ostium concrepuit. credo ipsum exire ad me: nulla sum.

      P H I D I P P U S
      uxor ubi me ad filiam ire sensit, se duxit foras:
      atque eccam: video. quid ais, Myrrina? heus tibi dico.

      M Y R R I N A
          mihine, vir?

      P H I D I P P U S
      vir ego tuo' sim? tu virum me aut hominem deputas adeo esse?
      525
      nam si utrumvis horum, mulier, umquam tibi visus forem,
      non sic ludibrio tuis factis habitus essem.

      M Y R R I N A
          quibus?

      P H I D I P P U S
          at rogitas?
      peperit filia: hem taces? ex qui?

      M Y R R I N A
          istuc patrem rogare est aequom.
      perii! ex quo censes nisi ex illo quoi datast nuptum obsecro?

      P H I D I P P U S
      credo: neque adeo arbitrari patris est aliter. sed demiror
      530
      quid sit quam ob rem hunc tanto opere omnis nos celare volueris
      partum, praesertim quom et recte et tempore suo pepererit.
      adeon pervicaci esse animo ut puerum praeoptares perire,
      ex quo firmiorem inter nos fore amicitiam posthac scires,
      potiu' quam advorsum animi tui lubidinem esset cum illo nupta!
      535
      ego etiam illorum esse hanc culpam credidi, quae test penes.

      M Y R R I N A
      misera sum.

      P H I D I P P U S
          utinam sciam ita esse istuc! sed nunc mi in mentem venit
      de hac re quod locuta es olim, quom illum generum cepimus:
      nam negabas nuptam posse filiam tuam te pati
      cum eo qui meretricem amaret, qui pernoctaret foris.

      M Y R R I N A
      540
      (quamvis causam hunc suspicari quam ipsam veram mavolo.)

      P H I D I P P U S
      multo priu' scivi quam tu illum habere amicam, Myrrina;
      verum id vitium numquam decrevi esse ego adulescentiae;
      nam id [omnibus] innatumst. at pol iam aderit se quoque etiam quom oderit.
      sed ut olim te ostendisti, eadem esse nil cessavisti usque adhuc
      545
      ut filiam ab eo abduceres neu quod ego egissem esset ratum.
      id nunc res indicium haec facit quo pacto factum volueris.

      M Y R R I N A
      adeon me esse pervicacem censes, quoi mater siem,
      ut eo essem animo, si ex usu esset nostro hoc matrimonium?

      P H I D I P P U S
      tun prospicere aut iudicare nostram in rem quod sit potes?
      550
      audisti ex aliquo fortasse qui vidisse eum diceret
      exeuntem aut intro euntem ad amicam. quid tum postea?
      si modeste ac raro haec fecit, nonne ea dissimulare nos
      magis humanumst quam dare operam id scire qui nos oderit?
      nam si is posset ab ea sese derepente avellere
      555
      quicum tot consuesset annos, non eum hominem ducerem
      nec virum sati' firmum gnatae.

      M Y R R I N A
          mitte adulescentem obsecro
      et quae me peccasse ais. abi, solu' solum conveni,
      roga velitne uxorem an non: si est ut dicat velle se,
      redde; sin est autem ut nolit, recte ego consului meae.

      P H I D I P P U S
      560
      siquidem ille ipse non volt et tu sen[si]sti in eo esse, Myrrina,
      peccatum, aderam quoi(u)s consilio fuerat ea par prospici.
      quam ob rem incendor ira esse ausam facere haec te iniussu meo.
      interdico ne extulisse extra aedis puerum usquam velis.
      sed ego stultior meis dictis parere hanc qui postulem.
      565
      ibo intro atque edicam servis nequoquam ecferri sinant. -

      M Y R R I N A
      nullam pol credo mulierem me miseriorem vivere:
      nam ut hic laturus hoc sit, si ipsam rem ut siet resciverit,
      non edepol clam me est, quom hoc quod leviust tam animo irato tulit;
      nec qua via sententia eiu' possit mutari scio.
      570
      hoc mi unum ex plurumis miseriis relicuom fuerat malum,
      si puerum ut tollam cogit, quoi(u)s nos qui sit nescimus pater.
      nam quom compressast gnata, forma in tenebris nosci non quitast,
      neque detractum ei tum quicquamst qui posset post nosci qui siet;
      ipse eripuit vi, in digito quem habuit, virgini abiens anulum.
      575
      simul vereor Pamphilum ne orata nostra nequeat diutius
      celare, quom sciet alienum puerum tolli pro suo.
      II
      Sostrata &middot; Pamphilus &middot; (Laches)
      S O S T R A T A
      Non clam me est, gnate mi, tibi me esse suspectam, uxorem tuam
      propter meos mores hinc abisse, etsi ea dissimulas sedulo.
      verum ita me di ament itaque optingant ex te quae exoptem mihi ut
      580
      numquam sciens commerui merito ut caperet odium illam mei.
      teque ante quod me amare rebar, ei rei firmasti fidem;
      nam mi intu' tuo' pater narravit modo quo pacto me habueris
      praepositam amori tuo: nunc tibi me certumst contra gratiam
      referre ut apud me praemium esse positum pietati scias.
      585
      mi Pamphile, hoc et vobis et meae commodum famae arbitror:
      ego rus abituram hinc cum tuo me esse certo decrevi patre,
      ne mea praesentia obstet neu causa ulla restet relicua
      quin tua Philumena ad te redeat.

      P A M P H I L U S
          quaeso quid istuc consilist?
      illi(u)s stultitia victa ex urbe tu rus habitatum migres?
      590
      haud facies, neque sinam ut qui nobis, mater, male dictum velit,
      mea pertinacia esse dicat factum, haud tua modestia.
      tum tuas amicas te et cognatas deserere et festos dies
      mea causa nolo.

      S O S T R A T A
          nil pol iam istaec mihi res voluptatis ferunt:
      dum aetati' tempu' tulit, perfuncta sati' sum: satias iam tenet
      595
      studiorum istorum. haec mihi nunc curast maxuma ut nequoi mea
      longinquitas aetatis obstet mortemve exspectet meam.
      hic video me esse invisam inmerito: tempust me concedere.
      sic optume, ut ego opinor, omnis causas praecidam omnibus:
      et me hac suspicione exsolvam et illis morem gessero.
      600
      sine me obsecro hoc effugere volgu' quod male audit mulierum.

      P A M P H I L U S
      quam fortunatu' ceteris sum rebus, absque una hac foret,
      hanc matrem habens talem, illam autem uxorem!

      S O S T R A T A
          obsecro, mi Pamphile,
      non tute incommodam rem, ut quaeque est, in animum induces pati?
      si cetera ita sunt ut vis itaque uti esse ego illa[m] existumo,
      605
      mi gnate, da veniam hanc mihi, redduc illam.

      P A M P H I L U S
          vae misero mihi!

      S O S T R A T A
      et mihi quidem; nam haec res non minu' me male habet quam te, gnate mi.

      III Laches &middot; Sostrata &middot; Pamphilus

      L A C H E S
      Quem cum istoc sermonem habueris procul hinc stans accepi, uxor.
      istuc est sapere, qui ubiquomque opu' sit animum possis flectere;
      quod sit faciundum fortasse post, idem hoc nunc si feceris.

      S O S T R A T A
      610
      fors fuat pol.

      L A C H E S
          abi rus ergo hinc: ibi ego te et tu me feres.

      S O S T R A T A
      spero ecastor.

      L A C H E S
          i ergo intro et compone quae tecum simul
      ferantur: dixi.

      S O S T R A T A
          ita ut iubes faciam. -

      P A M P H I L U S
          pater.

      L A C H E S
      615
      quid vis, Pamphile?

      P A M P H I L U S
          hinc abire matrem? minime.

      L A C H E S
          quid ita istuc vis?

      P A M P H I L U S
      quia de uxore incertu' sum etiam quid sim facturus.

      L A C H E S
          quid est?
      quid vis facere nisi redducere?

      P A M P H I L U S
          equidem cupio et vix contineor;
      sed non minuam meum consilium: ex usu quod est id persequar:
      credo ea gratia concordes [magis], si non redducam, fore.

      L A C H E S
      nescias: verum id tua refert nil utrum illaec fecerint
      quando haec aberit. odiosa haec est aetas adulescentulis.
      620
      e medio aequom excedere est: postremo nos iam fabulae
      sumu', Pamphile, &laquo;senex atque anus.&raquo;
      sed video Phidippum egredi per tempus: accedamus.

      IV Phidippus &middot; Laches &middot; Pamphilus

      P H I D I P P U S
      Tibi quoque edepol sum iratus, Philumena,
      graviter quidem; nam hercle factumst abs te turpiter.
      625
      etsi tibi causast de hac re: mater te inpulit.
      huic vero nullast.

      L A C H E S
          opportune te mihi,
      Phidippe, in ipso tempore ostendis.

      P H I D I P P U S
          quid est?

      P A M P H I L U S
      quid respondebo his? aut quo pacto hoc aperiam?

      L A C H E S
      dic filiae rus concessurum hinc Sostratam,
      630
      ne revereatur minu' iam quo redeat domum.

      P H I D I P P U S
          ah
      nullam de his rebu' culpam commeruit tua:
      a Myrrina haec sunt mea uxore exorta omnia.

      <P A M P H I L U S>
      mutatio fit.

      <P H I D I P P U S>
          ea nos perturbat, Lache.

      P A M P H I L U S
      dum ne redducam, turbent porro quam velint.

      P H I D I P P U S
      635
      ego, Pamphile, esse inter nos, si fieri potest,
      adfinitatem hanc sane perpetuam volo;
      sin est ut aliter tua siet sententia,
      accipias puerum.

      P A M P H I L U S
          sensit peperisse: occidi.

      L A C H E S
      puerum? quem puerum?

      P H I D I P P U S
          natus est nobis nepos.
      640
      nam abducta a vobis praegnas fuerat filia,
      neque fuisse praegnatem umquam ante hunc scivi diem.

      L A C H E S
      bene, ita me di ament, nuntias, et gaudeo
      natum, tibi illam salvam. sed quid mulieris
      uxorem habes aut quibu' moratam moribus?
      645
      nosne hoc celatos tam diu! nequeo satis
      quam hoc mihi videtur factum prave proloqui.

      P H I D I P P U S
      non tibi illud factum minu' placet quam mihi, Lache.

      P A M P H I L U S
      etiamsi dudum fuerat ambiguom hoc mihi,
      nunc non est quom eam [con]sequitur alienus puer.

      L A C H E S
      650
      nulla tibi, Pamphile, hic iam consultatiost.

      P A M P H I L U S
      perii.

      L A C H E S
          hunc videre saepe optabamus diem
      quom ex te esset aliqui' qui te appellaret patrem.
      evenit: habeo gratiam dis.

      P A M P H I L U S
          nullu' sum.

      L A C H E S
      redduc uxorem ac noli advorsari mihi.

      P A M P H I L U S
      655
      pater, si ex me illa liberos vellet sibi
      aut sese mecum nuptam, sati' certo scio,
      non clam me haberet quae celasse intellego.
      nunc quom eius alienum esse animum a me sentiam
      (nec conventurum inter nos posthac arbitror),
      660
      quam ob rem redducam?

      L A C H E S
          mater quod suasit sua
      adulescens mulier fecit. mirandum[ne] id siet?
      censen te posse reperire ullam mulierem
      quae careat culpa? an quia non delincunt viri?

      P H I D I P P U S
      vosmet videte iam, Lache et tu Pamphile,
      665
      remissan opu' sit vobis redductan domum.
      uxor quid faciat in manu non est mea:
      neutra in re vobis difficultas a me erit.
      sed quid faciemu' puero?

      L A C H E S
          ridicule rogas:
      quidquid futurumst, huic suom reddas scilicet
      670
      ut alamu' nostrum.

      P A M P H I L U S
          quem ipse neglexit pater,
      ego alam?

      L A C H E S
          quid dixti? eho an non alemu', Pamphile?
      prodemu' quaeso potiu'? quae haec amentiast?
      enimvero prorsu' iam tacere non queo;
      nam cogis ea quae nolo ut praesente hoc loquar.
      675
      ignarum censes tuarum lacrumarum esse me
      aut quid sit id quod sollicitare ad hunc modum?
      primum hanc ubi dixti causam, te propter tuam
      matrem non posse habere hanc uxorem domi,
      pollicitast ea se concessuram ex aedibus.
      680
      nunc postquam ademptam hanc quoque tibi causam vides,
      puer quia clam test natu', nactus alteram es.
      erras tui animi si me esse ignarum putas.
      aliquando tandem huc animum ut adiungas tuom.
      quam longum spatium amandi amicam tibi dedi!
      685
      sumptus quos fecisti in eam quam animo aequo tuli!
      egi atque oravi tecum uxorem ut duceres,
      tempus dixi esse: inpulsu duxisti meo;
      quae tum obsecutu' mihi fecisti ut decuerat.
      nunc animum rursum ad meretricem induxti tuom;
      690
      quoi tu obsecutu' facis huic adeo iniuriam.
      nam in eandem vitam te revolutum denuo
      video esse.

      P A M P H I L U S
          mene?

      L A C H E S
          te ipsum: et facis iniuriam;
      confingi' falsas causas ad discordiam,
      ut cum illa vivas, testem hanc quom abs te amoveris.
      695
      sensitque adeo uxor; nam ei causa alia quae fuit
      quam ob rem abs te abiret?

      P H I D I P P U S
          plane hic divinat: nam id est.

      P A M P H I L U S
      dabo iusiurandum nil esse istorum mihi.

      L A C H E S
          ah
      redduc uxorem aut quam ob rem non opu' sit cedo.

      P A M P H I L U S
      non est nunc tempu'.

      L A C H E S
          puerum accipias; nam is quidem
      700
      in culpa non est: post de matre videro.

      P A M P H I L U S
      omnibu' modis miser sum nec quid agam scio;
      tot nunc me rebu' miserum concludit pater.
      abibo hinc, praesens quando promoveo parum.
      nam puerum iniussu credo non tollent meo,
      705
      praesertim in ea re quom sit mi adiutrix socrus.

      L A C H E S
      fugis? hem, nec quicquam certi respondes mihi?-
      num tibi videtur esse apud sese? sine:
      puerum, Phidippe, mihi cedo: ego alam.

      P H I D I P P U S
          maxume.
      non mirum fecit uxor [mea] si hoc aegre tulit:
      710
      amarae mulieres sunt, non facile haec ferunt.
      propterea haec irast; nam ipsa narravit mihi.
      id ego hoc praesente tibi nolueram dicere,
      neque illi credebam primo: nunc verum palamst.
      nam omnino abhorrere animum huic video a nuptiis.

      L A C H E S
      715
      quid ergo agam, Phidippe? quid das consili?

      P H I D I P P U S
      quid agas? meretricem hanc primum adeundam censeo:
      oremus accusemu' graviu' denique
      minitemur si cum illo habuerit rem postea.

      L A C H E S
      faciam ut mones. eho puer<e>, curre ad Bacchidem hanc
      720
      vicinam nostram: huc evoca verbis meis.
      et te oro porro in hac re adiutor sis mihi.

      P H I D I P P U S
          ah
      iamdudum dixi idemque nunc dico, Lache:
      manere adfinitatem hanc inter nos volo,
      si ullo modo est ut possit: quod spero fore.
      725

      sed vin adesse me una dum istam convenis?

      L A C H E S
      immo vero abi, aliquam puero nutricem para.

       
      A C T V S  V
      I
      Bacchis &middot; Laches
      B A C C H I S
      Non hoc de nihilost quod Laches me nunc conventam esse expetit;
      nec pol me multum fallit quin quod suspicor sit quod velit.

      L A C H E S
      videndumst ne minu' propter iram hanc impetrem quam possi<e>m,
      730
      aut nequid faciam plus quod post me minu' fecisse satiu' sit.
      adgrediar. Bacchi', salve.

      B A C C H I S
      salve, Lache.

      L A C H E S
          credo edepol te non nil mirari, Bacchis,
      quid sit quapropter te huc foras puerum evocare iussi.

      B A C C H I S
      ego pol quoque etiam timida sum quom venit mi in mentem quae sim,
      735
      ne nomen mihi quaesti obsiet; nam mores facile tutor.

      L A C H E S
      si vera dici' nil tibist a me pericli, mulier;
      nam iam aetate ea sum ut non siet peccato mi ignosci aequom:
      quo magis omnis res cautius ne temere faciam adcuro.
      nam si id facis facturave es bonas quod par est facere,
      740
      inscitum offerre iniuriam tibi [me] inmerenti iniquom est.

      B A C C H I S
      est magna ecastor gratia de istac re quam tibi habeam;
      nam qui post factam iniuriam se expurget parum mi prosit.
      sed quid istuc est?

      L A C H E S
          meum receptas filium ad te Pamphilum.

      B A C C H I S
          ah.

      L A C H E S
      sine dicam: uxorem hanc priu' quam duxit, vostrum amorem pertuli.
      745
      mane: nondum etiam dixi id quod volui. hic nunc uxorem habet:
      quaere alium tibi firmiorem [amicum] dum tibi tempu' consulendi est;
      nam neque ille hoc animo erit aetatem neque pol tu eadem istac aetate.

      B A C C H I S
      quis id ait?

      L A C H E S
          socrus.

      B A C C H I S
          men?

      L A C H E S
          te ipsam: et filiam abduxit suam,
      puerumque ob eam rem clam voluit, natu' qui est, exstinguere.

      B A C C H I S
      750
      aliud si scirem qui firmare meam apud vos possem fidem
      sanctius quam iusiurandum, id pollicerer tibi, Lache,
      me segregatum habuisse, uxorem ut duxit, a me Pamphilum.

      L A C H E S
      lepida es. sed scin quid volo potius sodes facias?

      B A C C H I S
          quid vis? cedo.

      L A C H E S
      eas ad mulieres huc intro atque istuc iusiurandum idem
      755
      polliceare illis. exple animum is teque hoc crimine expedi.

      B A C C H I S
      faciam quod pol, si esset alia ex hoc quaestu, haud faceret, scio,
      ut de tali causa nuptae mulieri se ostenderet.
      sed nolo esse falsa fama gnatum suspectum tuom,
      nec leviorem vobis, quibus est minime aequom, eum viderier
      760
      inmerito; nam meritu' de me est quod queam illi ut commodem.

      L A C H E S
      facilem benivolumque lingua tua iam tibi me reddidit:
      nam non sunt solae arbitratae haec; ego quoque etiam credidi.
      nunc quam ego te esse praeter nostram opinionem comperi,
      fac eadem ut sis porro: nostra utere amicitia ut voles.
      765
      aliter si facies - reprimam me ne aegre quicquam ex me audias.
      verum hoc moneo unum, qualis sim amicus aut quid possiem
      potiu' quam inimicus, periclum facias.
      II
      Phidippus &middot; Laches &middot; Bacchis
      P H I D I P P U S
          Nil apud me tibi
      defieri patiar, quin quod opu' sit benigne praebeatur.
      sed quom tu satura atque ebria eri', puer ut satur sit facito.

      L A C H E S
      770
      noster socer, video, venit: puero nutricem adducit.
      Phidippe, Bacchis deierat persancte . . .

      P H I D I P P U S
          haecin east?

      L A C H E S
          haec est.

      P H I D I P P U S
      nec pol istae metuont deos neque eas respicere deos opinor.

      B A C C H I S
      ancillas dedo: quolubet cruciatu per me exquire.
      haec res hic agitur: Pamphilo me facere ut redeat uxor
      775
      oportet: quod si perficio non paenitet me famae,
      solam fecisse id quod aliae meretrices facere fugitant.

      L A C H E S
      Phidippe, nostras mulieres suspectas fuisse falso
      nobis in re ipsa invenimus: porro hanc nunc experiamur.
      nam si compererit crimini tua se uxor credidisse,
      780
      missam iram faciet; sin autem est ob eam rem iratu' gnatus
      quod peperit uxor clam, id levest: cito ab eo haec ira abscedet.
      profecto in hac re nil malist quod sit discidio dignum.

      P H I D I P P U S
      velim quidem hercle.

      L A C H E S
          exquire: adest: quod sati' sit faciet ipsa.

      P H I D I P P U S
      quid mihi istaec narras? an quia non tute ipse dudum audisti
      785
      de hac re animu' meus ut sit, Laches? illis modo explete animum.

      L A C H E S
      quaeso edepol, Bacchi', quod mihi es pollicita tute ut serves.

      B A C C H I S
      ob eam rem vin ego introeam?

      L A C H E S
          i, atque exple animum is, coge ut credant.

      B A C C H I S
      eo, etsi scio pol is fore meum conspectum invisum hodie.
      nam nupta meretrici hostis est, a viro ubi segregatast.

      L A C H E S
      790
      at haec amicae erunt, ubi quam ob rem adveneris resciscent.

      P H I D I P P U S
      at easdem amicas fore tibi promitto rem ubi cognorint;
      nam illas errore et te simul suspicione exsolves.

      B A C C H I S
      perii, pudet Philumenae. me sequimini huc intro ambae. -

      L A C H E S
      quid est quod mihi malim quam quod huic intellego evenire,
      795
      ut gratiam ineat sine suo dispendio et mihi prosit?
      nam si est ut haec nunc Pamphilum vere ab se segregarit,
      scit sibi nobilitatem ex eo et rem natam et gloriam esse:
      referet gratiam ei unaque nos sibi opera amicos iunget.
      III
      Parmeno &middot; Bacchis
      P A R M E N O
      Edepol ne meam erus esse operam deputat parvi preti,
      800
      qui ob rem nullam misit frustra ubi totum desedi diem,
      Myconium hospitem dum exspecto in arce Callidemidem.
      itaque ineptus hodie dum illi sedeo, ut quisque venerat,
      accedebam: &laquo;adulescens, dicdum quaeso mi, es tu Myconius?&raquo;
      &laquo;non sum.&raquo; &laquo;at Callidemides?&raquo; &laquo;non.&raquo; &laquo;hospitem ecquem Pamphilum
      805
      hic habes?&raquo; omnes negabant: neque eum quemquam esse arbitror.
      denique hercle iam pudebat: abii. sed quid Bacchidem
      ab nostro adfine exeuntem video? quid huic hic est rei?

      B A C C H I S
      Parmeno, opportune te offers: propere curre ad Pamphilum.

      P A R M E N O
      quid eo?

      B A C C H I S
          dic me orare ut veniat.

      P A R M E N O
          ad te?

      B A C C H I S
          immo ad Philumenam.

      P A R M E N O
      810
      quid rei est?

      B A C C H I S
          tua quod nil refert percontari desinas.

      P A R M E N O
      nil aliud dicam?

      B A C C H I S
          etiam: cognosse anulum illum Myrrinam
      gnatae suae fuisse quem ipsus olim mi dederat.

      P A R M E N O
          scio.
      tantumne est?

      B A C C H I S
          tantum: aderit continuo hoc ubi ex te audi<v>erit.
      sed cessas?

      P A R M E N O
          minime equidem; nam hodie mihi potestas haud datast;
      815
      ita cursando atque ambulando totum hunc contrivi diem.

      B A C C H I S
      Quantam obtuli adventu meo laetitiam Pamphilo hodie!
      quot commodas res attuli! quot autem ademi curas!
      gnatum ei restituo, qui paene harunc ipsi(u)sque opera periit;
      uxorem, quam numquam est ratus posthac se habiturum, reddo;
      820
      qua re suspectu' suo patri et Phidippo fuit, exsolvi:
      hic adeo his rebus anulus fuit initium inveniundis.
      nam memini abhinc mensis decem fere ad me nocte prima
      confugere anhelantem domum sine comite, vini plenum,
      cum hoc anulo: extimui ilico: &laquo;mi Pamphile,&raquo; inquam &laquo;amabo,
      825
      quid exanimatu's obsecro? aut unde anulum istum nactu's?
      dic mi.&raquo; ille alias res agere se simulare. postquam id video,
      nescioquid suspicarier mage coepi, instare ut dicat.
      homo se fatetur vi in via nescioquam compressisse,
      dicitque sese illi anulum, dum luctat, detraxisse.
      830
      eum haec cognovit Myrrina in digito modo me habente[m],
      rogat unde sit: narro omnia haec: inde est cognitio facta
      Philumenam compressam esse ab eo et filium inde hunc natum.
      haec tot propter me gaudia illi contigisse laetor:
      etsi hoc meretrices aliae nolunt; neque enim est in rem nostram
      835
      ut quisquam amator nuptiis laetetur. verum ecastor
      numquam animum quaesti gratia ad malas adducam partis.
      ego dum illo licitumst usa sum benigno et lepido et comi.
      incommode mihi nuptiis evenit, factum fateor:
      at pol me fecisse arbitror ne id merito mi eveniret.
      840
      multa ex quo fuerint commoda, ei(u)s incommoda aequomst ferre.
      IV
      Pamphilus &middot; Parmeno &middot; Bacchis
      P A M P H I L U S
      Vide, mi Parmeno, etiam sodes ut mi haec certa et clara attuleris,
      ne me in breve conicias tempu' gaudio hoc falso frui.

      P A R M E N O
      visumst.

      P A M P H I L U S
          certen?

      P A R M E N O
          certe.

      P A M P H I L U S
          deu' sum si hoc itast.

      P A R M E N O
          verum reperies.

      P A M P H I L U S
      manedum sodes: timeo ne aliud credam atque aliud nunties.

      P A R M E N O
      845
      maneo.

      P A M P H I L U S
          sic te dix[iss]e opinor, invenisse Myrrinam
      Bacchidem anulum suom habere.

      P A R M E N O
          factum.

      P A M P H I L U S
          eum quem olim ei dedi:
      eaque hoc te mihi nuntiare iussit. itanest factum?

      P A R M E N O
          ita, inquam.

      P A M P H I L U S
      quis me est fortunatior venustati'que adeo plenior?
      egon pro hoc te nuntio qui donem? qui? qui? nescio.

      P A R M E N O
      850
      at ego scio.

      P A M P H I L U S
          quid?

      P A R M E N O
          nihilo enim;
      nam neque in nuntio neque in me ipso tibi boni quid sit scio.

      P A M P H I L U S
      egon qui ab Orco mortuom me reducem in lucem feceris
      sinam sine munere a me abire? ah nimium me ignavom putas.
      sed Bacchidem eccam video stare ante ostium:
      855
      me exspectat credo: adibo.

      B A C C H I S
          salve, Pamphile.

      P A M P H I L U S
      o Bacchis, o mea Bacchi', servatrix mea!

      B A C C H I S
      bene factum et volup est.

      P A M P H I L U S
          factis ut credam facis;
      antiquamque adeo tuam venustatem obtines
      ut voluptati obitu' sermo adventu' tuo', quoquomque adveneris,
      860
      semper siet.

      B A C C H I S
          at tu ecastor morem antiquom atque ingenium obtines
      ut unus hominum homo te vivat numquam quisquam blandior.

      P A M P H I L U S
      hahahae, tun mihi istuc?

      B A C C H I S
          recte amasti, Pamphile, uxorem tuam;
      nam numquam ante hunc diem meis oculis eam, quod nossem, videram:
      perliberali' visast.

      P A M P H I L U S
          dic verum.

      B A C C H I S
          ita me di ament, Pamphile.

      P A M P H I L U S
      865
      dic mi, harunc rerum numquid dixti iam patri?

      B A C C H I S
          nil.

      P A M P H I L U S
          neque opus est
      adeo muttito. placet non fieri hoc itidem ut in comoediis
      omnia omnes ubi resciscunt. hic quos par fuerat resciscere
      sciunt; quos non autem aequomst scire neque resciscent neque scient.

      B A C C H I S
      immo etiam qui hoc occultari facilius credas dabo.
      870
      Myrrina ita Phidippo dixit iureiurando meo
      se fidem habuisse et propterea te sibi purgatum.

      P A M P H I L U S
          optumest:
      speroque hanc rem esse eventuram nobis ex sententia. -

      P A R M E N O
      ere, licetne scire ex te hodie, quid sit quod feci boni?
      aut quid istuc est quod vos agiti'?

      P A M P H I L U S
          non licet.

      P A R M E N O
          tamen suspicor:
      875
      ego hunc ab Orco mortuom quo pacto . . . !

      P A M P H I L U S
          nescis, Parmeno,
      quantum hodie profueris mihi et ex quanta aerumna extraxeris.

      P A R M E N O
      immo vero scio, neque [hoc] inprudens feci.

      P A M P H I L U S
          ego istuc sati' scio.

      P A R M E N O
          an
      temere quicquam Parmeno praetereat quod facto usu' sit?

      P A M P H I L U S
      sequere me intro, Parmeno.

      P A R M E N O
          sequor. equidem plus hodie boni
      880

      feci inprudens quam sciens ante hunc diem umquam.

      C A N T O R
      plaudite!

      D I D A S C A L I A
      I

      Incipit Terenti Hecyra. Acta ludis Megalensibus Sexto Iulio Caesare Cn. Cornelio Dolabella aedilibus curulibus. Modos fecit Flaccus Claudi tibis paribus tota. Graeca Menandru. Facta est V. Acta primo sine prologo data; secundo Cn. Octavio Tito Manlio cos. relata est Lucio Aemilio Paulo ludis funeralibus; non est placita; tertio relata est Q. Fulvio Luc. Marcio aedilibus curulibus. Egit Luc. Ambivius Luc. Sergius Turpio; placuit.

      II

      Incipit <Terenti> Hecyra. Acta ludis Romanis Sex. Iul. Caes. Cn. Cornelio aedilibus curulibus. Non est peracta. Modos fecit Flaccus Claudi tibiis parilibus tota[m]. Cn. Octavio T. Manlio cos. relata est iterum L. Aemelio Paulo ludis funebribus. relata est tertio Q. Fulvio L. Martio aedil. curul.


      C.  S u l p i c i  A p o l l i n a r i s  p e r o c h i a

      Uxorem ducit Pamphilus Philumenam,
      cui quondam ignorans virgini vitium obtulit,
      cuiusque per vim quem detraxit anulum
      dederat amicae Bacchidi meretriculae.
      5
      dein profectus in Imbrum est: nuptam haud attigit.
      hanc mater utero gravidam, ne id sciat socrus,
      ut aegram ad sese transfert. revenit Pamphilus,
      deprendit partum, celat; uxorem tamen
      recipere non volt. pater incusat Bacchidis
      10

      amorem. dum se purgat Bacchis, anulum
      mater vitiatae forte adgnoscit Myrrina.
      uxorem recipit Pamphilius cum filio.

Indice Libri - Freenfo.net