Priapea



1

Carminis incompti lusus lecture procaces,
conveniens Latio pone supercilium.
non soror hoc habitat Phoebi, non Vesta sacello,
nec quae de patrio vertice nata dea est,
sed ruber hortorum custos, membrosior aequo,
qui tectum nullis vestibus inguen habet.
aut igitur tunicam parti praetende tegendae,
aut quibus hanc oculis adspicis, ista lege.

2

Ludens haec ego teste te, Priape,
horto carmina digna, non libello,
scripsi non nimium laboriose.
nec Musas tamen, ut solent poetae,
ad non virgineum locum vocavi.
nam sensus mihi corque defuisset
castas, Pierium chorum, sorores
auso ducere mentulam ad Priapi.
ergo quicquid id est, quod otiosus
templi parietibus tui notavi,
in partem accipias bonam, rogamus.

3

Obscure poteram tibi dicere: 'da mihi, quod tu
   des licet assidue, nil tamen inde perit.
da mihi, quod cupies frustra dare forsitan olim,
   cum tenet obsessas invida barba genas,
quodque Iovi dederat, qui raptus ab alite sacra
   miscet amatori pocula grata suo,
quod virgo prima cupido dat nocte marito,
   dum timet alterius vulnus inepta loci.'
simplicius multo est 'da pedicare' Latine
   dicere: quid faciam? crassa Minerva mea est.

4

Obscenas rigido deo tabellas
dicans ex Elephantidos libellis
dat donum Lalage rogatque, temptes,
si pictas opus edat ad figuras.

5

Quam puero legem fertur dixisse Priapus,
   versibus hic infra scripta duobus erit:
'quod meus hortus habet, sumas impune licebit,
   si dederis nobis, quod tuus hortus habet'.

6

Quod sum ligneus, ut vides, Priapus
et falx lignea ligneusque penis,
prendam te tamen et tenebo prensum
totamque hanc sine fraude, quantacumque est,
tormento citharaque tensiorem
ad costam tibi septimam recondam.

7

Cum loquor, una mihi peccatur littera; nam te
   pe-dico semper blaesaque lingua mihi est.

8

Matronae procul hinc abite castae:
turpe est vos legere impudica verba.-
non assis faciunt euntque recta:
nimirum sapiunt videntque magnam
matronae quoque mentulam libenter.

9

Cur obscena mihi pars sit sine veste, requiris?
   quaere, tegat nullus cur sua tela deus.
fulmen habet mundi dominus, tenet illud aperte;
   nec datur aequoreo fuscina tecta deo.
nec Mavors illum, per quem valet, occulit ensem,
   nec latet in tepido Palladis hasta sinu.
num pudet auratas Phoebum portare sagittas?
   clamne solet pharetram ferre Diana suam?
num tegit Alcides nodosae robora clavae?
   sub tunica virgam num deus ales habet?
quis Bacchum gracili vestem praetendere thyrso,
   quis te celata cum face vidit, Amor?
nec mihi sit crimen, quod mentula semper aperta est:
   hoc mihi si telum desit, inermis ero.

10

Insulsissima quid puella rides?
non me Praxiteles Scopasve fecit,
nec sum Phidiaca manu politus;
sed lignum rude vilicus dolavit,
et dixit mihi: 'tu Priapus esto'.
spectas me tamen et subinde rides?
nimirum tibi salsa res videtur
adstans inguinibus columna nostris.

11

Ne prendare, cave, prenso nec fuste nocebo,
   saeva nec incurva vulnera falce dabo:
traiectus conto sic extendere pedali,
   ut culum rugam non habuisse putes.

12

Quaedam haud iunior Hectoris parente,
Cumaeae soror, ut puto, Sibyllae,
aequalis tibi, quam domum revertens
Theseus repperit in rogo iacentem,
infirmo solet huc gradu venire
rugosasque manus ad astra tollens,
ne desit sibi, mentulam rogare.
hesterna quoque luce dum precatur,
dentem de tribus exscreavit unum.
'tolle' inquam 'procul ac iube latere
scissa sub tunica stolaque rufa,
ut semper solet, et timere lucem,
qui tanto patet indecens hiatu,
barbato macer eminente naso,
ut credas Epicuron oscitari'.

13

Percidere puer, moneo: futuere puella:
   barbatum furem tertia poena manet.

14

Huc huc, quisquis es, in dei salacis
deverti grave ne puta sacellum.
et si nocte fuit puella tecum,
hac re quod metuas adire, non est.
istuc caelitibus datur severis:
nos vappae sumus et pusilla culti
ruris numina, nos pudore pulso
stamus sub Iove coleis apertis.
ergo quilibet huc licebit intret
nigra fornicis oblitus favilla.

15

Commisso mihi non satis modestas
quicumque attulerit manus agello,
is me sentiet esse non spadonem.
dicat forsitan haec sibi ipse: 'nemo
hic inter frutices loco remoto
percisum sciet esse me', sed errat:
magnis testibus ista res agetur.

16

Qualibus Hippomenes rapuit Schoeneida pomis,
   qualibus Hesperidum nobilis hortus erat,
qualia credibile est spatiantem rure paterno
   Nausicaam pleno saepe tulisse sinu,
quale fuit malum quod littera pinxit Aconti,
   qua lecta cupido pacta puella viro est:
taliacumque pius dominus florentis agelli
   imposuit mensae, nude Priape, tuae.

17

Quid mecum tibi, circitor moleste?
ad me quid prohibes venire furem?
accedat, sine: laxior redibit.

18

Commoditas haec est in nostro maxima pene,
   laxa quod esse mihi femina nulla potest.

19

Hic quando Telethusa circulatrix,
quae clunem tunica tegente nulla
exstans altius altiusque movit,
crisabit tibi fluctuante lumbo:
haec sic non modo te, Priape, possit,
privignum quoque sed movere Phaedrae.

20

Fulmina sub Iove sunt, Neptuni fuscina telum,
   ense potens Mars est, hasta, Minerva, tua est,
sutilibus Liber committit proelia thyrsis,
   fertur Apollinea missa sagitta manu,
Herculis armata est invicta dextera clava:
   at me terribilem mentula tenta facit.

21

Copia me perdit: tu suffragare rogatus
   indicio nec me prode, Priape, tuo,
quaeque tibi posui tamquam vernacula poma,
   de sacra nulli dixeris esse via.

22

Femina si furtum faciet mihi virve puerve,
   haec cunnum, caput hic praebeat, ille nates.

23

Quicumque hic violam rosamve carpet
furtivumve holus aut inempta poma,
defectus pueroque feminaque
hac tentigine, quam videtis in me,
rumpatur, precor, usque mentulaque
nequiquam sibi pulset umbilicum.

24

Hic me custodem fecundi vilicus horti
   mandati curam iussit habere loci.
fur habeas poenam, licet indignere 'feram'que
   'propter holus' dicas 'hoc ego?' 'propter holus'.

25

Hoc sceptrum, quod ab arbore est recisum,
nulla iam poterit virere fronde,
sceptrum, quod pathicae petunt puellae,
quod quidam cupiunt tenere reges,
cui dant oscula nobiles cinaedi,
intra viscera furis ibit usque
ad pubem capulumque coleorum.

26

Porro - nam quis erit modus? - Quirites,
aut praecidite seminale membrum,
quod totis mihi noctibus fatigant
vicinae sine fine prurientes
vernis passeribus salaciores,
aut rumpar, nec habebitis Priapum.
ipsi cernitis, effututus ut sim
confectusque macerque pallidusque,
qui quondam ruber et valens solebam
fures caedere quamlibet valentes.
defecit latus et periculosam
cum tussi miser exspuo salivam.

27

Deliciae populi, magno notissima circo
   Quintia, vibratas docta movere nates,
cymbala cum crotalis, pruriginis arma, Priapo
   ponit et adducta tympana pulsa manu.
pro quibus, ut semper placeat spectantibus, orat,
   tentaque ad exemplum sit sua turba dei.

28

Tu, qui non bene cogitas et aegre
carpendo tibi temperas ab horto,
pedicabere fascino pedali.
quod si tam gravis et molesta poena
non profecerit, altiora tangam.

29

Obscenis, peream, Priape, si non
uti me pudet improbisque verbis.
sed cum tu posito deus pudore
ostendas mihi coleos patentes,
cum cunno mihi mentula est vocanda.

30

'Falce minax et parte tui maiore, Priape,
   ad fontem, quaeso, dic mihi qua sit iter.'
vade per has vites, quarum si carpseris uvam,
   cur aliter sumas, hospes, habebis aquam.

31

Donec proterva nil mei manu carpes,
licebit ipsa sis pudicior Vesta.
sin, haec mei te ventris arma laxabunt,
exire ut ipse de tuo queas culo.

32

Uvis aridior puella passis,
buxo pallidior novaque cera,
collatas sibi quae suisque membris
formicas facit altiles videri,
cuius viscera non aperta Tuscus
per pellem poterit videre haruspex,
quae suco caret ut putrisque pumex,
nemo viderit hanc ut exspuentem,
quam pro sanguine pulverem scobemque
in venis medici putant habere,
ad me nocte solet venire et affert
pallorem maciemque larualem.
ductor ferreus insularis aeque et
lanternae videor fricare cornu.

33

Naidas antiqui Dryadasque habuere Priapi,
   et quo tenta dei vena subiret, erat.
nunc adeo nihil est, adeo mea plena libido est,
   ut Nymphas omnis interiisse putem.
turpe quidem factu, sed ne tentigine rumpar,
   falce mihi posita fiet amica manus.

34

Cum sacrum fieret deo salaci,
conducta est pretio puella parvo
communis satis omnibus futura,
quae quot nocte viros peregit una,
tot verpas tibi dedicat salignas.

35

Pedicabere, fur, semel; sed idem
si deprensus eris bis, irrumabo.
quod si tertia furta molieris,
ut poenam patiare et hanc et illam,
pedicaberis irrumaberisque.

36

Notas habemus quisque corporis formas:
Phoebus comosus, Hercules lacertosus,
trahit figuram virginis tener Bacchus,
Minerva ravo lumine est, Venus paeto,
in fronte cornua Arcados vides Fauni,
habet decentes nuntius deum plantas,
tutela Lemni dispares movet gressus,
intonsa semper Aesculapio barba est,
nemo est feroci pectorosior Marte:
quod si quis inter hos locus mihi restat,
deus Priapo mentulatior non est.

37

Cur pictum memori sit in tabella
membrum, quaeritis, unde procreamur?
cum penis mihi forte laesus esset
chirurgamque manum miser timerem,
dis me legitimis nimisque magnis,
ut Phoebo puta filioque Phoebi,
curatum dare mentulam verebar.
huic dixi: 'fer opem, Priape, parti,
cuius tu, pater, ipse pars videris,
qua salva sine sectione facta
ponetur tibi picta, quam levaris,
compar consimilisque concolorque'.
promisit fore mentulamque movit
pro nutu deus et rogata fecit.

38

Simpliciter tibi me, quodcumque est, dicere oportet,
   natura est quoniam semper aperta mihi:
pedicare volo, tu vis decerpere poma;
   quod peto, si dederis, quod petis, accipies.

39

Forma Mercurius potest placere,
forma conspiciendus est Apollo,
formosus quoque pingitur Lyaeus,
formosissimus omnium est Cupido.
me pulchra fateor carere forma,
verum mentula luculenta nostra est:
hanc mavult sibi quam deos priores,
si qua est non fatui puella cunni.

40

Nota Suburanas inter Telethusa puellas,
   quae, puto, de quaestu libera facta suo est,
cingit inaurata penem tibi, sancte, corona:
   hunc pathicae summi numinis instar habent.

41

Quisquis venerit huc, poeta fiat
et versus mihi dedicet iocosos.
qui non fecerit, inter eruditos
ficosissimus ambulet poetas.

42

Laetus Aristagoras natis bene vilicus uvis
   de cera facili dat tibi poma, deus.
at tu sacrati contentus imagine pomi
   fac veros fructus ille, Priape, ferat.

43

Velle quid hanc dicas, quamvis sim ligneus, hastam,
   oscula dat medio si qua puella mihi?
augure non opus est: 'in me' mihi credite, dixit
   'aptetur veris usibus hasta rudis'.

44

Nolite omnia, quae loquor, putare
per lusum mihi per iocumque dici.
deprensos ego ter quaterque fures
omnes, ne dubitetis, irrumabo.

45

Cum quendam rigidus deus videret
ferventi caput ustulare ferro,
ut Maurae similis foret puellae,
'heus' inquit 'tibi dicimus, cinaede,
uras te licet usque torqueasque,
num tandem prior es puella, quaeso,
quod sunt, mentula quos habet, capilli?'

46

O non candidior puella Mauro,
sed morbosior omnibus cinaedis,
Pygmaeo brevior gruem timente,
ursis asperior pilosiorque,
Medis laxior Indicisve bracis,
mallem scilicet ut libenter ires.
nam quamvis videar satis paratus,
erucarum opus est decem maniplis,
fossas inguinis ut teram dolemque
cunni vermiculos scaturrientis.

47

Quicumque vestrum, qui venitis ad cenam,
libare nullos sustinet mihi versus,
illius uxor aut amica rivalem
lasciviendo languidum, precor, reddat,
et ipse longa nocte dormiat solus
libidinosis incitatus erucis.

48

Quod partem madidam mei videtis,
per quam significor Priapus esse,
non ros est, mihi crede, nec pruina,
sed quod sponte sua solet remitti,
cum mens est pathicae memor puellae.

49

Tu, quicumque vides circa tectoria nostra
   non nimium casti carmina plena ioci,
versibus obscenis offendi desine: non est
   mentula subducti nostra supercilii.

50

Quaedam, si placet hoc tibi, Priape,
fucosissima me puella ludit
et nec dat mihi nec negat daturam,
causas invenit usque differendi.
quae si contigerit fruenda nobis,
totam cum paribus, Priape, nostris
cingemus tibi mentulam coronis.

51

Quid hoc negoti est quave suspicer causa
venire in hortum plurimos meum fures,
cum quisquis in nos incidit, luat poenas
et usque curvos excavetur ad lumbos?
non ficus hic est praeferenda vicinae
uvaeque, quales flava legit Arete,
non mala truncis adserenda Picenis
pirumve, tanto quod periculo captes,
magisque cera luteum nova prunum
sorbumve ventres lubricos moraturum.
praesigne rami nec mei ferunt morum
nucemve longam, quam vocant Abellanam,
amygdalumve flore purpurae fulgens.
non brassicarum ferre glorior caules
betasve, quantas hortus educat nullus,
crescensve semper in suum caput porrum.
nec seminosas ad cucurbitas quemquam
ad ocimumve cucumeresque humi fusos
venire credo, sessilesve lactucas
acresque cepas aliumque furatum,
nec ut salaces nocte tollat erucas
mentamque olentem cum salubribus rutis.
quae cuncta quamvis nostro habemus in saepto,
non pauciora proximi ferunt horti.
quibus relictis in mihi laboratum
locum venitis, improbissimi fures:
nimirum apertam convolatis ad poenam,
hoc vos et ipsum, quod minamur, invitat.

52

Heus tu, non bene qui manum rapacem
mandato mihi contines ab horto,
iam primum stator hic libidinosus
alternis et eundo et exeundo
porta te faciet patentiorem.
accedent duo, qui latus tuentur,
pulchre pensilibus peculiati;
qui cum te male foderint iacentem,
ad partes veniet salax asellus
nilo deterius mutuniatus.
quare qui sapiet, malum cavebit,
cum tantum sciet esse mentularum.

53

Contentus modico Bacchus solet esse racemo,
   cum capiant alti vix cita musta lacus,
magnaque fecundis cum messibus area desit,
   in Cereris crines una corona datur.
tu quoque, dive minor, maiorum exempla secutus,
   quamvis pauca damus, consule poma boni.

54

CD si scribas temonemque insuper addas,
   qui medium vult te scindere, pictus erit.

55

Credere quis possit? falcem quoque - turpe fateri -
   de digitis fures surripuere meis.
nec movet amissi tam me iactura pudorque,
   quam praebent iustos altera tela metus:
quae si perdidero, patria mutabor, et olim
   ille tuus civis, Lampsace, Gallus ero.

56

Derides quoque, fur, et impudicum
ostendis digitum mihi minanti?
eheu me miserum, quod ista lignum est,
quae me terribilem facit videri.
mandabo domino tamen salaci,
ut pro me velit irrumare fures.

57

Cornix et caries vetusque bustum,
turba putida facta saeculorum,
quae forsan potuisset esse nutrix
Tithoni Priamique Nestorisque,
illis ni pueris anus fuisset,
ne desit sibi, me rogat, fututor.
quid si nunc roget, ut puella fiat?
si nummos tamen haec habet, puella est.

58

Quicumque nostram fur fefellerit curam,
effeminato verminet procul culo;
quaeque hic proterva carpserit manu poma
puella, nullum reperiat fututorem.

59

Praedictum tibi ne negare possis:
si fur veneris, impudicus exis.

60

Si quot habes versus, tot haberes poma, Priape,
   esses antiquo ditior Alcinoo.

61

Quid frustra quereris, colone, mecum,
quod quondam bene fructuosa malus
autumnis sterilis duobus adstem?
non me praegravat, ut putas, senectus,
nec sum grandine verberata dura,
nec gemmas modo germine exeuntes
seri frigoris ustulavit aura,
nec venti pluviaeve siccitasve,
quod de se quererer, malum dederunt;
non sturnus mihi graculusve raptor
aut cornix anus aut aquosus anser
aut corvus nocuit siticulosus,
sed quod carmina pessimi poetae
ramis sustineo laboriosis.

62

Securi dormite, canes: custodiet hortum
   cum sibi dilecta Sirius Erigone.

63

Parum est quod hic ut fiximus semel sedem,
agente terra per caniculam rimas
siticulosam sustinemus aestatem?
parum, quod hiemis perfluunt sinus imbres
et in capillos grandines cadunt nostros
rigetque dura barba vincta crystallo?
parum, quod acta sub laboribus luce
parem diebus pervigil traho noctem?
huc adde, quod me fuste de rudi vilem
manus sine arte rusticae dolaverunt,
interque cunctos ultimum deos numen
cucurbitarum ligneus vocor custos.
accedit istis impudentiae signum,
libidinoso tenta pyramis nervo.
ad hanc puella - paene nomen adieci -
solet venire cum suo fututore,
quae tot figuris, quot Philaenis enarrat,
non inventis, pruriosa discedit.

64

Quidam mollior anseris medulla
furatum venit huc amore poenae:
furetur licet usque, non videbo.

65

Hic tibi, qui rostro crescentia lilia mersit,
   caeditur e tepida victima porcus hara:
ne tamen exanimum facias pecus omne, Priape,
   horti sit, facias, ianua clausa tui.

66

Tu, quae ne videas notam virilem,
hinc averteris, ut decet pudicam:
nimirum, nisi quod times videre,
intra viscera habere concupiscis.

67

Penelopes primam Didonis prima sequatur
   et primam Cadmi syllaba prima Remi,
quodque fit ex illis, mihi tu deprensus in horto,
   fur, dabis: hac poena culpa luenda tua est.

68

Rusticus indocte si quid dixisse videbor,
   da veniam: libros non lego, poma lego.
sed rudis hic dominum totiens audire legentem
   cogor Homereas edidicique notas.
ille vocat, quod nos 'psolen', 'psoloenta keraunon',
   et quod nos culum, 'kouleon' ille vocat.
'merdaleon' certe nisi res non munda vocatur,
   et pediconum mentula merdalea est.
quid? nisi Taenario placuisset Troica cunno
   mentula, quod caneret, non habuisset opus.
mentula Tantalidae bene si non nota fuisset,
   nil, senior Chryses quod quereretur, erat.
haec eadem socium tenera spoliavit amica,
   quaeque erat Aeacidae, maluit esse suam.
ille Pelethroniam cecinit miserabile carmen
   ad citharam, cithara tensior ipse sua.
nobilis hinc nata nempe incipit Ilias ira,
   principium sacri carminis illa fuit.
altera materia est error fallentis Ulixei;
   si verum quaeras, hunc quoque movit amor.
hic legitur radix, de qua flos aureus exit,
   quam cum 'molu' vocat, mentula 'molu' fuit.
hic legimus Circen Atlantiademque Calypson
   grandia Dulichii vasa petisse viri.
huius et Alcinoi mirata est filia membrum
   frondenti ramo vix potuisse tegi.
ad vetulam tamen ille suam properabat, et omnis
   mens erat in cunno, Penelopea, tuo:
quae sic casta manes, ut iam convivia visas
   utque fututorum sit tua plena domus.
e quibus ut scires quicumque valentior esset,
   haec es ad arrectos verba locuta procos:
'nemo meo melius nervum tendebat Ulixe,
   sive illi laterum sive erat artis opus.
qui quoniam periit, vos nunc intendite, qualem
   esse virum sciero, vir sit ut ille meus.'
hac ego, Penelope, potui tibi lege placere,
   illo sed nondum tempore factus eram.

69

Cum fici tibi suavitas subibit
et iam porrigere huc manum libebit,
ad me respice, fur, et aestimato,
quot pondo est tibi mentulam cacandum.

70

Illusit mihi pauper inquilinus:
cum libum dederat molaque fusa,
quadrae partibus abditis in ignem,
sacro protinus hinc abit peracto.
vicini canis huc subinde venit
nidorem, puto, persecuta fumi,
quae libamine mentulae comeso
tota nocte mihi litat rigendo.
at vos amplius hoc loco cavete
quicquam ponere, ne famelicorum
ad me turba velit canum venire,
ne dum me colitis meumque numen,
custodes habeatis irrumatos.

71

Si commissa meae carpes pomaria curae,
   dulcia quid doleam perdere, doctus eris.

72

Tutelam pomarii, diligens Priape, facito:
rubricato furibus minare mutinio.

Quod monear, non est, quia si furaberis ipse
   grandia mala, tibi bracchia macra dabo.

73

Obliquis quid me, pathicae, spectatis ocellis?
   non stat in inguinibus mentula tenta meis.
quae tamen exanimis nunc est et inutile lignum,
   utilis haec, aram si dederitis, erit.

74

Per medios ibit pueros mediasque puellas
   mentula, barbatis non nisi summa petet.

75

Dodone tibi, Iuppiter, sacrata est,
Iunoni Samos et Mycena ditis,
undae Taenaros aequorisque regi;
Pallas Cecropias tuetur arces,
Delphos Pythius, orbis umbilicum,
Creten Delia Cynthiosque colles,
Faunus Maenalon Arcadumque silvas;
tutela Rhodos est beata Solis,
Gades Herculis umidumque Tibur;
Cyllene celeri deo nivosa,
tardo gratior aestuosa Lemnos;
Hennaeae Cererem nurus frequentant,
raptam Cyzicos ostreosa divam,
formosam Venerem Cnidos Paphosque;
mortales tibi Lampsacum dicarunt.

76

quod sum iam senior meumque canis
cum barba caput albicet capillis:
deprensos ego perforare possum
Tithonum Priamumque Nestoremque.

77

Immanem stomachum mihi movetis,
qui densam facitis subinde saepem
et fures prohibetis huc adire.
hoc est laedere, dum iuvatis; hoc est
non admittere ad aucupem volucres.
obstructa est via, nec licet iacenti
iactura natis expiare culpam.
ergo qui prius usque et usque et usque
furum scindere podices solebam,
per noctes aliquot diesque cesso.
poenas do quoque, quot satis superque est,
in semenque abeo salaxque quondam
nunc vitam perago - quis hoc putaret? -
ut clusus citharoedus abstinentem.
at vos, ne peream situ senili,
quaeso, desinite esse diligentes
neve imponite fibulam Priapo.

78

At di deaeque dentibus tuis escam
negent, amicae cunnilinge vicinae,
per quem puella fortis ante nec mendax
et quae solebat impigro celer passu
ad nos venire, nunc misella landicae
vix posse iurat ambulare prae fossis.

79

Priape, quod sis fascino gravis tento,
quod exprobravit hanc tibi suo versu
poeta noster, erubescere hoc noli:
non es poeta sarcinosior nostro.

80

At non longa bene est, non stat bene mentula crassa
   et quam si tractes, crescere posse putes?
me miserum, cupidas fallit mensura puellas:
   non habet haec aliud mentula maius eo.
utilior Tydeus qui, si quid credis Homero,
   ingenio pugnax, corpore parvus erat.
sed potuit damno nobis novitasque pudorque
   esse, repellendus saepius iste mihi.
Dum vivis, sperare decet: tu, rustice custos,
   huc ades et nervis, tente Priape, fave.

Indice Libri - Freenfo.net