[1] In parte operis mei licet mihi praefari, quod in principio summae totius professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime omnium memorabile quae unquam gesta sint me scripturum, quod Hannibale duce Carthaginienses cum populo Romano gessere. Nam neque ualidiores opibus ullae inter se ciuitates gentesque contulerunt arma neque his ipsis tantum unquam uirium aut roboris fuit; et haud ignotas belli artes inter sese sed expertas primo Punico conferebant bello, et adeo uaria fortuna belli ancepsque Mars fuit ut propius periculum fuerint qui uicerunt. Odiis etiam prope maioribus certarunt quam uiribus, Romanis indignantibus quod uictoribus uicti ultro inferrent arma, Poenis quod superbe auareque crederent imperitatum uictis esse. Fama est etiam Hannibalem annorum ferme nouem, pueriliter blandientem patri Hamilcari ut duceretur in Hispaniam, cum perfecto Africo bello exercitum eo traiecturus sacrificaret, altaribus admotum tactis sacris iure iurando adactum se cum primum posset hostem fore populo Romano. Angebant ingentis spiritus uirum Sicilia Sardiniaque amissae: nam et Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam et Sardiniam inter motum Africae fraude Romanorum, stipendio etiam insuper imposito, interceptam.
[2] His anxius curis ita se Africo bello quod fuit sub recentem Romanam pacem per quinque annos, ita deinde nouem annis in Hispania augendo Punico imperio gessit ut appareret maius eum quam quod gereret agitare in animo bellum et, si diutius uixisset, Hamilcare duce Poenos arma Italiae inlaturos fuisse quae Hannibalis ductu intulerunt. Mors Hamilcaris peropportuna et pueritia Hannibalis distulerunt bellum. Medius Hasdrubal inter patrem ac filium octo ferme annos imperium obtinuit, flore aetatis, uti ferunt, primo Hamilcari conciliatus, gener inde ob aliam indolem profecto animi adscitus et, quia gener erat, factionis Barcinae opibus, quae apud milites plebemque plus quam modicae erant, haud sane uoluntate principum, in imperio positus. Is plura consilio quam ui gerens, hospitiis magis regulorum conciliandisque per amicitiam principum nouis gentibus quam bello aut armis rem Carthaginiensem auxit. Ceterum nihilo ei pax tutior fuit; barbarus eum quidam palam ob iram interfecti ab eo domini obtruncauit; comprensusque ab circumstantibus haud alio quam si euasisset uoltu, tormentis quoque cum laceraretur, eo fuit habitu oris ut superante laetitia dolores ridentis etiam speciem praebuerit. Cum hoc Hasdrubale, quia mirae artis in sollicitandis gentibus imperioque suo iungendis fuerat, foedus renouauerat populus Romanus ut finis utriusque imperii esset amnis Hiberus Saguntinisque mediis inter imperia duorum populorum libertas seruaretur.
[3] In Hasdrubalis locum haud dubia res fuit quin[am successurus esset;] praerogatiuam militarem qua extemplo iuuenis Hannibal in praetorium delatus imperatorque ingenti omnium clamore atque adsensu appellatus [erat, a senatu comprobaretur. Fauor] etiam plebis sequebatur. Hunc uixdum puberem Hasdrubal litteris ad se accersierat, actaque res etiam in senatu fuerat. Barcinis nitentibus ut adsuesceret militiae Hannibal atque in paternas succederet opes Hanno, alterius factionis princeps, "et aequum postulare uidetur" inquit, "Hasdrubal, et ego tamen non censeo quod petit tribuendum." Cum admiratione tam ancipitis sententiae in se omnes conuertisset, "florem aetatis" inquit, "Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis fruendum praebuit, iusto iure eum a filio repeti censet; nos tamen minime decet iuuentutem nostram pro militari rudimento adsuefacere libidini praetorum. An hoc timemus ne Hamilcaris filius nimis sero imperia
immodica et regni paterni speciem uideat et, cuius regis genero hereditarii sint relicti exercitus nostri, eius filio parum mature seruiamus? Ego istum iuuenem domi tenendum sub legibus, sub magistratibus, docendum uiuere aequo iure cum ceteris censeo, ne quandoque paruus hic ignis incendium ingens exsuscitet."
[4] Pauci ac ferme optimus quisque Hannoni adsentiebantur; sed, ut plerumque fit, maior pars meliorem uicit. Missus Hannibal in Hispaniam primo statim aduentu omnem exercitum in se conuertit; Hamilcarem iuuenem redditum sibi ueteres milites credere; eundem uigorem in uoltu uimque in oculis, habitum oris lineamentaque intueri. Dein breui effecit ut pater in se minimum momentum ad fauorem conciliandum esset. Nunquam ingenium idem ad res diuersissimas, parendum atque imparandum, habilius fuit. Itaque haud facile discerneres utrum imperatori an exercitui carior esset; neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle ubi quid fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus confidere aut audere. Plurimum audaciae ad pericula capessenda, plurimum consilii inter ipsa pericula erat. Nullo labore aut corpus fatigari aut animus uinci poterat. Caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio naturali, non uoluptate modus finitus; uigiliarum somnique nec die nec nocte discriminata tempora; id quod gerendis rebus superesset quieti datum; ea neque molli strato neque silentio accersita; multi saepe militari sagulo opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum conspexerunt. Uestitus nihil inter aequales excellens: arma atque equi conspiciebantur. Equitum peditumque idem longe primus erat; princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio excedebat. Has tantas uiri uirtutes ingentia uitia aequabant, inhumana crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil ueri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla religio. Cum hac indole uirtutum atque uitiorum triennio sub Hasdrubale imperatore meruit, nulla re quae agenda uidendaque magno futuro duci esset praetermissa.
[5] Ceterum ex quo die dux est declaratus, uelut Italia ei prouincia decreta bellumque Romanum mandatum esset, nihil prolatandum ratus ne se quoque, ut patrem Hamilcarem, deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret, Saguntinis inferre bellum statuit. Quibus oppugnandis quia haud dubie Romana arma mouebantur, in Olcadum prius fines--ultra Hiberum ea gens in parte magis quam in dicione Carthaginiensium erat--induxit exercitum, ut non petisse Saguntinos sed rerum serie finitimis domitis gentibus iungendoque tractus ad id bellum uideri posset. Cartalam, urbem opulentam, caput gentis eius, expugnat diripitque; quo metu perculsae minores ciuitates stipendio imposito imperium accepere. Uictor exercitus opulentusque praeda Carthaginem Nouam in hiberna est deductus. Ibi large partiendo praedam stipendioque praeterito cum fide exsoluendo cunctis ciuium
sociorumque animis in se firmatis uere primo in Uaccaeos promotum bellum. Hermandica et Arbocala, eorum urbes, ui captae. Arbocala et uirtute et multitudine oppidanorum diu defensa; ab Hermandica profugi exsulibus Olcadum, priore aestate domitae gentis, cum se iunxissent, concitant Carpetanos adortique Hannibalem regressum ex Uaccaeis haud procul Tago flumine agmen graue praeda turbauere. Hannibal proelio abstinuit castrisque super ripam positis, cum prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem uado traiecit ualloque ita praeducto ut locum ad transgrediendum hostes haberent inuadere eos transeuntes statuit. Equitibus praecepit ut, cum ingressos aquam uiderent, adorirentur impeditum agmen; in ripa elephantos--quadraginta autem erant--disponit. Carpetanorum cum appendicibus
Olcadum Uaccaeorumque centum milia fuere, inuicta acies si aequo dimicaretur campo. Itaque et ingenio feroces et multitudine freti et, quod metu cessisse credebant hostem, id morari uictoriam rati quod interesset amnis, clamore sublato passim sine ullius imperio qua cuique proximum est in amnem ruunt. Et ex parte altera ripae uis ingens equitum in flumen immissa, medioque alueo haudquaquam pari certamine concursum, quippe ubi pedes instabilis ac uix uado fidens uel ab inermi equite, equo temere acto, peruerti posset, eques corpore armisque liber, equo uel per medios gurgites stabili, comminus eminusque rem gereret. Pars magna flumine absumpta; quidam uerticoso amni delati in hostes ab elephantis obtriti sunt. Postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex uaria trepidatione cum in unum colligerentur, priusquam a tanto pauore reciperent animos, Hannibal agmine quadrato amnem ingressus fugam ex ripa fecit uastatisque agris intra paucos dies Carpetanos quoque in deditionem accepit; et iam omnia trans Hiberum praeter Saguntinos Carthaginiensium erant.
[6] Cum Saguntinis bellum nondum erat; ceterum iam belli causa certamina cum finitimis serebantur, maxime Turdetanis. Quibus cum adesset idem qui litis erat sator, nec certamen iuris sed uim quaeri appareret, legati a Saguntinis Romam missi auxilium ad bellum iam haud dubie imminens orantes. Consules tunc Romae erant P. Cornelius Scipio et Ti. Sempronius Longus. Qui cum legatis in senatum introductis de re publica rettulissent placuissetque mitti legatos in Hispaniam ad res sociorum inspiciendas, quibus si uideretur digna causa, et Hannibali denuntiarent ut ab Saguntinis, sociis populi Romani, abstineret et Carthaginem in Africam traicerent ac sociorum populi Romani querimonias deferrent--hac legatione decreta necdum missa, omnium spe celerius Saguntum oppugnari allatum est. Tunc relata de integro res ad senatum est; alii prouincias consulibus Hispaniam atque
Africam decernentes terra marique rem gerendam censebant, alii totum in Hispaniam Hannibalemque intenderant bellum; erant qui non temere mouendam rem tantam exspectandosque ex Hispania legatos censerent. Haec sententia, quae tutissima uidebatur, uicit; legatique eo
maturius missi, P. Ualerius Flaccus et Q. Baebius Tamphilus, Saguntum ad Hannibalem atque inde Carthaginem si non absisteretur bello ad ducem ipsum in poenam foederis rupti deposcendum.
[7] Dum ea Romani parant consultantque, iam Saguntum summa ui oppugnabatur. Ciuitas ea longe opulentissima ultra Hiberum fuit, sita passus mille ferme a mari. Oriundi a Zacyntho insula dicuntur mixtique etiam ab Ardea Rutulorum quidam generis; ceterum in tantas breui creuerant opes seu maritimis seu terrestribus fructibus seu multitudinis incremento seu disciplinae
sanctitate qua fidem socialem usque ad perniciem suam coluerunt. Hannibal infesto exercitu ingressus fines, peruastatis passim agris urbem tripertito adgreditur. Angulus muri erat in planiorem patentioremque quam cetera circa uallem uergens; aduersus eum uineas agere instituit per quas aries moenibus admoueri posset. Sed ut locus procul muro satis aequus agendis uineis fuit, ita haudquaquam prospere, postquam ad effectum operis uentum est, coeptis succedebat. Et turris ingens imminebat et
murus, ut in suspecto loco, supra ceterae modum altitudinis emunitus erat, et iuuentus delecta ubi plurimum periculi ac timoris ostendebatur ibi ui maiore obsistebant. Ac primo missilibus summouere hostem nec quicquam satis tutum munientibus pati; deinde iam non pro moenibus modo atque turri tela micare, sed ad erumpendum etiam in stationes operaque hostium animus erat; quibus tumultuariis certaminibus haud ferme plures Saguntini cadebant quam Poeni. Ut uero Hannibal ipse, dum murum incautius subit, aduersum femur tragula grauiter ictus cecidit, tanta circa fuga ac trepidatio fuit ut non multum abesset quin opera ac uineae desererentur.
[8] Obsidio deinde per paucos dies magis quam oppugnatio fuit dum uolnus ducis curaretur; per quod tempus ut quies certaminum erat ita ab apparatu operum ac munitionum nihil cessatum. Itaque acrius de integro coortum est bellum pluribusque partibus, uix accipientibus quibusdam opera locis, uineae coeptae agi admouerique aries. Abundabat multitudine hominum
Poenus; ad centum enim quinquaginta milia habuisse in armis satis creditur; oppidani ad omnia tuenda atque obeunda multifariam distineri coepti non sufficiebant. Itaque iam feriebantur arietibus muri quassataeque multae partes erant; una continentibus ruinis nudauerat urbem; tres deinceps turres quantumque inter eas muri erat cum fragore ingenti prociderunt. Captum oppidum ea ruina crediderant Poeni, qua, uelut si pariter utrosque murus texisset, ita utrimque in pugnam procursum est. Nihil tumultuariae pugnae simile erat, quales in oppugnationibus urbium per occasionem partis alterius conseri solent, sed iustae acies, uelut patenti campo, inter ruinas muri tectaque urbis modico distantia interuallo constiterant. Hinc spes, hinc desperatio animos inritat, Poeno cepisse iam se urbem si paulum adnitatur credente, Saguntinis pro nudata moenibus patria corpora opponentibus nec ullo pedem referente ne in relictum a se locum hostem immitteret. Itaque quo acrius et confertim magis utrimque pugnabatur, eo plures uolnerabantur nullo inter arma corporaque uano intercidente telo. Phalarica erat Saguntinis missile telum hastili abiegno et cetera tereti praeterquam ad extremum unde ferrum exstabat; id, sicut in pilo, quadratum stuppa circumligabant linebantque pice; ferrum autem tres longum habebat pedes ut cum armis transfigere corpus posset. Sed id maxime, etiamsi haesisset in scuto nec penetrasset in corpus, pauorem faciebat quod, cum medium accensum mitteretur conceptumque ipso motu multo maiorem ignem ferret, arma omitti cogebat nudumque militem ad insequentes ictus praebebat.
[9] Cum diu anceps fuisset certamen et Saguntinis quia praeter spem resisterent creuissent animi, Poenus quia non uicisset pro uicto esset, clamorem repente oppidani tollunt hostemque in ruinas muri expellunt, inde impeditum trepidantemque exturbant, postremo fusum fugatumque in castra redigunt. Interim ab Roma legatos uenisse nuntiatum est; quibus obuiam ad mare missi ab Hannibale qui dicerent nec tuto eos adituros inter tot tam effrenatarum gentium arma nec Hannibali in tanto discrimine rerum operae esse legationes audire. Apparebat non admissos protinus Carthaginem ituros. Litteras igitur nuntiosque ad principes factionis Barcinae praemittit ut praepararent suorum animos ne quid pars altera gratificari populo Romano posset.
[10] Itaque, praeterquam quod admissi auditique sunt, ea quoque uana atque inrita legatio fuit. Hanno unus aduersus senatum causam foederis magno silentio propter auctoritatem suam, non cum adsensu audientium egit, per deos foederum arbitros ac testes obtestans ne Romanum cum Saguntino suscitarent bellum; monuisse, praedixisse se ne Hamilcaris progeniem ad exercitum mitterent; non manes, non stirpem eius conquiescere uiri, nec unquam donec sanguinis nominisque Barcini quisquam supersit quietura Romana foedera. "Iuuenem flagrantem cupidine regni uiamque unam ad id cernentem si ex bellis bella serendo succinctus armis legionibusque uiuat, uelut materiam igni praebentes, ad exercitus misistis. Aluistis ergo hoc incendium quo nunc ardetis. Saguntum uestri circumsedent exercitus unde arcentur foedere; mox Carthaginem circumsedebunt Romanae legiones ducibus iisdem dis per quos priore bello rupta foedera sunt ulti. Utrum hostem an uos an fortunam utriusque populi ignoratis? Legatos ab sociis et pro sociis uenientes bonus imperator uester in castra non admisit; ius gentium sustulit; hi tamen, unde ne hostium quidem legati arcentur, pulsi, ad uos uenerunt. Res ex foedere repetuntur; publica fraus absit: auctorem culpae et reum criminis deposcunt. Quo lenius agunt, segnius incipiunt, eo cum coeperint uereor ne perseuerantius saeuiant. Aegates insulas Erycemque ante oculos proponite, quae terra marique per quattuor et uiginti annos passi sitis. Nec puer hic dux erat sed pater ipse Hamilcar, Mars alter, ut isti uolunt. Sed Tarento, id est Italia, non abstinueramus ex foedere, sicut nunc Sagunto non abstinemus; uicerunt ergo di hominesque et, id de quo uerbis ambigebatur uter populus foedus rupisset, euentus belli uelut aequus iudex, unde ius stabat, ei uictoriam dedit. Carthagini nunc Hannibal uineas turresque admouet: Carthaginis moenia quatit ariete. Sagunti ruinae--falsus utinam uates sim--nostris capitibus incident, susceptumque cum Saguntinis bellum habendum cum Romanis est. dedemus ergo Hannibalem? Dicet aliquis. Scio meam leuem esse in eo auctoritatem propter paternas inimicitias; sed et Hamilcarem eo perisse laetatus sum quod, si ille uiueret, bellum iam haberemus cum Romanis, et hunc iuuenem tamquam furiam facemque huius belli odi ac detestor; nec dedendum solum id
piaculum rupti foederis, sed si nemo deposcit, deuehendum in ultimas maris terrarumque oras, ablegandum eo unde nec ad nos nomen famaque eius accedere neque ille sollicitare quietae ciuitatis statum possit, ego ita censeo. Legatos extemplo Romam mittendos qui senatui satisfaciant, alios qui Hannibali nuntient ut exercitum ab Sagunto abducat ipsumque Hannibalem ex foedere Romanis dedant, tertiam legationem ad res Saguntinis reddendas decerno."
[11] Cum Hanno perorasset, nemini omnium certare oratione cum eo necesse fuit; adeo prope omnis senatus Hannibalis erat, infestiusque locutum arguebant Hannonem quam Flaccum Ualerium, legatum Romanum. Responsum inde legatis Romanis est bellum ortum ab Saguntinis, non ab Hannibale esse; populum Romanum iniuste facere, si Saguntinos uetustissimae Carthaginiensium societati praeponat. Dum Romani tempus terunt legationibus mittendis, Hannibal, quia fessum militem proeliis operibusque habebat, paucorum iis dierum quietem dedit stationibus ad custodiam uinearum aliorumque operum dispositis. Interim animos eorum nunc ira in hostes stimulando, nunc spe praemiorum accendit; ut uero pro contione praedam captae urbis edixit militum fore, adeo accensi omnes sunt ut, si extemplo signum datum esset, nulla ui resisti uideretur posse. Saguntini ut a proeliis quietem habuerant nec lacessentes nec lacessiti per aliquot dies, ita non nocte, non die unquam cessauerant ab opere, ut nouum murum ab ea parte qua patefactum oppidum ruinis erat reficerent. Inde oppugnatio eos aliquanto atrocior quam ante adorta est, nec qua primum aut potissimum parte ferrent opem, cum omnia uariis clamoribus streperent, satis scire poterant. Ipse Hannibal qua turris mobilis, omnia munimenta urbis superans altitudine, agebatur hortator aderat. Quae cum admota catapultis ballistisque per omnia tabulata dispositis muros defensoribus nudasset, tum Hannibal occasionem ratus, quingentos ferme Afros cum dolabris ad subruendum ab imo murum mittit; nec erat difficile opus, quod caementa non calce durata erant sed interlita luto, structurae antiquae genere. Itaque latius quam qua caederetur ruebat perque patentia ruinis agmina armatorum in urbem uadebant. Locum quoque editum capiunt, conlatisque eo catapultis ballistisque ut castellum in ipsa urbe uelut arcem imminentem haberent muro circumdant; et Saguntini murum interiorem ab nondum capta parte urbis ducunt. Utrimque summa ui et muniunt et pugnant; sed interiora tuendo minorem in dies urbem Saguntini faciunt. Simul crescit inopia omnium longa obsidione et minuitur exspectatio externae opis, cum tam procul Romani, unica spes, circa omnia hostium essent. Paulisper tamen adfectos animos recreauit repentina profectio Hannibalis in Oretanos Carpetanosque, qui duo populi, dilectus acerbitate consternati, retentis conquisitoribus metum defectionis cum praebuissent, oppressi celeritate Hannibalis omiserunt mota arma.
[12] Nec Sagunti oppugnatio segnior erat Maharbale Himilconis filio--eum praefecerat Hannibal--ita impigre rem agente ut ducem abesse nec ciues nec hostes sentirent. Is et proelia aliquot secunda fecit et tribus arietibus aliquantum muri discussit strataque omnia recentibus ruinis aduenienti Hannibali ostendit. Itaque ad ipsam arcem extemplo ductus exercitus atroxque proelium cum multorum utrimque caede initum et pars arcis capta est. Temptata deinde per duos est exigua pacis spes, Alconem Saguntinum et Alorcum Hispanum. Alco insciis Saguntinis, precibus aliquid moturum ratus, cum ad Hannibalem noctu transisset, postquam nihil lacrimae mouebant condicionesque tristes, ut ab irato uictore, ferebantur, transfuga ex oratore factus apud hostem mansit, moriturum adfirmans qui sub condicionibus iis de pace ageret. Postulabatur autem, redderent res Turdetanis traditoque omni auro atque argento egressi urbe cum singulis uestimentis ibi habitarent ubi Poenus iussisset. Has pacis leges abnuente Alcone accepturos Saguntinos, Alorcus, uinci animos ubi alia uincantur adfirmans, se pacis eius interpretem fore pollicetur; erat autem tum miles Hannibalis, ceterum publice Saguntinis amicus atque hospes. Traditio palam telo custodibus hostium transgressus munimenta ad praetorem Saguntinum--et ipse ita iubebat--est deductus. Quo cum extemplo concursus omnis generis hominum esset factus, submota cetera multitudine senatus Alorco datus est, cuius talis oratio fuit:
[13] "Si ciuis uester Alco, sicut ad pacem petendam ad Hannibalem uenit, ita pacis
condiciones ab Hannibale ad uos rettulisset, superuacaneum hoc mihi fuisset iter, quo nec orator Hannibalis nec transfuga ad uos ueni; sed cum ille aut uestra aut sua culpa manserit apud hostem--sua, si metum simulauit: uestra, si periculum est apud uos uera referentibus--ego, ne ignoraretis esse et salutis aliquas et pacis uobis condiciones, pro uetusto hospitio quod mihi uobiscum est ad uos ueni. Uestra autem causa me nec ullius alterius loqui quae loquor apud uos uel ea fides sit quod neque dum uestris uiribus restitistis neque dum auxilia ab Romanis sperastis pacis unquam apud uos mentionem feci. Postquam nec ab Romanis uobis ulla est spes nec uestra uos iam aut arma aut moenia satis defendunt, pacem adfero ad uos magis necessariam quam aequam. Cuius ita aliqua spes est, si eam, quemadmodum ut uictor fert Hannibal, sic uos ut uicti audiatis; si non id quod amittitur in damno, cum omnia uictoris sint, sed quidquid relinquitur pro munere habituri estis. Urbem uobis, quam ex magna parte dirutam, captam fere totam habet, adimit: agros relinquit, locum adsignaturus in quo nouum oppidum aedificetis. Aurum et argentum omne, publicum priuatumque, ad se iubet deferri: corpora uestra coniugum ac liberorum uestrorum seruat inuiolata, si inermes cum binis uestimentis uelitis ab Sagunto exire. Haec uictor hostis imperat; haec quamquam sunt grauia atque acerba, fortuna uestra uobis suadet. Equidem haud despero, cum omnium potestas ei facta sit, aliquid ex his rebus remissurum; sed uel haec patienda censeo potius quam trucidari corpora uestra, rapi trahique ante ora uestra coniuges ac liberos belli iure sinatis."
[14] Ad haec audienda cum circumfusa paulatim multitudine permixtum senatui esset populi concilium, repente primores secessione facta priusquam responsum daretur argentum aurumque omne ex publico priuatoque in forum conlatum in ignem ad id raptim factum conicientes eodem plerique semet ipsi praecipitauerunt. Cum ex eo pauor ac trepidatio totam urbem peruasisset, alius insuper tumultus ex arce auditur. Turris diu quassata prociderat, perque ruinam eius cohors Poenorum impetu facto cum signum imperatori dedisset nudatam stationibus custodiisque solitis hostium esse urbem, non cunctandum in tali occasione ratus Hannibal, totis uiribus adgressus urbem momento cepit, signo dato ut omnes puberes interficerentur. Quod imperium crudele, ceterum prope necessarium cognitum ipso euentu est; cui enim parci potuit ex iis qui aut inclusi cum coniugibus ac liberis domos super se ipsos concremauerunt aut armati nullum ante finem pugnae quam morientes fecerunt?
[15] Captum oppidum est cum ingenti praeda. Quamquam pleraque ab dominis de industria corrupta erant et in caedibus uix ullum discrimen aetatis ira fecerat et captiui militum praeda fuerant, tamen et ex pretio rerum uenditarum aliquantum pecuniae redactum esse constat et multam pretiosam supellectilem uestemque missam Carthaginem. Octauo mense quam coeptum oppugnari captum Saguntum quidam scripsere; inde Carthaginem Nouam in hiberna Hannibalem concessisse; quinto deinde mense quam ab Carthagine profectus sit in Italiam peruenisse. Quae si ita sunt, fieri non potuit ut P. Cornelius Ti. Sempronius consules fuerint, ad quos et principio oppugnationis legati Saguntini missi sint et qui in suo magistratu cum Hannibale, alter ad Ticinum amnem, ambo aliquanto post ad Trebiam pugnauerint. Aut omnia breuiora aliquanto fuere aut Saguntum principio anni, quo P. Cornelius Ti. Sempronius consules fuerunt, non coeptum oppugnari est sed captum. Nam excessisse pugna ad Trebiam in annum Cn. Seruili et C. Flamini non potest, quia C. Flaminius Arimini consulatum iniit, creatus a Ti. Sempronio consule, qui post pugnam ad Trebiam ad creandos consules Romam cum uenisset comitiis perfectis ad exercitum in hiberna rediit.
[16] Sub idem fere tempus et legati qui redierant ab Carthagine Romam rettulerunt omnia
hostilia esse, et Sagunti excidium nuntiatum est; tantusque simul maeror patres misericordiaque sociorum peremptorum indigne et pudor non lati auxilii et ira in Carthaginienses metusque de summa rerum cepit, uelut si iam ad portas hostis esset, ut tot uno tempore motibus animi turbati trepidarent magis quam consulerent: nam neque hostem acriorem bellicosioremque secum congressum nec rem Romanam tam desidem unquam fuisse atque imbellem. Sardos Corsosque et Histros atque Illyrios lacessisse magis quam exercuisse Romana arma et cum Gallis tumultuatum uerius quam belligeratum: Poenum hostem ueteranum, trium et uiginti annorum militia durissima inter Hispanas gentes semper uictorem, duci acerrimo adsuetum, recentem ab excidio opulentissimae urbis, Hiberum transire; trahere secum tot
excitos Hispanorum populos; conciturum auidas semper armorum Gallicas gentes; cum orbe terrarum bellum gerendum in Italia ac pro moenibus Romanis esse.
[17] Nominatae iam antea consulibus prouinciae erant; tum sortiri iussi. Cornelio Hispania, Sempronio Africa cum Sicilia euenit. Sex in eum annum decretae legiones et socium quantum ipsis uideretur et classis quanta parari posset. Quattuor et uiginti peditum Romanorum milia scripta et mille octingenti equites, sociorum quadraginta milia peditum, quattuor milia et quadringenti equites; naues ducentae uiginti quinqueremes, celoces uiginti deducti. Latum inde ad populum uellent iuberent populo Carthaginiensi bellum indici; eiusque belli causa supplicatio per urbem habita atque adorati di, ut bene ac feliciter eueniret quod bellum populus Romanus iussisset. Inter consules ita copiae diuisae: Sempronio datae legiones duae--ea quaterna milia erant peditum et treceni equites--et sociorum sedecim milia peditum, equites mille octingenti; naues longae centum sexaginta, celoces duodecim. Cum his terrestribus maritimisque copiis Ti. Sempronius missus in Siciliam, ita in Africam transmissurus si ad arcendum Italia Poenum consul alter satis esset. Cornelio minus copiarum datum, quia L. Manlius praetor et ipse cum haud inualido praesidio in Galliam mittebatur; nauium maxime Cornelio numerus deminutus; sexaginta quinqueremes datae--neque enim mari uenturum aut ea parte belli dimicaturum hostem credebant--et duae Romanae legiones cum suo iusto equitatu et quattuordecim milibus sociorum peditum, equitibus mille sescentis. Duas legiones Romanas et decem milia sociorum peditum, mille equites socios, sescentos Romanos Gallia prouincia eodem uersa in Punicum bellum habuit.
[18] His ita comparatis, ut omnia iusta ante bellum fierent, legatos maiores natu, Q. Fabium M. Liuium L. Aemilium C. Licinium Q. Baebium in Africam mittunt ad percontandos Carthaginienses publicone consilio Hannibal Saguntum oppugnasset, et si id quod facturi uidebantur faterentur ac defenderent publico consilio factum, ut indicerent populo Carthaginiensi bellum. Romani postquam Carthaginem uenerunt, cum senatus datus esset et Q. Fabius nihil ultra quam unum quod mandatum erat percontatus esset, tum ex Carthaginiensibus unus: "Praeceps uestra, Romani, et prior legatio fuit, cum Hannibalem tamquam suo consilio Saguntum oppugnantem deposcebatis; ceterum haec legatio uerbis adhuc lenior est, re asperior. Tunc enim Hannibal et insimulabatur et deposcebatur; nunc ab nobis et confessio culpae exprimitur et ut a confessis res extemplo repetuntur. Ego autem non priuato publicone consilio Saguntum oppugnatum sit quaerendum censeam sed utrum iure an iniuria; nostra enim haec quaestio atque animaduersio in ciuem nostrum est quid nostro aut suo fecerit arbitrio: uobiscum una disceptatio est licueritne per foedus fieri. Itaque quoniam discerni placet quid publico consilio, quid sua sponte imperatores faciant, nobis uobiscum foedus est a C. Lutatio consule ictum in quo, cum caueretur utrorumque sociis, nihil de Saguntinis--necdum enim erant socii uestri--cautum est. At enim eo foedere quod cum Hasdrubale ictum est Saguntini excipiuntur. Aduersus quod ego nihil dicturus sum nisi quod a uobis didici. Uos enim, quod C. Lutatius consul primo nobiscum foedus icit, quia neque auctoritate patrum nec populi iussu ictum erat, negastis uos eo teneri; itaque aliud de integro foedus publico consilio ictum est. Si uos non tenent foedera uestra nisi ex auctoritate aut iussu uestro icta, ne nos
quidem Hasdrubalis foedus quod nobis insciis icit obligare potuit. Proinde omittite Sagunti atque Hiberi mentionem facere et quod diu parturit animus uester aliquando pariat." Tum Romanus sinu ex toga facto, "hic" inquit, "uobis bellum et pacem portamus; utrum placet sumite." Sub hanc uocem haud minus ferociter, daret utrum uellet, succlamatum est; et cum is iterum sinu effuso bellum dare dixisset, accipere se omnes responderunt et quibus acciperent animis iisdem se gesturos.
[19] Haec derecta percontatio ac denuntiatio belli magis ex dignitate populi Romani uisa est quam de foederum iure uerbis disceptare, cum ante, tum maxime Sagunto excisa. Nam si uerborum disceptationis res esset, quid foedus Hasdrubalis cum Lutati priore foedere, quod mutatum est, comparandum erat, cum in Lutati foedere diserte additum esset ita id ratum fore si populus censuisset, in Hasdrubalis foedere nec exceptum tale quicquam fuerit et tot annorum silentio ita uiuo eo comprobatum sit foedus ut ne mortuo quidem auctore quicquam mutaretur? Quamquam, etsi priore foedere staretur, satis cautum erat Saguntinis sociis utrorumque exceptis; nam neque additum erat "iis qui tunc essent" nec "ne qui postea adsumerentur". Et cum adsumere nouos liceret socios, quis aequum censeret aut ob nulla quemquam merita in amicitiam recipi aut receptos in fidem non defendi, tantum ne Carthaginiensium socii aut sollicitarentur ad defectionem aut sua sponte desciscentes reciperentur? Legati Romani ab Carthagine, sicut iis Romae imperatum erat, in Hispaniam ut adirent ciuitates ut in societatem perlicerent aut auerterent a Poenis traiecerunt. Ad Bargusios primum uenerunt, a quibus benigne excepti, quia taedebat imperii Punici, multos trans Hiberum populos ad cupidinem nouae fortunae erexerunt. Inde est uentum ad Uolcianos, quorum celebre per Hispaniam responsum ceteros populos ab societate Romana auertit. Ita enim maximus natu ex iis in concilio respondit: "Quae uerecundia est, Romani, postulare uos uti uestram Carthaginiensium amicitiae praeponamus, cum qui id fecerunt [Saguntini] crudelius quam Poenus hostis perdidit uos socii prodideritis? Ibi quaeratis socios censeo ubi Saguntina clades ignota est; Hispanis populis sicut lugubre, ita insigne documentum Sagunti ruinae erunt ne quis fidei Romanae aut societati confidat." Inde extemplo abire finibus Uolcianorum iussi ab nullo deinde concilio Hispaniae benigniora uerba tulere. Ita nequiquam peragrata Hispania in Galliam transeunt.
[20] In iis noua terribilisque species uisa est, quod armati-- ita mos gentis erat--in concilium uenerunt. Cum uerbis extollentes gloriam uirtutemque populi Romani ac magnitudinem imperii petissent ne Poeno bellum Italiae inferenti per agros urbesque suas transitum darent, tantus cum fremitu risus dicitur ortus ut uix a magistratibus maioribusque natu iuuentus sedaretur; adeo stolida impudensque postulatio uisa est censere, ne in Italiam transmittant Galli bellum, ipsos id auertere in se agrosque suos pro alienis populandos obicere. Sedato tandem fremitu responsum legatis est neque Romanorum in se meritum esse neque Carthaginiensium iniuriam ob quae aut pro Romanis aut aduersus Poenos sumant arma; contra ea audire sese gentis suae homines agro finibusque Italiae pelli a populo Romano stipendiumque pendere et cetera indigna pati. Eadem ferme in ceteris Galliae conciliis dicta auditaque, nec hospitale quicquam pacatumue satis prius auditum quam Massiliam uenere. Ibi omnia ab sociis inquisita cum cura ac fide cognita: praeoccupatos iam ante ab Hannibale Gallorum animos esse; sed ne illi quidem ipsi satis mitem gentem fore--adeo ferocia atque indomita ingenia esse--ni subinde auro, cuius auidissima gens est, principum animi concilientur. Ita peragratis Hispaniae et Galliae populis legati Romam redeunt haud ita multo post quam consules in prouincias profecti erant. Ciuitatem omnem in exspectationem belli erectam inuenerunt, satis constante fama iam Hiberum Poenos tramisisse.
[21] Hannibal Sagunto capto Carthaginem Nouam in hiberna concesserat, ibique auditis quae Romae quaeque Carthagine acta decretaque forent, seque non ducem solum sed etiam causam esse belli, partitis diuenditisque reliquiis praedae nihil ultra differendum ratus, Hispani generis milites conuocat. "Credo ego uos" inquit, "socii, et ipsos cernere pacatis omnibus Hispaniae populis aut finiendam nobis militiam exercitusque dimittendos esse aut in alias terras transferendum bellum; ita enim hae gentes non pacis solum sed etiam uictoriae bonis florebunt, si ex aliis gentibus praedam et gloriam quaeremus.
itaque cum longinqua ab domo instet militia incertumque sit quando domos uestras et quae cuique ibi cara sunt uisuri sitis, si quis uestrum suos inuisere uolt, commeatum do. Primo uere edico adsitis, ut dis bene iuuantibus bellum ingentis gloriae praedaeque futurum incipiamus." Omnibus fere uisendi domos oblata ultro potestas grata erat, et iam desiderantibus suos et longius in futurum prouidentibus desiderium. Per totum tempus hiemis quies inter labores aut iam exhaustos aut mox exhauriendos renouauit corpora animosque ad omnia de integro patienda; uere primo ad edictum conuenere. Hannibal cum recensuisset omnium gentium auxilia, Gades profectus Herculi uota exsoluit nouisque se obligat uotis, si cetera prospera euenissent. Inde partiens curas simul [in] inferendum atque arcendum bellum, ne, dum ipse terrestri per Hispaniam Galliasque itinere Italiam peteret, nuda apertaque Romanis Africa ab Sicilia esset, ualido praesidio firmare eam statuit; pro eo supplementum ipse ex Africa maxime iaculatorum leuium armis petiit, ut Afri in Hispania, in Africa Hispani, melior procul ab domo futurus uterque miles, uelut mutuis pigneribus obligati stipendia facerent. Tredecim milia octingentos quinquaginta pedites caetratos misit in Africam et funditores Baliares octingentos septuaginta, equites mixtos ex multis gentibus mille ducentos. Has copias partim Carthagini praesidio esse, partim distribui per Africam iubet. Simul conquisitoribus in ciuitates missis quattuor milia conscripta delectae iuuentutis, praesidium eosdem et obsides, duci Carthaginem iubet.
[22] Neque Hispaniam neglegendam ratus, atque id eo minus quod haud ignarus erat circumitam ab Romanis eam legatis ad sollicitandos principum animos, Hasdrubali fratri, uiro impigro, eam prouinciam destinat firmatque eum Africis maxime praesidiis, peditum Afrorum undecim milibus octingentis quinquaginta, Liguribus trecentis, Baliaribus [quingentis]. Ad haec peditum auxilia additi equites Libyphoenices, mixtum Punicum Afris genus, quadringenti [quinquaginta] et Numidae Maurique accolae Oceani ad mille octingenti et parua Ilergetum manus ex Hispania, ducenti equites, et, ne quod terrestris deesset auxilii genus, elephanti uiginti unus. Classis praeterea data tuendae maritimae orae, quia qua parte belli uicerant ea tum quoque rem gesturos Romanos credi poterat, quinquaginta quinqueremes, quadriremes duae, triremes quinque; sed aptae instructaeque remigio triginta et duae quinqueremes erant et triremes quinque. Ab Gadibus Carthaginem ad hiberna exercitus rediit; atque inde profectus praeter Onussam urbem ad Hiberum maritima ora ducit. Ibi fama est in quiete uisum ab eo iuuenem diuina specie qui se ab Ioue diceret ducem in Italiam Hannibali missum; proinde sequeretur neque usquam a se deflecteret oculos. Pauidum primo, nusquam circumspicientem aut respicientem, secutum; deinde cura ingenii humani cum, quidnam id esset quod respicere uetitus esset, agitaret animo, temperare oculis nequiuisse; tum uidisse post sese serpentem mira magnitudine cum ingenti arborum ac uirgultorum
strage ferri ac post insequi cum fragore caeli nimbum. Tum quae moles ea quidue prodigii esset quaerentem, audisse uastitatem Italiae esse; pergeret porro ire nec ultra inquireret sineretque fata in occulto esse.
[23] Hoc uisu laetus tripertito Hiberum copias traiecit, praemissis qui Gallorum animos, qua traducendus exercitus erat, donis conciliarent Alpiumque transitus specularentur. Nonaginta milia peditum, duodecim milia equitum Hiberum traduxit. Ilergetes inde Bargusiosque et Ausetanos et Lacetaniam, quae subiecta Pyrenaeis montibus est, subegit oraeque huic omni praefecit Hannonem, ut fauces quae Hispanias Galliis iungunt in potestate essent. Decem milia peditum Hannoni ad praesidium obtinendae regionis data et mille equites. Postquam per Pyrenaeum saltum traduci exercitus est coeptus rumorque per barbaros manauit certior de bello Romano, tria milia inde Carpetanorum peditum iter auerterunt. Constabat non tam bello motos quam longinquitate uiae insuperabilique Alpium transitu. Hannibal quia reuocare aut ui retinere eos anceps erat, ne ceterorum etiam feroces animi inritarentur, supra septem milia hominum domos remisit, quos et ipse grauari militia senserat, Carpetanos quoque ab se dimissos simulans.
[24] Inde, ne mora atque otium animos sollicitaret, cum reliquis copiis Pyrenaeum transgreditur et ad oppidum Iliberrim castra locat. Galli quamquam Italiae bellum inferri audiebant, tamen, quia ui subactos trans Pyrenaeum Hispanos fama erat praesidiaque ualida imposita, metu
seruitutis ad arma consternati Ruscinonem aliquot populi conueniunt. Quod ubi Hannibali nuntiatum est, moram magis quam bellum metuens, oratores ad regulos eorum misit, conloqui semet ipsum cum iis uelle; et uel illi propius Iliberrim accederent uel se Ruscinonem processurum, ut ex propinquo congressus facilior esset; nam et accepturum eos in castra sua se laetum nec cunctanter se ipsum ad eos uenturum; hospitem enim se Galliae non hostem aduenisse, nec stricturum ante gladium, si per Gallos
liceat, quam in Italiam uenisset. Et per nuntios quidem haec; ut uero reguli Gallorum castris ad Iliberrim extemplo motis haud grauate ad Poenum uenerunt, capti donis cum bona pace exercitum per fines suos praeter Ruscinonem oppidum transmiserunt.
[25] In Italiam interim nihil ultra quam Hiberum transisse Hannibalem a Massiliensium legatis Romam perlatum erat, cum, perinde ac si Alpes iam transisset, Boii sollicitatis Insubribus defecerunt, nec tam ob ueteres in populum Romanum iras quam quod nuper circa Padum Placentiam
Cremonamque colonias in agrum Gallicum deductas aegre patiebantur. Itaque armis repente arreptis, in eum ipsum agrum impetu facto tantum terroris ac tumultus fecerunt ut non agrestis modo multitudo sed ipsi triumuiri Romani, qui ad agrum uenerant adsignandum, diffisi Placentiae moenibus Mutinam confugerint, C. Lutatius, C. Seruilius, M. Annius. Lutati nomen haud dubium est; pro Annio Seruilioque M'. Acilium et C. Herennium habent quidam annales, alii P. Cornelium Asinam et C. Papirium Masonem. Id quoque dubium est legati ad expostulandum missi ad Boios uiolati sint [incertum] an in triumuiros agrum metantes impetus sit factus. Mutinae cum obsiderentur et gens ad oppugnandarum urbium artes rudis, pigerrima eadem ad militaria opera, segnis intactis adsideret muris, simulari coeptum de pace agi; euocatique ab Gallorum principibus legati ad conloquium non contra ius modo
gentium sed uiolata etiam quae data in id tempus erat fide comprehenduntur, negantibus Gallis, nisi obsides sibi redderentur, eos dimissuros. Cum haec de legatis nuntiata essent et Mutina praesidiumque in periculo esset, L. Manlius praetor ira accensus effusum agmen ad Mutinam ducit. Siluae tunc circa uiam erant, plerisque incultis. Ibi inexplorato profectus in insidias praecipitat multaque cum caede suorum aegre in apertos campos emersit. Ibi castra communita et, quia Gallis ad temptanda ea defuit spes, refecti sunt militum animi, quamquam ad [quingentos] cecidisse satis constabat. Iter deinde de integro coeptum nec, dum per patentia loca ducebatur agmen, apparuit hostis; ubi rursus siluae intratae, tum postremos adorti cum magna trepidatione ac pauore omnium septingentos milites occiderunt, sex signa ademere. Finis et Gallis territandi et pauendi fuit Romanis ut ex saltu inuio atque impedito euasere. Inde apertis locis facile tutantes agmen Romani Tannetum, uicum propinquum Pado, contendere. Ibi se munimento ad tempus commeatibusque fluminis et Brixianorum etiam Gallorum auxilio aduersus crescentem in dies multitudinem hostium tutabantur.
[26] Qui tumultus repens postquam est Romam perlatus et Punicum insuper Gallico bellum auctum patres acceperunt, C. Atilium praetorem cum una legione Romana et quinque milibus sociorum, dilectu nouo a consule conscriptis, auxilium ferre Manlio iubent; qui sine ullo certamine--abscesserant enim metu hostes--Tannetum peruenit. Et P. Cornelius, in locum eius quae missa cum praetore erat scripta legione noua, profectus ab urbe sexaginta longis nauibus praeter oram Etruriae Ligurumque et inde Saluum montes peruenit Massiliam et ad proximum ostium Rhodani--pluribus enim diuisus amnis in mare decurrit--castra locat, uixdum satis credens Hannibalem superasse Pyrenaeos montes. Quem ut de Rhodani quoque transitu agitare animaduertit, incertus quonam ei loco occurreret necdum satis refectis ab iactatione maritima militibus trecentos interim delectos equites ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis ad exploranda omnia uisendosque ex tuto hostes praemittit. Hannibal ceteris metu aut pretio pacatis iam in Uolcarum peruenerat agrum, gentis ualidae. Colunt autem circa utramque ripam Rhodani; sed diffisi citeriore agro arceri Poenum posse, ut flumen pro munimento haberent, omnibus ferme suis trans Rhodanum traiectis ulteriorem ripam [amnis] armis obtinebant. Ceteros accolas fluminis Hannibal et eorum ipsorum quos sedes suae tenuerant simul perlicit donis ad naues undique contrahendas fabricandasque; simul et ipsi traici exercitum leuarique quam primum regionem suam tanta hominum urgente turba cupiebant. Itaque ingens coacta uis nauium est lintriumque temere ad uicinalem usum paratarum; nouasque alias primum Galli incohantes cauabant ex singulis arboribus, deinde et ipsi milites simul copia materiae, simul facilitate operis inducti, alueos informes, nihil dummodo innare aquae et capere onera possent curantes, raptim quibus se suaque transueherent faciebant.
[27] Iamque omnibus satis comparatis ad traiciendum terrebant ex aduerso hostes omnem
ripam equites uirique obtinentes. Quos ut auerteret, Hannonem Bomilcaris filium uigilia prima noctis cum parte copiarum, maxime Hispanis, aduerso flumine ire iter unius diei iubet et, ubi primum possit quam occultissime traiecto amni, circumducere agmen ut cum opus facto sit adoriatur ab tergo hostes. Ad id dati duces Galli edocent inde milia quinque et uiginti ferme supra paruae insulae
circumfusum amnem latiore ubi diuidebatur eoque minus alto alueo transitum ostendere. Ibi raptim caesa materia ratesque fabricatae in quibus equi uirique et alia onera traicerentur. Hispani sine ulla mole in utres uestimentis coniectis ipsi caetris superpositis incubantes flumen tranauere. Et alius exercitus ratibus iunctis traiectus, castris prope flumen positis, nocturno itinere atque operis labore fessus quiete unius diei reficitur, intento duce ad consilium opportune exsequendum. Postero die profecti, ex loco edito fumo significant transisse et haud procul abesse; quod ubi accepit Hannibal, ne tempori deesset dat signum ad traiciendum. Iam paratas aptatasque habebat pedes lintres, eques fere propter equos naves. Nauium agmen ad excipiendum aduersi impetum fluminis parte superiore transmittens tranquillitatem infra traicientibus lintribus praebebat; equorum pars magna nantes loris a puppibus trahebantur, praeter eos quos instratos frenatosque ut extemplo egresso in ripam equiti usui essent imposuerant in naues.
[28] Galli occursant in ripa cum uariis ululatibus cantuque moris sui, quatientes scuta super capita uibrantesque dextris tela, quamquam et ex aduerso terrebat tanta uis nauium cum ingenti sono fluminis et clamore uario nautarum militumque, et qui nitebantur perrumpere impetum fluminis et qui ex altera ripa traicientes suos hortabantur. Iam satis pauentes aduerso tumultu terribilior ab tergo adortus clamor, castris ab Hannone captis. Mox et ipse aderat ancepsque terror circumstabat, et e nauibus tanta ui armatorum in terram euadente et ab tergo improuisa premente acie. Galli postquam utroque uim facere conati pellebantur, qua patere uisum maxime iter perrumpunt trepidique in uicos passim suos diffugiunt. Hannibal ceteris copiis per otium traiectis spernens iam Gallicos tumultus castra locat. Elephantorum traiciendorum uaria consilia fuisse credo; certe uariata memoria actae rei. Quidam congregatis ad ripam elephantis tradunt ferocissimum ex iis inritatum ab rectore suo, cum refugientem in aquam nantem sequeretur, traxisse gregem, ut quemque timentem altitudinem destitueret uadum, impetu ipso fluminis in alteram ripam rapiente. Ceterum magis constat ratibus traiectos; id ut tutius consilium ante rem foret, ita acta re ad fidem pronius est. Ratem unam ducentos longam pedes, quinquaginta latam a terra in amnem porrexerunt, quam, ne secunda aqua deferretur, pluribus ualidis retinaculis parte superiore ripae religatam pontis in modum humo iniecta constrauerunt ut beluae audacter uelut per solum ingrederentur. Altera ratis aeque lata, longa pedes centum, ad traiciendum flumen apta, huic copulata est; tres tum elephanti per stabilem ratem tamquam uiam praegredientibus feminis acti ubi in minorem adplicatam transgressi sunt, extemplo resolutis quibus leuiter adnexa erat uinculis, ab actuariis aliquot nauibus ad alteram ripam pertrahitur; ita primis expositis, alii deinde repetiti ac traiecti sunt. Nihil sane trepidabant, donec continenti uelut ponte agerentur; primus erat pauor cum soluta ab ceteris rate in altum raperentur. Ibi urgentes inter se, cedentibus extremis ab aqua, trepidationis aliquantum edebant donec quietem ipse timor circumspectantibus aquam fecisset. Excidere etiam saeuientes quidam in flumen; sed pondere ipso stabiles, deiectis rectoribus, quaerendis pedetemptim uadis in terram euasere.
[29] Dum elephanti traiciuntur, interim Hannibal Numidas equites quingentos ad castra Romana miserat speculatum ubi et quantae copiae essent et quid pararent. Huic alae equitum missi, ut ante dictum est, ab ostio Rhodani trecenti Romanorum equites occurrunt. Proelium atrocius quam pro numero pugnantium editur; nam praeter multa uolnera caedes etiam prope par utrimque fuit, fugaque et pauor Numidarum Romanis iam admodum fessis uictoriam dedit. Uictores ad centum sexaginta, nec omnes Romani sed pars Gallorum, uicti amplius ducenti ceciderunt. Hoc principium simul omenque belli ut summae rerum prosperum euentum, ita haud sane incruentam ancipitisque certaminis uictoriam Romanis portendit. Ut re ita gesta ad utrumque ducem sui redierunt, nec Scipioni stare sententia poterat nisi ut ex consiliis coeptisque hostis et ipse conatus caperet, et Hannibalem, incertum utrum coeptum in Italiam intenderet iter an cum eo qui primus se obtulisset Romanus exercitus manus consereret, auertit a praesenti certamine Boiorum legatorum regulique Magali aduentus, qui se duces itinerum, socios periculi fore adfirmantes, integro bello nusquam ante libatis uiribus Italiam adgrediendam censent. Multitudo timebat quidem hostem nondum oblitterata memoria superioris belli; sed magis iter immensum Alpesque, rem fama utique inexpertis horrendam, metuebat.
[30] Itaque Hannibal, postquam ipsi sententia stetit pergere ire atque Italiam petere, aduocata contione uarie militum uersat animos castigando adhortandoque: mirari se quinam pectora semper impauida repens terror inuaserit. Per tot annos uincentes eos stipendia facere neque ante Hispania excessisse quam omnes gentesque et terrae quas duo diuersa maria amplectantur Carthaginiensium essent. Indignatos deinde quod quicumque Saguntum obsedissent uelut ob noxam sibi dedi postularet populus Romanus, Hiberum traiecisse ad delendum nomen Romanorum liberandumque orbem terrarum. Tum nemini uisum id longum, cum ab occasu solis ad exortus intenderent iter: nunc, postquam multo maiorem partem itineris emensam cernant, Pyrenaeum saltum inter ferocissimas gentes superatum, Rhodanum, tantum amnem, tot milibus Gallorum prohibentibus, domita etiam ipsius fluminis ui traiectum, in conspectu Alpes habeant quarum alterum latus Italiae sit, in ipsis portis hostium fatigatos subsistere, quid Alpes aliud esse credentes quam montium altitudines? Fingerent altiores Pyrenaei iugis: nullas profecto terras caelum contingere nec inexsuperabiles humano generi esse. Alpes quidem habitari, coli, gignere atque alere animantes; peruias paucis esse, esse et exercitibus. Eos ipsos quos cernant legatos non pinnis sublime elatos Alpes transgressos. Ne maiores quidem eorum indigenas sed aduenas Italiae cultores has ipsas Alpes ingentibus saepe agminibus cum liberis ac coniugibus migrantium modo tuto transmisisse. Militi quidem armato nihil secum praeter instrumenta belli portanti quid inuium aut inexsuperabile esse? Saguntum ut caperetur, quid per octo menses periculi, quid laboris exhaustum esse? Romam, caput orbis terrarum, petentibus quicquam adeo asperum atque arduum uideri quod inceptum moretur? Cepisse quondam Gallos ea quae adiri posse Poenus desperet; proinde aut cederent animo atque uirtute genti per eos dies totiens ab se uictae aut itineris finem sperent campum interiacentem Tiberi ac moenibus Romanis.
[31] His adhortationibus incitatos corpora curare atque ad iter se parare iubet. Postero die profectus aduersa ripa Rhodani mediterranea Galliae petit, non quia rectior ad Alpes uia esset, sed quantum a mari recessisset minus obuium fore Romanum credens, cum quo priusquam in Italiam uentum foret non erat in animo manus conserere. Quartis castris ad Insulam peruenit. Ibi Isara Rhodanusque amnes diuersis ex Alpibus decurrentes, agri aliquantum amplexi confluunt in unum in mediis campis; Insulae nomen inditum. Incolunt prope Allobroges, gens iam inde nulla Gallica gente opibus aut fama inferior. Tum discors erat. Regni certamine ambigebant fratres; maior et qui
prius imperitarat, Braneus nomine, minore a fratre et coetu iuniorum qui iure minus, ui plus poterant, pellebatur. Huius seditionis peropportuna disceptatio cum ad Hannibalem delata esset, arbiter regni factus, quod ea senatus principumque sententia fuerat, imperium maiori restituit. Ob id meritum commeatu copiaque rerum omnium, maxime uestis, est adiutus, quam infames frigoribus Alpes praeparari cogebant. Sedatis certaminibus Allobrogum cum iam Alpes peteret, non recta regione iter instituit sed ad laeuam in Tricastinos flexit; inde per extremam oram Uocontiorum agri tendit in Trigorios, haud usquam impedita uia priusquam ad Druentiam flumen peruenit. Is et ipse Alpinus amnis longe omnium Galliae fluminum difficillimus transitu est; nam cum aquae uim uehat ingentem, non tamen nauium patiens est, quia nullis coercitus ripis, pluribus simul neque iisdem alueis fluens, noua semper [per] uada nouosque gurgites--et ob eadem pediti quoque incerta uia est--ad hoc saxa glareosa uoluens, nihil stabile nec tutum ingredienti praebet; et tum forte imbribus auctus ingentem transgredientibus tumultum fecit, cum super cetera trepidatione ipsi sua atque incertis clamoribus turbarentur.
[32] P. Cornelius consul, triduo fere postquam Hannibal a ripa Rhodani mouit, quadrato agmine ad castra hostium uenerat, nullam dimicandi moram facturus; ceterum ubi deserta munimenta nec facile se tantum praegressos adsecuturum uidet, ad mare ac naues rediit,
tutius faciliusque ita descendenti ab Alpibus Hannibali occursurus. Ne tamen nuda auxiliis Romanis Hispania esset, quam prouinciam sortitus erat, Cn. Scipionem fratrem cum maxima parte copiarum aduersus Hasdrubalem misit, non ad tuendos tantummodo ueteres socios conciliandosque nouos sed etiam ad pellendum Hispania Hasdrubalem. Ipse cum admodum exiguis copiis Genuam repetit, eo qui circa Padum erat exercitu Italiam defensurus. Hannibal ab Druentia campestri maxime itinere ad Alpes cum bona pace incolentium ea loca Gallorum peruenit. Tum, quamquam fama prius, qua incerta in maius uero ferri solent, praecepta res erat, tamen ex propinquo uisa montium altitudo niuesque caelo prope immixtae, tecta informia imposita rupibus, pecora iumentaque torrida frigore, homines intonsi et inculti, animalia inanimaque omnia rigentia gelu, cetera uisu quam dictu foediora terrorem renouarunt. Erigentibus in primos agmen cliuos apparuerunt imminentes tumulos insidentes montani, qui, si ualles occultiores insedissent, coorti ad pugnam repente ingentem fugam stragemque dedissent. Hannibal consistere signa iussit; Gallisque ad uisenda loca praemissis, postquam comperit transitum ea non esse, castra inter confragosa omnia praeruptaque quam extentissima potest ualle locat. Tum per eosdem Gallos, haud sane multum lingua moribusque abhorrentes, cum se immiscuissent conloquiis montanorum, edoctus interdiu tantum obsideri saltum, nocte in sua quemque dilabi tecta, luce prima subiit tumulos, ut ex aperto atque interdiu uim per angustias facturus. Die deinde simulando aliud quam quod parabatur consumpto, cum eodem quo constiterant loco castra communissent, ubi primum degressos tumulis montanos laxatasque sensit custodias, pluribus ignibus quam pro numero manentium in speciem factis impedimentisque cum equite relictis et maxima parte peditum, ipse cum expeditis, acerrimo quoque uiro, raptim angustias euadit iisque ipsis tumulis quos hostes tenuerant consedit.
[33] Prima deinde luce castra mota et agmen reliquum incedere coepit. Iam montani signo dato ex castellis ad stationem solitam conueniebant, cum repente conspiciunt alios arce occupata sua super caput imminentes, alios uia transire hostes. Utraque simul obiecta res oculis animisque immobiles parumper eos defixit; deinde, ut trepidationem in angustiis suoque ipsum tumultu misceri agmen uidere, equis maxime consternatis, quidquid adiecissent ipsi terroris satis ad perniciem fore rati, peruersis rupibus iuxta, inuia ac deuia adsueti decurrunt. Tum uero simul ab hostibus, simul ab iniquitate locorum Poeni oppugnabantur plusque inter ipsos, sibi quoque tendente ut periculo primus euaderet, quam cum hostibus certaminis erat. Et equi maxime infestum agmen faciebant, qui et clamoribus dissonis quos nemora etiam repercussaeque ualles augebant territi trepidabant, et icti forte aut uolnerati adeo consternabantur, ut stragem ingentem simul hominum ac sarcinarum omnis generis facerent; multosque turba, cum praecipites deruptaeque utrimque angustiae essent, in immensum altitudinis deiecit, quosdam et armatos; et ruinae maxime modo iumenta cum oneribus deuoluebantur. Quae quamquam foeda uisu
erant, stetit parumper tamen Hannibal ac suos continuit, ne tumultum ac trepidationem augeret; deinde, postquam interrumpi agmen uidit periculumque esse, ne exutum impedimentis exercitum nequiquam incolumem traduxisset, decurrit ex superiore loco et, cum impetu ipso fudisset hostem, suis quoque tumultum auxit. Sed is tumultus momento temporis, postquam liberata itinera fuga montanorum erant, sedatur, nec per otium modo sed prope silentio mox omnes traducti. Castellum inde, quod caput eius regionis erat, uiculosque circumiectos capit et capt[o c]ibo ac pecoribus per triduum exercitum aluit; et, quia nec montanis primo perculsis nec loco magno opere impediebantur, aliquantum eo triduo uiae confecit.
[34] Peruentum inde ad frequentem cultoribus alium, ut inter montanos, populum. Ibi non bello aperto sed suis artibus, fraude et insidiis, est prope circumuentus. Magno natu principes castellorum oratores ad Poenum ueniunt, alienis malis, utili exemplo, doctos memorantes amicitiam malle quam uim experiri Poenorum; itaque oboedienter imperata facturos; commeatum itinerisque duces et ad fidem promissorum obsides acciperet. Hannibal nec temere credendo nec asperando, ne repudiati aperte hostes fierent, benigne cum respondisset, obsidibus quos dabant acceptis et commeatu quem in uiam ipsi detulerant usus, nequaquam ut inter pacatos composito agmine duces eorum sequitur. Primum agmen elephanti et equites erant; ipse post cum robore peditum circumspectans sollicitus omnia incedebat. Ubi in angustiorem uiam et ex parte altera subiectam iugo insuper imminenti uentum est, undique ex insidiis barbari a fronte ab tergo coorti, comminus eminus petunt, saxa ingentia in agmen deuoluunt. Maxima ab tergo uis hominum urgebat. In eos uersa peditum acies haud dubium fecit quin, nisi firmata extrema agminis fuissent, ingens in eo saltu accipienda clades fuerit. Tunc quoque ad extremum periculi ac prope perniciem uentum est; nam dum cunctatur Hannibal demittere agmen in angustias, quia non, ut ipse equitibus praesidio erat, ita peditibus quicquam ab tergo auxilii reliquerat, occursantes per obliqua montani interrupto medio agmine uiam insedere, noxque una Hannibali sine equitibus atque impedimentis acta est.
[35] Postero die iam segnius intercursantibus barbaris iunctae copiae saltusque haud sine clade, maiore tamen iumentorum quam hominum pernicie, superatus. Inde montani pauciores iam et latrocinii magis quam belli more concursabant modo in primum, modo in nouissimum agmen, utcumque aut locus opportunitatem daret aut progressi moratiue aliquam occasionem fecissent. Elephanti sicut
per artas [praecipites] uias magna mora agebantur, ita tutum ab hostibus quacumque incederent, quia insuetis adeundi propius metus erat, agmen praebebant. Nono die in iugum Alpium peruentum est per inuia pleraque et errores, quos aut ducentium fraus aut, ubi fides iis non esset, temere initae ualles a coniectantibus iter faciebant. Biduum in iugo statiua habita fessisque labore ac pugnando quies data militibus; iumentaque aliquot, quae prolapsa in rupibus erant, sequendo uestigia agminis in castra peruenere. Fessis taedio tot malorum niuis etiam casus, occidente iam sidere Uergiliarum, ingentem terrorem adiecit. Per omnia niue oppleta cum signis prima luce motis segniter agmen incederet pigritiaque et desperatio in omnium uoltu emineret, praegressus signa Hannibal in promunturio quodam, unde longe ac late prospectus erat, consistere iussis militibus Italiam ostentat subiectosque Alpinis montibus Circumpadanos campos, moeniaque eos tum transcendere non Italiae modo sed etiam urbis Romanae; cetera plana, procliuia fore; uno aut summum altero proelio arcem et caput Italiae in manu ac potestate habituros. Procedere inde agmen coepit iam nihil ne hostibus quidem praeter parua furta per occasionem temptantibus. Ceterum iter multo quam in adscensu fuerat--ut pleraque Alpium ab Italia sicut breuiora ita arrectiora sunt--difficilius fuit; omnis enim ferme uia praeceps, angusta, lubrica erat, ut neque sustinere se ab lapsu possent nec qui paulum titubassent haerere adflicti uestigio suo, aliique super
alios et iumenta in homines occiderent.
[36] Uentum deinde ad multo angustiorem rupem atque ita rectis saxis ut aegre expeditus miles temptabundus manibusque retinens uirgulta ac stirpes circa eminentes demittere sese posset. Natura locus iam ante praeceps recenti lapsu terrae in pedum mille admodum altitudinem abruptus erat. Ibi cum uelut ad finem uiae equites constitissent, miranti Hannibali quae res moraretur agmen nuntiatur rupem inuiam esse. Digressus deinde ipse ad locum uisendum. Haud dubia res uisa quin per inuia circa nec trita antea, quamuis longo ambitu, circumduceret agmen. Ea uero uia insuperabilis fuit; nam cum super ueterem niuem intactam noua modicae altitudinis esset, molli nec praealtae facile pedes ingredientium insistebant; ut uero tot hominum iumentorumque incessu dilapsa est, per nudam infra glaciem fluentemque tabem liquescentis niuis ingrediebantur. Taetra ibi luctatio erat, [ut a lubrica] glacie non recipiente uestigium et in prono citius pedes fallente, ut, seu manibus in adsurgendo seu genu se adiuuissent, ipsis adminiculis prolapsis iterum corruerent; nec stirpes circa radicesue ad quas pede aut manu quisquam eniti posset erant; ita in leui tantum glacie tabidaque niue uolutabantur. Iumenta secabant interdum etiam infimam ingredientia niuem et prolapsa iactandis grauius in conitendo ungulis penitus perfringebant, ut pleraque uelut pedica capta haererent in dura et alta concreta glacie.
[37] Tandem nequiquam iumentis atque hominibus fatigatis castra in iugo posita, aegerrime ad id ipsum loco purgato; tantum niuis fodiendum atque egerendum fuit. Inde ad rupem muniendam per quam unam uia esse poterat milites ducti, cum caedendum esset saxum, arboribus circa immanibus deiectis detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt eamque, cum et uis uenti apta faciendo igni coorta esset, succendunt ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt. Ita torridam incendio rupem ferro pandunt molliuntque anfractibus modicis cliuos ut non iumenta solum sed elephanti etiam deduci possent. Quadriduum circa rupem consumptum, iumentis prope fame absumptis; nuda enim fere cacumina sunt et, si quid est pabuli, obruunt niues. Inferiora uallis apricos quosdam colles habent riuosque prope siluas et iam humano cultu digniora loca. Ibi iumenta in pabulum missa et quies muniendo fessis hominibus data. Triduo inde ad planum descensum et iam locis mollioribus et accolarum ingeniis.
[38]Hoc maxime modo in Italiam peruentum est quinto mense a Carthagine
Noua, ut quidam auctores sunt, quinto decimo die Alpibus superatis. Quantae
copiae transgresso in Italiam Hannibali fuerint nequaquam inter auctores
constat. Qui plurimum, centum milia peditum, uiginti equitum fuisse
scribunt; qui minimum, uiginti milia peditum, sex equitum. L. Cincius
Alimentus, qui captum se ab Hannibale scribit, maxime auctor moueret, nisi
confunderet numerum Gallis Liguribusque additis; cum his octoginta milia
peditum, decem equitum adducta--in Italia magis adfluxisse ueri simile est
et ita quidam auctores sunt;--ex ipso autem audisse Hannibale, postquam
Rhodanum transierit triginta sex milia hominum ingentemque numerum equorum
et aliorum iumentorum amisisse. Taurini Semigalli proxima gens erat in
Italiam degresso. Id cum inter omnes constet, eo magis miror ambigi quanam
Alpes transierit et uolgo credere Poenino--atque inde nomen ei iugo Alpium
inditum--transgressum, Coelium per Cremonis iugum dicere transisse; qui
ambo saltus eum non in Taurinos sed per Salassos montanos ad Libuos Gallos
deduxerint. Nec ueri simile est ea tum ad Galliam patuisse itinera; utique
quae ad Poeninum ferunt obsaepta gentibus semigermanis fuissent. Neque
hercule [nomen">32] montibus his, si quem forte id mouet, ab transitu Poenorum
ullo Sedunoueragri, incolae iugi eius, norint inditum sed ab eo quem in
summo sacratum uertice Poeninum montani appellant.
[39] Peropportune ad principia rerum Taurinis, proximae genti, aduersus
Insubres motum bellum erat. Sed armare exercitum Hannibal ut parti alteri
auxilio esset, in reficiendo maxime sentientem contracta ante mala, non
poterat; otium enim ex labore, copia ex inopia, cultus ex inluuie tabeque
squalida et prope efferata corpora uarie mouebat. Ea P. Cornelio consuli
causa fuit, cum Pisas nauibus uenisset, exercitu a Manlio Atilioque accepto
tirone et in nouis ignominiis trepido ad Padum festinandi ut cum hoste
nondum refecto manus consereret. Sed cum Placentiam consul uenit, iam ex
statiuis mouerat Hannibal Taurinorumque unam urbem, caput gentis eius, quia
uolentes in amicitiam non ueniebant, ui expugnarat; iunxissetque sibi non
metu solum sed etiam uoluntate Gallos accolas Padi, ni eos circumspectantes
defectionis tempus subito aduentu consul oppressisset. Et Hannibal mouit ex
Taurinis, incertos quae pars sequenda esset Gallos praesentem secuturos
esse ratus. Iam prope in conspectu erant exercitus conuenerantque duces
sicuti inter se nondum satis noti, ita iam imbutus uterque quadam
admiratione alterius. Nam Hannibalis et apud Romanos iam ante Sagunti
excidium celeberrimum nomen erat, et Scipionem Hannibal eo ipso quod
aduersus se dux potissimum lectus esset praestantem uirum credebat; et
auxerant inter se opinionem, Scipio, quod relictus in Gallia obuius fuerat
in Italiam transgresso Hannibali, Hannibal et conatu tam audaci
traiciendarum Alpium et effectu. Occupauit tamen Scipio Padum traicere et
ad Ticinum amnem motis castris, priusquam educeret in aciem, adhortandorum
militum causa talem orationem est exorsus.
[40] "Si eum exercitum, milites, educerem in aciem quem in Gallia mecum
habui, supersedissem loqui apud uos; quid enim adhortari referret aut eos
equites qui equitatum hostium ad Rhodanum flumen egregie uicissent, aut eas
legiones cum quibus fugientem hunc ipsum hostem secutus confessionem
cedentis ac detractantis certamen pro uictoria habui? Nunc quia ille
exercitus, Hispaniae prouinciae scriptus, ibi cum fratre Cn. Scipione meis
auspiciis rem gerit ubi eum gerere senatus populusque Romanus uoluit, ego,
ut consulem ducem aduersus Hannibalem ac Poenos haberetis, ipse me huic
uoluntario certamini obtuli, nouo imperatori apud nouos milites pauca uerba
facienda sunt. Ne genus belli neue hostem ignoretis, cum iis est uobis,
milites, pugnandum quos terra marique priore bello uicistis, a quibus
stipendium per uiginti annos exegistis, a quibus capta belli praemia
Siciliam ac Sardiniam habetis. Erit igitur in hoc certamine is uobis
illisque animus qui uictoribus et uictis esse solet. Nec nunc illi quia
audent sed quia necesse est pugnaturi sunt, qui plures paene perierint quam
supersint; nisi creditis, qui exercitu incolumi pugnam detractauere, eos
duabus partibus peditum equitumque in transitu Alpium amissis plus spei
nactos esse. At enim pauci quidem sunt sed uigentes animis corporibusque,
quorum robora ac uires uix sustinere uis ulla possit. Effigies immo, umbrae
hominum, fame, frigore, inluuie, squalore enecti, contusi ac debilitati
inter saxa rupesque; ad hoc praeusti artus, niue rigentes nerui, membra
torrida gelu, quassata fractaque arma, claudi ac debiles equi. Cum hoc
equite, cum hoc pedite pugnaturi estis; reliquias extremas hostis, non
hostem habetis, ac nihil magis uereor quam ne cui, uos cum pugnaueritis,
Alpes uicisse Hannibalem uideantur. Sed ita forsitan decuit, cum foederum
ruptore duce ac populo deos ipsos sine ulla humana ope committere ac
profligare bellum, nos, qui secundum deos uiolati sumus, commissum ac
profligatum conficere.
[41] Non uereor ne quis me haec uestri adhortandi causa magnifice loqui
existimet, ipsum aliter animo adfectum esse. Licuit in Hispaniam,
prouinciam meam, quo iam profectus eram, cum exercitu ire meo, ubi et
fratrem consilii participem ac periculi socium haberem et Hasdrubalem
potius quam Hannibalem hostem et minorem haud dubie molem belli; tamen, cum
praeterueherer nauibus Galliae oram, ad famam huius hostis in terram
egressus, praemisso equitatu ad Rhodanum moui castra. Equestri proelio, qua
parte copiarum conserendi manum fortuna data est, hostem fudi; peditum
agmen, quod in modum fugientium raptim agebatur, quia adsequi terra non
poteram, [neque] regressus ad naues [erat] quanta maxime potui celeritate
tanto maris terrarumque circuitu, in radicibus prope Alpium huic timendo
hosti obuius fui. Utrum, cum declinarem certamen, improuidus incidisse
uideor an occurrere in uestigiis eius, lacessere ac trahere ad decernendum?
Experiri iuuat utrum alios repente Carthaginienses per uiginti annos terra
ediderit an iidem sint qui ad Aegates pugnauerunt insulas et quos ab Eryce
duodeuicenis denariis aestimatos emisistis, et utrum Hannibal hic sit
aemulus itinerum Herculis, ut ipse fert, an uectigalis stipendiariusque et
seruus populi Romani a patre relictus. Quem nisi Saguntinum scelus
agitaret, respiceret profecto, si non patriam uictam, domum certe patremque
et foedera Hamilcaris scripta manu, qui iussus ab consule nostro praesidium
deduxit ab Eryce, qui graues impositas uictis Carthaginiensibus leges
fremens maerensque accepit, qui decedens Sicilia stipendium populo Romano
dare pactus est. Itaque uos ego, milites, non eo solum animo quo aduersus
alios hostes soletis, pugnare uelim, sed cum indignatione quadam atque ira,
uelut si seruos uideatis uestros arma repente contra uos ferentes. Licuit
ad Erycem clausos ultimo supplicio humanorum, fame interficere; licuit
uictricem classem in Africam traicere atque intra paucos dies sine ullo
certamine Carthaginem delere; ueniam dedimus precantibus, emisimus ex
obsidione, pacem cum uictis fecimus, tutelae deinde nostrae duximus, cum
Africo bello urgerentur. Pro his impertitis furiosum iuuenem sequentes
oppugnatum patriam nostram ueniunt. Atque utinam pro decore tantum hoc
uobis et non pro salute esset certamen. Non de possessione Siciliae ac
Sardiniae, de quibus quondam agebatur, sed pro Italia uobis est pugnandum.
Nec est alius ab tergo exercitus qui, nisi nos uincimus, hosti obsistat,
nec Alpes aliae sunt, quas dum superant, comparari noua possint praesidia;
hic est obstandum, milites, uelut si ante Romana moenia pugnemus.
Unusquisque se non corpus suum sed coniugem ac liberos paruos armis
protegere putet; nec domesticas solum agitet curas sed identidem hoc animo
reputet nostras nunc intueri manus senatum populumque Romanum: qualis
nostra uis uirtusque fuerit, talem deinde fortunam illius urbis ac Romani
imperii fore."
[42] Haec apud Romanos consul. Hannibal rebus prius quam uerbis adhortandos
milites ratus, circumdato ad spectaculum exercitu captiuos montanos uinctos
in medio statuit armisque Gallicis ante pedes eorum proiectis interrogare
interpretem iussit, ecquis, si uinculis leuaretur armaque et equum uictor
acciperet, decertare ferro uellet. Cum ad unum omnes ferrum pugnamque
poscerent et deiecta in id sors esset, se quisque eum optabat quem fortuna
in id certamen legeret, et, [ut] cuiusque sors exciderat, alacer, inter
gratulantes gaudio exsultans, cum sui moris tripudiis arma raptim capiebat.
Ubi uero dimicarent, is habitus animorum non inter eiusdem modo condicionis
homines erat sed etiam inter spectantes uolgo, ut non uincentium magis quam
bene morientium fortuna laudaretur.
[43] Cum sic aliquot spectatis paribus adfectos dimisisset, contione inde
aduocata ita apud eos locutus fertur. "Si, quem animum in alienae sortis
exemplo paulo ante habuistis, eundem mox in aestimanda fortuna uestra
habueritis, uicimus, milites; neque enim spectaculum modo illud sed quaedam
ueluti imago uestrae condicionis erat. Ac nescio an maiora uincula
maioresque necessitates uobis quam captiuis uestris fortuna circumdederit.
Dextra laeuaque duo maria claudunt nullam ne ad effugium quidem nauem
habentes; circa Padus amnis, maior [Padus] ac uiolentior Rhodano, ab tergo
Alpes urgent, uix integris uobis ac uigentibus transitae. Hic uincendum aut
moriendum, milites, est, ubi primum hosti occurristis. Et eadem fortuna,
quae necessitatem pugnandi imposuit, praemia uobis ea uictoribus proponit
quibus ampliora homines ne ab dis quidem immortalibus optare solent. Si
Siciliam tantum ac Sardiniam parentibus nostris ereptas nostra uirtute
reciperaturi essemus, satis tamen ampla pretia essent: quidquid Romani tot
triumphis partum congestumque possident, id omne uestrum cum ipsis dominis
futurum est; in hanc tam opimam mercedem, agite dum, dis bene iuuantibus
arma capite. Satis adhuc in uastis Lusitaniae Celtiberiaeque montibus
pecora consectando nullum emolumentum tot laborum periculorumque uestrorum
uidistis; tempus est iam opulenta uos ac ditia stipendia facere et magna
operae pretia mereri, tantum itineris per tot montes fluminaque et tot
armatas gentes emensos. Hic uobis terminum laborum fortuna dedit; hic
dignam mercedem emeritis stipendiis dabit. Nec, quam magni nominis bellum
est, tam difficilem existimaritis uictoriam fore; saepe et contemptus
hostis cruentum certamen edidit et incliti populi regesque perleui momento
uicti sunt. Nam dempto hoc uno fulgore nominis Romani, quid est cur illi
uobis comparandi sint? Ut uiginti annorum militiam uestram cum illa
uirtute, cum illa fortuna taceam, ab Herculis columnis, ab Oceano
terminisque ultimis terrarum per tot ferocissimos Hispaniae et Galliae
populos uincentes huc peruenistis; pugnabitis cum exercitu tirone, hac ipsa
aestate caeso, uicto, circumsesso a Gallis, ignoto adhuc duci suo
ignorantique ducem. An me in praetorio patris, clarissimi imperatoris,
prope natum, certe eductum, domitorem Hispaniae Galliaeque, uictorem eundem
non Alpinarum modo gentium sed ipsarum, quod multo maius est, Alpium, cum
semenstri hoc conferam duce, desertore exercitus sui? Cui si quis demptis
signis Poenos Romanosque hodie ostendat, ignoraturum certum habeo utrius
exercitus sit consul. Non ego illud parui aestimo, milites, quod nemo est
uestrum cuius non ante oculos ipse saepe militare aliquod ediderim facinus,
cui non idem ego uirtutis spectator ac testis notata temporibus locisque
referre sua possim decora. Cum laudatis a me miliens donatisque, alumnus
prius omnium uestrum quam imperator, procedam in aciem aduersus ignotos
inter se ignorantesque.
[44] Quocumque circumtuli oculos, plena omnia uideo animorum ac roboris,
ueteranum peditem, generosissimarum gentium equites frenatos infrenatosque,
uos socios fidelissimos fortissimosque, uos, Carthaginienses, cum ob
patriam, tum ob iram iustissimam pugnaturos. Inferimus bellum infestisque
signis descendimus in Italiam, tanto audacius fortiusque pugnaturi quam
hostis, quanto maior spes, maior est animus inferentis uim quam arcentis.
Accendit praeterea et stimulat animos dolor, iniuria, indignitas. Ad
supplicium depoposcerunt me ducem primum, deinde uos omnes qui Saguntum
oppugnassetis; deditos ultimis cruciatibus adfecturi fuerunt. Crudelissima
ac superbissima gens sua omnia suique arbitrii facit; cum quibus bellum,
cum quibus pacem habeamus, se modum imponere aequum censet. Circumscribit
includitque nos terminis montium fluminumque, quos non excedamus, neque
eos, quos statuit, terminos obseruat: "Ne transieris Hiberum; ne quid rei
tibi sit cum Saguntinis." Ad Hiberum est Saguntum? "Nusquam te uestigio
moueris." Parum est quod ueterrimas prouincias meas, Siciliam ac Sardiniam,
[ademisti?] Adimis etiam Hispanias et, si inde cessero, in Africam
transcendes. [Transcendes] dico? Duos consules huius anni, unum in Africam,
alterum in Hispaniam miserunt. Nihil usquam nobis relictum est nisi quod
armis uindicarimus. Illis timidis et ignauis esse licet, qui respectum
habent, quos sua terra, suus ager per tuta ac pacata itinera fugientes
accipient: uobis necesse est fortibus uiris esse et, omnibus inter
uictoriam mortemue certa desperatione abruptis, aut uincere aut, si fortuna
dubitabit, in proelio potius quam in fuga mortem oppetere. Si hoc [bene
fixum] omnibus destinatum in animo est, iterum dicam, uicistis; nullum
contemptu m[ortis incitamentum] ad uincendum homini ab dis immortalibus
acrius datum est."
[45] His adhortationibus cum utrimque ad certamen accensi militum animi
essent, Romani ponte Ticinum iungunt tutandique pontis causa castellum
insuper imponunt: Poenus hostibus opere occupatis Maharbalem cum ala
Numidarum, equitibus quingentis, ad depopulandos sociorum populi Romani
agros mittit; Gallis parci quam maxime iubet principumque animos ad
defectionem sollicitari. Ponte perfecto traductus Romanus exercitus in
agrum Insubrium quinque milia passuum ab Uictumulis consedit. Ibi Hannibal
castra habebat; reuocatoque propere Maharbale atque equitibus cum instare
certamen cerneret, nihil unquam satis dictum praemonitumque ad cohortandos
milites ratus, uocatis ad contionem certa praemia pronuntiat in quorum spem
pugnarent: agrum sese daturum esse in Italia, Africa, Hispania, ubi quisque
uelit, immunem ipsi qui accepisset liberisque; qui pecuniam quam agrum
maluisset, ei se argento satisfacturum; qui sociorum ciues Carthaginienses
fieri uellent, potestatem facturum; qui domos redire mallent, daturum se
operam ne cuius suorum popularium mutatum secum fortunam esse uellent.
Seruis quoque dominos prosecutis libertatem proponit binaque pro his
mancipia dominis se redditurum. Eaque ut rata scirent fore, agnum laeua
manu, dextra silicem retinens, si falleret, Iouem ceterosque precatur deos
ita se mactarent quemadmodum ipse agnum mactasset, et secundum precationem
caput pecudis saxo elisit. Tum uero omnes, uelut dis auctoribus in spem
suam quisque acceptis, id morae quod nondum pugnarent ad potienda sperata
rati, proelium uno animo et uoce una poscunt.
[46] Apud Romanos haudquaquam tanta alacritas erat, super cetera recentibus
etiam territos prodigiis; nam et lupus intrauerat castra laniatisque obuiis
ipse intactus euaserat, [[47] Hoc primum cum Hannibale proelium fuit; quo facile apparuit et
equitatu meliorem Poenum esse et ob id campos patentes, quales sunt inter
Padum Alpesque, bello gerendo Romanis aptos non esse. Itaque proxima nocte
iussis militibus uasa silentio colligere castra ab Ticino mota
festinatumque ad Padum est ut ratibus, quibus iunxerat flumen, nondum
resolutis sine tumultu atque insectatione hostis copias traiceret. Prius
Placentiam peruenere quam satis sciret Hannibal ab Ticino profectos; tamen
ad sescentos moratorum in citeriore ripa Padi segniter ratem soluentes
cepit. Transire pontem non potuit, ut extrema resoluta erant tota rate in
secundam aquam labente. Coelius auctor est Magonem cum equitatu et Hispanis
peditibus flumen extemplo tranasse, ipsum Hannibalem per superiora Padi
uada exercitum traduxisse, elephantis in ordinem ad sustinendum impetum
fluminis oppositis. Ea peritis amnis eius uix fidem fecerint; nam neque
equites armis equisque saluis tantam uim fluminis superasse ueri simile
est, ut iam Hispanos omnes inflati trauexerint utres, et multorum dierum
circuitu Padi uada petenda fuerunt qua exercitus grauis impedimentis
traduci posset. Potiores apud me auctores sunt qui biduo uix locum rate
iungendo flumini inuentum tradunt; ea cum Magone equites [et] Hispanorum
expeditos praemissos. Dum Hannibal, circa flumen legationibus Gallorum
audiendis moratus, traicit grauius peditum agmen, interim Mago equitesque
ab transitu fluminis diei unius itinere Placentiam ad hostes contendunt.
Hannibal paucis post diebus sex milia a Placentia castra communiuit et
postero die in conspectu hostium acie directa potestatem pugnae fecit.
[48] Insequenti nocte caedes in castris Romanis, tumultu tamen quam re
maior, ab auxiliaribus Gallis facta est. Ad duo milia peditum et ducenti
equites uigilibus ad portas trucidatis ad Hannibalem transfugiunt; quos
Poenus benigne adlocutus et spe ingentium donorum accensos in ciuitates
quemque suas ad sollicitandos popularium animos dimisit. Scipio caedem eam
signum defectionis omnium Gallorum esse ratus contactosque eo scelere uelut
iniecta rabie ad arma ituros, quamquam grauis adhuc uolnere erat, tamen
quarta uigilia noctis insequentis tacito agmine profectus, ad Trebiam
fluuium iam in loca altiora collesque impeditiores equiti castra mouet.
Minus quam ad Ticinum fefellit; missisque Hannibal primum Numidis, deinde
omni equitatu turbasset utique nouissimum agmen, ni auiditate praedae in
uacua Romana castra Numidae deuertissent. Ibi dum perscrutantes loca omnia
castrorum nullo satis digno morae pretio tempus terunt, emissus hostis est
de manibus; et cum iam transgressos Trebiam Romanos metantesque castra
conspexissent, paucos moratorum occiderunt citra flumen interceptos.
Scipio, nec uexationem uolneris in uia iactati ultra patiens et collegam--
iam enim et reuocatum ex Sicilia audierat--ratus exspectandum, locum qui
prope flumen tutissimus statiuis est uisus delectum communiit. Nec procul
inde Hannibal cum consedisset, quantum uictoria equestri elatus, tantum
anxius inopia quae per hostium agros euntem, nusquam praeparatis
commeatibus, maior in dies excipiebat, ad Clastidium uicum, quo magnum
frumenti numerum congesserant Romani, mittit. Ibi cum uim pararent, spes
facta proditionis; nec sane magno pretio, nummis aureis quadringentis,
Dasio Brundisino praefecto praesidii corrupto traditur Hannibali
Clastidium. Id horreum fuit Poenis sedentibus ad Trebiam. In captiuos ex
tradito praesidio, ut fama clementiae in principio rerum colligeretur,
nihil saeuitum est.
[49] Cum ad Trebiam terrestre constitisset bellum, interim circa Siciliam
insulasque Italiae imminentes et a Sempronio consule et ante aduentum eius
terra marique res gestae. Uiginti quinqueremes cum mille armatis ad
depopulandam oram Italiae a Carthaginiensibus missae; nouem Liparas, octo
ad insulam Uolcani tenuerunt, tres in fretum auertit aestus. Ad eas
conspectas a Messana duodecim naues ab Hierone rege Syracusanorum missae,
qui tum forte Messanae erat consulem Romanum opperiens, nullo repugnante
captas naues Messanam in portum deduxerunt. Cognitum ex captiuis praeter
uiginti naues, cuius ipsi classis essent, in Italiam missas, quinque et
triginta alias quinqueremes Siciliam petere ad sollicitandos ueteres
socios; Lilybaei occupandi praecipuam curam esse; credere eadem tempestate
qua ipsi disiecti forent eam quoque classem ad Aegates insulas deiectam.
Haec, sicut audita erant, rex M. Aemilio praetori, cuius Sicilia prouincia
erat, perscribit monetque [et] Lilybaeum firmo teneret praesidio. Extemplo
et circa a praetore ad ciuitates missi legati tribunique suos ad curam
custodiae intendere, et ante omnia Lilybaeum tueri apparatu belli, edicto
proposito ut socii nauales decem dierum cocta cibaria ad naues deferrent et
ubi signum datum esset ne quis moram conscendendi faceret, perque omnem
oram qui ex speculis prospicerent aduentantem hostium classem missis.
Itaque quamquam de industria morati cursum nauium erant Carthaginienses ut
ante lucem accederent Lilybaeum, praesensum tamen est quia et luna pernox
erat et sublatis armamentis ueniebant. Extemplo datum signum ex speculis et
in oppido ad arma conclamatum est et in naues conscensum; pars militum in
muris portarumque in stationibus, pars in nauibus erant. Et
Carthaginienses, quia rem fore haud cum imparatis cernebant, usque ad lucem
portu se abstinuerunt, demendis armamentis eo tempore aptandaque ad pugnam
classe absumpto. Ubi inluxit, recepere classem in altum ut spatium pugnae
esset exitumque liberum e portu naues hostium haberent. Nec Romani
detractauere pugnam et memoria circa ea ipsa loca gestarum rerum freti et
militum multitudine ac uirtute.
[50] Ubi in altum euecti sunt, Romanus conserere pugnam et ex propinquo
uires conferre uelle; contra eludere Poenus et arte non ui rem gerere
nauiumque quam uirorum aut armorum malle certamen facere. Nam ut sociis
naualibus adfatim instructam classem, ita inopem milite habebant et, sicubi
conserta nauis esset, haudquaquam par numerus armatorum ex ea pugnabat.
Quod ubi animaduersum est, et Romanis multitudo sua auxit animum et
paucitas illis minuit. Extemplo septem naues Punicae circumuentae: fugam
ceterae ceperunt. Mille et septingenti fuere in nauibus captis milites
nautaeque, in his tres nobiles Carthaginiensium. Classis Romana incolumis,
una tantum perforata naui sed ea quoque ipsa reduce, in portum rediit.
Secundum hanc pugnam, nondum gnaris eius qui Messanae erant Ti. Sempronius
consul Messanam uenit. Ei fretum intranti rex Hiero classem ornatam obuiam
duxit, transgressusque ex regia in praetoriam nauem, gratulatus sospitem
cum exercitu et nauibus aduenisse precatusque prosperum ac felicem in
Siciliam transitum, statum deinde insulae et Carthaginiensium conata
exposuit pollicitusque est, quo animo priore bello populum Romanum iuuenis
adiuuisset, eo senem adiuturum; frumentum uestimentaque sese legionibus
consulis sociisque naualibus gratis praebiturum; grande periculum Lilybaeo
maritimisque ciuitatibus esse et quibusdam uolentibus nouas res fore. Ob
haec consuli nihil cunctandum uisum quin Lilybaeum classe peteret. Et rex
regiaque classis una profecti. Nauigantes inde pugnatum ad Lilybaeum
fusasque et captas hostium naues accepere.
[51] A Lilybaeo consul, Hierone cum classe regia dimisso relictoque
praetore ad tuendam Siciliae oram, ipse in insulam Melitam, quae a
Carthaginiensibus tenebatur, traiecit. Aduenienti Hamilcar Gisgonis filius,
praefectus praesidii, cum paulo minus duobus milibus militum oppidumque cum
insula traditur. Inde post paucos dies reditum Lilybaeum captiuique et a
consule et a praetore, praeter insignes nobilitate uiros, sub corona
uenierunt. Postquam ab ea parte satis tutam Siciliam censebat consul, ad
insulas Uolcani, quia fama erat stare ibi Punicam classem, traiecit; nec
quisquam hostium circa eas insulas inuentus; iam forte transmiserant ad
uastandam Italiae oram depopulatoque Uibonensi agro urbem etiam terrebant.
Repetenti Siciliam consuli escensio hostium in agrum Uibonensem facta
nuntiatur, litteraeque ab senatu de transitu in Italiam Hannibalis et ut
primo quoque tempore collegae ferret auxilium missae traduntur. Multis
simul anxius curis exercitum extemplo in naues impositum Ariminum mari
supero misit, Sex. Pomponio legato cum uiginti quinque longis nauibus
Uibonensem agrum maritimamque oram Italiae tuendam attribuit, M. Aemilio
praetori quinquaginta nauium classem expleuit. Ipse compositis Siciliae
rebus decem nauibus oram Italiae legens Ariminum peruenit. Inde cum
exercitu suo profectus ad Trebiam flumen collegae coniungitur.
[52] Iam ambo consules et quidquid Romanarum uirium erat Hannibali
oppositum aut illis copiis defendi posse Romanum imperium aut spem nullam
aliam esse satis declarabat. Tamen consul alter, equestri proelio uno et
uolnere suo comminutus, trahi rem malebat; recentis animi alter eoque
ferocior nullam dilationem patiebatur. Quod inter Trebiam Padumque agri est
Galli tum incolebant, in duorum praepotentium populorum certamine per
ambiguum fauorem haud dubie gratiam uictoris spectantes. Id Romani, modo ne
quid mouerent, aequo satis, Poenus periniquo animo ferebat, ab Gallis
accitum se uenisse ad liberandos eos dictitans. Ob eam iram, simul ut
praeda militem aleret, duo milia peditum et mille equites, Numidas
plerosque, mixtos quosdam et Gallos, populari omnem deinceps agrum usque ad
Padi ripas iussit. Egentes ope Galli, cum ad id dubios seruassent animos,
coacti ab auctoribus iniuriae ad uindices futuros declinant legatisque ad
consulem missis auxilium Romanorum terrae ob nimiam cultorum fidem in
Romanos laboranti orant. Cornelio nec causa nec tempus agendae rei placebat
suspectaque ei gens erat cum ob infida multa facinora, tum, ut alia
uetustate obsoleuissent, ob recentem Boiorum perfidiam: Sempronius contra
continendis in fide sociis maximum uinculum esse primos qui eguissent ope
defensos censebat. Tum collega cunctante equitatum suum mille peditum,
iaculatoribus ferme, admixtis ad defendendum Gallicum agrum trans Trebiam
mittit. Sparsos et incompositos, ad hoc graues praeda plerosque cum
inopinato inuasissent, ingentem terrorem caedemque ac fugam usque ad castra
stationesque hostium fecere; unde multitudine effusa pulsi, rursus subsidio
suorum proelium restituere. Uaria inde pugna [inter recedentes
in]sequentesque, cumque ad extremum aequassent certamen, maior tamen
hostium [cum caedes esset, penes] Romanos fama uictoriae fuit.
[53] Ceterum nemini omnium maior ea iustiorque quam ipsi consuli uideri;
gaudio efferri, qua parte copiarum alter consul uictus foret, ea se
uicisse: restitutos ac refectos militibus animos nec quemquam esse praeter
collegam qui dilatam dimicationem uellet; eum, animo magis quam corpore
aegrum memoria uolneris aciem ac tela horrere. Sed non esse cum aegro
senescendum. Quid enim ultra differri aut teri tempus? Quem tertium
consulem, quem alium exercitum exspectari? Castra Carthaginiensium in
Italia ac prope in conspectu urbis esse. Non Siciliam ac Sardiniam, uictis
ademptas, nec cis Hiberum Hispaniam peti sed solo patrio terraque in qua
geniti forent pelli Romanos. "Quantum ingemiscant" inquit "patres nostri,
circa moenia Carthaginis bellare soliti, si uideant nos, progeniem suam,
duos consules consularesque exercitus, in media Italia pauentes intra
castra, Poenum quod inter Alpes Appenninumque agri sit suae dicionis
fecisse?" Haec adsidens aegro collegae, haec in praetorio prope
contionabundus agere. Stimulabat et tempus propinquum comitiorum, ne in
nouos consules bellum differretur, et occasio in se unum uertendae gloriae,
dum aeger collega erat. Itaque nequiquam dissentiente Cornelio parari ad
propinquum certamen milites iubet. Hannibal cum quid optimum foret hosti
cerneret, uix ullam spem habebat temere atque improuide quicquam consules
acturos; cum alterius ingenium, fama prius, deinde re cognitum, percitum ac
ferox sciret esse ferociusque factum prospero cum praedatoribus suis
certamine crederet, adesse gerendae rei fortunam haud diffidebat. Cuius ne
quod praetermitteret tempus, sollicitus intentusque erat, dum tiro hostium
miles esset, dum meliorem ex ducibus inutilem uolnus faceret, dum Gallorum
animi uigerent, quorum ingentem multitudinem sciebat segnius secuturam
quanto longius ab domo traherentur. Cum ob haec taliaque speraret
propinquum certamen et facere, si cessaretur, cuperet speculatoresque
Galli, ad ea exploranda quae uellet tutiores quia in utrisque castris
militabant, paratos pugnae esse Romanos rettulissent, locum insidiis
circumspectare Poenus coepit.
[54] Erat in medio riuus praealtis utrimque clausus ripis et circa obsitus
palustribus herbis et quibus inculta ferme uestiuntur, uirgultis
uepribusque. Quem ubi equites quoque tegendo satis latebrosum locum
circumuectus ipse oculis perlustrauit, "hic erit locus" Magoni fratri ait
"quem teneas. Delige centenos uiros ex omni pedite atque equite cum quibus
ad me uigilia prima uenias; nunc corpora curare tempus est." Ita praetorium
missum. Mox cum delectis Mago aderat. "Robora uirorum cerno" inquit
Hannibal; "sed uti numero etiam, non animis modo ualeatis, singulis uobis
nouenos ex turmis manipulisque uestri similes eligite. Mago locum
monstrabit quem insideatis; hostem caecum ad has belli artes habetis." Ita [cum]
mille equitibus Magone, mille peditibus dimisso Hannibal prima luce
Numidas equites transgressos Trebiam flumen obequitare iubet hostium portis
iaculandoque in stationes elicere ad pugnam hostem, iniecto deinde
certamine cedendo sensim citra flumen pertrahere. Haec mandata Numidis:
ceteris ducibus peditum equitumque praeceptum ut prandere omnes iuberent,
armatos deinde instratisque equis signum exspectare. Sempronius ad tumultum
Numidarum primum omnem equitatum, ferox ea parte uirium, deinde sex milia
peditum, postremo omnes copias ad destinatum iam ante consilio auidus
certaminis eduxit. Erat forte brumae tempus et niualis dies in locis
Alpibus Appenninoque interiectis, propinquitate etiam fluminum ac paludum
praegelidis. Ad hoc raptim eductis hominibus atque equis, non capto ante
cibo, non ope ulla ad arcendum frigus adhibita, nihil caloris inerat, et
quidquid aurae fluminis appropinquabant, adflabat acrior frigoris uis. Ut
uero refugientes Numidas insequentes aquam ingressi sunt--et erat
pectoribus tenus aucta nocturno imbri--tum utique egressis rigere omnibus
corpora ut uix armorum tenendorum potentia esset, et simul lassitudine et
procedente iam die fame etiam deficere.
[55] Hannibalis interim miles ignibus ante tentoria factis oleoque per
manipulos, ut mollirent artus, misso et cibo per otium capto, ubi
transgressos flumen hostes nuntiatum est, alacer animis corporibusque arma
capit atque in aciem procedit. Baliares locat ante signa [ac] leuem
armaturam, octo ferme milia hominum, dein grauiorem armis peditem, quod
uirium, quod roboris erat; in cornibus circumfudit decem milia equitum et
ab cornibus in utramque partem diuersos elephantos statuit. Consul effuse
sequentes equites, cum ab resistentibus subito Numidis incauti
exciperentur, signo receptui dato reuocatos circumdedit peditibus.
Duodeuiginti milia Romani erant, socium nominis Latini uiginti, auxilia
praeterea Cenomanorum; ea sola in fide manserat Gallica gens. Iis copiis
concursum est. Proelium a Baliaribus ortum est; quibus cum maiore robore
legiones obsisterent, diducta propere in cornua leuis armatura est, quae
res effecit ut equitatus Romanus extemplo urgeretur. Nam cum uix iam per se
resisterent decem milibus equitum quattuor milia et fessi integris
plerisque, obruti sunt insuper uelut nube iaculorum a Baliaribus coniecta.
Ad hoc elephanti eminentes ab extremis cornibus, equis maxime non uisu modo
sed odore insolito territis, fugam late faciebant. Pedestris pugna par
animis magis quam uiribus erat, quas recentes Poenus paulo ante curatis
corporibus in proelium attulerat; contra ieiuna fessaque corpora Romanis et
rigentia gelu torpebant. Restitissent tamen animis, si cum pedite solum
foret pugnatum; sed et Baliares pulso equite iaculabantur in latera et
elephanti iam in mediam peditum aciem sese tulerant et Mago Numidaeque,
simul latebras eorum improuida praeterlata acies est, exorti ab tergo
ingentem tumultum ac terrorem fecere. Tamen in tot circumstantibus malis
mansit aliquamdiu immota acies, maxime praeter spem omnium aduersus
elephantos. Eos uelites ad id ipsum locati uerutis coniectis et auertere et
insecuti auersos sub caudis, qua maxime molli cute uolnera accipiunt,
fodiebant.
[56] Trepidantesque et prope iam in suos consternatos e media acie in
extremam ad sinistrum cornu aduersus Gallos auxiliares agi iussit Hannibal.
Ibi extemplo haud dubiam fecere fugam; nouus quoque terror additus Romanis
ut fusa auxilia sua uiderunt. Itaque cum iam in orbem pugnarent, decem
milia ferme hominum--cum alia euadere nequissent--media Afrorum acie quae
Gallicis auxiliis firmata erat, cum ingenti caede hostium perrupere et, cum
neque in castra reditus esset flumine interclusus neque prae imbri satis
decernere possent qua suis opem ferrent, Placentiam recto itinere
perrexere. Plures deinde in omnes partes eruptiones factae; et qui flumen
petiere, aut gurgitibus absumpti sunt aut inter cunctationem ingrediendi ab
hostibus oppressi. Qui passim per agros fuga sparsi erant uestigia cedentis
sequentes agminis Placentiam contendere; aliis timor hostium audaciam
ingrediendi flumen fecit, transgressique in castra peruenerunt. Imber niue
mixtus et intoleranda uis frigoris et homines multos et iumenta et
elephantos prope omnes absumpsit. Finis insequendi hostis Poenis flumen
Trebia fuit, et ita torpentes gelu in castra rediere ut uix laetitiam
uictoriae sentirent. Itaque nocte insequenti, cum praesidium castrorum et
quod reliquum [ex fuga semermium] ex magna parte militum erat ratibus
Trebiam traicerent, aut nihil sensere obstrepente pluuia aut, quia iam
moueri nequibant prae lassitudine ac uolneribus, sentire sese
dissimularunt, quietisque Poenis tacito agmine ab Scipione consule
exercitus Placentiam est perductus, inde Pado traiectus Cremonam, ne duorum
exercituum hibernis una colonia premeretur.
[57] Romam tantus terror ex hac clade perlatus est ut iam ad urbem Romanam
crederent infestis signis hostem uenturum nec quicquam spei aut auxilii
esse quo portis moenibusque uim arcerent: uno consule ad Ticinum uicto,
altero ex Sicilia reuocato, duobus consulibus, duobus consularibus
exercitibus uictis quos alios duces, quas alias legiones esse quae
arcessantur? Ita territis Sempronius consul aduenit, ingenti periculo per
effusos passim ad praedandum hostium equites audacia magis quam consilio
aut spe fallendi resistendiue, si non falleret, transgressus. Is, quod unum
maxime in praesentia desiderabatur, comitiis consularibus habitis in
hiberna rediit. Creati consules Cn. Seruilius et C. Flaminius. Ceterum ne
hiberna quidem Romanis quieta erant uagantibus passim Numidis equitibus et,[
ut] quaeque his impeditiora erant, Celtiberis Lusitanisque. Omnes igitur
undique clausi commeatus erant, nisi quos Pado naues subueherent. Emporium
prope Placentiam fuit et opere magno munitum et ualido firmatum praesidio.
Eius castelli oppugnandi spe cum equitibus ac leui armatura profectus
Hannibal, cum plurimum in celando incepto ad effectum spei habuisset, nocte
adortus non fefellit uigiles. Tantus repente clamor est sublatus ut
Placentiae quoque audiretur. Itaque sub lucem cum equitatu consul aderat
iussis quadrato agmine legionibus sequi. Equestre interim proelium
commissum; in quo, quia saucius Hannibal pugna excessit, pauore hostibus
iniecto defensum egregie praesidium est. Paucorum inde dierum quiete sumpta
et uixdum satis percurato uolnere, ad Uictumulas oppugnandas ire pergit. Id
emporium Romanis Gallico bello fuerat; munitum inde locum frequentauerant
accolae mixti undique ex finitimis populis, et tum terror populationum eo
plerosque ex agris compulerat. Huius generis multitudo fama impigre defensi
ad Placentiam praesidii accensa armis arreptis obuiam Hannibali procedit.
Magis agmina quam acies in uia concurrerunt, et cum ex altera parte nihil
praeter inconditam turbam esset, in altera et dux militi et duci miles
fidens, ad triginta quinque milia hominum a paucis fusa. Postero die
deditione facta praesidium intra moenia accepere; iussique arma tradere cum
dicto paruissent, signum repente uictoribus datur, ut tamquam ui captam
urbem diriperent; neque ulla, quae in tali re memorabilis scribentibus
uideri solet, praetermissa clades est; adeo omne libidinis crudelitatisque
et inhumanae superbiae editum in miseros exemplum est. Hae fuere hibernae
expeditiones Hannibalis.
[58] Haud longi inde temporis, dum intolerabilia frigora erant, quies
militi data est; et ad prima ac dubia signa ueris profectus ex hibernis in
Etruriam ducit, eam quoque gentem, sicut Gallos Liguresque, aut ui aut
uoluntate adiuncturus. Transeuntem Appenninum adeo atrox adorta tempestas
est, ut Alpium prope foeditatem superauerit. Uento mixtus imber cum
ferretur in ipsa ora, primo, quia aut arma omittenda erant aut contra
enitentes uertice intorti adfligebantur, constitere; dein, cum iam spiritum
includeret nec reciprocare animam sineret, auersi a uento parumper
consedere. Tum uero ingenti sono caelum strepere et inter horrendos
fragores micare ignes; capti auribus et oculis metu omnes torpere; tandem
effuso imbre, cum eo magis accensa uis uenti esset, ipso illo quo deprensi
erant loco castra ponere necessarium uisum est. Id uero laboris uelut de
integro initium fuit; nam nec explicare quicquam nec statuere poterant nec
quod statutum esset manebat omnia perscindente uento et rapiente. Et mox
aqua leuata uento cum super gelida montium iuga concreta esset, tantum
niuosae grandinis deiecit ut omnibus omissis procumberent homines
tegminibus suis magis obruti quam tecti; tantaque uis frigoris insecuta est
ut ex illa miserabili hominum iumentorumque strage cum se quisque attollere
ac leuare uellet, diu nequiret, quia torpentibus rigore neruis uix flectere
artus poterant. Deinde, ut tandem agitando sese mouere ac recipere animos
et raris locis ignis fieri est coeptus, ad alienam opem quisque inops
tendere. Biduum eo loco uelut obsessi mansere; multi homines, multa
iumenta, elephanti quoque ex iis qui proelio ad Trebiam facto superfuerant
septem absumpti.
[59] Degressus Appennino retro ad Placentiam castra mouit et ad decem milia
progressus consedit. Postero die duodecim milia peditum, quinque equitum
aduersus hostem ducit; nec Sempronius consul--iam enim redierat ab
Roma--detractauit certamen. Atque eo die tria milia passuum inter bina
castra fuere; postero die ingentibus animis uario euentu pugnatum est.
Primo concursu adeo res Romana superior fuit ut non acie uincerent solum
sed pulsos hostes in castra persequerentur, mox castra quoque oppugnarent.
Hannibal paucis propugnatoribus in uallo portisque positis, ceteros
confertos in media castra recepit intentosque signum ad erumpendum
exspectare iubet. Iam nona ferme diei hora erat, cum Romanus nequiquam
fatigato milite, postquam nulla spes erat potiundi castris, signum receptui
dedit. Quod ubi Hannibal accepit laxatamque pugnam et recessum a castris
uidit, extemplo equitibus dextra laeuaque emissis in hostem ipse cum
peditum robore mediis castris erupit. Pugna raro magis ulla saeua aut
utriusque partis pernicie clarior fuisset, si extendi eam dies in longum
spatium siuisset; nox accensum ingentibus animis proelium diremit. Itaque
acrior concursus fuit quam caedes et, sicut aequata ferme pugna erat, ita
clade pari discessum est. Ab neutra parte sescentis plus peditibus et
dimidium eius equitum cecidit; sed maior Romanis quam pro numero iactura
fuit, quia equestris ordinis aliquot et tribuni militum quinque et
praefecti sociorum tres sunt interfecti. Secundum eam pugnam Hannibal in
Ligures, Sempronius Lucam concessit. Uenienti in Ligures Hannibali per
insidias intercepti duo quaestores Romani, C. Fuluius et L. Lucretius, cum
duobus tribunis militum et quinque equestris ordinis, senatorum ferme
liberis, quo magis ratam fore cum iis pacem societatemque crederet,
traduntur.
[60] Dum haec in Italia geruntur, Cn. Cornelius Scipio in Hispaniam cum
classe et exercitu missus, cum ab ostio Rhodani profectus Pyrenaeosque
montes circumuectus Emporias appulisset classem, exposito ibi exercitu
orsus a Laeetanis omnem oram usque ad Hiberum flumen partim renouandis
societatibus partim nouis instituendis Romanae dicionis fecit. Inde
conciliata clementiae fama non ad maritimos modo populos sed in
mediterraneis quoque ac montanis ad ferociores iam gentes ualuit; nec pax
modo apud eos sed societas etiam armorum parta est, ualidaeque aliquot
auxiliorum cohortes ex iis conscriptae sunt. Hannonis cis Hiberum prouincia
erat; eum reliquerat Hannibal ad regionis eius praesidium. Itaque priusquam
alienarentur omnia obuiam eundum ratus, castris in conspectu hostium
positis in aciem eduxit. Nec Romano differendum certamen uisum, quippe qui
sciret cum Hannone et Hasdrubale sibi dimicandum esse malletque aduersus
singulos separatim quam aduersus duos simul rem gerere. Nec magni
certaminis ea dimicatio fuit. Sex milia hostium caesa, duo capta cum
praesidio castrorum; nam et castra expugnata sunt atque ipse dux cum
aliquot principibus capiuntur; et Cissis, propinquum castris oppidum,
expugnatur. Ceterum praeda oppidi parui pretii rerum fuit, supellex
barbarica ac uilium mancipiorum; castra militem ditauere, non eius modo
exercitus qui uictus erat sed et eius qui cum Hannibale in Italia
militabat, omnibus fere caris rebus, ne grauia impedimenta ferentibus
essent, citra Pyrenaeum relictis.
[61] Priusquam certa huius cladis fama accideret, transgressus Hiberum
Hasdrubal cum octo milibus peditum, mille equitum, tamquam ad primum
aduentum Romanorum occursurus, postquam perditas res ad Cissim amissaque
castra accepit, iter ad mare conuertit. Haud procul Tarracone classicos
milites naualesque socios uagos palantesque per agros, quod ferme fit ut
secundae res neglegentiam creent, equite passim dimisso cum magna caede,
maiore fuga ad naues compellit; nec diutius circa ea loca morari ausus, ne
ab Scipione opprimeretur, trans Hiberum sese recepit. Et Scipio raptim ad
famam nouorum hostium agmine acto, cum in paucos praefectos nauium
animaduertisset, praesidio Tarracone modico relicto Emporias cum classe
rediit. Uixdum digresso eo Hasdrubal aderat et Ilergetum populo, qui
obsides Scipioni dederat, ad defectionem impulso cum eorum ipsorum
iuuentute agros fidelium Romanis sociorum uastat; excito deinde Scipione
hibernis toto cis Hiberum rursus cedit agro. Scipio relictam ab auctore
defectionis Ilergetum gentem cum infesto exercitu inuasisset, compulsis
omnibus Atanagrum urbem, quae caput eius populi erat, circumsedit, intraque
dies paucos pluribus quam ante obsidibus imperatis Ilergetes pecunia etiam
multatos in ius dicionemque recepit. Inde in Ausetanos prope Hiberum,
socios et ipsos Poenorum, procedit atque urbe eorum obsessa Lacetanos
auxilium finitimis ferentes nocte haud procul iam urbe, cum intrare
uellent, excepit insidiis. Caesa ad duodecim milia; exuti prope omnes armis
domos passim palantes per agros diffugere; nec obsessos alia ulla res quam
iniqua oppugnantibus hiemps tutabatur. Triginta dies obsidio fuit, per quos
raro unquam nix minus quattuor pedes alta iacuit adeoque pluteos ac uineas
Romanorum operuerat ut ea sola ignibus aliquotiens coniectis ab hoste etiam
tutamentum fuerit. Postremo cum Amusicus princeps eorum ad Hasdrubalem
profugisset, uiginti argenti talentis pacti deduntur. Tarraconem in hiberna
reditum est.
[62] Romae aut circa urbem multa ea hieme prodigia facta aut, quod euenire
solet motis semel in religionem animis, multa nuntiata et temere credita
sunt, in quis ingenuum infantem semenstrem in foro holitorio triumphum
clamasse, et [in] foro boario bouem in tertiam contignationem sua sponte
escendisse atque inde tumultu habitatorum territum sese deiecisse, et
nauium speciem de caelo adfulsisse, et aedem Spei, quae est in foro
holitorio, fulmine ictam, et Lanuui hastam se commouisse et coruum in aedem
Iunonis deuolasse atque in ipso puluinari consedisse, et in agro Amiternino
multis locis hominum specie procul candida ueste uisos nec cum ullo
congressos, et in Piceno lapidibus pluuisse, et Caere sortes extenuatas, et
in Gallia lupum uigili gladium ex uagina raptum abstulisse. Ob cetera
prodigia libros adire decemuiri iussi; quod autem lapidibus pluuisset in
Piceno, nouendiale sacrum edictum; et subinde aliis procurandis prope tota
ciuitas operata fuit. Iam primum omnium urbs lustrata est hostiaeque
maiores quibus editum est dis caesae, et donum ex auri pondo quadraginta
Lanuuium Iunoni portatum est et signum aeneum matronae Iunoni in Auentino
dedicauerunt, et lectisternium Caere, ubi sortes attenuatae erant,
imperatum, et supplicatio Fortunae in Algido; Romae quoque et lectisternium
Iuuentati et supplicatio ad aedem Herculis nominatim, deinde uniuerso
populo circa omnia puluinaria indicta, et Genio maiores hostiae caesae
quinque, et C. Atilius Serranus praetor uota suscipere iussus, si in decem
annos res publica eodem stetisset statu. Haec procurata uotaque ex libris
Sibyllinis magna ex parte leuauerant religione animos.
[63] Consulum designatorum alter Flaminius, cui eae legiones quae
Placentiae hibernabant sorte euenerant, edictum et litteras ad consulem
misit ut is exercitus idibus Martiis Arimini adesset in castris. Hic in
prouincia consulatum inire consilium erat memori ueterum certaminum cum
patribus, quae tribunus plebis et quae postea consul prius de consulatu qui
abrogabatur, dein de triumpho habuerat, inuisus etiam patribus ob nouam
legem, quam Q. Claudius tribunus plebis aduersus senatum atque uno patrum
adiuuante C. Flaminio tulerat, ne quis senator cuiue senator pater fuisset
maritimam nauem, quae plus quam trecentarum amphorarum esset, haberet. Id
satis habitum ad fructus ex agris uectandos; quaestus omnis patribus
indecorus uisus. Res per summam contentionem acta inuidiam apud nobilitatem
suasori legis Flaminio, fauorem apud plebem alterumque inde consulatum
peperit. Ob haec ratus auspiciis ementiendis Latinarumque feriarum mora et
consularibus aliis impedimentis retenturos se in urbe, simulato itinere
priuatus clam in prouinciam abiit. Ea res ubi palam facta est, nouam
insuper iram infestis iam ante patribus mouit: non cum senatu modo sed iam
cum dis immortalibus C. Flaminium bellum gerere. Consulem ante inauspicato
factum reuocantibus ex ipsa acie dis atque hominibus non paruisse; nunc
conscientia spretorum et Capitolium et sollemnem uotorum nuncupationem
fugisse, ne die initi magistratus Iouis optimi maximi templum adiret, ne
senatum inuisus ipse et sibi uni inuisum uideret consuleretque, ne Latinas
indiceret Iouique Latiari sollemne sacrum in monte faceret, ne auspicato
profectus in Capitolium ad uota nuncupanda, paludatus inde cum lictoribus
in prouinciam iret. Lixae modo sine insignibus, sine lictoribus profectum
clam, furtim, haud aliter quam si exsilii causa solum uertisset. Magis pro
maiestate uidelicet imperii Arimini quam Romae magistratum initurum et in
deuersorio hospitali quam apud penates suos praetextam sumpturum.
Reuocandum uniuersi retrahendumque censuerunt et cogendum omnibus prius
praesentem in deos hominesque fungi officiis quam ad exercitum et in
prouinciam iret. In eam legationem--legatos enim mitti placuit--Q.
Terentius et M. Antistius profecti nihilo magis eum mouerunt quam priore
consulatu litterae mouerant ab senatu missae. Paucos post dies magistratum
iniit, immolantique ei uitulus iam ictus e manibus sacrificantium sese cum
proripuisset, multos circumstantes cruore respersit; fuga procul etiam
maior apud ignaros quid trepidaretur et concursatio fuit. Id a plerisque in
omen magni terroris acceptum. Legionibus inde duabus a Sempronio prioris
anni consule, duabus a C. Atilio praetore acceptis Etruriam per Appennini
tramites exercitus duci est coeptus.