[1] Liberi iam hinc populi Romani res pace belloque
gestas, annuos magistratus, imperiaque legum potentiora quam hominum
peragam. Quae libertas ut laetior esset proximi regis superbia fecerat.
Nam priores ita regnarunt ut haud immerito omnes deinceps conditores
partium certe urbis, quas nouas ipsi sedes ab se auctae multitudinis
addiderunt, numerentur; neque ambigitur quin Brutus idem qui tantum
gloriae superbo exacto rege meruit pessimo publico id facturus fuerit, si
libertatis immaturae cupidine priorum regum alicui regnum extorsisset.
Quid enim futurum fuit, si illa pastorum conuenarumque plebs, transfuga
ex suis populis, sub tutela inuiolati templi aut libertatem aut certe
impunitatem adepta, soluta regio metu agitari coepta esset tribuniciis
procellis, et in aliena urbe cum patribus serere certamina, priusquam
pignera coniugum ac liberorum caritasque ipsius soli, cui longo tempore
adsuescitur, animos eorum consociasset? Dissipatae res nondum adultae
discordia forent, quas fouit tranquilla moderatio imperii eoque nutriendo
perduxit ut bonam frugem libertatis maturis iam uiribus ferre possent.
Libertatis autem originem inde magis quia annuum imperium consulare
factum est quam quod deminutum quicquam sit ex regia potestate
numeres. Omnia iura, omnia insignia primi consules tenuere; id modo
cautum est ne, si ambo fasces haberent, duplicatus terror uideretur. Brutus
prior, concedente collega, fasces habuit; qui non acrior uindex libertatis
fuerat quam deinde custos fuit. Omnium primum auidum nouae libertatis
populum, ne postmodum flecti precibus aut donis regiis posset, iure
iurando adegit neminem Romae passuros regnare. Deinde quo plus
uirium in senatu frequentia etiam ordinis faceret, caedibus regis
deminutum patrum numerum primoribus equestris gradus lectis ad
trecentorum summam expleuit, traditumque inde fertur ut in senatum
uocarentur qui patres quique conscripti essent; conscriptos uidelicet
nouum senatum, appellabant lectos. Id mirum quantum profuit ad
concordiam ciuitatis iungendosque patribus plebis animos.
[2] Rerum deinde diuinarum habita cura; et quia
quaedam publica sacra per ipsos reges factitata erant, necubi regum
desiderium esset, regem sacrificolum creant. Id sacerdotium pontifici
subiecere, ne additus nomini honos aliquid libertati, cuius tunc prima erat
cura, officeret. Ac nescio an nimium undique eam minimisque rebus
muniendo modum excesserint. Consulis enim alterius, cum nihil aliud
offenderet, nomen inuisum ciuitati fuit: nimium Tarquinios regno
adsuesse; initium a Prisco factum; regnasse dein Ser. Tullium; ne interuallo
quidem facto oblitum, tamquam alieni, regni, Superbum Tarquinium uelut
hereditatem gentis scelere ac ui repetisse; pulso Superbo penes Collatinum
imperium esse. Nescire Tarquinios priuatos uiuere; non placere nomen,
periculosum libertati esse. Hinc primo sensim temptantium animos sermo
per totam ciuitatem est datus, sollicitamque suspicione plebem Brutus ad
contionem uocat. Ibi omnium primum ius iurandum populi recitat
neminem regnare passuros nec esse Romae unde periculum libertati foret;
id summa ope tuendum esse, neque ullam rem quae eo pertineat
contemnendam. Inuitum se dicere hominis causa, nec dicturum fuisse ni
caritas rei publicae uinceret: non credere populum Romanum solidam
libertatem reciperatam esse; regium genus, regium nomen non solum in
ciuitate sed etiam in imperio esse; id officere, id obstare libertati. "Hunc tu"
inquit "tua uoluntate, L. Tarquini, remoue metum. Meminimus, fatemur:
eiecisti reges; absolue beneficium tuum, aufer hinc regium nomen. Res
tuas tibi non solum reddent ciues tui auctore me, sed si quid deest munifice
augebunt. Amicus abi; exonera ciuitatem uano forsitan metu; ita
persuasum est animis cum gente Tarquinia regnum hinc abiturum."
Consuli primo tam nouae rei ac subitae admiratio incluserat uocem; dicere
deinde incipientem primores ciuitatis circumsistunt, eadem multis precibus
orant. Et ceteri quidem mouebant minus: postquam Sp. Lucretius, maior
aetate ac dignitate, socer praeterea ipsius, agere uarie rogando alternis
suadendoque coepit ut uinci se consensu ciuitatis pateretur, timens consul
ne postmodum priuato sibi eadem illa cum bonorum amissione additaque
alia insuper ignominia acciderent, abdicauit se consulatu rebusque suis
omnibus Lauinium translatis ciuitate cessit. Brutus ex senatus consulto ad
populum tulit ut omnes Tarquiniae gentis exsules essent; collegam sibi
comitiis centuriatis creauit P. Ualerium, quo adiutore reges eiecerat.
[3] Cum haud cuiquam in dubio esset bellum ab
Tarquiniis imminere, id quidem spe omnium serius fuit; ceterum, id quod
non timebant, per dolum ac proditionem prope libertas amissa est. Erant
in Romana iuuentute adulescentes aliquot, nec ii tenui loco orti, quorum in
regno libido solutior fuerat, aequales sodalesque adulescentium
Tarquiniorum, adsueti more regio uiuere. Eam tum, aequato iure omnium,
licentiam quaerentes, libertatem aliorum in suam uertisse seruitutem inter
se conquerebantur: regem hominem esse, a quo impetres, ubi ius, ubi
iniuria opus sit; esse gratiae locum, esse beneficio; et irasci et ignoscere
posse; inter amicum atque inimicum discrimen nosse; leges rem surdam,
inexorabilem esse, salubriorem melioremque inopi quam potenti; nihil
laxamenti nec ueniae habere, si modum excesseris; periculosum esse in tot
humanis erroribus sola innocentia uiuere. Ita iam sua sponte aegris animis
legati ab regibus superueniunt, sine mentione reditus bona tantum
repetentes. Eorum uerba postquam in senatu audita sunt, per aliquot dies
ea consultatio tenuit, ne non reddita belli causa, reddita belli materia et
adiumentum essent. Interim legati alia moliri; aperte bona repetentes
clam reciperandi regni consilia struere; et tamquam ad id quod agi
uidebatur ambientes, nobilium adulescentium animos pertemptant. A
quibus placide oratio accepta est, iis litteras ab Tarquiniis reddunt et de
accipiendis clam nocte in urbem regibus conloquuntur.
[4] Uitelliis Aquiliisque fratribus primo commissa res
est. Uitelliorum soror consuli nupta Bruto erat, iamque ex eo matrimonio
adulescentes erant liberi, Titus Tiberiusque; eos quoque in societatem
consilii auunculi adsumunt. Praeterea aliquot nobiles adulescentes conscii
adsumpti, quorum uetustate memoria abiit. Interim cum in senatu uicisset
sententia quae censebat reddenda bona, eamque ipsam causam morae in
urbe haberent legati quod spatium ad uehicula comparanda a consulibus
sumpsissent quibus regum asportarent res, omne id tempus cum coniuratis
consultando absumunt, euincuntque instando ut litterae sibi ad Tarquinios
darentur: nam aliter qui credituros eos non uana ab legatis super rebus
tantis adferri? Datae litterae ut pignus fidei essent, manifestum facinus
fecerunt. Nam cum pridie quam legati ad Tarquinios proficiscerentur
cenatum forte apud Uitellios esset, coniuratique ibi, remotis arbitris, multa
inter se de nouo, ut fit, consilio egissent, sermonem eorum ex seruis unus
excepit, qui iam antea id senserat agi, sed eam occasionem, ut litterae
legatis darentur quae deprehensae rem coarguere possent, exspectabat.
Postquam datas sensit, rem ad consules detulit. Consules ad
deprehendendos legatos coniuratosque profecti domo sine tumultu rem
omnem oppressere; litterarum in primis habita cura ne interciderent.
Proditoribus extemplo in uincla coniectis, de legatis paululum addubitatum
est; et quamquam uisi sunt commisisse ut hostium loco essent, ius tamen
gentium ualuit.
[5] De bonis regiis, quae reddi ante censuerant, res
integra refertur ad patres. Ibi uicit ira; uetuere reddi, uetuere in publicum
redigi. Diripienda plebi sunt data, ut contacta regia praeda spem in
perpetuum cum iis pacis amitteret. Ager Tarquiniorum qui inter urbem ac
Tiberim fuit, consecratus Marti, Martius deinde campus fuit. Forte ibi tum
seges farris dicitur fuisse matura messi. Quem campi fructum quia
religiosum erat consumere, desectam cum stramento segetem magna uis
hominum simul immissa corbibus fudere in Tiberim tenui fluentem aqua, ut
mediis caloribus solet. Ita in uadis haesitantes frumenti aceruos sedisse
inlitos limo; insulam inde paulatim, et aliis quae fert temere flumen eodem
inuectis, factam; postea credo additas moles manuque adiutum, ut tam
eminens area firmaque templis quoque ac porticibus sustinendis esset.
Direptis bonis regum damnati proditores sumptumque supplicium,
conspectius eo quod poenae capiendae ministerium patri de liberis
consulatus imposuit, et qui spectator erat amouendus, eum ipsum fortuna
exactorem supplicii dedit. Stabant deligati ad palum nobilissimi iuuenes;
sed a ceteris, uelut ab ignotis capitibus, consulis liberi omnium in se
auerterant oculos, miserebatque non poenae magis homines quam sceleris
quo poenam meriti essent: illos eo potissimum anno patriam liberatam,
patrem liberatorem, consulatum ortum ex domo Iunia, patres, plebem,
quidquid deorum hominumque Romanorum esset, induxisse in animum ut
superbo quondam regi, tum infesto exsuli proderent. Consules in sedem
processere suam, missique lictores ad sumendum supplicium. Nudatos
uirgis caedunt securique feriunt, cum inter omne tempus pater uoltusque et
os eius spectaculo esset, eminente animo patrio inter publicae poenae
ministerium. Secundum poenam nocentium, ut in utramque partem
arcendis sceleribus exemplum nobile esset, praemium indici pecunia ex
aerario, libertas et ciuitas data. Ille primum dicitur uindicta liberatus;
quidam uindictae quoque nomen tractum ab illo putant; Uindicio ipsi
nomen fuisse. Post illum obseruatum ut qui ita liberati essent in ciuitatem
accepti uiderentur.
[6] His sicut acta erant nuntiatis incensus Tarquinius
non dolore solum tantae ad inritum cadentis spei sed etiam odio iraque,
postquam dolo uiam obsaeptam uidit, bellum aperte moliendum ratus
circumire supplex Etruriae urbes; orare maxime Ueientes
Tarquiniensesque, ne ex se ortum, eiusdem sanguinis, extorrem,
egentem ex tanto modo regno cum liberis adulescentibus ante oculos suos
perire sinerent: alios peregre in regnum Romam accitos: se regem,
augentem bello Romanum imperium, a proximis scelerata coniuratione
pulsum. Eos inter se, quia nemo unus satis dignus regno uisus sit, partes
regni rapuisse; bona sua diripienda populo dedisse, ne quis expers sceleris
esset. Patriam se regnumque suum repetere et persequi ingratos ciues
uelle. Ferrent opem, adiuuarent; suas quoque ueteres iniurias ultum irent,
totiens caesas legiones, agrum ademptum. Haec mouerunt Ueientes, ac
pro se quisque Romano saltem duce ignominias demendas belloque amissa
repetenda minaciter fremunt. Tarquinienses nomen ac cognatio mouet:
pulchrum uidebatur suos Romae regnare. Ita duo duarum ciuitatium
exercitus ad repetendum regnum belloque persequendos Romanos secuti
Tarquinium. Postquam in agrum Romanum uentum est, obuiam hosti
consules eunt. Ualerius quadrato agmine peditem ducit: Brutus ad
explorandum cum equitatu antecessit. Eodem modo primus eques hostium
agminis fuit; praeerat Arruns Tarquinius filius regis, rex ipse cum
legionibus sequebatur. Arruns ubi ex lictoribus procul consulem esse,
deinde iam propius ac certius facie quoque Brutum cognouit, inflammatus
ira "ille est uir" inquit, "qui nos extorres expulit patria. Ipse en ille nostris
decoratus insignibus magnifice incedit. Di regum ultores adeste." Concitat
calcaribus equum atque in ipsum infestus consulem derigit. Sensit in se iri
Brutus; decorum erat tum ipsis capessere pugnam ducibus; auide itaque se
certamini offert; adeoque infestis animis concurrerunt, neuter dum hostem
uolneraret sui protegendi corporis memor, ut contrario ictu per parmam
uterque transfixus duabus haerentes hastis moribundi ex equis lapsi sint.
Simul et cetera equestris pugna coepit, neque ita multo post et pedites
superueniunt. Ibi uaria uictoria et uelut aequo Marte pugnatum est;
dextera utrimque cornua uicere, laeua superata. Ueientes, uinci ab
Romano milite adsueti, fusi fugatique: Tarquiniensis, nouus hostis, non
stetit solum, sed etiam ab sua parte Romanum pepulit.
[7] Ita cum pugnatum esset, tantus terror
Tarquinium atque Etruscos incessit ut omissa inrita re nocte ambo
exercitus, Ueiens Tarquiniensisque, suas quisque abirent domos. Adiciunt
miracula huic pugnae: silentio proximae noctis ex silua Arsia ingentem
editam uocem; Siluani uocem eam creditam; haec dicta: uno plus
Tuscorum cecidisse in acie; uincere bello Romanum. Ita certe inde abiere,
Romani ut uictores, Etrusci pro uictis; nam postquam inluxit nec quisquam
hostium in conspectu erat, P. Ualerius consul spolia legit triumphansque
inde Romam rediit. Collegae funus quanto tum potuit apparatu fecit; sed
multo maius morti decus publica fuit maestitia, eo ante omnia insignis quia
matronae annum ut parentem eum luxerunt, quod tam acer ultor uiolatae
pudicitiae fuisset. Consuli deinde qui superfuerat, ut sunt mutabiles uolgi
animi, ex fauore non inuidia modo sed suspicio etiam cum atroci crimine
orta. Regnum eum adfectare fama ferebat, quia nec collegam
subrogauerat in locum Bruti et aedificabat in summa Uelia: ibi alto atque
munito loco arcem inexpugnabilem fieri. Haec dicta uolgo creditaque cum
indignitate angerent consulis animum, uocato ad concilium populo
submissis fascibus in contionem escendit. Gratum multitudini spectaculum
fuit, submissa sibi esse imperii insignia confessionemque factam populi
quam consulis maiestatem uimque maiorem esse. Ibi audire iussis consul
laudare fortunam collegae, quod liberata patria, in summo honore, pro re
publica dimicans, matura gloria necdum se uertente in inuidiam, mortem
occubuisset: se superstitem gloriae suae ad crimen atque inuidiam
superesse; ex liberatore patriae ad Aquilios se Uitelliosque recidisse.
"Nunquamne ergo" inquit, "ulla adeo uobis spectata uirtus erit, ut
suspicione uiolari nequeat? Ego me, illum acerrimum regum hostem, ipsum
cupiditatis regni crimen subiturum timerem? Ego si in ipsa arce
Capitolioque habitarem, metui me crederem posse a ciuibus meis? Tam
leui momento mea apud uos fama pendet? Adeone est fundata leuiter fides
ut ubi sim quam qui sim magis referat? Non obstabunt Publi Ualeri aedes
libertati uestrae, Quirites; tuta erit uobis Uelia; deferam non in planum
modo aedes sed colli etiam subiciam, ut uos supra suspectum me ciuem
habitetis; in Uelia aedificent quibus melius quam P. Ualerio creditur
libertas." Delata confestim materia omnis infra Ueliam et, ubi nunc Uicae
Potae est, domus in infimo cliuo aedificata.
[8] Latae deinde leges, non solum quae regni
suspicione consulem absoluerent, sed quae adeo in contrarium uerterent ut
popularem etiam facerent; inde cognomen factum Publicolae est. Ante
omnes de prouocatione aduersus magistratus ad populum sacrandoque
cum bonis capite eius qui regni occupandi consilia inisset gratae in uolgus
leges fuere. Quas cum solus pertulisset, ut sua unius in his gratia esset,
tum deinde comitia collegae subrogando habuit. Creatus Sp. Lucretius
consul, qui magno natu, non sufficientibus iam uiribus ad consularia
munera obeunda, intra paucos dies moritur. Suffectus in Lucreti locum M.
Horatius Puluillus. Apud quosdam ueteres auctores non inuenio Lucretium
consulem; Bruto statim Horatium suggerunt; credo, quia nulla gesta res
insignem fecerit consulatum, memoria intercidisse. Nondum dedicata erat
in Capitolio Iouis aedes; Ualerius Horatiusque consules sortiti uter
dedicaret. Horatio sorte euenit: Publicola ad Ueientium bellum profectus.
Aegrius quam dignum erat tulere Ualeri necessarii dedicationem tam incliti
templi Horatio dari. Id omnibus modis impedire conati, postquam alia
frustra temptata erant, postem iam tenenti consuli foedum inter
precationem deum nuntium incutiunt, mortuum eius filium esse,
funestaque familia dedicare eum templum non posse. Non crediderit
factum an tantum animo roboris fuerit, nec traditur certum nec
interpretatio est facilis. Nihil aliud ad eum nuntium a proposito auersus
quam ut cadauer efferri iuberet, tenens postem precationem peragit et
dedicat templum. Haec post exactos reges domi militiaeque gesta primo
anno.
[9] Inde P. Ualerius iterum T. Lucretius consules
facti. Iam Tarquinii ad Lartem Porsennam, Clusinum regem, perfugerant.
Ibi miscendo consilium precesque nunc orabant, ne se, oriundos ex Etruscis,
eiusdem sanguinis nominisque, egentes exsulare pateretur, nunc monebant
etiam ne orientem morem pellendi reges inultum sineret. Satis libertatem
ipsam habere dulcedinis. Nisi quanta ui ciuitates eam expetant tanta
regna reges defendant, aequari summa infimis; nihil excelsum, nihil quod
supra cetera emineat, in ciuitatibus fore; adesse finem regnis, rei inter deos
hominesque pulcherrimae. Porsenna cum regem esse Romae tutum,
tum Etruscae gentis regem, amplum Tuscis ratus, Romam infesto exercitu
uenit. Non unquam alias ante tantus terror senatum inuasit; adeo ualida
res tum Clusina erat magnumque Porsennae nomen. Nec hostes modo
timebant sed suosmet ipsi ciues, ne Romana plebs, metu perculsa, receptis
in urbem regibus uel cum seruitute pacem acciperet. Multa igitur
blandimenta plebi per id tempus ab senatu data. Annonae in primis habita
cura, et ad frumentum comparandum missi alii in Uolscos, alii Cumas.
Salis quoque uendendi arbitrium, quia impenso pretio uenibat, in publicum
omne sumptum, ademptum priuatis; portoriisque et tributo plebes liberata,
ut diuites conferrent qui oneri ferendo essent: pauperes satis stipendii
pendere, si liberos educent. Itaque haec indulgentia patrum asperis
postmodum rebus in obsidione ac fame adeo concordem ciuitatem tenuit,
ut regium nomen non summi magis quam infimi horrerent, nec quisquam
unus malis artibus postea tam popularis esset quam tum bene imperando
uniuersus senatus fuit.
[10] Cum hostes adessent, pro se quisque in urbem
ex agris demigrant; urbem ipsam saepiunt praesidiis. Alia muris, alia
Tiberi obiecto uidebantur tuta: pons sublicius iter paene hostibus dedit, ni
unus uir fuisset, Horatius Cocles; id munimentum illo die fortuna urbis
Romanae habuit. Qui positus forte in statione pontis cum captum
repentino impetu Ianiculum atque inde citatos decurrere hostes uidisset
trepidamque turbam suorum arma ordinesque relinquere, reprehensans
singulos, obsistens obtestansque deum et hominum fidem testabatur
nequiquam deserto praesidio eos fugere; si transitum ponte a tergo
reliquissent, iam plus hostium in Palatio Capitolioque quam in Ianiculo
fore. Itaque monere, praedicere ut pontem ferro, igni, quacumque ui
possint, interrumpant: se impetum hostium, quantum corpore uno posset
obsisti, excepturum. Uadit inde in primum aditum pontis, insignisque inter
conspecta cedentium pugna terga obuersis comminus ad ineundum
proelium armis, ipso miraculo audaciae obstupefecit hostes. Duos tamen
cum eo pudor tenuit, Sp. Larcium ac T. Herminium, ambos claros genere
factisque. Cum his primam periculi procellam et quod tumultuosissimum
pugnae erat parumper sustinuit; deinde eos quoque ipsos exigua parte
pontis relicta reuocantibus qui rescindebant cedere in tutum coegit.
Circumferens inde truces minaciter oculos ad proceres Etruscorum nunc
singulos prouocare, nunc increpare omnes: seruitia regum superborum,
suae libertatis immemores alienam oppugnatum uenire. Cunctati
aliquamdiu sunt, dum alius alium, ut proelium incipiant, circumspectant;
pudor deinde commouit aciem, et clamore sublato undique in unum hostem
tela coniciunt. Quae cum in obiecto cuncta scuto haesissent, neque ille
minus obstinatus ingenti pontem obtineret gradu, iam impetu conabantur
detrudere uirum, cum simul fragor rupti pontis, simul clamor Romanorum,
alacritate perfecti operis sublatus, pauore subito impetum sustinuit. Tum
Cocles "Tiberine pater" inquit, "te sancte precor, haec arma et hunc militem
propitio flumine accipias." Ita sic armatus in Tiberim desiluit multisque
superincidentibus telis incolumis ad suos tranauit, rem ausus plus famae
habituram ad posteros quam fidei. Grata erga tantam uirtutem ciuitas
fuit; statua in comitio posita; agri quantum uno die circumarauit, datum.
Priuata quoque inter publicos honores studia eminebant; nam in magna
inopia pro domesticis copiis unusquisque ei aliquid, fraudans se ipse uictu
suo, contulit.
[11] Porsinna primo conatu repulsus, consiliis ab
oppugnanda urbe ad obsidendam uersis, praesidio in Ianiculo locato, ipse
in plano ripisque Tiberis castra posuit, nauibus undique accitis et ad
custodiam ne quid Romam frumenti subuehi sineret, et ut praedatum
milites trans flumen per occasiones aliis atque aliis locis traiceret; breuique
adeo infestum omnem Romanum agrum reddidit ut non cetera solum ex
agris sed pecus quoque omne in urbem compelleretur, neque quisquam
extra portas propellere auderet. Hoc tantum licentiae Etruscis non metu
magis quam consilio concessum. Namque Ualerius consul intentus in
occasionem multos simul et effusos improuiso adoriundi, in paruis rebus
neglegens ultor, grauem se ad maiora uindicem seruabat. Itaque ut
eliceret praedatores, edicit suis postero die frequentes porta Esquilina,
quae auersissima ab hoste erat, expellerent pecus, scituros id hostes ratus,
quod in obsidione et fame seruitia infida transfugerent. Et sciere perfugae
indicio; multoque plures, ut in spem uniuersae praedae, flumen traiciunt.
P. Ualerius inde T. Herminium cum modicis copiis ad secundum lapidem
Gabina uia occultum considere iubet, Sp. Larcium cum expedita iuuentute
ad portam Collinam stare donec hostis praetereat; inde se obicere ne sit ad
flumen reditus. Consulum alter T. Lucretius porta Naeuia cum aliquot
manipulis militum egressus; ipse Ualerius Caelio monte cohortes delectas
educit, hique primi apparuere hosti. Herminius ubi tumultum sensit,
concurrit ex insidiis, uersisque in Lucretium Etruscis terga caedit; dextra
laeuaque, hinc a porta Collina, illinc ab Naeuia, redditus clamor; ita caesi
in medio praedatores, neque ad pugnam uiribus pares et ad fugam saeptis
omnibus uiis. Finisque ille tam effuse euagandi Etruscis fuit.
[12] Obsidio erat nihilo minus et frumenti cum
summa caritate inopia, sedendoque expugnaturum se urbem spem
Porsinna habebat, cum C. Mucius, adulescens nobilis, cui indignum
uidebatur populum Romanum seruientem cum sub regibus esset nullo bello
nec ab hostibus ullis obsessum esse, liberum eundem populum ab iisdem
Etruscis obsideri quorum saepe exercitus fuderit,--itaque magno
audacique aliquo facinore eam indignitatem uindicandam ratus, primo sua
sponte penetrare in hostium castra constituit; dein metuens ne si consulum
iniussu et ignaris omnibus iret, forte deprehensus a custodibus Romanis
retraheretur ut transfuga, fortuna tum urbis crimen adfirmante, senatum
adit. "Transire Tiberim" inquit, "patres, et intrare, si possim, castra
hostium uolo, non praedo nec populationum in uicem ultor; maius si di
iuuant in animo est facinus." Adprobant patres; abdito intra uestem ferro
proficiscitur. Ubi eo uenit, in confertissima turba prope regium tribunal
constitit. Ibi cum stipendium militibus forte daretur et scriba cum rege
sedens pari fere ornatu multa ageret eumque milites uolgo adirent,
timens sciscitari uter Porsinna esset, ne ignorando regem semet ipse
aperiret quis esset, quo temere traxit fortuna facinus, scribam pro rege
obtruncat. Uadentem inde qua per trepidam turbam cruento mucrone sibi
ipse fecerat uiam, cum concursu ad clamorem facto comprehensum regii
satellites retraxissent, ante tribunal regis destitutus, tum quoque inter
tantas fortunae minas metuendus magis quam metuens, "Romanus sum"
inquit, "ciuis; C. Mucium uocant. Hostis hostem occidere uolui, nec ad
mortem minus animi est, quam fuit ad caedem; et facere et pati fortia
Romanum est. Nec unus in te ego hos animos gessi; longus post me ordo
est idem petentium decus. Proinde in hoc discrimen, si iuuat, accingere, ut
in singulas horas capite dimices tuo, ferrum hostemque in uestibulo habeas
regiae. Hoc tibi iuuentus Romana indicimus bellum. Nullam aciem,
nullum proelium timueris; uni tibi et cum singulis res erit." Cum rex simul
ira infensus periculoque conterritus circumdari ignes minitabundus iuberet
nisi expromeret propere quas insidiarum sibi minas per ambages iaceret,
"en tibi" inquit, "ut sentias quam uile corpus sit iis qui magnam gloriam
uident"; dextramque accenso ad sacrificium foculo inicit. Quam cum uelut
alienato ab sensu torreret animo, prope attonitus miraculo rex cum ab
sede sua prosiluisset amouerique ab altaribus iuuenem iussisset, "tu uero
abi" inquit, "in te magis quam in me hostilia ausus. Iuberem macte uirtut
esse, si pro mea patria ista uirtus staret; nunc iure belli liberum te,
intactum inuiolatumque hinc dimitto." Tunc Mucius, quasi remunerans
meritum, "quando quidem" inquit, "est apud te uirtuti honos, ut beneficio
tuleris a me quod minis nequisti, trecenti coniurauimus principes iuuentutis
Romanae ut in te hac uia grassaremur. Mea prima sors fuit; ceteri ut
cuiusque ceciderit primi quoad te opportunum fortuna dederit, suo quisque
tempore aderunt."
[13] Mucium dimissum, cui postea Scaeuolae a
clade dextrae manus cognomen inditum, legati a Porsinna Romam secuti
sunt; adeo mouerat eum et primi periculi casus, a quo nihil se praeter
errorem insidiatoris texisset, et subeunda dimicatio totiens quot coniurati
superessent, ut pacis condiciones ultro ferret Romanis. Iactatum in
condicionibus nequiquam de Tarquiniis in regnum restituendis, magis quia
id negare ipse nequiuerat Tarquiniis quam quod negatum iri sibi ab
Romanis ignoraret. De agro Ueientibus restituendo impetratum,
expressaque necessitas obsides dandi Romanis, si Ianiculo praesidium
deduci uellent. His condicionibus composita pace, exercitum ab Ianiculo
deduxit Porsinna et agro Romano excessit. Patres C. Mucio uirtutis causa
trans Tiberim agrum dono dedere, quae postea sunt Mucia prata
appellata. Ergo ita honorata uirtute, feminae quoque ad publica decora
excitatae, et Cloelia uirgo una ex obsidibus, cum castra Etruscorum forte
haud procul ripa Tiberis locata essent, frustrata custodes, dux agminis
uirginum inter tela hostium Tiberim tranauit, sospitesque omnes Romam
ad propinquos restituit. Quod ubi regi nuntiatum est, primo incensus ira
oratores Romam misit ad Cloeliam obsidem deposcendam: alias haud
magni facere. Deinde in admirationem uersus, supra Coclites Muciosque
dicere id facinus esse, et prae se ferre quemadmodum si non dedatur obses,
pro rupto foedus se habiturum, sic deditam intactam inuiolatamque ad
suos remissurum. Utrimque constitit fides; et Romani pignus pacis ex
foedere restituerunt, et apud regem Etruscum non tuta solum sed
honorata etiam uirtus fuit, laudatamque uirginem parte obsidum se
donare dixit; ipsa quos uellet legeret. Productis omnibus elegisse impubes
dicitur; quod et uirginitati decorum et consensu obsidum ipsorum probabile
erat eam aetatem potissimum liberari ab hoste quae maxime opportuna
iniuriae esset. Pace redintegrata Romani nouam in femina uirtutem nouo
genere honoris, statua equestri, donauere; in summa Sacra uia fuit posita
uirgo insidens equo.
[14] Huic tam pacatae profectioni ab urbe regis
Etrusci abhorrens mos traditus ab antiquis usque ad nostram aetatem inter
cetera sollemnia manet, bona Porsennae regis uendendi. Cuius originem
moris necesse est aut inter bellum natam esse neque omissam in pace, aut a
mitiore creuisse principio quam hic prae se ferat titulus bona hostiliter
uendendi. Proximum uero est ex iis quae traduntur Porsennam
discedentem ab Ianiculo castra opulenta, conuecto ex propinquis ac
fertilibus Etruriae aruis commeatu, Romanis dono dedisse, inopi tum urbe
ab longinqua obsidione; ea deinde, ne populo immisso diriperentur
hostiliter, uenisse, bonaque Porsennae appellata, gratiam muneris magis
significante titulo quam auctionem fortunae regiae quae ne in potestate
quidem populi Romani esset. Omisso Romano bello Porsenna, ne frustra
in ea loca exercitus adductus uideretur, cum parte copiarum filium
Arruntem Ariciam oppugnatum mittit. Primo Aricinos res necopinata
perculerat; arcessita deinde auxilia et a Latinis populis et a Cumis tantum
spei fecere, ut acie decernere auderent. Proelio inito, adeo concitato
impetu se intulerant Etrusci ut funderent ipso incursu Aricinos: Cumanae
cohortes arte aduersus uim usae declinauere paululum, effuseque
praelatos hostes conuersis signis ab tergo adortae sunt. Ita in medio prope
iam uictores caesi Etrusci. Pars perexigua, duce amisso, quia nullum
propius perfugium erat, Romam inermes et fortuna et specie supplicum
delati sunt. Ibi benigne excepti diuisique in hospitia. Curatis uolneribus,
alii profecti domos, nuntii hospitalium beneficiorum: multos Romae
hospitum urbisque caritas tenuit. His locus ad habitandum datus quem
deinde Tuscum uicum appellarunt.
[15] Sp. Larcius inde et T. Herminius, P.
Lucretius inde et P. Ualerius Publicola consules facti. Eo anno postremum
legati a Porsenna de reducendo in regnum Tarquinio uenerunt; quibus cum
responsum esset missurum ad regem senatum legatos, missi confestim
honoratissimus quisque ex patribus. Non quin breuiter reddi responsum
potuerit non recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos quam
legatis eius Romae daretur responsum, sed ut in perpetuum mentio eius rei
finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in uicem animi sollicitarentur, cum
ille peteret quod contra libertatem populi Romani esset, Romani, nisi in
perniciem suam faciles esse uellent, negarent cui nihil negatum uellent.
Non in regno populum Romanum sed in libertate esse. Ita induxisse in
animum, hostibus portas potius quam regibus patefacere; ea esse uota
omnium ut qui libertati erit in illa urbe finis, idem urbi sit. Proinde si
saluam esse uellet Romam, ut patiatur liberam esse orare. Rex uerecundia
uictus "quando id certum atque obstinatum est" inquit, "neque ego
obtundam saepius eadem nequiquam agendo, nec Tarquinios spe auxilii,
quod nullum in me est, frustrabor. Alium hinc, seu bello opus est seu quiete,
exsilio quaerant locum, ne quid meam uobiscum pacem distineat." Dictis
facta amiciora adiecit; obsidum quod reliquum erat reddidit; agrum
Ueientem, foedere ad Ianiculum icto ademptum, restituit. Tarquinius spe
omni reditus incisa exsulatum ad generum Mamilium Octauium Tusculum
abiit. Romanis pax fida cum Porsenna fuit.
[16] Consules M. Ualerius P. Postumius. Eo anno
bene pugnatum cum Sabinis; consules triumpharunt. Maiore inde mole
Sabini bellum parabant. Aduersus eos et ne quid simul ab Tusculo, unde
etsi non apertum, suspectum tamen bellum erat, repentini periculi
oreretur, P. Ualerius quartum T. Lucretius iterum consules facti. Seditio
inter belli pacisque auctores orta in Sabinis aliquantum inde uirium
transtulit ad Romanos. Namque Attius Clausus, cui postea Appio Claudio
fuit Romae nomen, cum pacis ipse auctor a turbatoribus belli premeretur
nec par factioni esset, ab Inregillo, magna clientium comitatus manu,
Romam transfugit. His ciuitas data agerque trans Anienem; Uetus
Claudia tribus--additis postea nouis tribulibus--qui ex eo uenirent agro
appellati. Appius inter patres lectus, haud ita multo post in principum
dignationem peruenit. Consules infesto exercitu in agrum Sabinum
profecti cum ita uastatione, dein proelio adflixissent opes hostium ut diu
nihil inde rebellionis timeri posset, triumphantes Romam redierunt. P.
Ualerius, omnium consensu princeps belli pacisque artibus, anno post
Agrippa Menenio P. Postumio consulibus moritur, gloria ingenti, copiis
familiaribus adeo exiguis, ut funeri sumptus deesset; de publico est datus.
Luxere matronae ut Brutum. Eodem anno duae coloniae Latinae, Pometia
et Cora, ad Auruncos deficiunt. Cum Auruncis bellum initum; fusoque
ingenti exercitu, qui se ingredientibus fines consulibus ferociter obtulerat,
omne Auruncum bellum Pometiam compulsum est. Nec magis post
proelium quam in proelio caedibus temperatum est; et caesi aliquanto
plures erant quam capti, et captos passim trucidauerunt; ne ab obsidibus
quidem, qui trecenti accepti numero erant, ira belli abstinuit. Et hoc anno
Romae triumphatum.
[17] Secuti consules Opiter Uerginius Sp. Cassius
Pometiam primo ui, deinde uineis aliisque operibus oppugnarunt. In quos
Aurunci magis iam inexpiabili odio quam spe aliqua aut occasione coorti,
cum plures igni quam ferro armati excucurrissent, caede incendioque
cuncta complent. Uineis incensis, multis hostium uolneratis et occisis,
consulum quoque alterum--sed utrum auctores non adiciunt--graui
uolnere ex equo deiectum prope interfecerunt. Romam inde male gesta re
reditum; inter multos saucios consul spe incerta uitae relatus. Interiecto
deinde haud magno spatio, quod uolneribus curandis supplendoque
exercitui satis esset, cum ira maiore, tum uiribus etiam auctis Pometiae
arma inlata. Et cum uineis refectis aliaque mole belli iam in eo esset ut in
muros euaderet miles, deditio est facta. Ceterum nihilo minus foeda,
dedita urbe, quam si capta foret, Aurunci passi; principes securi percussi,
sub corona uenierunt coloni alii, oppidum dirutum, ager ueniit. Consules
magis ob iras grauiter ultas quam ob magnitudinem perfecti belli
triumpharunt.
[18] Insequens annus Postumum Cominium et T.
Largium consules habuit. Eo anno Romae, cum per ludos ab Sabinorum
iuuentute per lasciuiam scorta raperentur, concursu hominum rixa ac
prope proelium fuit, paruaque ex re ad rebellionem spectare
uidebatur. Super belli Sabini metum id quoque accesserat quod, triginta
iam coniurasse populos concitante Octauio Mamilio satis constabat. In
hac tantarum expectatione rerum sollicita ciuitate, dictatoris primum
creandi mentio orta. Sed nec quibus consulibus quia ex factione
Tarquiniana essent--id quoque enim traditur--parum creditum sit, nec quis
primum dictator creatus sit, satis constat. Apud ueterrimos tamen
auctores T. Largium dictatorem primum, Sp. Cassium magistrum equitum
creatos inuenio. Consulares legere; ita lex iubebat de dictatore creando
lata. Eo magis adducor ut credam Largium, qui consularis erat, potius
quam M". Ualerium Marci filium Uolesi nepotem, qui nondum consul
fuerat, moderatorem et magistrum consulibus appositum; quin si maxime
ex ea familia legi dictatorem uellent, patrem multo potius M. Ualerium
spectatae uirtutis et consularem uirum legissent. Creato dictatore primum
Romae, postquam praeferri secures uiderunt, magnus plebem metus
incessit, ut intentiores essent ad dicto parendum; neque enim ut in
consulibus qui pari potestate essent, alterius auxilium neque prouocatio
erat neque ullum usquam nisi in cura parendi auxilium. Sabinis etiam
creatus Romae dictator, eo magis quod propter se creatum crediderant,
metum incussit. Itaque legatos de pace mittunt. Quibus orantibus
dictatorem senatumque ut ueniam erroris hominibus adulescentibus
darent, responsum ignosci adulescentibus posse, senibus non posse qui
bella ex bellis sererent. Actum tamen est de pace, impetrataque foret si,
quod impensae factum in bellum erat, praestare Sabini-- id enim
postulatum erat--in animum induxissent. Bellum indictum: tacitae
indutiae quietum annum tenuere.
[19] Consules Ser. Sulpicius M". Tullius; nihil
dignum memoria actum; T. Aebutius deinde et C. Uetusius. His consulibus
Fidenae obsessae, Crustumeria capta; Praeneste ab Latinis ad Romanos
desciuit, nec ultra bellum Latinum, gliscens iam per aliquot annos, dilatum.
A. Postumius dictator, T. Aebutius magister equitum, magnis copiis
peditum equitumque profecti, ad lacum Regillum in agro Tusculano agmini
hostium occurrerunt, et quia Tarquinios esse in exercitu Latinorum
auditum est, sustineri ira non potuit quin extemplo confligerent. Ergo
etiam proelium aliquanto quam cetera grauius atque atrocius fuit. Non
enim duces ad regendam modo consilio rem adfuere, sed suismet ipsi
corporibus dimicantes miscuere certamina, nec quisquam procerum ferme
hac aut illa ex acie sine uolnere praeter dictatorem Romanum excessit. In
Postumium prima in acie suos adhortantem instruentemque Tarquinius
Superbus, quamquam iam aetate et uiribus erat grauior, equum infestus
admisit, ictusque ab latere concursu suorum receptus in tutum est. Et ad
alterum cornu Aebutius magister equitum in Octauium Mamilium
impetum dederat; nec fefellit ueniens Tusculanum ducem, contraque et ille
concitat equum. Tantaque uis infestis uenientium hastis fuit ut brachium
Aebutio traiectum sit, Mamilio pectus percussum. Hunc quidem in
secundam aciem Latini recepere; Aebutius cum saucio brachio tenere telum
non posset, pugna excessit. Latinus dux nihil deterritus uolnere proelium
ciet et quia suos perculsos uidebat, arcessit cohortem exsulum
Romanorum, cui L. Tarquini filius praeerat. Ea quo maiore pugnabat ira
ob erepta bona patriamque ademptam, pugnam parumper restituit.
[20] Referentibus iam pedem ab ea parte Romanis,
M. Ualerius Publicolae frater, conspicatus ferocem iuuenem Tarquinium
ostentantem se in prima exsulum acie, domestica etiam gloria accensus ut
cuius familiae decus eiecti reges erant, eiusdem interfecti forent, subdit
calcaria equo et Tarquinium infesto spiculo petit. Tarquinius retro in
agmen suorum infenso cessit hosti: Ualerium temere inuectum in exsulum
aciem ex transuerso quidam adortus transfigit, nec quicquam equitis
uolnere equo retardato, moribundus Romanus labentibus super corpus
armis ad terram defluxit. Dictator Postumius postquam cecidisse talem
uirum, exsules ferociter citato agmine inuehi, suos perculsos cedere
animaduertit, cohorti suae, quam delectam manum praesidii causa circa se
habebat, dat signum ut quem suorum fugientem uiderint, pro hoste
habeant. Ita metu ancipiti uersi a fuga Romani in hostem et restituta acies.
Cohors dictatoris tum primum proelium iniit; integris corporibus
animisque fessos adorti exsules caedunt. Ibi alia inter proceres coorta
pugna. Imperator Latinus, ubi cohortem exsulum a dictatore Romano
prope circumuentam uidit, ex subsidiariis manipulos aliquot in primam
aciem secum rapit. Hos agmine uenientes T. Herminius legatus
conspicatus, interque eos insignem ueste armisque Mamilium noscitans,
tanto ui maiore quam paulo ante magister equitum cum hostium duce
proelium iniit, ut et uno ictu transfixum per latus occiderit Mamilium et
ipse inter spoliandum corpus hostis ueruto percussus, cum uictor in castra
esset relatus, inter primam curationem exspirauerit. Tum ad equites
dictator aduolat, obtestans ut fesso iam pedite descendant ex equis et
pugnam capessant. Dicto paruere; desiliunt ex equis, prouolant in primum
et pro antesignanis parmas obiciunt. Recipit extemplo animum pedestris
acies, postquam iuuentutis proceres aequato genere pugnae secum partem
periculi sustinentes uidit. Tum demum impulsi Latini perculsaque
inclinauit acies. Equiti admoti equi, ut persequi hostem posset; secuta et
pedestris acies. Ibi nihil nec diuinae nec humanae opis dictator
praetermittens aedem Castori uouisse fertur ac pronuntiasse militi
praemia, qui primus, qui secundus castra hostium intrasset; tantusque
ardor fuit ut eodem impetu quo fuderant hostem Romani castra caperent.
Hoc modo ad lacum Regillum pugnatum est. Dictator et magister equitum
triumphantes in urbem rediere.
[21] Triennio deinde nec certa pax nec bellum fuit.
Consules Q. Cloelius et T. Larcius, inde A. Sempronius et M. Minucius.
His consulibus aedis Saturno dedicata, Saturnalia institutus festus dies. A.
deinde Postumius et T. Uerginius consules facti. Hoc demum anno ad
Regillum lacum pugnatum apud quosdam inuenio; A. Postumium, quia
collega dubiae fidei fuerit, se consulatu abdicasse; dictatorem inde factum.
Tanti errores implicant temporum, aliter apud alios ordinatis
magistratibus, ut nec qui consules secundum quos, nec quid quoque anno
actum sit, in tanta uetustate non rerum modo sed etiam auctorum digerere
possis. Ap. Claudius deinde et P. Seruilius consules facti. Insignis hic
annus est nuntio Tarquini mortis. Mortuus Cumis, quo se post fractas
opes Latinorum ad Aristodemum tyrannum contulerat. Eo nuntio erecti
patres, erecta plebes; sed patribus nimis luxuriosa ea fuit laetitia; plebi, cui
ad eam diem summa ope inseruitum erat, iniuriae a primoribus fieri
coepere. Eodem anno Signia colonia, quam rex Tarquinius deduxerat,
suppleto numero colonorum iterum deducta est. Romae tribus una et
uiginti factae. Aedes Mercuri dedicata est idibus Maiis.
[22] Cum Uolscorum gente Latino bello neque pax
neque bellum fuerat; nam et Uolsci comparauerant auxilia quae mitterent
Latinis, ni maturatum ab dictatore Romano esset, et maturauit Romanus
ne proelio uno cum Latino Uolscoque contenderet. Hac ira consules in
Uolscum agrum legiones duxere. Uolscos consilii poenam non metuentes
necopinata res perculit; armorum immemores obsides dant trecentos
principum a Cora atque Pometia liberos. Ita sine certamine inde abductae
legiones. Nec ita multo post Uolscis leuatis metu suum rediit ingenium.
Rursus occultum parant bellum, Hernicis in societatem armorum
adsumptis. Legatos quoque ad sollicitandum Latium passim dimittunt; sed
recens ad Regillum lacum accepta cladis Latinos ira odioque eius,
quicumque arma suaderet, ne ab legatis quidem uiolandis abstinuit;
comprehensos Uolscos Romam duxere. Ibi traditi consulibus indicatumque
est Uolscos Hernicosque parare bellum Romanis. Relata re ad senatum
adeo fuit gratum patribus ut et captiuorum sex milia Latinis remitterent et
de foedere, quod prope in perpetuum negatum fuerat, rem ad nouos
magistratus traicerent. Enimuero tum Latini gaudere facto; pacis auctores
in ingenti gloria esse. Coronam auream Ioui donum in Capitolium
mittunt. Cum legatis donoque qui captiuorum remissi ad suos fuerant,
magna circumfusa multitudo, uenit. Pergunt domos eorum apud quem
quisque seruierant; gratias agunt liberaliter habiti cultique in calamitate
sua; inde hospitia iungunt. Nunquam alias ante publice priuatimque
Latinum nomen Romano imperio coniunctius fuit.
[23] Sed et bellum Uolscum imminebat et ciuitas
secum ipsa discors intestino inter patres plebemque flagrabat odio,
maxime propter nexos ob aes alienum. Fremebant se, foris pro libertate et
imperio dimicantes, domi a ciuibus captos et oppressos esse, tutioremque
in bello quam in pace et inter hostes quam inter ciues libertatem plebis esse;
inuidiamque eam sua sponte gliscentem insignis unius calamitas accendit.
Magno natu quidam cum omnium malorum suorum insignibus se in forum
proiecit. Obsita erat squalore uestis, foedior corporis habitus pallore ac
macie perempti; ad hoc promissa barba et capilli efferauerant speciem oris.
Noscitabatur tamen in tanta deformitate, et ordines duxisse aiebant,
aliaque militiae decora uolgo miserantes eum iactabant; ipse testes
honestarum aliquot locis pugnarum cicatrices aduerso pectore ostentabat.
Sciscitantibus unde ille habitus, unde deformitas, cum circumfusa turba
esset prope in contionis modum, Sabino bello ait se militantem, quia
propter populationes agri non fructu modo caruerit, sed uilla incensa
fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore
imperatum, aes alienum fecisse. Id cumulatum usuris primo se agro
paterno auitoque exuisse, deinde fortunis aliis; postremo uelut tabem
peruenisse ad corpus; ductum se ab creditore non in seruitium, sed in
ergastulum et carnificinam esse. Inde ostentare tergum foedum recentibus
uestigiis uerberum. Ad haec uisa auditaque clamor ingens oritur. Non iam
foro se tumultus tenet, sed passim totam urbem peruadit. Nexi, uincti
solutique, se undique in publicum proripiunt, implorant Quiritium fidem.
Nullo loco deest seditionis uoluntarius comes; multis passim agminibus per
omnes uias cum clamore in forum curritur. Magno cum periculo suo qui
forte patrum in foro erant in eam turbam inciderunt; nec temperatum
manibus foret, ni propere consules, P. Seruilius et Ap. Claudius, ad
comprimendam seditionem interuenissent. At in eos multitudo uersa
ostentare uincula sua deformitatemque aliam. Haec se meritos dicere,
exprobrantes suam quisque alius alibi militiam; postulare multo minaciter
magis quam suppliciter ut senatum uocarent; curiamque ipsi futuri arbitri
moderatoresque publici consilii circumsistunt. Pauci admodum patrum,
quos casus obtulerat, contracti ab consulibus; ceteros metus non curia
modo sed etiam foro arcebat, nec agi quicquam per infrequentiam poterat
senatus. Tum uero eludi atque extrahi se multitudo putare, et patrum qui
abessent, non casu, non metu, sed impediendae rei causa abesse, et
consules ipsos tergiuersari, nec dubie ludibrio esse miserias suas. Iam
prope erat ut ne consulum quidem maiestas coerceret iras hominum, cum
incerti morando an ueniendo plus periculi contraherent, tandem in
senatum ueniunt. Frequentique tandem curia non modo inter patres sed ne
inter consules quidem ipsos satis conueniebat. Appius, uehementis ingenii
uir, imperio consulari rem agendam censebat; uno aut altero arrepto,
quieturos alios: Seruilius, lenibus remediis aptior, concitatos animos flecti
quam frangi putabat cum tutius tum facilius esse.
[24] Inter haec maior alius terror: Latini equites
cum tumultuoso aduolant nuntio Uolscos infesto exercitu ad urbem
oppugnandam uenire. Quae audita--adeo duas ex una ciuitate discordia
fecerat--longe aliter patres ac plebem adfecere. Exsultare gaudio plebes;
ultores superbiae patrum adesse dicere deos; alius alium confirmare ne
nomina darent; cum omnibus potius quam solos perituros; patres
militarent, patres arma caperent, ut penes eosdem pericula belli, penes
quos praemia, essent. At uero curia, maesta ac trepida ancipiti metu et ab
ciue et ab hoste, Seruilium consulem, cui ingenium magis populare erat,
orare ut tantis circumuentam terroribus expediret rem publicam. Tum
consul misso senatu in contionem prodit. Ibi curae esse patribus ostendit ut
consulatur plebi; ceterum deliberationi de maxima quidem illa sed tamen
parte ciuitatis metum pro uniuersa re publica interuenisse; nec posse, cum
prope ad portas essent, bello praeuerti quicquam, nec, si sit laxamenti
aliquid, aut plebi honestum esse, nisi mercede prius accepta, arma pro
patria non cepisse, neque patribus satis decorum per metum potius quam
postmodo uoluntate adflictis ciuium suorum fortunis consuluisse.
Contioni deinde edicto addidit fidem quo edixit ne quis ciuem Romanum
uinctum aut clausum teneret, quo minus ei nominis edendi apud consules
potestas fieret, neu quis militis, donec in castris esset, bona possideret aut
uenderet, liberos nepotesue eius moraretur. Hoc proposito edicto, et qui
aderant nexi profiteri extemplo nomina, et undique ex tota urbe
proripientium se ex priuato, cum retinendi ius creditori non esset,
concursus in forum ut sacramento dicerent fieri. Magna ea manus fuit,
neque aliorum magis in Uolsco bello uirtus atque opera enituit. Consul
copias contra hostem educit; paruo dirimente interuallo castra ponit.
[25] Proxima inde nocte Uolsci, discordia Romana
freti, si qua nocturna transitio proditioue fieri posset, temptant castra.
Sensere uigiles; excitatus exercitus; signo dato concursum est ad arma; ita
frustra id inceptum Uolscis fuit. Reliquum noctis utrimque quieti datum.
Postero die prima luce Uolsci fossis repletis uallum inuadunt. Iamque ob
omni parte munimenta uellebantur, cum consul, quamquam cuncti undique
et nexi ante omnes ut signum daret clamabant, experiendi animos militum
causa parumper moratus, postquam satis apparebat ingens ardor, dato
tandem ad erumpendum signo militem auidum certaminis emittit. Primo
statim incursu pulsi hostes; fugientibus, quoad insequi pedes potuit, terga
caesa; eques usque ad castra pauidos egit. Mox ipsa castra legionibus
circumdatis, cum Uolscos inde etiam pauor expulisset, capta direptaque.
Postero die ad Suessam Pometiam quo confugerant hostes legionibus
ductis, intra paucos dies oppidum capitur; captum praedae datum. Inde
paulum recreatus egens miles; consul cum maxima gloria sua uictorem
exercitum Romam reducit. Decedentem Romam Ecetranorum Uolscorum
legati, rebus suis timentes post Pometiam captam, adeunt. His ex senatus
consulto data pax, ager ademptus.
[26] Confestim et Sabini Romanos territauere;
tumultus enim fuit uerius quam bellum. Nocte in urbem nuntiatum est
exercitum Sabinum praedabundum ad Anienem amnem peruenisse; ibi
passim diripi atque incendi uillas. Missus extemplo eo cum omnibus copiis
equitum A. Postumius, qui dictator bello Latino fuerat; secutus consul
Seruilius cum delecta peditum manu. Plerosque palantes eques
circumuenit, nec aduenienti peditum agmini restitit Sabina legio. Fessi
cum itinere tum populatione nocturna, magna pars in uillis repleti cibo
uinoque, uix fugae quod satis esset uirium habuere. Nocte una audito
perfectoque bello Sabino, postero die in magna iam spe undique partae
pacis, legati Aurunci senatum adeunt, ni decedatur Uolsco agro bellum
indicentes. Cum legatis simul exercitus Auruncorum domo profectus erat;
cuius fama haud procul iam ab Aricia uisi tanto tumultu conciuit Romanos
ut nec consuli ordine patres nec pacatum responsum arma inferentibus
arma ipsi capientes dare possent. Ariciam infesto agmine itur; nec procul
inde cum Auruncis signa conlata, proelioque uno debellatum est.
[27] Fusis Auruncis, uictor tot intra paucos dies
bellis Romanus promissa consulis fidemque senatus exspectabat, cum
Appius et insita superbia animo et ut collegae uanam faceret fidem, quam
asperrime poterat ius de creditis pecuniis dicere. Deinceps et qui ante nexi
fuerant creditoribus tradebantur et nectebantur alii. Quod ubi cui militi
inciderat, collegam appellabat. Concursus ad Seruilium fiebat; illius
promissa iactabant; illi exprobrabant sua quisque belli merita cicatricesque
acceptas. Postulabant ut aut referret ad senatum, aut auxilio esset
consul ciuibus suis, imperator militibus. Mouebant consulem haec, sed
tergiuersari res cogebat; adeo in alteram causam non collega solum
praeceps erat sed omnis factio nobilium. Ita medium se gerendo nec plebis
uitauit odium nec apud patres gratiam iniit. Patres mollem consulem et
ambitiosum rati, plebes fallacem, breuique apparuit aequasse eum Appi
odium. Certamen consulibus inciderat, uter dedicaret Mercuri aedem.
Senatus a se rem ad populum reiecit: utri eorum dedicatio iussu populi
data esset, eum praeesse annonae, mercatorum collegium instituere,
sollemnia pro pontifice iussit suscipere. Populus dedicationem aedis dat
M. Laetorio, primi pili centurioni, quod facile appareret non tam ad
honorem eius cui curatio altior fastigio suo data esset factum quam ad
consulum ignominiam. Saeuire inde utique consulum alter patresque; sed
plebi creuerant animi et longe alia quam primo instituerant uia
grassabantur. Desperato enim consulum senatusque auxilio, cum in ius
duci debitorem uidissent, undique conuolabant. Neque decretum exaudiri
consulis prae strepitu et clamore poterat, neque cum decresset quisquam
obtemperabat. Ui agebatur, metusque omnis et periculum, cum in
conspectu consulis singuli a pluribus uiolarentur, in creditores a
debitoribus uerterant. Super haec timor incessit Sabini belli; dilectuque
decreto nemo nomen dedit, furente Appio et insectante ambitionem
collegae, qui populari silentio rem publicam proderet et ad id quod de
credita pecunia ius non dixisset, adiceret ut ne dilectum quidem ex senatus
consulto haberet; non esse tamen desertam omnino rem publicam neque
proiectum consulare imperium; se unum et suae et patrum maiestatis
uindicem fore. Cum circumstaret cotidiana multitudo licentia accensa,
arripi unum insignem ducem seditionum iussit. Ille cum a lictoribus iam
traheretur prouocauit; nec cessisset prouocationi consul, quia non dubium
erat populi iudicium, nisi aegre uicta pertinacia foret consilio magis et
auctoritate principum quam populi clamore; adeo supererant animi ad
sustinendam inuidiam. Crescere inde malum in dies, non clamoribus modo
apertis sed, quod multo perniciosius erat, secessione occultisque conloquiis.
Tandem inuisi plebi consules magistratu abeunt, Seruilius neutris, Appius
patribus mire gratus.
[28] A. Uerginius inde et T. Uetusius consulatum
ineunt. Tum uero plebs incerta quales habitura consules esset, coetus
nocturnos, pars Esquiliis, pars in Auentino facere, ne in foro subitis
trepidaret consiliis et omnia temere ac fortuito ageret. Eam rem consules
rati, ut erat, perniciosam ad patres deferunt, sed delatam consulere ordine
non licuit; adeo tumultuose excepta est clamoribus undique et indignatione
patrum, si quod imperio consulari exsequendum esset, inuidiam eius
consules ad senatum reicerent: profecto si essent in re publica magistratus,
nullum futurum fuisse Romae nisi publicum concilium; nunc in mille curias
contionesque [cum alia in Esquiliis, alia in Auentino fiant concilia]
dispersam et dissipatam esse rem publicam. Unum hercule uirum--id enim
plus esse quam consulem--qualis Ap. Claudius fuerit, momento temporis
discussurum illos coetus fuisse. Correpti consules cum, quid ergo se facere
uellent--nihil enim segnius molliusue quam patribus placeat acturos-
percontarentur, decernunt ut dilectum quam acerrimum habeant: otio
lasciuire plebem. Dimisso senatu consules in tribunal escendunt; citant
nominatim iuniores. Cum ad nomen nemo responderet, circumfusa
multitudo in contionis modum negare ultra decipi plebem posse; nunquam
unum militem habituros ni praestaretur fides publica; libertatem unicuique
prius reddendam esse quam arma danda, ut pro patria ciuibusque, non pro
dominis pugnent. Consules quid mandatum esset a senatu uidebant, sed
eorum, qui intra parietes curiae ferociter loquerentur, neminem adesse
inuidiae suae participem; et apparebat atrox cum plebe certamen. Prius
itaque quam ultima experirentur senatum iterum consulere placuit. Tum
uero ad sellas consulum prope conuolare minimus quisque natu patrum,
abdicare consulatum iubentes et deponere imperium, ad quod tuendum
animus deesset.
[29] Utraque re satis experta tum demum consules:
"ne praedictum negetis, patres conscripti, adest ingens seditio. Postulamus
ut hi qui maxime ignauiam increpant adsint nobis habentibus dilectum.
Acerrimi cuiusque arbitrio, quando ita placet, rem agemus." Redeunt in
tribunal; citari nominatim unum ex iis qui in conspectu erant dedita opera
iubent. Cum staret tacitus et circa eum aliquot hominum, ne forte
uiolaretur, constitisset globus, lictorem ad eum consules mittunt. Quo
repulso, tum uero indignum facinus esse clamitantes qui patrum consulibus
aderant, deuolant de tribunali ut lictori auxilio essent. Sed ab lictore nihil
aliud quam prendere prohibito cum conuersus in patres impetus esset,
consulum intercursu rixa sedata est, in qua tamen sine lapide, sine telo plus
clamoris atque irarum quam iniuriae fuerat. Senatus tumultuose uocatus
tumultuosius consulitur, quaestionem postulantibus iis qui pulsati fuerant,
decernente ferocissimo quoque non sententiis magis quam clamore et
strepitu. Tandem cum irae resedissent, exprobrantibus consulibus nihilo
plus sanitatis in curia quam in foro esse, ordine consuli coepit. Tres fuere
sententiae. P. Uerginius rem non uolgabat; de iis tantum qui fidem secuti
P. Seruili consulis Uolsco Aurunco Sabinoque militassent bello, agendum
censebat. T. Largius, non id tempus esse ut merita tantummodo
exsoluerentur; totam plebem aere alieno demersam esse, nec sisti posse ni
omnibus consulatur; quin si alia aliorum sit condicio, accendi magis
discordiam quam sedari. Ap. Claudius, et natura immitis et efferatus hinc
plebis odio, illinc patrum laudibus, non miseriis ait sed licentia tantum
concitum turbarum et lasciuire magis plebem quam saeuire. Id adeo
malum ex prouocatione natum; quippe minas esse consulum, non
imperium, ubi ad eos qui una peccauerint prouocare liceat. "Agedum"
inquit, "dictatorem, a quo prouocatio non est, creemus; iam hic quo nunc
omnia ardent conticescet furor. Pulset tum mihi lictorem qui sciet ius de
tergo uitaque sua penes unum illum esse cuius maiestatem uiolarit."
[30] Multis, ut erat, horrida et atrox uidebatur Appi
sententia; rursus Uergini Largique exemplo haud salubres, utique Largi
[putabant sententiam], quae totam fidem tolleret. Medium maxime et
moderatum utroque consilium Uergini habebatur; sed factione respectuque
rerum priuatarum, quae semper offecere officientque publicis consiliis,
Appius uicit, ac prope fuit ut dictator ille idem crearetur; quae res utique
alienasset plebem periculosissimo tempore, cum Uolsci Aequique et Sabini
forte una omnes in armis essent. Sed curae fuit consulibus et senioribus
patrum, ut imperium sua ui uehemens mansueto permitteretur ingenio:
M". Ualerium dictatorem Uolesi filium creant. Plebes etsi aduersus se
creatum dictatorem uidebat, tamen cum prouocationem fratris lege
haberet, nihil ex ea familia triste nec superbum timebat; edictum deinde a
dictatore propositum confirmauit animos, Seruili fere consulis edicto
conueniens; sed et homini et potestati melius rati credi, omisso certamine
nomina dedere. Quantus nunquam ante exercitus, legiones decem
effectae; ternae inde datae consulibus, quattuor dictator usus. Nec iam
poterat bellum differri. Aequi Latinum agrum inuaserant. Oratores
Latinorum ab senatu petebant ut aut mitterent subsidium aut se ipsos
tuendorum finium causa capere arma sinerent. Tutius uisum est defendi
inermes Latinos quam pati retractare arma. Uetusius consul missus est; is
finis populationibus fuit. Cessere Aequi campis, locoque magis quam armis
freti summis se iugis montium tutabantur. Alter consul in Uolscos
profectus, ne et ipse tereret tempus, uastandis maxime agris hostem ad
conferenda propius castra dimicandumque acie exciuit. Medio inter castra
campo ante suum quisque uallum infestis signis constitere. Multitudine
aliquantum Uolsci superabant; itaque effusi et contemptim pugnam iniere.
Consul Romanus nec promouit aciem, nec clamorem reddi passus defixis
pilis stare suos iussit: ubi ad manum uenisset hostis, tum coortos tota ui
gladiis rem gerere. Uolsci cursu et clamore fessi cum se uelut stupentibus
metu intulissent Romanis, postquam impressionem sensere ex aduerso
factam et ante oculos micare gladios, haud secus quam si in insidias
incidissent, turbati uertunt terga; et ne ad fugam quidem satis uirium fuit,
quia cursu in proelium ierant. Romani contra, quia principio pugnae quieti
steterant, uigentes corporibus, facile adepti fessos, et castra impetu
ceperunt et castris exutum hostem Uelitras persecuti uno agmine uictores
cum uictis in urbem inrupere; plusque ibi sanguinis promiscua omnium
generum caede quam in ipsa dimicatione factum. Paucis data uenia, qui
inermes in deditionem uenerunt.
[31] Dum haec in Uolscis geruntur, dictator
Sabinos, ubi longe plurimum belli fuerat, fundit exuitque castris.
Equitatu immisso mediam turbauerat hostium aciem, quam, dum se cornua
latius pandunt, parum apte introrsum ordinibus firmauerant;
turbatos pedes inuasit. Eodem impetu castra capta debellatumque est.
Post pugnam ad Regillum lacum non alia illis annis pugna clarior fuit.
Dictator triumphans urbem inuehitur. Super solitos honores locus in circo
ipsi posterisque ad spectaculum datus; sella in eo loco curulis posita.
Uolscis deuictis Ueliternus ager ademptus; Uelitras coloni ab urbe missi et
colonia deducta. Cum Aequis post aliquanto pugnatum est, inuito quidem
consule quia loco iniquo subeundum erat ad hostes; sed milites extrahi rem
criminantes ut dictator priusquam ipsi redirent in urbem magistratu abiret
inritaque, sicut ante consulis, promissa eius caderent, perpulere ut forte
temere in aduersos montes agmen erigeret. Id male commissum ignauia
hostium in bonum uertit, qui priusquam ad coniectum teli ueniretur,
obstupefacti audacia Romanorum, relictis castris quae munitissimis
tenuerant locis, in auersas ualles desiluere. Ibi satis praedae et uictoria
incruenta fuit. Ita trifariam re bello bene gesta, de domesticarum rerum
euentu nec patribus nec plebi cura decesserat: tanta cum gratia tum arte
praeparauerant feneratores quae non modo plebem, sed ipsum etiam
dictatorem frustrarentur. Namque Ualerius post Uetusi consulis reditum
omnium actionum in senatu primam habuit pro uictore populo, rettulitque
quid de nexis fieri placeret. Quae cum reiecta relatio esset, "non placeo"
inquit, "concordiae auctor. Optabitis, mediusfidius, propediem, ut mei
similes Romana plebis patronos habeat. Quod ad me attinet, neque
frustrabor ultra ciues meos neque ipse frustra dictator ero. Discordiae
intestinae, bellum externum fecere ut hoc magistratu egeret res publica:
pax foris parta est, domi impeditur; priuatus potius quam dictator
seditioni interero." Ita curia egressus dictatura se abdicauit. Apparuit
causa plebi, suam uicem indignantem magistratu abisse; itaque uelut
persoluta fide, quoniam per eum non stetisset quin praestaretur,
decedentem domum cum fauore ac laudibus prosecuti sunt. [32] Timor inde patres incessit ne, si dimissus exercitus foret, rursus
coetus occulti coniurationesque fierent. Itaque quamquam per dictatorem
dilectus habitus esset, tamen quoniam in consulum uerba iurassent
sacramento teneri militem rati, per causam renouati ab Aequis belli educi
ex urbe legiones iussere. Quo facto maturata est seditio. Et primo agitatum
dicitur de consulum caede, ut soluerentur sacramento; doctos deinde nullam
scelere religionem exsolui, Sicinio quodam auctore iniussu consulum in
Sacrum montem secessisse. Trans Anienem amnem est, tria ab urbe milia
passuum. Ea frequentior fama est quam cuius Piso auctor est, in Auentinum
secessionem factam esse. Ibi sine ullo duce uallo fossaque communitis
castris quieti, rem nullam nisi necessariam ad uictum sumendo, per aliquot
dies neque lacessiti neque lacessentes sese tenuere. Pauor ingens in urbe,
metuque mutuo suspensa erant omnia. Timere relicta ab suis plebis
uiolentiam patrum; timere patres residem in urbe plebem, incerti manere eam
an abire mallent: quamdiu autem tranquillam quae secesserit multitudinem
fore? Quid futurum deinde si quod externum interim bellum exsistat? Nullam
profecto nisi in concordia ciuium spem reliquam ducere; eam per aequa, per
iniqua reconciliandam ciuitati esse. Placuit igitur oratorem ad plebem
mitti Menenium Agrippam, facundum uirum et quod inde oriundus erat plebi
carum. Is intromissus in castra prisco illo dicendi et horrido modo nihil
aliud quam hoc narrasse fertur: tempore quo in homine non ut nunc omnia in
unum consentiant, sed singulis membris suum cuique consilium, suus sermo
fuerit, indignatas reliquas partes sua cura, suo labore ac ministerio
uentri omnia quaeri, uentrem in medio quietum nihil aliud quam datis
uoluptatibus frui; conspirasse inde ne manus ad os cibum ferrent, nec os
acciperet datum, nec dentes quae acciperent conficerent. Hac ira, dum
uentrem fame domare uellent, ipsa una membra totumque corpus ad extremam
tabem uenisse. Inde apparuisse uentris quoque haud segne ministerium esse,
nec magis ali quam alere eum, reddentem in omnes corporis partes hunc quo
uiuimus uigemusque, diuisum pariter in uenas maturum confecto cibo
sanguinem. Comparando hinc quam intestina corporis seditio similis esset
irae plebis in patres, flexisse mentes hominum. [33] Agi deinde de concordia coeptum, concessumque in condiciones ut plebi
sui magistratus essent sacrosancti quibus auxilii latio aduersus consules
esset, neue cui patrum capere eum magistratum liceret. Ita tribuni plebei
creati duo, C. Licinius et L. Albinus. Ii tres collegas sibi creauerunt. In
his Sicinium fuisse, seditionis auctorem: de duobus, qui fuerint minus
conuenit. Sunt qui duos tantum in Sacro monte creatos tribunos esse dicant,
ibique sacratam legem latam. Per secessionem plebis Sp. Cassius et
Postumius Cominius consulatum inierunt. Iis consulibus cum Latinis populis
ictum foedus. Ad id feriendum consul alter Romae mansit: alter ad Uolscum
bellum missus Antiates Uolscos fundit fugatque; compulsos in oppidum
Longulam persecutus moenibus potitur. Inde protinus Poluscam, item
Uolscorum, cepit; tum magna ui adortus est Coriolos. Erat tum in castris
inter primores iuuenum Cn. Marcius, adulescens et consilio et manu
promptus, cui cognomen postea Coriolano fuit. Cum subito exercitum Romanum
Coriolos obsidentem atque in oppidanos, quos intus clausos habebat,
intentum, sine ullo metu extrinsecus imminentis belli, Uolscae legiones
profectae ab Antio inuasissent, eodemque tempore ex oppido erupissent
hostes, forte in statione Marcius fuit. Is cum delecta militum manu non
modo impetum erumpentium rettudit, sed per patentem portam ferox inrupit in
proxima urbis, caedeque facta ignem temere arreptum imminentibus muro
aedificiis iniecit. Clamor inde oppidanorum mixtus muliebri puerilique
ploratu ad terrorem, ut solet, primum orto et Romanis auxit animum et
turbauit Uolscos utpote capta urbe cui ad ferendam opem uenerant. Ita fusi
Uolsci Antiates, Corioli oppidum captum; tantumque sua laude obstitit famae
consulis Marcius ut, nisi foedus cum Latinis in columna aenea insculptum
monumento esset ab Sp. Cassio uno, quia collega afuerat, ictum, Postumum
Cominium bellum gessisse cum Uolscis memoria cessisset. Eodem anno Agrippa
Menenius moritur, uir omni in uita pariter patribus ac plebi carus, post
secessionem carior plebi factus. Huic interpreti arbitroque concordiae
ciuium, legato patrum ad plebem, reductori plebis Romanae in urbem sumptus
funeri defuit; extulit eum plebs sextantibus conlatis in capita. [34] Consules deinde T. Geganius P. Minucius facti. Eo anno cum et foris
quieta omnia a bello essent et domi sanata discordia, aliud multo grauius
malum ciuitatem inuasit, caritas primum annonae ex incultis per secessionem
plebis agris, fames deinde, qualis clausis solet. Uentumque ad interitum
seruitiorum utique et plebis esset, ni consules prouidissent dimissis
passim ad frumentum coemendum, non in Etruriam modo dextris ab Ostia
litoribus laeuoque per Uolscos mari usque ad Cumas, sed quaesitum in
Sicilia quoque; adeo finitimorum odia longinquis coegerant indigere
auxiliis. Frumentum Cumis cum coemptum esset, naues pro bonis Tarquiniorum
ab Aristodemo tyranno, qui heres erat, retentae sunt; in Uolscis
Pomptinoque ne emi quidem potuit; periculum quoque ab impetu hominum ipsis
frumentatoribus fuit; ex Tuscis frumentum Tiberi uenit; eo sustentata est
plebs. Incommodo bello in tam artis commeatibus uexati forent, ni Uolscos
iam mouentes arma pestilentia ingens inuasisset. Ea clade conterritis
hostium animis, ut etiam ubi ea remisisset terrore aliquo tenerentur, et
Uelitris auxere numerum colonorum Romani, et Norbam in montes nouam
coloniam, quae arx in Pomptino esset, miserunt. M. Minucio deinde et A.
Sempronio consulibus magna uis frumenti ex Sicilia aduecta, agitatumque in
senatu quanti plebi daretur. Multi uenisse tempus premendae plebis putabant
reciperandique iura quae extorta secessione ac ui patribus essent. In
primis Marcius Coriolanus, hostis tribuniciae potestatis, "si annonam"
inquit, "ueterem uolunt, ius pristinum reddant patribus. Cur ego plebeios
magistratus, cur Sicinium potentem uideo, sub iugum missus, tamquam ab
latronibus redemptus? Egone has indignitates diutius patiar quam necesse
est? Tarquinium regem qui non tulerim, Sicinium feram? Secedat nunc; auocet
plebem; patet uia in Sacrum montem aliosque colles; rapiant frumenta ex
agris nostris, quemadmodum tertio anno rapuere. Fruantur annona quam furore
suo fecere. Audeo dicere hoc malo domitos ipsos potius cultores agrorum
fore quam ut armati per secessionem coli prohibeant." Haud tam facile dictu
est faciendumne fuerit quam potuisse arbitror fieri ut condicionibus
laxandi annonam et tribuniciam potestatem et omnia inuitis iura imposita
patres demerent sibi. [35] Et senatui nimis atrox uisa sententia est et plebem ira prope armauit.
Fame se iam sicut hostes peti, cibo uictuque fraudari; peregrinum
frumentum, quae sola alimenta ex insperato fortuna dederit, ab ore rapi
nisi Cn. Marcio uincti dedantur tribuni, nisi de tergo plebis Romanae
satisfiat; eum sibi carnificem nouum exortum, qui aut mori aut seruire
iubeat. In exeuntem e curia impetus factus esset, ni peropportune tribuni
diem dixissent. Ibi ira est suppressa; se iudicem quisque, se dominum uitae
necisque inimici factum uidebat. Contemptim primo Marcius audiebat minas
tribunicias: auxilii, non poenae ius datum illi potestati, plebisque, non
patrum tribunos esse. Sed adeo infensa erat coorta plebs ut unius poena
defungendum esset patribus. Restiterunt tamen aduersa inuidia, usique sunt
qua suis quisque, qua totius ordinis uiribus. Ac primo temptata res est si
dispositis clientibus absterrendo singulos a coitionibus conciliisque
disicere rem possent. Uniuersi deinde processere --quidquid erat patrum,
reos diceres--precibus plebem exposcentes, unum sibi ciuem, unum senatorem,
si innocentem absoluere nollent, pro nocente donarent. Ipse cum die dicta
non adesset, perseueratum in ira est. Damnatus absens in Uolscos exsulatum
abiit, minitans patriae hostilesque iam tum spiritus gerens. Uenientem
Uolsci benigne excepere, benigniusque in dies colebant, quo maior ira in
suos eminebat crebraeque nunc querellae, nunc minae percipiebantur.
Hospitio utebatur Atti Tulli. Longe is tum princeps Uolsci nominis erat
Romanisque semper infestus. Ita cum alterum uetus odium, alterum ira recens
stimularet, consilia conferunt de Romano bello. Haud facile credebant
plebem suam impelli posse, ut totiens infeliciter temptata arma caperent:
multis saepe bellis, pestilentia postremo amissa iuuentute fractos spiritus
esse; arte agendum in exoleto iam uetustate odio, ut recenti aliqua ira
exacerbarentur animi. [36] Ludi forte ex instauratione magni Romae parabantur. Instaurandi haec
causa fuerat. Ludis mane seruum quidam pater familiae, nondum commisso
spectaculo, sub furca caesum medio egerat circo; coepti inde ludi, uelut ea
res nihil ad religionem pertinuisset. Haud ita multo post Tito Latinio, de
plebe homini, somnium fuit; uisus Iuppiter dicere sibi ludis praesultatorem
displicuisse; nisi magnifice instaurarentur ii ludi, periculum urbi fore;
iret, ea consulibus nuntiaret. Quamquam haud sane liber erat religione
animus, uerecundia tamen maiestatis magistratuum timorque uicit, ne in ora
hominum pro ludibrio abiret. Magno illi ea cunctatio stetit; filium namque
intra paucos dies amisit. Cuius repentinae cladis ne causa ei dubia esset,
aegro animi eadem illa in somnis obuersata species uisa est rogitare, satin
magnam spreti numinis haberet mercedem; maiorem instare ni eat propere ac
nuntiet consulibus. Iam praesentior res erat. Cunctantem tamen ac
prolatantem ingens uis morbi adorta est debilitate subita. Tunc enimuero
deorum ira admonuit. Fessus igitur malis praeteritis instantibusque,
consilio propinquorum adhibito, cum uisa atque audita et obuersatum totiens
somno Iouem, minas irasque caelestes repraesentatas casibus suis
exposuisset, consensu inde haud dubio omnium qui aderant in forum ad
consules lectica defertur. Inde in curiam iussu consulum delatus, eadem
illa cum patribus ingenti omnium admiratione enarrasset, ecce aliud
miraculum: qui captus omnibus membris delatus in curiam esset, eum functum
officio pedibus suis domum redisse traditum memoriae est. [37] Ludi quam amplissimi ut fierent senatus decreuit. Ad eos ludos auctore
Attio Tullio uis magna Uolscorum uenit. Priusquam committerentur ludi,
Tullius, ut domi compositum cum Marcio fuerat, ad consules uenit; dicit
esse quae secreto agere de re publica uelit. Arbitris remotis, "inuitus"
inquit, "quod sequius sit, de meis ciuibus loquor. Non tamen admissum
quicquam ab iis criminatum uenio, sed cautum ne admittant. Nimio plus quam
uelim, nostrorum ingenia sunt mobilia. Multis id cladibus sensimus, quippe
qui non nostro merito sed uestra patientia incolumes simus. Magna hic nunc
Uolscorum multitudo est; ludi sunt; spectaculo intenta ciuitas erit. Memini
quid per eandem occasionem ab Sabinorum iuuentute in hac urbe commissum
sit; horret animus, ne quid inconsulte ac temere fiat. Haec nostra
uestraque causa prius dicenda uobis, consules, ratus sum. Quod ad me
attinet, extemplo hinc domum abire in animo est, ne cuius facti dictiue
contagione praesens uioler." Haec locutus abiit. Consules cum ad patres rem
dubiam sub auctore certo detulissent, auctor magis, ut fit, quam res ad
praecauendum uel ex superuacuo mouit, factoque senatus consulto ut urbe
excederent Uolsci, praecones dimittuntur qui omnes eos proficisci ante
noctem iuberent. Ingens pauor primo discurrentes ad suas res tollendas in
hospitia perculit; proficiscentibus deinde indignatio oborta, se ut
consceleratos contaminatosque ab ludis, festis diebus, coetu quodam modo
hominum deorumque abactos esse. [38] Cum prope continuato agmine irent, praegressus Tullius ad caput
Ferentinum, ut quisque ueniret, primores eorum excipiens querendo
indignandoque, et eos ipsos, sedulo audientes secunda irae uerba, et per
eos multitudinem aliam in subiectum uiae campum deduxit. Ibi in contionis
modum orationem exorsus "ut omnia" inquit, "obliuiscamini alia, ueteres
populi Romani iniurias cladesque gentis Uolscorum, hodiernam hanc
contumeliam quo tandem animo fertis, qua per nostram ignominiam ludos
commisere? An non sensistis triumphatum hodie de uobis esse? Uos omnibus,
ciuibus, peregrinis, tot finitimis populis, spectaculo abeuntes fuisse?
Uestras coniuges, uestros liberos traductos per ora hominum? Quid eos qui
audiuere uocem praeconis, quid, qui nos uidere abeuntes, quid eos qui huic
ignominioso agmini fuere obuii, existimasse putatis nisi aliquod profecto
nefas esse quo, si intersimus spectaculo, uiolaturi simus ludos piaculumque
merituri; ideo nos ab sede piorum, coetu concilioque abigi? Quid deinde?
Illud non succurrit, uiuere nos quod maturarimus proficisci? Si hoc
profectio et non fuga est. Et hanc urbem uos non hostium ducitis, ubi si
unum diem morati essetis, moriendum omnibus fuit? Bellum uobis indictum
est, magno eorum malo qui indixere si uiri estis." Ita et sua sponte irarum
pleni et incitati domos inde digressi sunt, instigandoque suos quisque
populos effecere ut omne Uolscum nomen deficeret. [39] Imperatores ad id bellum de omnium populorum sententia lecti Attius
Tullius et Cn. Marcius, exsul Romanus, in quo aliquanto plus spei
repositum. Quam spem nequaquam fefellit, ut facile appareret ducibus
ualidiorem quam exercitu rem Romanam esse. Circeios profectus primum
colonos inde Romanos expulit liberamque eam urbem Uolscis tradidit;
Satricum, Longulam, Poluscam, Coriolos, nouella haec Romanis oppida ademit;
inde Lauinium recepit; inde in Latinam uiam transuersis tramitibus
transgressus, tunc deinceps Corbionem, Ueteliam, Trebium, Labicos, Pedum
cepit. Postremum ad urbem a Pedo ducit, et ad fossas Cluilias quinque ab
urbe milia passuum castris positis, populatur inde agrum Romanum,
custodibus inter populatores missis qui patriciorum agros intactos
seruarent, siue infensus plebi magis, siue ut discordia inde inter patres
plebemque oreretur. Quae profecto orta esset--adeo tribuni iam ferocem per
se plebem criminando in primores ciuitatis instigabant--; sed externus
timor, maximum concordiae uinculum, quamuis suspectos infensosque inter se
iungebat animos. Id modo non conueniebat quod senatus consulesque nusquam
alibi spem quam in armis ponebant, plebes omnia quam bellum malebat. Sp.
Nautius iam et Sex. Furius consules erant. Eos recensentes legiones,
praesidia per muros aliaque in quibus stationes uigiliasque esse placuerat
loca distribuentes, multitudo ingens pacem poscentium primum seditioso
clamore conterruit, deinde uocare senatum, referre de legatis ad Cn.
Marcium mittendis coegit. Acceperunt relationem patres, postquam apparuit
labare plebis animos; missique de pace ad Marcium oratores atrox responsum
rettulerunt: si Uolscis ager redderetur, posse agi de pace: si praeda belli
per otium frui uelint, memorem se et ciuium iniuriae et hospitum beneficii
adnisurum, ut appareat exsilio sibi inritatos, non fractos animos esse.
Iterum deinde iidem missi non recipiuntur in castra. Sacerdotes quoque suis
insignibus uelatos isse supplices ad castra hostium traditum est; nihilo
magis quam legatos flexisse animum. [40] Tum matronae ad Ueturiam matrem Coriolani Uolumniamque uxorem
frequentes coeunt. Id publicum consilium an muliebris timor fuerit, parum
inuenio: peruicere certe, ut et Ueturia, magno natu mulier, et Uolumnia
duos paruos ex Marcio ferens filios secum in castra hostium irent et,
quoniam armis uiri defendere urbem non possent, mulieres precibus
lacrimisque defenderent. Ubi ad castra uentum est nuntiatumque Coriolano
est adesse ingens mulierum agmen, ut qui nec publica maiestate in legatis
nec in sacerdotibus tanta offusa oculis animoque religione motus esset,
multo obstinatior aduersus lacrimas muliebres erat; dein familiarium quidam
qui insignem maestitia inter ceteras cognouerat Ueturiam, inter nurum
nepotesque stantem, "nisi me frustrantur" inquit, "oculi, mater tibi
coniunxque et liberi adsunt." Coriolanus prope ut amens consternatus ab
sede sua cum ferret matri obuiae complexum, mulier in iram ex precibus
uersa "sine, priusquam complexum accipio, sciam" inquit, "ad hostem an ad
filium uenerim, captiua materne in castris tuis sim. In hoc me longa uita
et infelix senecta traxit ut exsulem te deinde hostem uiderem? Potuisti
populari hanc terram quae te genuit atque aluit? Non tibi, quamuis infesto
animo et minaci perueneras, ingredienti fines ira cecidit? Non, cum in
conspectu Roma fuit, succurrit: intra illa moenia domus ac penates mei
sunt, mater coniunx liberique? Ergo ego nisi peperissem, Roma non
oppugnaretur; nisi filium haberem, libera in libera patria mortua essem.
Sed ego mihi miserius nihil iam pati nec tibi turpius usquam possum, nec ut
sum miserrima, diu futura sum: de his uideris, quos, si pergis, aut
immatura mors aut longa seruitus manet." Uxor deinde ac liberi amplexi,
fletusque ob omni turba mulierum ortus et comploratio sui patriaeque
fregere tandem uirum. Complexus inde suos dimittit: ipse retro ab urbe
castra mouit. Abductis deinde legionibus ex agro Romano, inuidia rei
oppressum perisse tradunt, alii alio leto. Apud Fabium, longe antiquissimum
auctorem, usque ad senectutem uixisse eundem inuenio; refert certe hanc
saepe eum exacta aetate usurpasse uocem multo miserius seni exsilium esse.
Non inuiderunt laude sua mulieribus uiri Romani--adeo sine obtrectatione
gloriae alienae uiuebatur--; monumento quoque quod esset, templum Fortunae
muliebri aedificatum dedicatumque est. Rediere deinde Uolsci adiunctis
Aequis in agrum Romanum; sed Aequi Attium Tullium haud ultra tulere ducem.
Hinc ex certamine Uolsci Aequine imperatorem coniuncto exercitui darent,
seditio, deinde atrox proelium ortum. Ibi fortuna populi Romani duos
hostium exercitus haud minus pernicioso quam pertinaci certamine confecit.
Consules T. Sicinius et C. Aquilius. Sicinio Uolsci, Aquilio Hernici--nam
ii quoque in armis erant--prouincia euenit. Eo anno Hernici deuicti: cum
Uolscis aequo Marte discessum est. [41] Sp. Cassius deinde et Proculus Uerginius consules facti. Cum Hernicis
foedus ictum; agri partes duae ademptae. Inde dimidium Latinis, dimidium
plebi diuisurus consul Cassius erat. Adiciebat hic muneri agri aliquantum,
quem publicum possideri a priuatis criminabatur. Id multos quidem patrum,
ipsos possessores, periculo rerum suarum terrebat; sed et publica patribus
sollicitudo inerat largitione consulem periculosas libertati opes struere.
Tum primum lex agraria promulgata est, nunquam deinde usque ad hanc
memoriam sine maximis motibus rerum agitata. Consul alter largitioni
resistebat auctoribus patribus nec omni plebe aduersante, quae primo
coeperat fastidire munus uolgatum ~a ciuibus isse in socios~; saepe deinde
et Uerginium consulem in contionibus uelut uaticinantem audiebat pestilens
collegae munus esse; agros illos seruitutem iis qui acceperint laturos;
regno uiam fieri. Quid ita enim adsumi socios et nomen Latinum, quid
attinuisset Hernicis, paulo ante hostibus, capti agri partem tertiam reddi,
nisi ut hae gentes pro Coriolano duce Cassium habeant? Popularis iam esse
dissuasor et intercessor legis agrariae coeperat. Uterque deinde consul, ut
certatim, plebi indulgere. Uerginius dicere passurum se adsignari agros,
dum ne cui nisi ciui Romano adsignentur: Cassius, quia in agraria
largitione ambitiosus in socios eoque ciuibus uilior erat, ut alio munere
sibi reconciliaret ciuium animos, iubere pro Siculo frumento pecuniam
acceptam retribui populo. Id uero haud secus quam praesentem mercedem regni
aspernata plebes; adeo propter suspicionem insitam regni, uelut abundarent
omnia, munera eius [in animis hominum] respuebantur. Quem ubi primum
magistratu abiit damnatum necatumque constat. Sunt qui patrem auctorem eius
supplicii ferant: eum cognita domi causa uerberasse ac necasse peculiumque
filii Cereri consecrauisse; signum inde factum esse et inscriptum, "ex
Cassia familia datum." Inuenio apud quosdam, idque propius fidem est, a
quaestoribus Caesone Fabio et L. Ualerio diem dictam perduellionis,
damnatumque populi iudicio, dirutas publice aedes. Ea est area ante
Telluris aedem. Ceterum siue illud domesticum siue publicum fuit iudicium,
damnatur Seruio Cornelio Q. Fabio consulibus. [42] Haud diuturna ira populi in Cassium fuit. Dulcedo agrariae legis ipsa
per se, dempto auctore, subibat animos, accensaque ea cupiditas est
malignitate patrum, qui deuictis eo anno Uolscis Aequisque, militem praeda
fraudauere. Quidquid captum ex hostibus est, uendidit Fabius consul ac
redegit in publicum. Inuisum erat Fabium nomen plebi propter nouissimum
consulem; tenuere tamen patres ut cum L. Aemilio Caeso Fabius consul
crearetur. Eo infestior facta plebes seditione domestica bellum externum
exciuit. Bello deinde ciuiles discordiae intermissae; uno animo patres ac
plebs rebellantes Uolscos et Aequos duce Aemilio prospera pugna uicere.
Plus tamen hostium fuga quam proelium absumpsit; adeo pertinaciter fusos
insecuti sunt equites. Castoris aedis eodem anno idibus Quintilibus
dedicata est; uota erat Latino bello a Postumio dictatore: filius eius
duumuir ad id ipsum creatus dedicauit. Sollicitati et eo anno sunt
dulcedine agrariae legis animi plebis. Tribuni plebi popularem potestatem
lege populari celebrabant: patres, satis superque gratuiti furoris in
multitudine credentes esse, largitiones temeritatisque inuitamenta
horrebant. Acerrimi patribus duces ad resistendum consules fuere. Ea igitur
pars rei publicae uicit, nec in praesens modo sed in uenientem etiam annum
M. Fabium, Caesonis fratrem, et magis inuisum alterum plebi accusatione Sp.
Cassi, L. Ualerium, consules dedit. Certatum eo quoque anno cum tribunis
est. Uana lex uanique legis auctores iactando inritum munus facti. Fabium
inde nomen ingens post tres continuos consulatus unoque uelut tenore omnes
expertos tribuniciis certaminibus habitum; itaque, ut bene locatus, mansit
in ea familia aliquamdiu honos. Bellum inde Ueiens initum, et Uolsci
rebellarunt; sed ad bella externa prope supererant uires, abutebanturque
iis inter semet ipsos certando. Accessere ad aegras iam omnium mentes
prodigia caelestia, prope cotidianas in urbe agrisque ostentantia minas;
motique ita numinis causam nullam aliam uates canebant publice priuatimque
nunc extis, nunc per aues consulti, quam haud rite sacra fieri; qui
terrores tamen eo euasere ut Oppia uirgo Uestalis damnata incesti poenas
dederit. [43] Q. Fabius inde et C. Iulius consules facti. Eo anno non segnior
discordia domi et bellum foris atrocius fuit. Ab Aequis arma sumpta;
Ueientes agrum quoque Romanorum populantes inierunt. Quorum bellorum
crescente cura, Caeso Fabius et Sp. Furius consules fiunt. Ortonam, Latinam
urbem, Aequi oppugnabant: Ueientes, pleni iam populationum, Romam ipsam se
oppugnaturos minabantur. Qui terrores cum compescere deberent, auxere
insuper animos plebis, redibatque non sua sponte plebi mos detractandi
militiam, sed Sp. Licinius tribunus plebis, uenisse tempus ratus per
ultimam necessitatem legis agrariae patribus iniungendae, susceperat rem
militarem impediendam. Ceterum tota inuidia tribuniciae potestatis uersa in
auctorem est, nec in eum consules acrius quam ipsius collegae coorti sunt,
auxilioque eorum dilectum consules habent. Ad duo simul bella exercitus
scribitur; ducendus Fabio in Aequos, Furio datur in Ueientes. In Ueientes
nihil dignum memoria gestum; et in Aequis quidem Fabio aliquanto plus
negotii cum ciuibus quam cum hostibus fuit. Unus ille uir, ipse consul, rem
publicam sustinuit, quam exercitus odio consulis, quantum in se fuit,
prodebat. Nam cum consul praeter ceteras imperatorias artes, quas parando
gerendoque bello edidit plurimas, ita instruxisset aciem ut solo equitatu
emisso exercitum hostium funderet, insequi fusos pedes noluit; nec illos,
et si non adhortatio inuisi ducis, suum saltem flagitium et publicum in
praesentia dedecus, postmodo periculum, si animus hosti redisset, cogere
potuit gradum adcelerare aut si aliud nihil, stare instructos. Iniussu
signa referunt, maestique--crederes uictos--exsecrantes nunc imperatorem,
nunc nauatam ab equite operam, redeunt in castra. Nec huic tam pestilenti
exemplo remedia ulla ab imperatore quaesita sunt; adeo excellentibus
ingeniis citius defuerit ars qua ciuem regant quam qua hostem superent.
Consul Romam rediit non tam belli gloria aucta quam inritato exacerbatoque
in se militum odio. Obtinuere tamen patres ut in Fabia gente consulatus
maneret: M. Fabium consulem creant; Fabio collega Cn. Manlius datur. [44] Et hic annus tribunum auctorem legis agrariae habuit. Tib. Pontificius
fuit. Is eandem uiam, uelut processisset Sp. Licinio, ingressus dilectum
paulisper impediit. Perturbatis iterum patribus Ap. Claudius uictam
tribuniciam potestatem dicere priore anno, in praesentia re, exemplo in
perpetuum, quando inuentum sit suis ipsam uiribus dissolui. Neque enim
unquam defuturum qui et ex collega uictoriam sibi et gratiam melioris
partis bono publico uelit quaesitam; et plures, si pluribus opus sit,
tribunos ad auxilium consulum paratos fore, et unum uel aduersus omnes
satis esse. Darent modo et consules et primores patrum operam ut, si minus
omnes, aliquos tamen ex tribunis rei publicae ac senatui conciliarent.
Praeceptis Appi moniti patres et uniuersi comiter ac benigne tribunos
appellare, et consulares ut cuique eorum priuatim aliquid iuris aduersus
singulos erat, partim gratia, partim auctoritate obtinuere ut tribuniciae
potestatis uires salubres uellent rei publicae esse, quattuorque tribunorum
aduersus unum moratorem publici commodi auxilio dilectum consules habent.
Inde ad Ueiens bellum profecti, quo undique ex Etruria auxilia conuenerant,
non tam Ueientium gratia concitata quam quod in spem uentum erat discordia
intestina dissolui rem Romanam posse. Principesque in omnium Etruriae
populorum conciliis fremebant aeternas opes esse Romanas nisi inter semet
ipsi seditionibus saeuiant; id unum uenenum, eam labem ciuitatibus
opulentis repertam ut magna imperia mortalia essent. Diu sustentatum id
malum, partim patrum consiliis, partim patientia plebis, iam ad extrema
uenisse. Duas ciuitates ex una factas; suos cuique parti magistratus, suas
leges esse. Primum in dilectibus saeuire solitos, eosdem in bello tamen
paruisse ducibus. Qualicumque urbis statu, manente disciplina militari
sisti potuisse; iam non parendi magistratibus morem in castra quoque
Romanum militem sequi. Proximo bello in ipsa acie, in ipso certamine,
consensu exercitus traditam ultro uictoriam uictis Aequis, signa deserta,
imperatorem in acie relictum, iniussu in castra reditum. Profecto si
instetur, suo milite uinci Romam posse. Nihil aliud opus esse quam indici
ostendique bellum; cetera sua sponte fata et deos gesturos. Hae spes
Etruscos armauerant, multis in uicem casibus uictos uictoresque. [45] Consules quoque Romani nihil praeterea aliud quam suas uires, sua arma
horrebant; memoria pessimi proximo bello exempli terrebat ne rem
committerent eo ubi duae simul acies timendae essent. Itaque castris se
tenebant, tam ancipiti periculo auersi: diem tempusque forsitan ipsum
leniturum iras sanitatemque animis allaturum. Ueiens hostis Etruscique eo
magis praepropere agere; lacessere ad pugnam primo obequitando castris
prouocandoque, postremo ut nihil mouebant, qua consules ipsos, qua
exercitum increpando: simulationem intestinae discordiae remedium timoris
inuentum, et consules magis non confidere quam non credere suis militibus;
nouum seditionis genus, silentium otiumque inter armatos. Ad haec in
nouitatem generis originisque qua falsa, qua uera iacere. Haec cum sub ipso
uallo portisque streperent, haud aegre consules pati; at imperitae
multitudini nunc indignatio, nunc pudor pectora uersare et ab intestinis
auertere malis; nolle inultos hostes, nolle successum non patribus, non
consulibus; externa et domestica odia certare in animis. Tandem superant
externa; adeo superbe insolenterque hostis eludebat. Frequentes in
praetorium conueniunt; poscunt pugnam, postulant ut signum detur. Consules
uelut deliberabundi capita conferunt, diu conloquuntur. Pugnare cupiebant,
sed retro reuocanda et abdenda cupiditas erat, ut aduersando remorandoque
incitato semel militi adderent impetum. Redditur responsum immaturam rem
agi; nondum tempus pugnae esse; castris se tenerent. Edicunt inde ut
abstineant pugna; si quis iniussu pugnauerit, ut in hostem animaduersuros.
Ita dimissis, quo minus consules uelle credunt, crescit ardor pugnandi.
Accendunt insuper hostes ferocius multo, ut statuisse non pugnare consules
cognitum est: quippe impune se insultaturos; non credi militi arma; rem ad
ultimum seditionis erupturam, finemque uenisse Romano imperio. His freti
occursant portis, ingerunt probra; aegre abstinent quin castra oppugnent.
Enimuero non ultra contumeliam pati Romanus posse; totis castris undique ad
consules curritur; non iam sensim, ut ante, per centurionum principes
postulant, sed passim omnes clamoribus agunt. Matura res erat;
tergiuersantur tamen. Fabius deinde ad crescentem tumultum iam metu
seditionis collega concedente, cum silentium classico fecisset: "ego istos,
Cn. Manli, posse uincere scio: uelle ne scirem, ipsi fecerunt. Itaque
certum est non dare signum nisi uictores se redituros ex hac pugna iurant.
Consulem Romanum miles semel in acie fefellit: deos nunquam fallet."
Centurio erat M. Flauoleius, inter primores pugnae flagitator. "Uictor"
inquit, "M. Fabi, reuertar ex acie"; si fallat, Iouem patrem Gradiuumque
Martem aliosque iratos inuocat deos. Idem deinceps omnis exercitus in se
quisque iurat. Iuratis datur signum; arma capiunt; eunt in pugnam irarum
speique pleni. Nunc iubent Etruscos probra iacere, nunc armati sibi quisque
lingua promptum hostem offerri. Omnium illo die, qua plebis, qua patrum,
eximia uirtus fuit; Fabium nomen maxime enituit; multis ciuilibus
certaminibus infensos plebis animos illa pugna sibi reconciliare statuunt. [46] Instruitur acies, nec Ueiens hostis Etruscaeque legiones detractant.
Prope certa spes erat non magis secum pugnaturos quam cum Aequis; maius
quoque aliquod in tam inritatis animis et occasione ancipiti haud
desperandum esse facinus. Res aliter longe euenit; nam non alio ante bello
infestior Romanus--adeo hinc contumeliis hostes, hinc consules mora
exacerbauerant--proelium iniit. Uix explicandi ordinis spatium Etruscis
fuit, cum pilis inter primam trepidationem abiectis temere magis quam
emissis, pugna iam in manus, iam ad gladios, ubi Mars est atrocissimus,
uenerat. Inter primores genus Fabium insigne spectaculo exemploque ciuibus
erat. Ex his Q. Fabium--tertio hic anno ante consul fuerat--principem in
confertos Ueientes euntem ferox uiribus et armorum arte Tuscus, incautum
inter multas uersantem hostium manus, gladio per pectus transfigit; telo
extracto praeceps Fabius in uolnus abiit. Sensit utraque acies unius uiri
casum, cedebatque inde Romanus cum M. Fabius consul transiluit iacentis
corpus obiectaque parma, "hoc iurastis" inquit, "milites, fugientes uos in
castra redituros? Adeo ignauissimos hostes magis timetis quam Iouem
Martemque per quos iurastis? At ego iniuratus aut uictor reuertar aut prope
te hic, Q. Fabi, dimicans cadam." Consuli tum Caeso Fabius, prioris anni
consul: "uerbisne istis, frater, ut pugnent, te impetraturum credis? Di
impetrabunt per quos iurauere; et nos, ut decet proceres, ut Fabio nomine
est dignum, pugnando potius quam adhortando accendamus militum animos." Sic
in primum infensis hastis prouolant duo Fabii, totamque mouerunt secum
aciem. [47] Proelio ex parte una restituto, nihilo segnius in cornu altero Cn.
Manlius consul pugnam ciebat, ubi prope similis fortuna est uersata. Nam ut
altero in cornu Q. Fabium, sic in hoc ipsum consulem Manlium iam uelut
fusos agentem hostes et impigre milites secuti sunt et, ut ille graui
uolnere ictus ex acie cessit, interfectum rati gradum rettulere;
cessissentque loco, ni consul alter cum aliquot turmis equitum in eam
partem citato equo aduectus, uiuere clamitans collegam, se uictorem fuso
altero cornu adesse, rem inclinatam sustinuisset. Manlius quoque ad
restituendam aciem se ipse coram offert. Duorum consulum cognita ora
accendunt militum animos. Simul et uanior iam erat hostium acies, dum
abundante multitudine freti, subtracta subsidia mittunt ad castra
oppugnanda. In quae haud magno certamine impetu facto cum praedae magis
quam pugnae memores tererent tempus, triarii Romani qui primam inruptionem
sustinere non potuerant, missis ad consules nuntiis quo loco res essent,
conglobati ad praetorium redeunt et sua sponte ipsi proelium renouant. Et
Manlius consul reuectus in castra, ad omnes portas milite opposito hostibus
uiam clauserat. Ea desperatio Tuscis rabiem magis quam audaciam accendit.
Nam cum incursantes quacumque exitum ostenderet spes uano aliquotiens
impetu issent, globus iuuenum unus in ipsum consulem insignem armis
inuadit. Prima excepta a circumstantibus tela; sustineri deinde uis nequit;
consul mortifero uolnere ictus cadit, fusique circa omnes. Tuscis crescit
audacia; Romanos terror per tota castra trepidos agit, et ad extrema uentum
foret ni legati rapto consulis corpore patefecissent una porta hostibus
uiam. Ea erumpunt; consternatoque agmine abeuntes in uictorem alterum
incidunt consulem; ibi iterum caesi fusique passim. Uictoria egregia parta,
tristis tamen duobus tam claris funeribus. Itaque consul decernente senatu
triumphum, si exercitus sine imperatore triumphare possit, pro eximia eo
bello opera facile passurum respondit; se familia funesta Q. Fabi fratris
morte, re publica ex parte orba, consule altero amisso, publico priuatoque
deformem luctu lauream non accepturum. Omni acto triumpho depositus
triumphus clarior fuit; adeo spreta in tempore gloria interdum cumulatior
rediit. Funera deinde duo deinceps collegae fratrisque ducit, idem in
utroque laudator, cum concedendo illis suas laudes ipse maximam partem
earum ferret. Neque immemor eius quod initio consulatus imbiberat,
reconciliandi animos plebis, saucios milites curandos diuidit patribus.
Fabiis plurimi dati, nec alibi maiore cura habiti. Inde populares iam esse
Fabii, nec hoc ulla nisi salubri rei publicae arte. [48] Igitur non patrum magis quam plebis studiis K. Fabius cum T. Uerginio
consul factus neque belli neque dilectus neque ullam aliam priorem curam
agere quam ut iam aliqua ex parte incohata concordiae spe, primo quoque
tempore cum patribus coalescerent animi plebis. Itaque principio anni
censuit priusquam quisquam agrariae legis auctor tribunus exsisteret,
occuparent patres ipsi suum munus facere; captiuum agrum plebi quam maxime
aequaliter darent; uerum esse habere eos quorum sanguine ac sudore partus
sit. Aspernati patres sunt; questi quoque quidam nimia gloria luxuriare et
euanescere uiuidum quondam illud Caesonis ingenium. Nullae deinde urbanae
factiones fuere; uexabantur incursionibus Aequorum Latini. Eo cum exercitu
Caeso missus in ipsorum Aequorum agrum depopulandum transit. Aequi se in
oppida receperunt murisque se tenebant; eo nulla pugna memorabilis fuit. At
a Ueiente hoste clades accepta temeritate alterius consulis, actumque de
exercitu foret, ni K. Fabius in tempore subsidio uenisset. Ex eo tempore
neque pax neque bellum cum Ueientibus fuit; res proxime formam latrocinii
uenerat. Legionibus Romanis cedebant in urbem; ubi abductas senserant
legiones, agros incursabant, bellum quiete, quietem bello in uicem
eludentes. Ita neque omitti tota res nec perfici poterat; et alia bella aut
praesentia instabant, ut ab Aequis Uolscisque, non diutius quam recens
dolor proximae cladis transiret quiescentibus, aut mox moturos esse
apparebat Sabinos semper infestos Etruriamque omnem. Sed Ueiens hostis,
adsiduus magis quam grauis, contumeliis saepius quam periculo animos
agitabat, quod nullo tempore neglegi poterat aut auerti alio sinebat. Tum
Fabia gens senatum adiit. Consul pro gente loquitur: "adsiduo magis quam
magno praesidio, ut scitis, patres conscripti, bellum Ueiens eget. Uos alia
bella curate, Fabios hostes Ueientibus date. Auctores sumus tutam ibi
maiestatem Romani nominis fore. Nostrum id nobis uelut familiare bellum
priuato sumptu gerere in animo est; res publica et milite illic et pecunia
uacet." Gratiae ingentes actae. Consul e curia egressus comitante Fabiorum
agmine, qui in uestibulo curiae senatus consultum exspectantes steterant,
domum redit. Iussi armati postero die ad limen consulis adesse; domos inde
discedunt. [49] Manat tota urbe rumor; Fabios ad caelum laudibus ferunt: familiam unam
subisse ciuitatis onus; Ueiens bellum in priuatam curam, in priuata arma
uersum. Si sint duae roboris eiusdem in urbe gentes, deposcant haec Uolscos
sibi, illa Aequos: populo Romano tranquillam pacem agente omnes finitimos
subigi populos posse. Fabii postera die arma capiunt; quo iussi erant
conueniunt. Consul paludatus egrediens in uestibulo gentem omnem suam
instructo agmine uidet; acceptus in medium signa ferri iubet. Nunquam
exercitus neque minor numero neque clarior fama et admiratione hominum per
urbem incessit. Sex et trecenti milites, omnes patricii, omnes unius
gentis, quorum neminem ducem sperneres, egregius quibuslibet temporibus
senatus, ibant, unius familiae uiribus Ueienti populo pestem minitantes.
Sequebatur turba propria alia cognatorum sodaliumque, nihil medium, nec
spem nec curam, sed immensa omnia uoluentium animo, alia publica
sollicitudine excitata, fauore et admiratione stupens. Ire fortes, ire
felices iubent, inceptis euentus pares reddere; consulatus inde ac
triumphos, omnia praemia ab se, omnes honores sperare. Praetereuntibus
Capitolium arcemque et alia templa, quidquid deorum oculis, quidquid animo
occurrit, precantur ut illud agmen faustum atque felix mittant, sospites
breui in patriam ad parentes restituant. In cassum missae preces. Infelici
uia, dextro iano portae Carmentalis, profecti ad Cremeram flumen
perueniunt. Is opportunus uisus locus communiendo praesidio. L. Aemilius
inde et C. Seruilius consules facti. Et donec nihil aliud quam in
populationibus res fuit, non ad praesidium modo tutandum Fabii satis erant,
sed tota regione qua Tuscus ager Romano adiacet, sua tuta omnia, infesta
hostium, uagantes per utrumque finem, fecere. Interuallum deinde haud
magnum populationibus fuit, dum et Ueientes accito ex Etruria exercitu
praesidium Cremerae oppugnant, et Romanae legiones ab L. Aemilio consule
adductae cominus cum Etruscis dimicant acie; quamquam uix dirigendi aciem
spatium Ueientibus fuit; adeo inter primam trepidationem dum post signa
ordines introeunt subsidiaque locant, inuecta subito ab latere Romana
equitum ala non pugnae modo incipiendae sed consistendi ademit locum. Ita
fusi retro ad saxa Rubra--ibi castra habebant--, pacem supplices petunt.
Cuius impetratae, ab insita animis leuitate, ante deductum Cremera Romanum
praesidium paenituit. [50] Rursus cum Fabiis erat Ueienti populo, sine ullo maioris belli
apparatu, certamen; nec erant incursiones modo in agros aut subiti impetus
in incursantes, sed aliquotiens aequo campo conlatisque signis certatum,
gensque una populi Romani saepe ex opulentissima, ut tum res erant, Etrusca
ciuitate uictoriam tulit. Id primo acerbum indignumque Ueientibus est
uisum; inde consilium ex re natum insidiis ferocem hostem captandi; gaudere
etiam multo successu Fabiis audaciam crescere. Itaque et pecora
praedantibus aliquotiens, uelut casu incidissent, obuiam acta, et agrestium
fuga uasti relicti agri, et subsidia armatorum ad arcendas populationes
missa saepius simulato quam uero pauore refugerunt. Iamque Fabii adeo
contempserant hostem ut sua inuicta arma neque loco neque tempore ullo
crederent sustineri posse. Haec spes prouexit ut ad conspecta procul a
Cremera magno campi interuallo pecora, quamquam rara hostium apparebant
arma, decurrerent. Et cum improuidi effuso cursu insidias circa ipsum iter
locatas superassent palatique passim uaga, ut fit pauore iniecto, raperent
pecora, subito ex insidiis consurgitur; et aduersi et undique hostes erant.
Primo clamor circumlatus exterruit, dein tela ab omni parte accidebant;
coeuntibusque Etruscis, iam continenti agmine armatorum saepti, quo magis
se hostis inferebat, cogebantur breuiore spatio et ipsi orbem colligere,
quae res et paucitatem eorum insignem et multitudinem Etruscorum,
multiplicatis in arto ordinibus, faciebat. Tum omissa pugna, quam in omnes
partes parem intenderant, in unum locum se omnes inclinant; eo nisi
corporibus armisque rupere cuneo uiam. Duxit uia in editum leniter collem.
Inde primo restitere; mox, ut respirandi superior locus spatium dedit
recipiendique a pauore tanto animum, pepulere etiam subeuntes, uincebatque
auxilio loci paucitas, ni iugo circummissus Ueiens in uerticem collis
euasisset. Ita superior rursus hostis factus. Fabii caesi ad unum omnes
praesidiumque expugnatum. Trecentos sex perisse satis conuenit, unum prope
puberem aetate relictum, stirpem genti Fabiae dubiisque rebus populi Romani
saepe domi bellique uel maximum futurum auxilium. [51] Cum haec accepta clades est, iam C. Horatius et T. Menenius consules
erant. Menenius aduersus Tuscos uictoria elatos confestim missus. Tum
quoque male pugnatum est, et Ianiculum hostes occupauere; obsessaque urbs
foret, super bellum annona premente- transierant enim Etrusci Tiberim--, ni
Horatius consul ex Uolscis esset reuocatus. Adeoque id bellum ipsis
institit moenibus, ut primo pugnatum ad Spei sit aequo Marte, iterum ad
portam Collinam. Ibi quamquam paruo momento superior Romana res fuit,
meliorem tamen militem, recepto pristino animo, in futura proelia id
certamen fecit. A. Uerginius et Sp. Seruilius consules fiunt. Post acceptam
proxima pugna cladem Ueientes abstinuere acie; populationes erant, et uelut
ab arce Ianiculo passim in Romanum agrum impetus dabant; non usquam pecora
tuta, non agrestes erant. Capti deinde eadem arte sunt qua ceperant Fabios.
Secuti dedita opera passim ad inlecebras propulsa pecora praecipitauere in
insidias; quo plures erant, maior caedes fuit. Ex hac clade atrox ira
maioris cladis causa atque initium fuit. Traiecto enim nocte Tiberi, castra
Seruili consulis adorti sunt oppugnare. Inde fusi magna caede in Ianiculum
se aegre recepere. Confestim consul et ipse transit Tiberim, castra sub
Ianiculo communit. Postero die luce orta nonnihil et hesterna felicitate
pugnae ferox, magis tamen quod inopia frumenti quamuis in praecipitia, dum
celeriora essent, agebat consilia, temere aduerso Ianiculo ad castra
hostium aciem erexit, foediusque inde pulsus quam pridie pepulerat,
interuentu collegae ipse exercitusque est seruatus. Inter duas acies
Etrusci, cum in uicem his atque illis terga darent, occidione occisi. Ita
oppressum temeritate felici Ueiens bellum. [52] Urbi cum pace laxior etiam annona rediit, et aduecto ex Campania
frumento, et postquam timor sibi cuique futurae inopiae abiit, eo quod
abditum fuerat prolato. Ex copia deinde otioque lasciuire rursus animi et
pristina mala, postquam foris deerant, domi quaerere. Tribuni plebem
agitare suo ueneno, agraria lege; in resistentes incitare patres, nec in
uniuersos modo sed in singulos. Q. Considius et T. Genucius, auctores
agrariae legis, T. Menenio diem dicunt. Inuidiae erat amissum Cremerae
praesidium, cum haud procul inde statiua consul habuisset; ea oppressit,
cum et patres haud minus quam pro Coriolano adnisi essent et patris
Agrippae fauor hauddum exoleuisset. In multa temperarunt tribuni; cum
capitis anquisissent, duorum milium aeris damnato multam dixerunt. Ea in
caput uertit; negant tulisse ignominiam aegritudinemque; inde morbo
absumptum. Alius deinde reus, Sp. Seruilius, ut consulatu abiit, C. Nautio
et P. Ualerio consulibus, initio statim anni ab L. Caedicio et T. Statio
tribunis die dicta, non ut Menenius, precibus suis aut patrum sed cum multa
fiducia innocentiae gratiaeque tribunicios impetus tulit. Et huic proelium
cum Tuscis ad Ianiculum erat crimini. Sed feruidi animi uir ut in publico
periculo ante, sic tum in suo, non tribunos modo sed plebem oratione feroci
refutando exprobrandoque T. Meneni damnationem mortemque, cuius patris
munere restituta quondam plebs eos ipsos quibus tum saeuiret magistratus,
eas leges haberet, periculum audacia discussit. Iuuit et Uerginius collega
testis productus, participando laudes; magis tamen Menenianum--adeo
mutauerant animum-- profuit iudicium. [53] Certamina domi finita: Ueiens bellum exortum, quibus Sabini arma
coniunxerant. P. Ualerius consul accitis Latinorum Hernicorumque auxiliis
cum exercitu Ueios missus castra Sabina, quae pro moenibus sociorum locata
erant, confestim adgreditur; tantamque trepidationem iniecit ut dum
dispersi alii alia manipulatim excurrunt ad arcendam hostium uim, ea porta
cui signa primum intulerat caperetur. Intra uallum deinde caedes magis quam
proelium esse. Tumultus e castris et in urbem penetrat; tamquam Ueiis
captis, ita pauidi Ueientes ad arma currunt. Pars Sabinis eunt subsidio,
pars Romanos toto impetu intentos in castra adoriuntur. Paulisper auersi
turbatique sunt; deinde et ipsi utroque uersis signis resistunt, et eques
ab consule immissus Tuscos fundit fugatque, eademque hora duo exercitus,
duae potentissimae et maxime finitimae gentes superatae sunt. Dum haec ad
Ueios geruntur, Uolsci Aequique in Latino agro posuerant castra populatique
fines erant. Eos per se ipsi Latini adsumptis Hernicis, sine Romano aut
duce aut auxilio castris exuerunt; ingenti praeda praeter suas reciperatas
res potiti sunt. Missus tamen ab Roma consul in Uolscos C. Nautius; mos,
credo, non placebat, sine Romano duce exercituque socios propriis uiribus
consiliisque bella gerere. Nullum genus calamitatis contumeliaeque non
editum in Uolscos est, nec tamen perpelli potuere ut acie dimicarent. [54] L. Furius inde et C. Manlius consules. Manlio Ueientes prouincia
euenit; non tamen bellatum; indutiae in annos quadraginta petentibus datae
frumento stipendioque imperato. Paci externae confestim continuatur
discordia domi. Agrariae legis tribuniciis stimulis plebs furebat.
Consules, nihil Meneni damnatione, nihil periculo deterriti Seruili, summa
ui resistunt. Abeuntes magistratu Cn. Genucius tribunus plebis arripuit. L.
Aemilius et Opiter Uerginius consulatum ineunt; Uopiscum Iulium pro
Uerginio in quibusdam annalibus consulem inuenio. Hoc anno, quoscumque
consules habuit, rei ad populum Furius et Manlius circumeunt sordidati non
plebem magis quam iuniores patrum. Suadent monent honoribus et
administratione rei publicae abstineant; consulares uero fasces,
praetextam, curulemque sellam nihil aliud quam pompam funeris putent;
claris insignibus uelut infulis uelatos ad mortem destinari. Quod si
consulatus tanta dulcedo sit, iam nunc ita in animum inducant consulatum
captum et oppressum ab tribunicia potestate esse; consuli, uelut apparitori
tribunicio, omnia ad nutum imperiumque tribuni agenda esse; si se
commouerit, si respexerit patres, si aliud quam plebem esse in re publica
crediderit, exsilium Cn. Marci, Meneni damnationem et mortem sibi proponat
ante oculos. His accensi uocibus patres consilia inde non publica sed in
priuato seductaque a plurium conscientia habuere, ubi cum id modo
constaret, iure an iniuria, eripiendos esse reos, atrocissima quaeque
maxime placebat sententia, nec auctor quamuis audaci facinori deerat.
Igitur iudicii die, cum plebs in foro erecta expectatione staret, mirari
primo quod non descenderet tribunus; dein cum iam mora suspectior fieret,
deterritum a primoribus credere et desertam ac proditam causam publicam
queri; tandem qui obuersati uestibulo tribuni fuerant nuntiant domi mortuum
esse inuentum. Quod ubi in totam contionem pertulit rumor, sicut acies
funditur duce occiso, ita dilapsi passim alii alio. Praecipuus pauor
tribunos inuaserat, quam nihil auxilii sacratae leges haberent morte
collegae monitos. Nec patres satis moderate ferre laetitiam, adeoque
neminem noxiae paenitebat, ut etiam insontes fecisse uideri uellent,
palamque ferretur malo domandam tribuniciam potestatem. [55] Sub hac pessimi exempli uictoria dilectus edicitur, pauentibusque
tribunis sine intercessione ulla consules rem peragunt. Tum uero irasci
plebs tribunorum magis silentio quam consulum imperio, et dicere actum esse
de libertate sua; rursus ad antiqua reditum; cum Genucio una mortuam ac
sepultam tribuniciam potestatem. Aliud agendum ac cogitandum quomodo
resistatur patribus; id autem unum consilium esse ut se ipsa plebs, quando
aliud nihil auxilii habeat, defendat. Quattuor et uiginti lictores apparere
consulibus et eos ipsos plebis homines; nihil contemptius neque infirmius,
si sint qui contemnant; sibi quemque ea magna atque horrenda facere. His
uocibus alii alios cum incitassent, ad Uoleronem Publilium de plebe hominem
quia, quod ordines duxisset, negaret se militem fieri debere, lictor missus
est a consulibus. Uolero appellat tribunos. Cum auxilio nemo esset,
consules spoliari hominem et uirgas expediri iubent. "Prouoco" inquit, "ad
populum" Uolero, "quoniam tribuni ciuem Romanum in conspectu suo uirgis
caedi malunt quam ipsi in lecto suo a uobis trucidari." Quo ferocius
clamitabat, eo infestius circumscindere et spoliare lictor. Tum Uolero et
praeualens ipse et adiuuantibus aduocatis repulso lictore, ubi indignantium
pro se acerrimus erat clamor, eo se in turbam confertissimam recipit
clamitans: "prouoco et fidem plebis imploro. Adeste, ciues; adeste,
commilitones; nihil est quod expectetis tribunos quibus ipsis uestro
auxilio opus est." Concitati homines ueluti ad proelium se expediunt,
apparebatque omne discrimen adesse; nihil cuiquam sanctum, non publici
fore, non priuati iuris. Huic tantae tempestati cum se consules
obtulissent, facile experti sunt parum tutam maiestatem sine uiribus esse.
Uiolatis lictoribus, fascibus fractis, e foro in curiam compelluntur,
incerti quatenus Uolero exerceret uictoriam. Conticescente deinde tumultu
cum in senatum uocari iussissent, queruntur iniurias suas, uim plebis,
Uoleronis audaciam. Multis ferociter dictis sententiis, uicere seniores
quibus ira patrum aduersus temeritatem plebis certari non placuit. [56] Uoleronem amplexa fauore plebs proximis comitiis tribunum plebi creat
in eum annum qui L. Pinarium P. Furium consules habuit. Contraque omnium
opinionem, qui eum uexandis prioris anni consulibus permissurum tribunatum
credebant, post publicam causam priuato dolore habito, ne uerbo quidem
uiolatis consulibus, rogationem tulit ad populum ut plebeii magistratus
tributis comitiis fierent. Haud parua res sub titulo prima specie minime
atroci ferebatur, sed quae patriciis omnem potestatem per clientium
suffragia creandi quos uellent tribunos auferret. Huic actioni gratissimae
plebi cum summa ui resisterent patres, nec quae una uis ad resistendum
erat, ut intercederet aliquis ex collegio, auctoritate aut consulum aut
principum adduci posset, res tamen suo ipsa molimine grauis certaminibus in
annum extrahitur. Plebs Uoleronem tribunum reficit: patres, ad ultimum
dimicationis rati rem uenturam, Ap. Claudium Appi filium, iam inde a
paternis certaminibus inuisum infestumque plebi, consulem faciunt. Collega
ei T. Quinctius datur. Principio statim anni nihil prius quam de lege
agebatur. Sed ut inuentor legis Uolero, sic Laetorius, collega eius, auctor
cum recentior tum acrior erat. Ferocem faciebat belli gloria ingens, quod
aetatis eius haud quisquam manu promptior erat. Is, cum Uolero nihil
praeterquam de lege loqueretur, insectatione abstinens consulum, ipse
incusationem Appi familiaeque superbissimae ac crudelissimae in plebem
Romanam exorsus, cum a patribus non consulem, sed carnificem ad uexandam et
lacerandam plebem creatum esse contenderet, rudis in militari homine lingua
non suppetebat libertati animoque. Itaque deficiente oratione, "quando
quidem non facile loquor" inquit, "Quirites, quam quod locutus sum praesto,
crastino die adeste; ego hic aut in conspectu uestro moriar aut perferam
legem". Occupant tribuni templum postero die; consules nobilitasque ad
impediendam legem in contione consistunt. Summoueri Laetorius iubet,
praeterquam qui suffragium ineant. Adulescentes nobiles stabant nihil
cedentes uiatori. Tum ex his prendi quosdam Laetorius iubet. Consul Appius
negare ius esse tribuno in quemquam nisi in plebeium; non enim populi sed
plebis eum magistratum esse; nec illam ipsam submouere pro imperio posse
more maiorum, quia ita dicatur: "si uobis uidetur, discedite, Quirites."
Facile contemptim de iure disserendo perturbare Laetorium poterat. Ardens
igitur ira tribunus uiatorem mittit ad consulem, consul lictorem ad
tribunum, priuatum esse clamitans, sine imperio, sine magistratu;
uiolatusque esset tribunus, ni et contio omnis atrox coorta pro tribuno in
consulem esset, et concursus hominum in forum ex tota urbe concitatae
multitudinis fieret. Sustinebat tamen Appius pertinacia tantam tempestatem,
certatumque haud incruento proelio foret, ni Quinctius, consul alter,
consularibus negotio dato ut collegam ui, si aliter non possent, de foro
abducerent, ipse nunc plebem saeuientem precibus lenisset, nunc orasset
tribunos ut concilium dimitterent; darent irae spatium; non uim suam illis
tempus adempturum, sed consilium uiribus additurum; et patres in populi et
consulem in patrum fore potestate. [57] Aegre sedata ab Quinctio plebs, multo aegrius consul alter a patribus.
Dimisso tandem concilio plebis senatum consules habent. Ubi cum timor atque
ira in uicem sententias uariassent, quo magis spatio interposito ab impetu
ad consultandum auocabantur, eo plus abhorrebant a certatione animi, adeo
ut Quinctio gratias agerent quod eius opera mitigata discordia esset. Ab
Appio petitur ut tantam consularem maiestatem esse uellet quanta esse in
concordi ciuitate posset; dum tribunique et consules ad se quisque omnia
trahant, nihil relictum esse uirium in medio; distractam laceratamque rem
publicam; magis quorum in manu sit quam ut incolumis sit quaeri. Appius
contra testari deos atque homines rem publicam prodi per metum ac deseri;
non consulem senatui sed senatum consuli deesse; grauiores accipi leges
quam in Sacro monte acceptae sint. Uictus tamen patrum consensu quieuit;
lex silentio perfertur. [58] Tum primum tributis comitiis creati tribuni sunt. Numero etiam additos
tres, perinde ac duo antea fuerint, Piso auctor est. Nominat quoque
tribunos, Cn. Siccium, L. Numitorium, M. Duillium, Sp. Icilium, L.
Maecilium. Uolscum Aequicumque inter seditionem Romanam est bellum coortum.
Uastauerant agros ut si qua secessio plebis fieret ad se receptum haberet;
compositis deinde rebus castra retro mouere. Ap. Claudius in Uolscos
missus, Quinctio Aequi prouincia euenit. Eadem in militia saeuitia Appi
quae domi esse, liberior quod sine tribuniciis uinculis erat. Odisse plebem
plus quam paterno odio: se uictum ab ea; se unico consule electo aduersus
tribuniciam potestatem perlatam legem esse, quam minore conatu, nequaquam
tanta patrum spe, priores impedierint consules. Haec ira indignatioque
ferocem animum ad uexandum saeuo imperio exercitum stimulabat. Nec ulla ui
domari poterat; tantum certamen animis imbiberant. Segniter, otiose,
neglegenter, contumaciter omnia agere; nec pudor nec metus coercebat. Si
citius agi uellet agmen, tardius sedulo incedere; si adhortator operis
adesset, omnes sua sponte motam remittere industriam; praesenti uoltus
demittere, tacite praetereuntem exsecrari, ut inuictus ille odio plebeio
animus interdum moueretur. Omni nequiquam acerbitate prompta, nihil iam cum
militibus agere; a centurionibus corruptum exercitum dicere; tribunos
plebei cauillans interdum et Uolerones uocare. [59] Nihil eorum Uolsci nesciebant, instabantque eo magis, sperantes idem
certamen animorum aduersus Appium habiturum exercitum Romanum quod aduersus
Fabium consulem habuisset. Ceterum multo Appio quam Fabio uiolentior fuit;
non enim uincere tantum noluit, ut Fabianus exercitus, sed uinci uoluit.
Productus in aciem turpi fuga petit castra, nec ante restitit quam signa
inferentem Uolscum munimentis uidit foedamque extremi agminis caedem. Tum
expressa uis ad pugnandum, ut uictor iam a uallo submoueretur hostis, satis
tamen appareret capi tantum castra militem Romanum noluisse, alioqui
gaudere sua clade atque ignominia. Quibus nihil infractus ferox Appi animus
cum insuper saeuire uellet contionemque aduocaret, concurrunt ad eum legati
tribunique, monentes ne utique experiri uellet imperium, cuius uis omnis in
consensu oboedientium esset; negare uolgo milites se ad contionem ituros
passimque exaudiri uoces postulantium ut castra ex Uolsco agro moueantur;
hostem uictorem paulo ante prope in portis ac uallo fuisse, ingentisque
mali non suspicionem modo sed apertam speciem obuersari ante oculos. Uictus
tandem, quando quidem nihil praeter tempus noxae lucrarentur, remissa
contione iter in insequentem diem pronuntiari cum iussisset, prima luce
classico signum profectionis dedit. Cum maxime agmen e castris
explicaretur, Uolsci, ut eodem signo excitati, nouissimos adoriuntur. A
quibus perlatus ad primos tumultus eo pauore signaque et ordines turbauit
ut neque imperia exaudiri neque instrui acies posset. Nemo ullius nisi
fugae memor. Ita effuso agmine per stragem corporum armorumque euasere ut
prius hostis desisteret sequi quam Romanus fugere. Tandem conlectis ex
dissipato cursu militibus consul, cum reuocando nequiquam suos persecutus
esset, in pacato agro castra posuit; aduocataque contione inuectus haud
falso in proditorem exercitum militaris disciplinae, desertorem signorum,
ubi signa, ubi arma essent singulos rogitans, inermes milites, signo amisso
signiferos, ad hoc centuriones duplicariosque qui reliquerant ordines,
uirgis caesos securi percussit: cetera multitudo sorte decimus quisque ad
supplicium lecti. [60] Contra ea in Aequis inter consulem ac milites comitate ac beneficiis
certatum est. Et natura Quinctius erat lenior, et saeuitia infelix collegae
quo is magis gauderet ingenio suo effecerat. Huic tantae concordiae ducis
exercitusque non ausi offerre se Aequi, uagari populabundum hostem per
agros passi; nec ullo ante bello latius inde acta est praeda. Ea omnis
militi data est. Addebantur et laudes, quibus haud minus quam praemio
gaudent militum animi. Cum duci, tum propter ducem patribus quoque
placatior exercitus rediit, sibi parentem, alteri exercitui dominum datum
ab senatu memorans. Uaria fortuna belli, atroci discordia domi forique
annum exactum insignem maxime comitia tributa efficiunt, res maior uictoria
suscepti certaminis quam usu. Plus enim dignitatis comitiis ipsis detractum
est patres ex concilio submouendo, quam uirium aut plebi additum est aut
demptum patribus. [61] Turbulentior inde annus excepit L. Ualerio T. Aemilio consulibus, cum
propter certamina ordinum de lege agraria tum propter iudicium Ap. Claudi,
cui acerrimo aduersario legis causamque possessorum publici agri tamquam
tertio consuli sustinenti M. Duillius et Cn. Siccius diem dixere. Nunquam
ante tam inuisus plebi reus ad iudicium uocatus populi est, plenus suarum,
plenus paternarum irarum. Patres quoque non temere pro ullo aeque adnisi
sunt: propugnatorem senatus maiestatisque uindicem suae, ad omnes
tribunicios plebeiosque oppositum tumultus, modum dumtaxat in certamine
egressum, iratae obici plebi. Unus e patribus ipse Ap. Claudius et tribunos
et plebem et suum iudicium pro nihilo habebat. Illum non minae plebis, non
senatus preces perpellere unquam potuere, non modo ut uestem mutaret aut
supplex prensaret homines, sed ne ut ex consueta quidem asperitate
orationis, cum ad populum agenda causa esset, aliquid leniret atque
submitteret. Idem habitus oris, eadem contumacia in uoltu, idem in oratione
spiritus erat, adeo ut magna pars plebis Appium non minus reum timeret quam
consulem timuerat. Semel causam dixit, quo semper agere omnia solitus erat,
accusatorio spiritu, adeoque constantia sua et tribunos obstupefecit et
plebem ut diem ipsi sua uoluntate prodicerent, trahi deinde rem sinerent.
Haud ita multum interim temporis fuit; ante tamen quam prodicta dies
ueniret, morbo moritur. Cuius laudationem cum tribunus plebis impedire
conaretur, plebs fraudari sollemni honore supremum diem tanti uiri noluit,
et laudationem tam aequis auribus mortui audiuit quam uiui accusationem
audierat et exsequias frequens celebrauit. [62] Eodem anno Ualerius consul cum exercitu in Aequos profectus, cum
hostem ad proelium elicere non posset, castra oppugnare est adortus.
Prohibuit foeda tempestas cum grandine ac tonitribus caelo deiecta.
Admirationem deinde auxit signo receptui dato adeo tranquilla serenitas
reddita ut uelut numine aliquo defensa castra oppugnare iterum religio
fuerit. Omnis ira belli ad populationem agri uertit. Alter consul Aemilius
in Sabinis bellum gessit. Et ibi, quia hostis moenibus se tenebat, uastati
agri sunt. Incendiis deinde non uillarum modo sed etiam uicorum quibus
frequenter habitabatur Sabini exciti cum praedatoribus occurrissent,
ancipiti proelio digressi postero die rettulere castra in tutiora loca. Id
satis consuli uisum cur pro uicto relinqueret hostem, integro inde decedens
bello. [63] Inter haec bella manente discordia domi, consules T. Numicius Priscus
A. Uerginius facti. Non ultra uidebatur latura plebes dilationem agrariae
legis, ultimaque uis parabatur, cum Uolscos adesse fumo ex incendiis
uillarum fugaque agrestium cognitum est. Ea res maturam iam seditionem ac
prope erumpentem repressit. Consules coacti extemplo ab senatu ad bellum
educta ex urbe iuuentute tranquilliorem ceteram plebem fecerunt. Et hostes
quidem nihil aliud quam perfusis uano timore Romanis citato agmine abeunt:
Numicius Antium aduersus Uolscos, Uerginius contra Aequos profectus. Ibi ex
insidiis prope magna accepta clade uirtus militum rem prolapsam neglegentia
consulis restituit. Melius in Uolscis imperatum est; fusi primo proelio
hostes fugaque in urbem Antium, ut tum res erant opulentissimam, acti. Quam
consul oppugnare non ausus Caenonem, aliud oppidum nequaquam tam opulentum,
ab Antiatibus cepit. Dum Aequi Uolscique Romanos exercitus tenent, Sabini
usque ad portas urbis populantes incessere. Deinde ipsi paucis post diebus
ab duobus exercitibus, utroque per iram consule ingresso in fines, plus
cladium quam intulerant acceperunt. [64] Extremo anno pacis aliquid fuit, sed, ut semper alias, sollicitae
certamine patrum et plebis. Irata plebs interesse consularibus comitiis
noluit; per patres clientesque patrum consules creati T. Quinctius Q.
Seruilius. Similem annum priori habent, seditiosa initia, bello deinde
externo tranquilla. Sabini Crustuminos campos citato agmine transgressi cum
caedes et incendia circum Anienem flumen fecissent, a porta prope Collina
moenibusque pulsi ingentes tamen praedas hominum pecorumque egere. Quos
Seruilius consul infesto exercitu insecutus ipsum quidem agmen adipisci
aequis locis non potuit, populationem adeo effuse fecit, ut nihil bello
intactum relinquerent multiplicique capta praeda rediret. Et in Uolscis res
publica egregie gesta cum ducis tum militum opera. Primum aequo campo
signis conlatis pugnatum, ingenti caede utrimque, plurimo sanguine; et
Romani, quia paucitas damno sentiendo propior erat, gradum rettulissent, ni
salubri mendacio consul fugere hostes ab cornu altero clamitans concitasset
aciem. Impetu facto dum se putant uincere uicere. Consul metuens ne nimis
instando renouaret certamen, signum receptui dedit. Intercessere pauci
dies, uelut tacitis indutiis utrimque quiete sumpta, per quos ingens uis
hominum ex omnibus Uolscis Aequisque populis in castra uenit, haud dubitans
si senserint Romanos nocte abituros. Itaque tertia fere uigilia ad castra
oppugnanda ueniunt. Quinctius sedato tumultu quem terror subitus exciuerat,
cum manere in tentoriis quietum militem iussisset, Hernicorum cohortem in
stationem educit, cornicines tubicinesque in equos impositos canere ante
uallum iubet sollicitumque hostem ad lucem tenere. Reliquum noctis adeo
tranquilla omnia in castris fuere ut somni quoque Romanis copia esset.
Uolscos species armatorum peditum, quos et plures esse et Romanos putabant,
fremitus hinnitusque equorum, qui et insueto sedente equite et insuper
aures agitante sonitu saeuiebant, intentos uelut ad impetum hostium tenuit. [65] Ubi inluxit, Romanus integer satiatusque somno productus in aciem
fessum stando et uigiliis Uolscum primo impetu perculit; quamquam cessere
magis quam pulsi hostes sunt, quia ab tergo erant cliui in quos post
principia integris ordinibus tutus receptus fuit. Consul ubi ad iniquum
locum uentum est, sistit aciem. Miles aegre teneri, clamare et poscere ut
perculsis instare liceat. Ferocius agunt equites; circumfusi duci
uociferantur se ante signa ituros. Dum cunctatur consul uirtute militum
fretus, loco parum fidens, conclamant se ituros clamoremque res est secuta.
Fixis in terram pilis quo leuiores ardua euaderent, cursu subeunt. Uolscus
effusis ad primum impetum missilibus telis, saxa obiacentia pedibus ingerit
in subeuntes, turbatosque ictibus crebris urget ex superiore loco. Sic
prope oneratum est sinistrum Romanis cornu, ni referentibus iam gradum
consul increpando simul temeritatem, simul ignauiam, pudore metum
excussisset. Restitere primo obstinatis animis; deinde, ut obtinentes locum
uim pro ui referebant, audent ultro gradum inferre et clamore renouato
commouent aciem; tum rursus impetu capto enituntur atque exsuperant
iniquitatem loci. Iam prope erat ut in summum cliui iugum euaderent cum
terga hostes dedere, effusoque cursu paene agmine uno fugientes
sequentesque castris incidere. In eo pauore castra capiuntur: qui Uolscorum
effugere potuerunt, Antium petunt. Antium et Romanus exercitus ductus.
Paucos circumsessum dies deditur, nulla oppugnantium noua ui, sed quod iam
inde ab infelici pugna castrisque amissis ceciderant animi.