[1] Iam uer appetebat; itaque Hannibal ex hibernis mouit, et nequiquam ante
conatus transcendere Appenninum intolerandis frigoribus et cum ingenti
periculo moratus ac metu. Galli, quos praedae populationumque conciuerat
spes, postquam pro eo ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, suas
terras sedem belli esse premique utriusque partis exercituum hibernis
uidere, uerterunt retro in Hannibalem ab Romanis odia; petitusque saepe
principum insidiis, ipsorum inter se fraude, eadem leuitate qua
consenserant consensum indicantium, seruatus erat et mutando nunc uestem
nunc tegumenta capitis errore etiam sese ab insidiis munierat. Ceterum hic
quoque ei timor causa fuit maturius mouendi ex hibernis. Per idem tempus
Cn. Seruilius consul Romae idibus Martiis magistratum iniit. Ibi cum de re
publica rettulisset, redintegrata in C. Flaminium inuidia est: duos se
consules creasse, unum habere; quod enim illi iustum imperium, quod
auspicium esse? Magistratus id a domo, publicis priuatisque penatibus,
Latinis feriis actis, sacrificio in monte perfecto, uotis rite in Capitolio
nuncupatis, secum ferre; nec priuatum auspicia sequi nec sine auspiciis
profectum in externo ea solo noua atque integra concipere posse. Augebant
metum prodigia ex pluribus simul locis nuntiata: in Sicilia militibus aliquot
spicula, in Sardinia autem in muro circumeunti uigilias equiti scipionem
quem manu tenuerit arsisse et litora crebris ignibus fulsisse et scuta duo
sanguine sudasse, et milites quosdam ictos fulminibus et solis orbem minui
uisum, et Praeneste ardentes lapides caelo cecidisse, et Arpis parmas in
caelo uisas pugnantemque cum luna solem, et Capenae duas interdiu lunas
ortas, et aquas Caeretes sanguine mixtas fluxisse fontemque ipsum Herculis
cruentis manasse respersum maculis, et in Antiati metentibus cruentas in
corbem spicas cecidisse, et Faleriis caelum findi uelut magno hiatu uisum
quaque patuerit ingens lumen effulsisse; sortes sua sponte attenuatas
unamque excidisse ita scriptam: "Mauors telum suum concutit", et per idem
tempus Romae signum Martis Appia uia ac simulacra luporum sudasse, et
Capuae speciem caeli ardentis fuisse lunaeque inter imbrem cadentis. Inde
minoribus etiam dictu prodigiis fides habita: capras lanatas quibusdam
factas, et gallinam in marem, gallum in feminam sese uertisse. His, sicut
erant nuntiata, expositis auctoribusque in curiam introductis consul de
religione patres consuluit. Decretum ut ea prodigia partim maioribus
hostiis, partim lactentibus procurarentur et uti supplicatio per triduum ad
omnia puluinaria haberetur; cetera, cum decemuiri libros inspexissent, ut
ita fierent quemadmodum cordi esse [di sibi] diuinis carminibus
praefarentur. Decemuirorum monitu decretum est Ioui primum donum
fulmen aureum pondo quinquaginta fieret, Iunoni Mineruaeque ex argento
dona darentur et Iunoni reginae in Auentino Iunonique Sospitae Lanuui
maioribus hostiis sacrificaretur, matronaeque pecunia conlata quantum
conferre cuique commodum esset donum Iunoni reginae in Auentinum
ferrent lectisterniumque fieret, et ut libertinae et ipsae unde Feroniae
donum daretur pecuniam pro facultatibus suis conferrent. Haec ubi facta,
decemuiri Ardeae in foro maioribus hostiis sacrificarunt. Postremo
Decembri iam mense ad aedem Saturni Romae immolatum est,
lectisterniumque imperatum -- et eum lectum senatores strauerunt -- et
conuiuium publicum, ac per urbem Saturnalia diem ac noctem clamata,
populusque eum diem festum habere ac seruare in perpetuum iussus.
[2] Dum consul placandis Romae dis habendoque dilectu dat operam,
Hannibal profectus ex hibernis, quia iam Flaminium consulem Arretium
peruenisse fama erat, cum aliud longius, ceterum commodius ostenderetur
iter, propiorem uiam per paludes petit, qua fluuius Arnus per eos dies
solito magis inundauerat. Hispanos et Afros -- id omne ueterani erat robur
exercitus -- admixtis ipsorum impedimentis necubi consistere coactis
necessaria ad usus deessent, primos ire iussit; sequi Gallos, ut id agminis
medium esset; nouissimos ire equites; Magonem inde cum expeditis
Numidis cogere agmen, maxime Gallos, si taedio laboris longaeque uiae --
ut est mollis ad talia gens -- dilaberentur aut subsisterent, cohibentem.
primi, qua modo praeirent duces, per praealtas fluuii ac profundas
uoragines, hausti paene limo immergentesque se, tamen signa sequebantur.
Galli neque sustinere se prolapsi neque adsurgere ex uoraginibus poterant,
neque aut corpora animis aut animos spe sustinebant, alii fessa aegre
trahentes membra, alii, ubi semel uictis taedio animis procubuissent, inter
iumenta et ipsa iacentia passim morientes; maximeque omnium uigiliae
conficiebant per quadriduum iam et tres noctes toleratae. Cum omnia
obtinentibus aquis nihil ubi in sicco fessa sternerent corpora inueniri
posset, cumulatis in aqua sarcinis insuper incumbebant, [aut] Iumentorum
itinere toto prostratorum passim acerui tantum quod exstaret aqua
quaerentibus ad quietem parui temporis necessarium cubile dabant. Ipse
Hannibal aeger oculis ex uerna primum intemperie uariante calores
frigoraque, elephanto, qui unus superfuerat, quo altius ab aqua exstaret,
uectus, uigiliis tamen et nocturno umore palustrique caelo grauante caput et
quia medendi nec locus nec tempus erat altero oculo capitur.
[3] Multis hominibus iumentisque foede amissis cum tandem e paludibus
emersisset, ubi primum in sicco potuit, castra locat, certumque per
praemissos exploratores habuit exercitum Romanum circa Arreti moenia
esse. Consulis deinde consilia atque animum et situm regionum itineraque et
copias ad commeatus expediendos et cetera quae cognosse in rem erat
summa omnia cum cura inquirendo exsequebatur. Regio erat in primis
Italiae fertilis, Etrusci campi, qui Faesulas inter Arretiumque iacent,
frumenti ac pecoris et omnium copia rerum opulenti; consul ferox ab
consulatu priore et non modo legum aut patrum maiestatis sed ne deorum
quidem satis metuens; hanc insitam ingenio eius temeritatem fortuna
prospero ciuilibus bellicisque rebus successu aluerat. Itaque satis apparebat
nec deos nec homines consulentem ferociter omnia ac praepropere
acturum; quoque pronior esset in uitia sua, agitare eum atque inritare
Poenus parat, et laeua relicto hoste Faesulas praeteriens medio Etruriae
agro praedatum profectus, quantam maximam uastitatem potest caedibus
incendiisque consuli procul ostendit. Flaminius, qui ne quieto quidem hoste
ipse quieturus erat, tum uero, postquam res sociorum ante oculos prope
suos ferri agique uidit, suum id dedecus ratus per mediam iam Italiam
uagari Poenum atque obsistente nullo ad ipsa Romana moenia ire
oppugnanda, ceteris omnibus in consilio salutaria magis quam speciosa
suadentibus: collegam exspectandum, ut coniunctis exercitibus communi
animo consilioque rem gererent, interim equitatu auxiliisque leuium
armorum ab effusa praedandi licentia hostem cohibendum, -- iratus se ex
consilio proripuit, signumque simul itineris pugnaeque cum [iussisset
pronuntiari] "immo Arreti ante moenia sedeamus" inquit, "hic enim patria
et penates sunt. Hannibal emissus e manibus perpopuletur Italiam
uastandoque et urendo omnia ad Romana moenia perueniat, nec ante nos
hinc mouerimus quam, sicut olim Camillum ab Ueiis, C. Flaminium ab
Arretio patres acciuerint". Haec simul increpans cum ocius signa conuelli
iuberet et ipse in equum insiluisset, equus repente corruit consulemque
lapsum super caput effudit. Territis omnibus qui circa erant uelut foedo
omine incipiendae rei, insuper nuntiatur signum omni ui moliente signifero
conuelli nequire. Conuersus ad nuntium "num litteras quoque" inquit "ab
senatu adfers quae me rem gerere uetant? Abi, nuntia, effodiant signum, si
ad conuellendum manus prae metu obtorpuerit". Incedere inde agmen
coepit primoribus, superquam quod dissenserant ab consilio, territis etiam
duplici prodigio, milite in uolgus laeto ferocia ducis, cum spem magis
ipsam quam causam spei intueretur.
[4] Hannibal quod agri est inter Cortonam urbem Trasumennumque lacum
omni clade belli peruastat, quo magis iram hosti ad uindicandas sociorum
iniurias acuat; et iam peruenerant ad loca nata insidiis, ubi maxime montes
Cortonenses in Trasumennum sidunt. Uia tantum interest perangusta, uelut
ad [id] Ipsum de industria relicto spatio; deinde paulo latior patescit
campus; inde colles adsurgunt. Ibi castra in aperto locat, ubi ipse cum Afris
modo Hispanisque consideret; Baliares ceteramque leuem armaturam post
montes circumducit; equites ad ipsas fauces saltus tumulis apte tegentibus
locat, ut, ubi intrassent Romani, obiecto equitatu clausa omnia lacu ac
montibus essent. Flaminius cum pridie solis occasu ad lacum peruenisset,
inexplorato postero die uixdum satis certa luce angustiis superatis,
postquam in patentiorem campum pandi agmen coepit, id tantum hostium
quod ex aduerso erat conspexit: ab tergo ac super caput deceptae insidiae.
Poenus ubi, id quod petierat, clausum lacu ac montibus et circumfusum suis
copiis habuit hostem, signum omnibus dat simul inuadendi. Qui ubi, qua
cuique proximum fuit, decucurrerunt, eo magis Romanis subita atque
improuisa res fuit, quod orta ex lacu nebula campo quam montibus densior
sederat agminaque hostium ex pluribus collibus ipsa inter se satis conspecta
eoque magis pariter decucurrerant. Romanus clamore prius undique orto
quam satis cerneret se circumuentum esse sensit, et ante in frontem
lateraque pugnari coeptum est quam satis instrueretur acies aut expediri
arma stringique gladii possent.
[5] Consul perculsis omnibus ipse satis ut in re trepida impauidus, turbatos
ordines, uertente se quoque ad dissonos clamores, instruit ut tempus
locusque patitur, et quacumque adire audirique potest, adhortatur ac stare
ac pugnare iubet: nec enim inde uotis aut imploratione deum sed ui ac
uirtute euadendum esse; per medias acies ferro uiam fieri et quo timoris
minus sit, eo minus ferme periculi esse. Ceterum prae strepitu ac tumultu
nec consilium nec imperium accipi poterat, tantumque aberat ut sua signa
atque ordines et locum noscerent, ut uix ad arma capienda aptandaque
pugnae competeret animus, opprimerenturque quidam onerati magis iis
quam tecti. Et erat in tanta caligine maior usus aurium quam oculorum. Ad
gemitus uolnerum ictusque corporum aut armorum et mixtos strepentium
pauentiumque clamores circumferebant ora oculosque. Alii fugientes
pugnantium globo inlati haerebant; alios redeuntes in pugnam auertebat
fugientium agmen. Deinde, ubi in omnes partes nequiquam impetus capti et
ab lateribus montes ac lacus, a fronte et ab tergo hostium acies claudebat
apparuitque nullam nisi in dextera ferroque salutis spem esse, tum sibi
quisque dux adhortatorque factus ad rem gerendam, et noua de integro
exorta pugna est, non illa ordinata per principes hastatosque ac triarios nec
ut pro signis antesignani, post signa alia pugnaret acies nec ut in sua legione
miles aut cohorte aut manipulo esset; fors conglobat et animus suus cuique
ante aut post pugnandi ordinem dabat tantusque fuit ardor animorum, adeo
intentus pugnae animus, ut eum motum terrae qui multarum urbium Italiae
magnas partes prostrauit auertitque cursu rapidos amnes, mare fluminibus
inuexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo pugnantium senserit.
[6] Tres ferme horas pugnatum est et ubique atrociter; circa consulem tamen
acrior infestiorque pugna est. Eum et robora uirorum sequebantur et ipse,
quacumque in parte premi ac laborare senserat suos, impigre ferebat opem,
insignemque armis et hostes summa ui petebant et tuebantur ciues, donec
Insuber eques -- Ducario nomen erat -- facie quoque noscitans consulem,
"[En]" inquit "hic est" popularibus suis, "qui legiones nostras cecidit
agrosque et urbem est depopulatus; iam ego hanc uictimam manibus
peremptorum foede ciuium dabo". Subditisque calcaribus equo per
confertissimam hostium turbam impetum facit obtruncatoque prius
armigero, qui se infesto uenienti obuiam obiecerat, consulem lancea
transfixit; spoliare cupientem triarii obiectis scutis arcuere. Magnae partis
fuga inde primum coepit; et iam nec lacus nec montes pauori obstabant; per
omnia arta praeruptaque uelut caeci euadunt, armaque et uiri super alium
alii praecipitantur. Pars magna, ubi locus fugae deest, per prima uada
paludis in aquam progressi, quoad capitibus [umeris] exstare possunt, sese
immergunt; fuere quos inconsultus pauor nando etiam capessere fugam
impulerit; quae ubi immensa ac sine spe erat, aut deficientibus animis
hauriebantur gurgitibus aut nequiquam fessi uada retro aegerrime
repetebant atque ibi ab ingressis aquam hostium equitibus passim
trucidabantur. Sex milia ferme primi agminis per aduersos hostes eruptione
impigre facta, ignari omnium quae post se agerentur, ex saltu euasere et,
cum in tumulo quodam constitissent, clamorem modo ac sonum armorum
audientes, quae fortuna pugnae esset neque scire nec perspicere prae
caligine poterant. Inclinata denique re, cum incalescente sole dispulsa
nebula aperuisset diem, tum liquida iam luce montes campique perditas res
stratamque ostendere foede Romanam aciem. Itaque ne in conspectos procul
immitteretur eques, sublatis raptim signis quam citatissimo poterant agmine
sese abripuerunt. Postero die cum super cetera extrema fames etiam
instaret, fidem dante Maharbale, qui cum omnibus equestribus copiis nocte
consecutus erat, si arma tradidissent, abire cum singulis uestimentis
passurum, sese dediderunt; quae Punica religione seruata fides ab Hannibale
est atque in uincula omnes coniecti.
[7] Haec est nobilis ad Trasumennum pugna atque inter paucas memorata
populi Romani clades. Quindecim milia Romanorum in acie caesa sunt;
decem milia sparsa fuga per omnem Etruriam auersis itineribus urbem
petiere; duo milia quingenti hostium in acie, multi postea [utrimque] ex
uolneribus periere. Multiplex caedes utrimque facta traditur ab aliis; ego
praeterquam quod nihil auctum ex uano uelim, quo nimis inclinant ferme
scribentium animi, Fabium, aequalem temporibus huiusce belli, potissimum
auctorem habui. Hannibal captiuorum qui Latini nominis essent sine pretio
dimissis, Romanis in uincula datis, segregata ex hostium coaceruatorum
cumulis corpora suorum cum sepeliri iussisset, Flamini quoque corpus
funeris causa magna cum cura inquisitum non inuenit. Romae ad primum
nuntium cladis eius cum ingenti terrore ac tumultu concursus in forum
populi est factus. Matronae uagae per uias, quae repens clades allata quaeue
fortuna exercitus esset, obuios percontantur; et cum frequentis contionis
modo turba in comitium et curiam uersa magistratus uocaret, tandem haud
multo ante solis occasum M. Pomponius praetor "pugna" inquit "magna uicti
sumus". Et quamquam nihil certius ex eo auditum est, tamen alius ab alio
impleti rumoribus domos referunt: consulem cum magna parte copiarum
caesum; superesse paucos aut fuga passim per Etruriam sparsos aut captos
ab hoste. Quot casus exercitus uicti fuerant, tot in curas distracti animi
eorum erant quorum propinqui sub C. Flaminio consule meruerant,
ignorantium quae cuiusque suorum fortuna esset; nec quisquam satis
certum habet quid aut speret aut timeat. Postero ac deinceps aliquot diebus
ad portas maior prope mulierum quam uirorum multitudo stetit, aut
suorum aliquem aut nuntios de iis opperiens; circumfundebanturque obuiis
sciscitantes neque auelli, utique ab notis, priusquam ordine omnia
inquisissent, poterant. Inde uarios uoltus digredientium ab nuntiis cerneres,
ut cuique laeta aut tristia nuntiabantur, gratulantesque aut consolantes
redeuntibus domos circumfusos. Feminarum praecipue et gaudia insignia
erant et luctus. Unam in ipsa porta sospiti filio repente oblatam in complexu
eius exspirasse ferunt; alteram, cui mors filii falso nuntiata erat, maestam
sedentem domi, ad primum conspectum redeuntis filii gaudio nimio
exanimatam. Senatum praetores per dies aliquot ab orto usque ad
occidentem solem in curia retinent, consultantes quonam duce aut quibus
copiis resisti uictoribus Poenis posset.
[8] Priusquam satis certa consilia essent, repens alia nuntiatur clades,
quattuor milia equitum cum C. Centenio propraetore missa ad collegam ab
Seruilio consule in Umbria, quo post pugnam ad Trasumennum auditam
auerterant iter, ab Hannibale circumuenta. Eius rei fama uarie homines
adfecit. Pars occupatis maiore aegritudine animis leuem ex comparatione
priorum ducere recentem equitum iacturam; pars non id quod acciderat per
se aestimare sed, ut in adfecto corpore quamuis leuis causa magis quam
[in] ualido grauior sentiretur, ita tum aegrae et adfectae ciuitati
quodcumque aduersi inciderit, non rerum magnitudine sed uiribus
extenuatis, quae nihil quod adgrauaret pati possent, aestimandum esse.
itaque ad remedium iam diu neque desideratum nec adhibitum, dictatorem
dicendum, ciuitas confugit; et quia et consul aberat, a quo uno dici posse
uidebatur, nec per occupatam armis Punicis Italiam facile erat aut nuntium
aut litteras mitti [nec dictatorem populus creare poterat], quod nunquam
ante eam diem factum erat, dictatorem populus creauit Q. Fabium
Maximum et magistrum equitum M. Minucium Rufum; iisque negotium ab
senatu datum, ut muros turresque urbis firmarent et praesidia disponerent,
quibus locis uideretur, pontesque rescinderent fluminum: pro urbe
dimicandum esse ac penatibus quando Italiam tueri nequissent.
[9] Hannibal recto itinere per Umbriam usque ad Spoletium uenit. Inde, cum
perpopulato agro urbem oppugnare adortus esset, cum magna caede
suorum repulsus, coniectans ex unius coloniae minus prospere temptatae
uiribus quanta moles Romanae urbis esset, in agrum Picenum auertit iter,
non copia solum omnis generis frugum abundantem sed refertum praeda,
quam effuse auidi atque egentes rapiebant. Ibi per dies aliquot statiua habita
refectusque miles hibernis itineribus ac palustri uia proelioque magis ad
euentum secundo quam leui aut facili adfectus. Ubi satis quietis datum
praeda ac populationibus magis quam otio aut requie gaudentibus, profectus
Praetutianum Hadrianumque agrum, Marsos inde Marrucinosque et
Paelignos deuastat circaque Arpos et Luceriam proximam Apuliae
regionem. Cn. Seruilius consul leuibus proeliis cum Gallis factis et uno
oppido ignobili expugnato, postquam de collegae exercitusque caede
audiuit, iam moenibus patriae metuens ne abesset in discrimine extremo, ad
urbem iter intendit. Q. Fabius Maximus dictator iterum quo die
magistratum iniit uocato senatu, ab dis orsus, cum edocuisset patres plus
neglegentia caerimoniarum quam temeritate atque inscitia peccatum a C.
Flaminio consule esse quaeque piacula irae deum essent ipsos deos
consulendos esse, peruicit ut, quod non ferme decernitur nisi cum taetra
prodigia nuntiata sunt, decemuiri libros Sibyllinos adire iuberentur. Qui
inspectis fatalibus libris rettulerunt patribus, quod eius belli causa uotum
Marti foret, id non rite factum de integro atque amplius faciundum esse, et
Ioui ludos magnos et aedes Ueneri Erycinae ac Menti uouendas esse, et
supplicationem lectisterniumque habendum, et uer sacrum uouendum si
bellatum prospere esset resque publica in eodem quo ante bellum fuisset
statu permansisset. Senatus, quoniam Fabium belli cura occupatura esset, M.
Aemilium praetorem, ex collegii pontificum sententia omnia ea ut mature
fiant, curare iubet.
[10] His senatus consultis perfectis, L. Cornelius Lentulus pontifex maximus
consulente collegium praetore omnium primum populum consulendum de
uere sacro censet: iniussu populi uoueri non posse. Rogatus in haec uerba
populus: "Uelitis iubeatisne haec sic fieri? Si res publica populi Romani
Quiritium ad quinquennium proximum, sicut uelim [uou]eamque, salua
seruata erit hisce duellis, quod duellum populo Romano cum Carthaginiensi
est quaeque duella cum Gallis sunt qui cis Alpes sunt, tum donum duit
populus Romanus Quiritium quod uer attulerit ex suillo ouillo caprino
bouillo grege quaeque profana erunt Ioui fieri, ex qua die senatus
populusque iusserit. Qui faciet, quando uolet quaque lege uolet facito; quo
modo faxit probe factum esto. Si id moritur quod fieri oportebit, profanum
esto, neque scelus esto. Si quis rumpet occidetue insciens, ne fraus esto. Si
quis clepsit, ne populo scelus esto neue cui cleptum erit. Si atro die faxit
insciens, probe factum esto. Si nocte siue luce, si seruus siue liber faxit,
probe factum esto. Si antidea senatus populusque iusserit fieri ac faxitur, eo
populus solutus liber esto". Eiusdem rei causa ludi magni uoti aeris trecentis
triginta tribus milibus, [trecentis triginta tribus] triente, praeterea bubus
Ioui trecentis, multis aliis diuis bubus albis atque ceteris hostiis. Uotis rite
nuncupatis supplicatio edicta; supplicatumque iere cum coniugibus ac
liberis non urbana multitudo tantum sed agrestium etiam, quos in aliqua sua
fortuna publica quoque contingebat cura. Tum lectisternium per triduum
habitum decemuiris sacrorum curantibus: sex puluinaria in conspectu
fuerunt, Ioui ac Iunoni unum, alterum Neptuno ac Mineruae, tertium Marti
ac Ueneri, quartum Apollini ac Dianae, quintum Uolcano ac Uestae, sextum
Mercurio et Cereri. Tum aedes uotae. Ueneri Erycinae aedem Q. Fabius
Maximus dictator uouit, quia ita ex fatalibus libris editum erat ut is uoueret
cuius maximum imperium in ciuitate esset; Menti aedem T. Otacilius
praetor uouit.
[11] Ita rebus diuinis peractis, tum de bello reque [de] publica dictator
rettulit quibus quotue legionibus uictori hosti obuiam eundum esse patres
censerent. Decretum ut ab Cn. Seruilio consule exercitum acciperet;
scriberet praeterea ex ciuibus sociisque quantum equitum ac peditum
uideretur; cetera omnia ageret faceretque ut e re publica duceret. Fabius
duas legiones se adiecturum ad Seruilianum exercitum dixit. Iis per
magistrum equitum scriptis Tibur diem ad conueniendum edixit. Edictoque
proposito ut, quibus oppida castellaque immunita essent, ut ii commigrarent
in loca tuta, ex agris quoque demigrarent omnes regionis eius qua iturus
Hannibal esset tectis prius incensis ac frugibus corruptis ne cuius rei copia
esset, ipse uia Flaminia profectus obuiam consuli exercituque, cum ad
Tiberim circa Ocriculum prospexisset agmen consulemque cum equitibus
ad se progredientem, [substitit] uiatore misso qui consuli nuntiaret ut sine
lictoribus ad dictatorem ueniret. Qui cum dicto paruisset congressusque
eorum ingentem speciem dictaturae apud ciues sociosque uetustate iam
prope oblitos eius imperii fecisset, litterae ab urbe allatae sunt naues
onerarias commeatum ab Ostia in Hispaniam ad exercitum portantes a
classe Punica circa portum Cosanum captas esse. Itaque extemplo consul
Ostiam proficisci iussus nauibusque quae ad urbem Romanam aut Ostiae
essent completis milite ac naualibus sociis persequi hostium classem ac
litora Italiae tutari. Magna uis hominum conscripta Romae erat; libertini
etiam, quibus liberi essent et aetas militaris, in uerba iurauerant. Ex hoc
urbano exercitu, qui minores quinque et triginta annis erant, in naues
impositi, alii ut urbi praesiderent relicti.
[12] Dictator exercitu consulis accepto a Fuluio Flacco legato per agrum
Sabinum Tibur, quo diem ad conueniendum edixerat nouis militibus, uenit.
inde Praeneste ac transuersis limitibus in uiam Latinam est egressus, unde
itineribus summa cum cura exploratis ad hostem ducit, nullo loco, nisi
quantum necessitas cogeret, fortunae se commissurus. Quo primum die
haud procul Arpis in conspectu hostium posuit castra, nulla mora facta quin
Poenus educeret in aciem copiamque pugnandi faceret. Sed ubi quieta
omnia apud hostes nec castra ullo tumultu mota uidet, increpans quidem
uictos tandem illos Martios animos Romanis, debellatumque et concessum
propalam de uirtute ac gloria esse, in castra rediit; ceterum tacita cura
animum incessit quod cum duce haudquaquam Flamini Sempronique simili
futura sibi res esset ac tum demum edocti malis Romani parem Hannibali
ducem quaesissent. Et prudentiam quidem [non uim] dictatoris extemplo
timuit; constantiam hauddum expertus, agitare ac temptare animum
mouendo crebro castra populandoque in oculis eius agros sociorum coepit,
et modo citato agmine ex conspectu abibat, modo repente in aliquo flexu
uiae, si excipere degressum in aequum posset, occultus subsistebat. Fabius
per loca alta agmen ducebat, modico ab hoste interuallo ut neque omitteret
eum neque congrederetur. Castris, nisi quantum usus necessarii cogerent,
tenebatur miles; pabulum et ligna nec pauci petebant nec passim; equitum
leuisque armaturae statio, composita instructaque in subitos tumultus, et suo
militi tuta omnia et infesta effusis hostium populatoribus praebebat; neque
uniuerso periculo summa rerum committebatur et parua momenta leuium
certaminum ex tuto coeptorum, finitimo receptu, adsuefaciebant territum
pristinis cladibus militem minus iam tandem aut uirtutis aut fortunae
paenitere suae. Sed non Hannibalem magis infestum tam sanis consiliis
habebat quam magistrum equitum, qui nihil aliud quam quod impar erat
imperio morae ad rem publicam praecipitandam habebat. Ferox rapidusque
consiliis ac lingua immodicus, primo inter paucos, dein propalam in
uolgus, pro cunctatore segnem, pro cauto timidum, adfingens uicina
uirtutibus uitia, compellabat, premendoque superiorem, quae pessima ars
nimis prosperis multorum successibus creuit, sese extollebat.
[13] Hannibal ex Hirpinis in Samnium transit, Beneuentanum depopulatur
agrum, Telesiam urbem capit, inritat etiam de industria Romanum ducem,
si forte accensum tot indignitatibus [cladibus] sociorum detrahere ad
aequum certamen possit. Inter multitudinem sociorum Italici generis, qui
ad Trasumennum capti ab Hannibale dimissique fuerant, tres Campani
equites erant, multis iam tum inlecti donis promissisque Hannibalis ad
conciliandos popularium animos. Hi nuntiantes si in Campaniam exercitum
admouisset Capuae potiendae copiam fore, cum res maior quam auctores
esset, dubium Hannibalem alternisque fidentem ac diffidentem tamen ut
Campaniam ex Samnio peteret mouerunt. Monitos etiam atque etiam
promissa rebus adfirmarent iussosque cum pluribus et aliquibus principum
redire ad se dimisit. Ipse imperat duci ut se in agrum Casinatem ducat,
edoctus a peritis regionum, si eum saltum occupasset, exitum Romano ad
opem ferendam sociis interclusurum; sed Punicum abhorrens ab Latinorum
nominum [locutione os, Casilinum] pro Casino dux ut acciperet, fecit,
auersusque ab suo itinere per Allifanum Caiatinumque et Calenum agrum
in campum Stellatem descendit. Ubi cum montibus fluminibusque clausam
regionem circumspexisset, uocatum ducem percontatur ubi terrarum esset.
cum is Casilini eo die mansurum eum dixisset, tum demum cognitus est
error et Casinum longe inde alia regione esse; uirgisque caeso duce et ad
reliquorum terrorem in crucem sublato, castris communitis Maharbalem
cum equitibus in agrum Falernum praedatum dimisit. Usque ad aquas
Sinuessanas populatio ea peruenit. Ingentem cladem, fugam [tamen]
terroremque latius Numidae fecerunt; nec tamen is terror, cum omnia bello
flagrarent, fide socios dimouit, uidelicet quia iusto et moderato regebantur
imperio nec abnuebant, quod unum uinculum fidei est, melioribus parere.
[14] Ut uero, [post]quam ad Uolturnum flumen castra sunt posita,
exurebatur amoenissimus Italiae ager uillaeque passim incendiis fumabant,
per iuga Massici montis Fabio ducente, tum prope de integro seditio [ac de
seditione] accensa; [quieti fuerant] enim per paucos dies, quia, cum
celerius solito ductum agmen esset, festinari ad prohibendam
populationibus Campaniam crediderant. Ut uero in extrema iuga Massici
montis uentum est [et] hostes sub oculis erant Falerni agri colonorumque
Sinuessae tecta urentes, nec ulla erat mentio pugnae, "spectatum huc" inquit
Minucius, "ad rem fruendam oculis, sociorum caedes et incendia uenimus?
Nec, si nullius alterius nos ne ciuium quidem horum pudet, quos Sinuessam
colonos patres nostri miserunt, ut ab Samnite hoste tuta haec ora esset,
quam nunc non uicinus Samnis urit sed Poenus aduena, ab extremis orbis
terrarum terminis nostra cunctatione et socordia iam huc progressus?
Tantum pro. Degeneramus a patribus nostris ut, praeter quam [per] oram illi
[suam] Punicas uagari classes dedecus esse imperii sui duxerint, eam nunc
plenam hostium Numidarumque ac Maurorum iam factam uideamus? Qui
modo Saguntum oppugnari indignando non homines tantum sed foedera et
deos ciebamus, scandentem moenia Romanae coloniae Hannibalem laeti
spectamus. Fumus ex incendiis uillarum agrorumque in oculos atque ora
uenit; strepunt aures clamoribus plorantium sociorum, saepius nostram
quam deorum inuocantium opem; nos hic pecorum modo per aestiuos saltus
deuiasque calles exercitum ducimus, conditi nubibus siluisque. Si hoc modo
peragrando cacumina saltusque M. Furius recipere a Gallis urbem
uoluisset, quo hic nouus Camillus, nobis dictator unicus in rebus adfectis
quaesitus, Italiam ab Hannibale reciperare parat, Gallorum Roma esset,
quam uereor ne sic cunctantibus nobis Hannibali ac Poenis totiens
seruauerint maiores nostri. Sed uir ac uere Romanus, quo die dictatorem
eum ex auctoritate patrum iussuque populi dictum Ueios allatum est, cum
esset satis altum Ianiculum ubi sedens prospectaret hostem, descendit in
aequum atque illo ipso die media in urbe, qua nunc busta Gallica sunt, et
postero die citra Gabios cecidit Gallorum legiones. Quid? Post multos annos
cum ad Furculas Caudinas ab Samnite hoste sub iugum missi sumus, utrum
tandem L. Papirius Cursor iuga Samni perlustrando an Luceriam
premendo obsidendoque et lacessendo uictorem hostem depulsum ab
Romanis ceruicibus iugum superbo Samniti imposuit? Modo C. Lutatio
quae alia res quam celeritas uictoriam dedit, quod postero die quam hostem
uidit classem grauem commeatibus, impeditam suomet ipsam instrumento
atque apparatu, oppressit? Stultitia est sedendo aut uotis debellari credere
posse. Arma capias oportet et descendas in aequum et uir cum uiro
congrediaris. Audendo atque agendo res Romana creuit, non his segnibus
consiliis quae timidi cauta uocant". Haec uelut contionanti Minucio
circumfundebatur tribunorum equitumque Romanorum multitudo, et ad
aures quoque militum dicta ferocia euoluebantur; ac si militaris suffragii
res esset, haud dubie ferebant Minucium Fabio duci praelaturos.
[15] Fabius pariter in suos haud minus quam in hostes intentus, prius ab illis
inuictum animum praestat. Quamquam probe scit non in castris modo suis
sed iam etiam Romae infamem suam cunctationem esse, obstinatus tamen
tenore eodem consiliorum aestatis reliquum extraxit, ut Hannibal destitutus
ab spe summa ope petiti certaminis iam hibernis locum circumspectaret,
quia ea regio praesentis erat copiae, non perpetuae, arbusta uineaeque et
consita omnia magis amoenis quam necessariis fructibus. Haec per
exploratores relata Fabio. Cum satis sciret per easdem angustias quibus
intrauerat Falernum agrum rediturum, Calliculam montem et Casilinum
occupat modicis praesidiis, quae urbs Uolturno flumine dirempta Falernum
a Campano agro diuidit; ipse iugis iisdem exercitum reducit, misso
exploratum cum quadringentis equitibus sociorum L. Hostilio Mancino. Qui
ex turba iuuenum audientium saepe ferociter contionantem magistrum
equitum, progressus primo exploratoris modo ut ex tuto specularetur
hostem, ubi uagos passim per uicos Numidas [peruastantes uidit,] per
occasionem etiam paucos occidit, extemplo occupatus certamine est animus
excideruntque praecepta dictatoris, qui quantum tuto posset progressum
prius recipere sese iusserat quam in conspectum hostium ueniret. Numidae
alii atque alii, occursantes refugientesque, ad castra prope eum cum
fatigatione equorum atque hominum pertraxere. Inde Carthalo, penes quem
summa equestris imperii erat, concitatis equis inuectus, cum priusquam ad
coniectum teli ueniret auertisset hostes, quinque ferme milia continenti
cursu secutus est fugientes. Mancinus postquam nec hostem desistere sequi
nec spem uidit effugiendi esse, cohortatus suos in proelium rediit, omni
parte uirium impar. Itaque ipse et delecti equitum circumuenti occiduntur;
ceteri effuso rursus cursu Cales primum, inde prope inuiis callibus ad
dictatorem perfugerunt. Eo forte die Minucius se coniunxerat Fabio missus
ad firmandum praesidio saltum, qui super Tarracinam in artas coactus
fauces imminet mari, ne ab Sinuessa Poenus Appiae limite peruenire in
agrum Romanum posset. Coniunctis exercitibus dictator ac magister
equitum castra in uiam deferunt qua Hannibal ducturus erat; duo inde milia
hostes aberant.
[16] Postero die Poeni quod uiae inter bina castra erat agmine compleuere.
cum Romani sub ipso constitissent uallo haud dubie aequiore loco, successit
tamen Poenus cum expeditis equitibusque ad lacessendum hostem. Carptim
Poeni et procursando recipiendoque sese pugnauere; restitit suo loco
Romana acies; lenta pugna et ex dictatoris magis quam Hannibalis uoluntate
fuit. Ducenti ab Romanis, octingenti hostium cecidere. Inclusus inde uidere
Hannibal uia ad Casilinum obsessa, cum Capua et Samnium et tantum ab
tergo diuitum sociorum Romanis commeatus subueheret, Poenus inter
Formiana saxa ac Literni harenas stagnaque et per horridas siluas
hibernaturus esset; nec Hannibalem fefellit suis se artibus peti. Itaque cum
per Casilinum euadere non posset petendique montes et iugum Calliculae
superandum esset, necubi Romanus inclusum uallibus agmen adgrederetur,
ludibrium oculorum specie terribile ad frustrandum hostem commentus,
principio noctis furtim succedere ad montes statuit. Fallacis consilii talis
apparatus fuit. Faces undique ex agris collectae fascesque uirgarum atque
aridi sarmenti praeligantur cornibus boum, quos domitos indomitosque
multos inter ceteram agrestem praedam agebat. Ad duo milia ferme boum
effecta, Hasdrubalique negotium datum ut nocte id armentum accensis
cornibus ad montes ageret, maxime, si posset, super saltus ab hoste
insessos.
[17] Primis tenebris silentio mota castra; boues aliquanto ante signa acti. Ubi
ad radices montium uiasque angustas uentum est, signum extemplo datur, ut
accensis cornibus armenta in aduersos concitentur montes; et metus ipse
relucentis flammae a capite calorque iam ad uiuum ad imaque cornua
ueniens uelut stimulatos furore agebat boues. Quo repente discursu, haud
secus quam siluis montibusque accensis, omnia circum uirgulta ardere;
capitumque inrita quassatio excitans flammam hominum passim
discurrentium speciem praebebat. Qui ad transitum saltus insidendum locati
erant, ubi in summis montibus ac super se quosdam ignes conspexere,
circumuentos se esse rati praesidio excessere. Qua minime densae micabant
flammae, uelut tutissimum iter petentes summa montium iuga, tamen in
quosdam boues palatos a suis gregibus inciderunt. Et primo cum procul
cernerent, ueluti flammas spirantium miraculo attoniti constiterunt; deinde
ut humana apparuit fraus, tum uero insidias rati esse, cum maiore tumultu
concitant se in fugam. Leui quoque armaturae hostium incurrere; ceterum
nox aequato timore neutros pugnam incipientes ad lucem tenuit. Interea
toto agmine Hannibal transducto per saltum et quibusdam in ipso saltu
hostium oppressis in agro Allifano posuit castra.
[18] Hunc tumultum sensit Fabius; ceterum et insidias esse ratus et ab
nocturno utique abhorrens certamine, suos munimentis tenuit. Luce prima
sub iugo montis proelium fuit, quo interclusam ab suis leuem armaturam
facile (etenim numero aliquantum praestabant) Romani superassent, nisi
Hispanorum cohors ad id ipsum remissa ab Hannibale superuenisset. Ea
adsuetior montibus et ad concursandum inter saxa rupesque aptior ac leuior
cum uelocitate corporum, tum armorum habitu, campestrem hostem,
grauem armis statariumque, pugnae genere facile elusit. Ita haudquaquam
pari certamine digressi, Hispani fere omnes incolumes, Romani aliquot suis
amissis in castra contenderunt. Fabius quoque mouit castra transgressusque
saltum super Allifas loco alto ac munito consedit. Tum per Samnium
Romam se petere simulans Hannibal usque in Paelignos populabundus
rediit; Fabius medius inter hostium agmen urbemque Romam iugis ducebat
nec absistens nec congrediens. Ex Paelignis Poenus flexit iter retroque
Apuliam repetens Gereonium peruenit, urbem metu, quia conlapsa ruinis
pars moenium erat, ab suis desertam: dictator in Larinate agro castra
communiit. Inde sacrorum causa Romam reuocatus, non imperio modo sed
consilio etiam ac prope precibus agens cum magistro equitum, ut plus
consilio quam fortunae confidat et se potius ducem quam Sempronium
Flaminiumque imitetur: ne nihil actum censeret extracta prope aestate per
ludificationem hostis; medicos quoque plus interdum quiete quam mouendo
atque agendo proficere; haud paruam rem esse ab totiens uictore hoste
uinci desisse ac respirasse ab continuis cladibus, -- haec nequiquam
praemonito magistro equitum Romam est profectus.
[19] Principio aestatis qua haec gerebantur in Hispania quoque terra marique
coeptum bellum est. Hasdrubal ad eum nauium numerum, quem a fratre
instructum paratumque acceperat, decem adiecit; quadraginta nauium
classem Himilconi tradit atque ita Carthagine profectus nauibus prope
terram, exercitum in litore ducebat, paratus confligere quacumque parte
copiarum hostis occurrisset. Cn. Scipio postquam mouisse ex hibernis
hostem audiuit, primo idem consilii fuit; deinde minus terra propter
ingentem famam nouorum auxiliorum concurrere ausus, delecto milite ad
naues imposito quinque et triginta nauium classe ire obuiam hosti pergit.
altero ab Tarracone die [ad] stationem decem milia passuum distantem ab
ostio Hiberi amnis peruenit. Inde duae Massiliensium speculatoriae
praemissae rettulere, classem Punicam stare in ostio fluminis castraque in
ripa posita. Itaque ut improuidos incautosque uniuerso simul offuso terrore
opprimeret, sublatis ancoris ad hostem uadit. Multas et locis altis positas
turres Hispania habet, quibus et speculis et propugnaculis aduersus latrones
utuntur. Inde primo conspectis hostium nauibus datum signum Hasdrubali
est, tumultusque prius in terra et castris quam ad mare et ad naues est
ortus, nondum aut pulsu remorum strepituque alio nautico exaudito aut
aperientibus classem promunturiis, cum repente eques alius super alium ab
Hasdrubale missus uagos in litore quietosque in tentoriis suis, nihil minus
quam hostem aut proelium eo die exspectantes, conscendere naues propere
atque arma capere iubet: classem Romanam iam haud procul portu esse.
haec equites dimissi passim imperabant; mox Hasdrubal ipse cum omni
exercitu aderat, uarioque omnia tumultu strepunt ruentibus in naues simul
remigibus militibusque, fugientium magis e terra quam in pugnam euntium
modo. Uixdum omnes conscenderant cum alii resolutis oris in ancoras
euehuntur, alii, ne quid teneat, ancoralia incidunt; raptimque omnia [ac]
praepropere agendo militum apparatu nautica ministeria impediuntur,
trepidatione nautarum capere et aptare arma miles prohibetur. Et iam
Romanus non appropinquabat modo sed direxerat etiam in pugnam naues.
itaque non ab hoste et proelio magis Poeni quam suomet ipsi tumultu
turbati, temptata uerius pugna quam inita in fugam auerterunt classem; et,
cum aduersi amnis os lato agmini et tam multis simul uenientibus haud sane
intrabile esset, in litus passim naues egerunt, atque alii uadis, alii sicco
litore excepti, partim armati, partim inermes ad instructam per litus aciem
suorum perfugere; duae tamen primo concursu captae erant Punicae naues,
quattuor suppressae.
[20] Romani, quamquam terra hostium erat armatamque aciem toto
praetentam in litore cernebant, haud cunctanter insecuti trepidam hostium
classem naues omnes, quae non aut perfregerant proras litori inlisas aut
carinas fixerant uadis, religatas puppibus in altum extraxere; ad quinque et
uiginti naues e quadraginta cepere. Neque id pulcherrimum eius uictoriae
fuit sed quod una leui pugna toto eius orae mari potiti erant. Itaque ad
Onusam classe prouecti; escensio ab nauibus in terram facta. Cum urbem ui
cepissent captamque diripuissent, Carthaginem inde petunt, atque omnem
agrum circa depopulati postremo tecta quoque coniuncta muro portisque
incenderunt. Inde iam praeda grauis ad Longunticam peruenit classis, ubi
uis magna sparti [erat] ad rem nauticam congesta ab Hasdrubale. Quod satis
in usum fuit sublato ceterum omne incensum est. Nec continentis modo
praelecta est ora, sed in Ebusum insulam transmissum. Ibi urbe, quae caput
insulae est, biduum nequiquam summo labore oppugnata, ubi in spem
inritam frustra teri tempus animaduersum est, ad populationem agri uersi,
direptis aliquot incensisque uicis maiore quam ex continenti praeda parta
cum in naues se recepissent, ex Baliaribus insulis legati pacem petentes ad
Scipionem uenerunt. Inde flexa retro classis reditumque in citeriora
prouinciae, quo omnium populorum, qui [cis] Hiberum incolunt,
multorum et ultimae Hispaniae legati concurrerunt; sed qui uere dicionis
imperiique Romani facti sunt obsidibus datis, populi amplius fuere centum
uiginti. Igitur terrestribus quoque copiis satis fidens Romanus usque ad
saltum Castulonensem est progressus; Hasdrubal in Lusitaniam ac propius
Oceanum concessit.
[21] Quietum inde fore uidebatur reliquum aestatis tempus fuissetque per
Poenum hostem; sed praeterquam quod ipsorum Hispanorum inquieta
auidaque in nouas res sunt ingenia, Mandonius Indibilisque, qui antea
Ilergetum regulus fuerat, postquam Romani ab saltu recessere ad
maritimam oram, concitis popularibus in agrum pacatum sociorum
Romanorum ad populandum uenerunt. Aduersus eos tribuni militum cum
expeditis auxiliis a Scipione missi, leui certamine ut tumultuariam manum
fudere mille hominibus occisis, quibusdam captis, magnaque parte armis
exuta. Hic tamen tumultus cedentem ad Oceanum Hasdrubalem cis Hiberum
ad socios tutandos retraxit. Castra Punica in agro Ilergauonensium, castra
Romana ad Nouam Classem erant cum fama repens alio auertit bellum.
Celtiberi, qui principes regionis suae legatos [obuiam antea miserant]
obsidesque dederant Romanis, nuntio misso a Scipione exciti arma capiunt
prouinciamque Carthaginiensium ualido exercitu inuadunt. Tria oppida ui
expugnant; inde cum ipso Hasdrubale duobus proeliis egregie pugnantes,
quindecim milia hostium occiderunt, quattuor milia cum multis militaribus
signis capiunt.
[22] Hoc statu rerum in Hispania P. Scipio in prouinciam uenit, prorogato
post consulatum imperio ab senatu missus, cum triginta longis nauibus et
octo milibus militum magnoque commeatu aduecto. Ea classis ingens
agmine onerariarum procul uisa cum magna laetitia ciuium sociorumque
portum Tarraconis ex alto tenuit. Ibi milite exposito profectus Scipio fratri
se coniungit, ac deinde communi animo consilioque gerebant bellum.
occupatis igitur Carthaginiensibus Celtiberico bello haud cunctanter
Hiberum transgrediuntur nec ullo uiso hostes Saguntum pergunt ire, quod
ibi obsides totius Hispaniae traditos ab Hannibale fama erat modico in arce
custodiri praesidio. Id unum pignus inclinatos ad Romanam societatem
omnium Hispaniae populorum animos morabatur, ne sanguine liberum
suorum culpa defectionis lueretur. Eo uinculo Hispaniam uir unus sollerti
magis quam fideli consilio exsoluit. Abelux erat Sagunti nobilis Hispanus,
fidus ante Poenis; tum, qualia plerumque sunt barbarorum ingenia, cum
fortuna mutauerat fidem. Ceterum transfugam sine magnae rei proditione
uenientem ad hostes nihil aliud quam unum uile atque infame corpus esse
ratus, id agebat ut quam maximum emolumentum nouis sociis esset.
circumspectis igitur omnibus quae fortuna potestatis eius poterat facere,
obsidibus potissimum tradendis animum adiecit, eam unam rem maxime
ratus conciliaturam Romanis principum Hispaniae amicitiam. Sed cum
iniussu Bostaris praefecti satis sciret nihil obsidum custodes facturos esse,
Bostarem ipsum arte adgreditur. Castra extra urbem in ipso litore habebat
Bostar ut aditum ea parte intercluderet Romanis. Ibi eum in secretum
abductum, uelut ignorantem, monet quo statu sit res: metum continuisse ad
eam diem Hispanorum animos, quia procul Romani abessent; nunc cis
Hiberum castra Romana esse, arcem tutam perfugiumque nouas uolentibus
res; itaque quos metus non teneat beneficio et gratia deuinciendos esse.
miranti Bostari percontantique quodnam id subitum tantae rei donum
posset esse, "obsides" inquit, "in ciuitates remitte. Id et priuatim parentibus,
quorum maximum nomen in ciuitatibus est suis, et publice populis gratum
erit. Uolt sibi quisque credi et habita fides ipsam plerumque obligat fidem.
ministerium restituendorum domos obsidum mihimet deposco ipse, ut
opera quoque impensa consilium adiuuem meum et rei suapte natura gratae
quantam insuper gratiam possim adiciam". Homini non ad cetera Punica
ingenia callido ut persuasit, nocte clam progressus ad hostium stationes,
conuentis quibusdam auxiliaribus Hispanis et ab his ad Scipionem
perductus, quid adferret expromit et fide accepta dataque ac loco et
tempore constituto ad obsides tradendos Saguntum redit. Diem insequentem
absumpsit cum Bostare mandatis ad rem agendam accipiendis. Dimissus,
cum se nocte iturum ut custodias hostium falleret constituisset, ad
compositam cum iis horam excitatis custodibus puerorum profectus, ueluti
ignarus in praeparatas sua fraude insidias ducit. In castra Romana perducti;
cetera omnia de reddendis obsidibus, sicut cum Bostare constitutum erat,
acta per eundem ordinem quo si Carthaginiensium nomine sic ageretur.
maior aliquanto Romanorum gratia fuit in re pari quam quanta futura
Carthaginiensium fuerat. Illos enim graues [superbos] In rebus secundis
expertos fortuna et timor mitigasse uideri poterat: Romanus primo
aduentu, incognitus ante, ab re clementi liberalique initium fecerat et
Abelux, uir prudens, haud frustra uidebatur socios mutasse. Itaque ingenti
consensu defectionem omnes spectare; armaque extemplo mota forent, ni
hiemps, quae Romanos quoque et Carthaginienses concedere in tecta coegit,
interuenisset.
[23] Haec in Hispania [quoque] secunda aestate Punici belli gesta, cum in
Italia paulum interualli cladibus Romanis sollers cunctatio Fabi fecisset;
quae ut Hannibalem non mediocri sollicitum cura habebat, tandem eum
militiae magistrum delegisse Romanos cernentem, qui bellum ratione, non
fortuna gereret, ita contempta erat inter ciues armatos pariter togatosque
utique postquam absente eo temeritate magistri equitum laeto uerius
dixerim quam prospero euentu pugnatum fuerat. Accesserant duae res ad
augendam inuidiam dictatoris, una fraude ac dolo Hannibalis quod, cum a
perfugis ei monstratus ager dictatoris esset, omnibus circa solo aequatis ab
uno eo ferrum ignemque et uim omnem [hostium] abstineri iussit ut occulti
alicuius pacti ea merces uideri posset, altera ipsius facto, primo forsitan
dubio quia non exspectata in eo senatus auctoritas est, ad extremum haud
ambigue in maximam laudem uerso. In permutandis captiuis, quod sic
primo Punico bello factum erat, conuenerat inter duces Romanum
Poenumque ut, quae pars plus reciperet quam daret, argenti pondo bina et
selibras in militem praestaret. Ducentis quadraginta septem cum plures
Romanus quam Poenus recepisset argentumque pro eis debitum, saepe
iactata in senatu re, quoniam non consuluisset patres, tardius erogaretur,
inuiolatum ab hoste agrum misso Romam Quinto filio uendidit, fidemque
publicam impendio priuato exsoluit. Hannibal pro Gereoni moenibus, cuius
urbis captae atque incensae ab se in usum horreorum pauca reliquerat tecta,
in statiuis erat. Inde frumentatum duas exercitus partes mittebat; cum tertia
ipse expedita in statione erat, simul castris praesidio et circumspectans
necunde impetus in frumentatores fieret.
[24] Romanus tunc exercitus in agro Larinati erat; praeerat Minucius
magister equitum profecto, sicut ante dictum est, ad urbem dictatore.
ceterum castra, quae in monte alto ac tuto loco posita fuerant, iam in
planum deferuntur; agitabanturque pro ingenio ducis consilia calidiora, ut
impetus aut in frumentatores palatos aut in castra relicta cum leui praesidio
fieret. Nec Hannibalem fefellit cum duce mutatam esse belli rationem et
ferocius quam consultius rem hostes gesturos; ipse autem, quod minime
quis crederet cum hostis propius esset, tertiam partem militum
frumentatum duabus in castris retentis dimisit; dein castra ipsa propius
hostem mouit, duo ferme a Gereonio milia, in tumulum hosti conspectum,
ut intentum [se] sciret esse ad frumentatores, si qua uis fieret, tutandos.
propior inde ei atque ipsis imminens Romanorum castris tumulus apparuit;
ad quem capiendum si luce palam iretur quia haud dubie hostis breuiore uia
praeuenturus erat, nocte clam missi Numidae ceperunt. Quos tenentes locum
contempta paucitate Romani postero die cum deiecissent, ipsi eo transferunt
castra. [tum ut] Itaque exiguum spatii uallum a uallo aberat et id ipsum
totum ut prope compleuerat Romana acies, simul et per auersa castra [e
castris Hannibalis] equitatus cum leui armatura emissus in frumentatores
late caedem fugamque hostium palatorum fecit. Nec acie certare Hannibal
ausus, quia tanta paucitate -- pars exercitus aberat iam fame [grauante] --
uix castra, si oppugnarentur, tutari poterat; iamque artibus Fabi sedendo et
cunctando bellum gerebat receperatque suos in priora castra, quae pro
Gereoni moenibus erant. Iusta quoque acie et conlatis signis dimicatum
quidam auctores sunt; primo concursu Poenum usque ad castra fusum; inde
eruptione facta repente uersum terrorem in Romanos; Numeri Decimi
Samnitis deinde aduentu proelium restitutum. Hunc, principem genere ac
diuitiis, non Bouiani modo -- unde erat -- sed toto Samnio, iussu dictatoris
octo milia peditum et equites ad [quingentos] ducentem in castra, ab tergo
cum apparuisset Hannibali, speciem parti utrique praebuisse noui praesidii
cum Q. Fabio ab Roma uenientis. Hannibalem, insidiarum quoque aliquid
timentem, recepisse suos; Romanum insecutum adiuuante Samnite duo
castella eo die expugnasse. Sex milia hostium caesa, quinque admodum
Romanorum; tamen in tam pari prope clade famam [uanam] egregiae
uictoriae cum uanioribus litteris magistri equitum Romam perlatam.
[25] De iis rebus persaepe et in senatu et in contione actum est. Cum laeta
ciuitate dictator unus nihil nec famae nec litteris crederet, ut uera omnia
essent, secunda se magis quam aduersa timere diceret, tum M. Metilius
tribunus plebis id unum enimuero ferendum esse negat, non praesentem
solum dictatorem obstitisse rei bene gerendae sed absentem etiam gestae
obstare [et in ducendo bello] ac sedulo tempus terere quo diutius in
magistratu sit solusque et Romae et in exercitu imperium habeat. Quippe
consulum alterum in acie cecidisse, alterum specie classis Punicae
persequendae procul ab Italia ablegatum; duos praetores Sicilia atque
Sardinia occupatos, quarum neutra hoc tempore prouincia praetore egeat;
M. Minucium magistrum equitum, ne hostem uideret, ne quid rei bellicae
gereret, prope in custodia habitum. Itaque hercule non Samnium modo, quo
iam tamquam trans Hiberum agro Poenis concessum sit, sed et Campanum
Calenumque et Falernum agrum peruastatos esse sedente Casilini dictatore
et legionibus populi Romani agrum suum tutante. Exercitum cupientem
pugnare et magistrum equitum clausos prope intra uallum retentos;
tamquam hostibus captiuis arma adempta. Tandem, ut abscesserit inde
dictator, ut obsidione liberatos, extra uallum egressos fudisse ac fugasse
hostes. Quas ob res, si antiquus animus plebei Romanae esset, audaciter se
laturum fuisse de abrogando Q. Fabi imperio; nunc modicam rogationem
promulgaturum de aequando magistri equitum et dictatoris iure. Nec tamen
ne ita quidem prius mittendum ad exercitum Q. Fabium quam consulem in
locum C. Flamini suffecisset. Dictator contionibus se abstinuit in actione
minime populari. Ne in senatu quidem satis aequis auribus audiebatur tunc,
cum hostem uerbis extolleret bienniique clades per temeritatem atque
inscientiam ducum acceptas referret, magistro equitum, quod contra dictum
suum pugnasset, rationem diceret reddendam esse. Si penes se summa
imperii consiliique sit, propediem effecturum ut sciant homines bono
imperatore haud magni fortunam momenti esse, mentem rationemque
dominari, et in tempore et sine ignominia seruasse exercitum quam multa
milia hostium occidisse maiorem gloriam esse. Huius generis orationibus
frustra habitis et consule creato M. Atilio Regulo ne praesens de iure
imperii dimicaret, pridie quam rogationis ferendae dies adesset, nocte ad
exercitum abiit. Luce orta cum plebis concilium esset, magis tacita inuidia
dictatoris fauorque magistri equitum animos uersabat quam satis audebant
homines ad suadendum quod uolgo placebat prodire, et fauore superante
auctoritas tamen rogationi deerat. Unus inuentus est suasor legis C.
Terentius Uarro, qui priore anno praetor fuerat, loco non humili solum sed
etiam sordido ortus. Patrem lanium fuisse ferunt, ipsum institorem mercis,
filioque hoc ipso in seruilia eius artis ministeria usum.
[26] Is iuuenis, ut primum ex eo genere quaestus pecunia a patre relicta
animos ad spem liberalioris fortunae fecit, togaque et forum placuere,
proclamando pro sordidis hominibus causisque aduersus rem et famam
bonorum primum in notitiam populi, deinde ad honores peruenit,
quaesturaque et duabus aedilitatibus, plebeia et curuli, postremo et
praetura, perfunctus, iam ad consulatus spem cum attolleret animos, haud
parum callide auram fauoris popularis ex dictatoria inuidia petit scitique
plebis unus gratiam tulit. Omnes eam rogationem, quique Romae quique in
exercitu erant, aequi atque iniqui, praeter ipsum dictatorem in contumeliam
eius latam acceperunt. Ipse, qua grauitate animi criminantes se ad
multitudinem inimicos tulerat, eadem et populi in se saeuientis iniuriam
tulit; acceptisque in ipso itinere litteris [s. C.] de aequato imperio, satis
fidens haudquaquam cum imperii iure artem imperandi aequatam, cum
inuicto a ciuibus hostibusque animo ad exercitum rediit.
[27] Minucius uero cum iam ante uix tolerabilis fuisset rebus secundis ac
fauore uolgi, tum utique immodice immodesteque non Hannibale magis
uicto ab se quam Q. Fabio gloriari: illum in rebus asperis unicum ducem ac
parem quaesitum Hannibali, maiorem minori, dictatorem magistro
equitum, quod nulla memoria habeat annalium, iussu populi aequatum in
eadem ciuitate, in qua magistri equitum uirgas ac secures dictatoris tremere
atque horrere soliti sint; tantum suam felicitatem uirtutemque enituisse.
ergo secuturum se fortunam suam, si dictator in cunctatione ac segnitie
deorum hominumque iudicio damnata perstaret. Itaque quo die primum
congressus est cum Q. Fabio, statuendum omnium primum ait esse
quemadmodum imperio aequato utantur: se optimum ducere aut diebus
alternis aut, si maiora interualla placerent, partitis temporibus alterius
summum ius imperiumque esse, ut par hosti non solum consilio sed uiribus
etiam esset, si quam occasionem rei gerendae habuisset. Q. Fabio
haudquaquam id placere: omnia fortunam eam habitura quamcumque
temeritas collegae habuisset; sibi communicatum cum alio, non ademptum
imperium esse; itaque se nunquam uolentem parte, qua posset, rerum
consilio gerendarum cessurum, nec se tempora aut dies imperii cum eo,
exercitum diuisurum suisque consiliis, quoniam omnia non liceret, quae
posset seruaturum. Ita obtinuit ut legiones, sicut consulibus mos esset, inter
[se] diuiderent. Prima et quarta Minucio, secunda et tertia Fabio
euenerunt. Item equites pari numero sociumque et Latini nominis auxilia
diuiserunt. Castris quoque separari magister equitum uoluit.
[28] Duplex inde Hannibali gaudium fuit; neque enim quicquam eorum quae
apud hostes agerentur eum fallebat et perfugis multa [non] Indicantibus et
per suos explorantem: nam et liberam Minuci temeritatem se suo modo
captaturum et sollertiae Fabi dimidium uirium decessisse. Tumulus erat
inter castra Minuci et Poenorum, quem qui occupasset haud dubie
iniquiorem erat hosti locum facturus. Eum non tam capere sine certamine
uolebat Hannibal, quamquam id operae pretium erat, quam causam
certaminis cum Minucio, quem semper occursurum ad obsistendum satis
sciebat, contrahere. Ager omnis medius erat prima specie inutilis
insidiatori, quia non modo siluestre quicquam sed ne uepribus quidem
uestitum habebat, re ipsa natus tegendis insidiis, eo magis quod in nuda
ualle nulla talis fraus timeri poterat; et erant in anfractibus cauae rupes, ut
quaedam earum ducenos armatos possent capere. In has latebras, quot
quemque locum apte insidere poterant, quinque milia conduntur peditum
equitumque. Necubi tamen aut motus alicuius temere egressi aut fulgor
armorum fraudem in ualle tam aperta detegeret, missis paucis prima luce
ad capiendum quem ante diximus tumulum auertit oculos hostium. Primo
statim conspectu contempta paucitas ac sibi quisque deposcere pellendos
inde hostes ac locum capiendum; dux ipse inter stolidissimos
ferocissimosque ad arma uocat et uanis minis increpat hostem. Principio
leuem armaturam emittit, deinde conferto agmine [mitti] equites; postremo,
cum hostibus quoque subsidia mitti uideret, instructis legionibus procedit.
et Hannibal laborantibus suis alia atque alia accrescente certamine mittens
auxilia peditum equitumque iam iustam expleuerat aciem, ac totis utrimque
uiribus certatur. Prima leuis armatura Romanorum, praeoccupatum [ex]
inferiore loco succedens tumulum, pulsa detrusaque terrorem in
succedentem intulit equitem et ad signa legionum refugit. Peditum acies
inter perculsos impauida sola erat uidebaturque, si iusta ac directa pugna
esset, haudquaquam impar futura; tantum animorum fecerat prospere ante
paucos dies res gesta; sed exorti repente insidiatores eum tumultum
terroremque in latera utrimque ab tergoque incursantes fecerunt ut neque
animus ad pugnam neque ad fugam spes cuiquam superesset.
[29] Tum Fabius, primo clamore pauentium audito, dein conspecta procul
turbata acie, "ita est" inquit; "non celerius quam timui deprendit fortuna
temeritatem. Fabio aequatus imperio Hannibalem et uirtute et fortuna
superiorem uidet. Sed aliud iurgandi suscensendique tempus erit: nunc signa
extra uallum proferte; uictoriam hosti extorqueamus, confessionem erroris
ciuibus". Iam magna ex parte caesis aliis, aliis circumspectantibus fugam,
Fabiana se acies repente uelut caelo demissa ad auxilium ostendit. Itaque
priusquam ad coniectum teli ueniret aut manum consereret, et suos a fuga
effusa et ab nimis feroci pugna hostes continuit. Qui solutis ordinibus uage
dissipati erant undique confugerunt ad integram aciem; qui plures simul
terga dederant conuersi in hostem uoluentesque orbem nunc sensim referre
pedem, nunc conglobati restare. Ac iam prope una acies facta erat uicti
atque integri exercitus inferebantque signa in hostem, cum Poenus receptui
cecinit, palam ferente Hannibale ab se Minucium, se ab Fabio uictum. Ita
per uariam fortunam diei maiore parte exacta cum in castra reditum esset,
Minucius conuocatis militibus "saepe ego" inquit, "audiui, milites, eum
primum esse uirum qui ipse consulat quid in rem sit, secundum eum qui
bene monenti oboediat; qui nec ipse consulere nec alteri parere sciat, eum
extremi ingenii esse. Nobis quoniam prima animi ingeniique negata sors est,
secundam ac mediam teneamus et, dum imperare discimus, parere prudenti
in animum inducamus. Castra cum Fabio iungamus. Ad praetorium eius
signa cum tulerimus, ubi ego eum parentem appellauero, quod beneficio
eius erga nos ac maiestate eius dignum est, uos, milites, eos quorum uos
modo arma dexterae texerunt patronos salutabitis, et, si nihil aliud,
gratorum certe nobis animorum gloriam dies hic dederit."
[30] Signo dato conclamatur inde ut colligantur uasa. Profecti et agmine
incedentes in dictatoris castra in admirationem et ipsum et omnes qui circa
erant conuerterunt. Ut constituta sunt ante tribunal signa, progressus ante
alios magister equitum, cum patrem Fabium appellasset circumfusosque
militum eius totum agmen patronos consalutasset, "parentibus" inquit, "meis,
dictator, quibus te modo nomine quod fando possum aequaui, uitam tantum
debeo, tibi cum meam salutem, tum omnium horum. Itaque plebei scitum,
quo oneratus [sum] magis quam honoratus, primus antiquo abrogoque et,
quod exercitibus his tuis quod tibi mihique seruato ac conseruatori sit felix,
sub imperium auspiciumque tuum redeo et signa haec legionesque restituo.
tu, quaeso, placatus me magisterium equitum, hos ordines suos quemque
tenere iubeas". Tum dextrae interiunctae militesque contione dimissa ab
notis ignotisque benigne atque hospitaliter inuitati laetusque dies ex
admodum tristi paulo ante ac prope exsecrabili factus. Romae, ut est perlata
fama rei gestae, dein litteris non magis ipsorum imperatorum quam uolgo
militum ex utroque exercitu adfirmata, pro se quisque Maximum laudibus
ad caelum ferre. Par gloria apud Hannibalem hostesque Poenos erat; ac tum
demum sentire cum Romanis atque in Italia bellum esse; nam biennio ante
adeo et duces Romanos et milites spreuerant, ut uix cum eadem gente
bellum esse crederent cuius terribilem [eam] famam a patribus accepissent.
Hannibalem quoque ex acie redeuntem dixisse ferunt tandem eam nubem,
quae sedere in iugis montium solita sit, cum procella imbrem dedisse.
[31] Dum haec geruntur in Italia, Cn. Seruilius Geminus consul cum classe
[centum uiginti] nauium circumuectus Sardiniae et Corsicae oram, et
obsidibus utrimque acceptis in Africam transmisit et, priusquam in
continentem escensiones faceret, Menige insula uastata et ab incolentibus
Cercinam, ne et ipsorum ureretur diripereturque ager, decem talentis
argenti acceptis ad litora Africae accessit copiasque exposuit. Inde ad
populandum agrum ducti milites naualesque socii iuxta effusi ac si [in]
insulis cultorum egentibus praedarentur. Itaque in insidias temere inlati,
cum a frequentibus palantes et locorum ignari ab gnaris circumuenirentur,
cum multa caede ac foeda fuga retro ad naues compulsi sunt. Ad mille
hominum cum Ti. Sempronio Blaeso quaestore amissum, classis ab
litoribus hostium plenis trepide soluta in Siciliam cursum tenuit, traditaque
Lilybaei T. Otacilio praetori, ut ab legato eius P. Cincio Romam
reduceretur. Ipse per Siciliam pedibus profectus freto in Italiam traiecit,
litteris Q. Fabi accitus et ipse et collega eius M. Atilius, ut exercitus ab se
exacto iam prope semenstri imperio acciperent. Omnium prope annales
Fabium dictatorem aduersus Hannibalem rem gessisse tradunt; Caelius
etiam eum primum a populo creatum dictatorem scribit. Sed et Caelium et
ceteros fugit uni consuli Cn. Seruilio, qui tum procul in Gallia prouincia
aberat, ius fuisse dicendi dictatoris; quam moram quia exspectare territa
iam clade ciuitas non poterat, eo decursum esse ut a populo crearetur qui
pro dictatore esset; res inde gestas gloriamque insignem ducis et augentes
titulum imaginis posteros, ut qui pro dictatore [creatus erat, dictator]
crederetur, facile obtinuisse.
[32] Consules Atilius Fabiano, Geminus Seruilius Minuciano exercitu accepto,
hibernaculis mature communitis, [quod reli]quum autumni erat Fabi
artibus cum summa inter se concordia bellum gesserunt. Frumentatum
exeunti Hannibali diuersis locis opportuni aderant, carpentes agmen
palatosque excipientes; in casum uniuersae dimicationis, quam omnibus
artibus petebat hostis, non ueniebant, adeoque inopia est coactus Hannibal
ut, nisi cum fugae specie abeundum timuisset, Galliam repetiturus fuerit,
nulla spe relicta alendi exercitus in eis locis si insequentes consules eisdem
artibus bellum gererent. Cum ad Gereonium iam hieme impediente
constitisset bellum, Neapolitani legati Romam uenere. Ab iis quadraginta
paterae aureae magni ponderis in curiam inlatae atque ita uerba facta ut
dicerent: scire sese populi [Romani] aerarium bello exhauriri et, cum iuxta
pro urbibus agrisque sociorum ac pro capite atque arce Italiae urbe
Romana atque imperio geratur, aequum censuisse Neapolitanos, quod auri
sibi cum ad templorum ornatum tum ad subsidium fortunae a maioribus
relictum foret, eo iuuare populum Romanum. Si quam opem in sese
crederent, eodem studio fuisse oblaturos. Gratum sibi patres Romanos
populumque facturum si omnes res Neapolitanorum suas duxissent,
dignosque iudicauerint ab quibus donum animo ac uoluntate eorum qui
libentes darent quam re maius ampliusque acciperent. Legatis gratiae actae
pro munificentia curaque; patera, quae ponderis minimi fuit, accepta.
[33] Per eosdem dies speculator Carthaginiensis, qui per biennium fefellerat,
Romae deprensus praecisisque manibus dimissus, et serui quinque et uiginti
in crucem acti, quod in campo Martio coniurassent; indici data libertas et
aeris grauis uiginti milia. Legati et ad Philippum Macedonum regem missi
ad deposcendum Demetrium Pharium, qui bello uictus ad eum fugisset, et
alii [in] Ligures ad expostulandum quod Poenum opibus auxiliisque suis
iuuissent, simul ad uisendum ex propinquo quae in Boiis atque Insubribus
gererentur. Ad Pinnem quoque regem in Illyrios legati missi ad stipendium,
cuius dies exierat, poscendum aut, si diem proferri uellet, obsides
accipiendos. Adeo, etsi bellum ingens in ceruicibus erat, nullius usquam
terrarum rei cura Romanos, ne longinquae quidem effugiebat. In
religionem etiam uenit aedem Concordiae, quam per seditionem militarem
biennio ante L. Manlius praetor in Gallia uouisset, locatam ad id tempus
non esse. Itaque duumuiri ad eam rem creati a M. Aemilio praetore
urbano, C. Pupius et Caeso Quinctius Flamininus, aedem in arce faciendam
locauerunt. Ab eodem praetore ex senatus consulto litterae ad consules
missae ut, si iis uideretur, alter eorum ad consules creandos Romam
ueniret; se in eam diem quam iussissent comitia edicturum. Ad haec a
consulibus rescriptum sine detrimento rei publicae abscedi non posse ab
hoste; itaque per interregem comitia habenda esse potius quam consul alter
a bello auocaretur. Patribus rectius uisum est dictatorem a consule dici
comitiorum habendorum causa. Dictus L. Ueturius Philo M. Pomponium
Mathonem magistrum equitum dixit. Iis uitio creatis iussisque die quarto
decimo se magistratu abdicare, ad interregnum res rediit.
[34] Consulibus prorogatum in annum imperium. Interreges proditi sunt a
patribus C. Claudius Appi filius Cento, inde P. Cornelius Asina. In eius
interregno comitia habita magno certamine patrum ac plebis. C. Terentio
Uarroni, quem sui generis hominem, plebi insectatione principum
popularibusque artibus conciliatum, ab Q. Fabi opibus et dictatorio imperio
concusso aliena inuidia splendentem uolgus extrahere ad consulatum
nitebatur, patres summa ope obstabant ne se insectando sibi aequari
adsuescerent homines. Q. Baebius Herennius tribunus plebis, cognatus C.
Terenti, criminando non senatum modo sed etiam augures, quod dictatorem
prohibuissent comitia perficere, per inuidiam eorum fauorem candidato
suo conciliabat: ab hominibus nobilibus, per multos annos bellum
quaerentibus, Hannibalem in Italiam adductum; ab iisdem, cum debellari
possit, fraude bellum trahi. Cum quattuor legionibus uniuersis pugnari
posse apparuisset eo quod M. Minucius absente Fabio prospere pugnasset,
duas legiones hosti ad caedem obiectas, deinde ex ipsa caede ereptas ut
pater patronusque appellaretur qui prius uincere prohibuisset Romanos
quam uinci. Consules deinde Fabianis artibus, cum debellare possent,
bellum traxisse. Id foedus inter omnes nobiles ictum nec finem ante belli
habituros quam consulem uere plebeium, id est, hominem nouum fecissent;
nam plebeios nobiles iam eisdem initiatos esse sacris et contemnere plebem,
ex quo contemni patribus desierint, coepisse. Cui non apparere id actum et
quaesitum esse ut interregnum iniretur, ut in patrum potestate comitia
essent? Id consules ambos ad exercitum morando quaesisse; id postea, quia
inuitis iis dictator esset dictus comitiorum causa, expugnatum esse ut
uitiosus dictator per augures fieret. Habere igitur interregnum eos;
consulatum unum certe plebis Romanae esse; populum liberum habiturum
ac daturum ei qui [magis] uere uincere quam diu imperare malit.
[35] Cum his orationibus accensa plebs esset, tribus patriciis petentibus, P.
Cornelio Merenda L. Manlio Uolsone M. Aemilio Lepido, duobus nobilium
iam familiarum plebeiis, C. Atilio Serrano et Q. Aelio Paeto, quorum alter
pontifex, alter augur erat, C. Terentius consul unus creatur, ut in manu
eius essent comitia rogando collegae. Tum experta nobilitas parum fuisse
uirium in competitoribus eius, L. Aemilium Paulum, qui cum M. Liuio
consul fuerat et damnatione collegae sui prope ambustus euaserat, infestum
plebei, diu ac multum recusantem ad petitionem compellit. Is proximo
comitiali die concedentibus omnibus, qui cum Uarrone certauerant, par
magis in aduersandum quam collega datur consuli. Inde praetorum comitia
habita. Creati M. Pomponius Matho et P. Furius [Philus]; Philo Romae iuri
dicundo urbana sors, Pomponio inter ciues Romanos et peregrinos euenit;
additi duo praetores, M. Claudius Marcellus in Siciliam, L. Postumius
Albinus in Galliam. Omnes absentes creati sunt nec cuiquam eorum praeter
Terentium consulem mandatus honos quem non iam antea gessisset,
praeteritis aliquot fortibus ac strenuis uiris, quia in tali tempore nulli nouus
magistratus uidebatur mandandus.
[36] Exercitus quoque multiplicati sunt; quantae autem copiae peditum
equitumque additae sint adeo et numero et genere copiarum uariant
auctores, ut uix quicquam satis certum adfirmare ausus sim. Decem milia
nouorum militum alii scripta in supplementum, alii nouas quattuor legiones
ut octo legionibus rem gererent; numero quoque peditum equitumque
legiones auctas milibus peditum et centenis equitibus in singulas adiectis, ut
quina milia peditum, treceni equites essent, socii duplicem numerum
equitum darent, peditis aequarent, septem et octoginta milia armatorum et
ducentos in castris Romanis [fuisse] cum pugnatum ad Cannas est quidam
auctores sunt. Illud haudquaquam discrepat maiore conatu atque impetu
rem actam quam prioribus annis, quia spem posse uinci hostem dictator
praebuerat. Ceterum priusquam signa ab urbe nouae legiones mouerent,
decemuiri libros adire atque inspicere iussi propter territos uolgo homines
nouis prodigiis. Nam et Romae in Auentino et Ariciae nuntiatum erat sub
idem tempus lapidibus pluuisse, et multo cruore signa in Sabinis, Caeretes
aquas [fonte callidos] manasse; id quidem etiam, quod saepius acciderat,
magis terrebat; et in uia fornicata, quae ad Campum erat, aliquot homines
de caelo tacti exanimatique fuerant. Ea prodigia ex libris procurata. Legati a
Paesto pateras aureas Romam attulerunt. Iis, sicut Neapolitanis, gratiae
actae, aurum non acceptum.
[37] Per eosdem dies ab Hierone classis Ostia cum magno commeatu accessit.
legati in senatum introducti nuntiarunt caedem C. Flamini consulis
exercitusque allatam adeo aegre tulisse regem Hieronem ut nulla sua
propria regnique sui clade moueri magis potuerit. Itaque, quamquam probe
sciat magnitudinem populi Romani admirabiliorem prope aduersis rebus
quam secundis esse, tamen se omnia quibus a bonis fidelibusque sociis bella
iuuari soleant misisse; quae ne accipere abnuant magno opere se patres
conscriptos orare. Iam omnium primum ominis causa Uictoriam auream
pondo ducentum ac uiginti adferre sese. Acciperent eam tenerentque et
haberent propriam et perpetuam. Aduexisse etiam trecenta milia modium
tritici, ducenta hordei, ne commeatus deessent, et quantum praeterea opus
esset quo iussissent subuecturos. Milite atque equite scire nisi Romano
Latinique nominis non uti populum Romanum: leuium armorum auxilia
etiam externa uidisse in castris Romanis. Itaque misisse mille sagittariorum
ac funditorum, aptam manum aduersus Baliares ac Mauros pugnacesque
alias missili telo gentes. Ad ea dona consilium quoque addebant ut praetor,
cui prouincia Sicilia euenisset, classem in Africam traiceret, ut et hostes in
terra sua bellum haberent minusque laxamenti daretur iis ad auxilia
Hannibali summittenda. Ab senatu ita responsum regi est: uirum bonum
egregiumque socium Hieronem esse atque uno tenore, ex quo in amicitiam
populi Romani uenerit, fidem coluisse ac rem Romanam omni tempore ac
loco munifice adiuuisse. Id perinde ac deberet gratum populo Romano esse.
aurum et a ciuitatibus quibusdam allatum, gratia rei accepta, non accepisse
populum Romanum; Uictoriam omenque accipere sedemque ei se diuae
dare dicare Capitolium, templum Iouis optimi maximi, in ea arce urbis
Romanae sacratam uolentem propitiamque, firmam ac stabilem fore populo
Romano. Funditores sagittariique et frumentum traditum consulibus.
quinqueremes ad [quinquaginta] nauium classem quae cum T. Otacilio
propratore in Sicilia erat quinque et uiginti additae, permissumque est ut, si
e re publica censeret esse, in Africam traiceret.
[38] Dilectu perfecto consules paucos morati dies dum ab sociis ac nomine
Latino uenirent milites. Tum, quod nunquam antea factum erat, iure
iurando ab tribunis militum adacti milites; nam ad eam diem nihil praeter
sacramentum fuerat iussu consulum conuenturos neque iniussu abituros; et
ubi ad decuriandum aut centuriandum conuenissent, sua uoluntate ipsi inter
sese decuriati equites, centuriati pedites coniurabant sese fugae atque
formidinis ergo non abituros neque ex ordine recessuros nisi teli sumendi
aut petendi et aut hostis feriendi aut ciuis seruandi causa. Id ex uoluntario
inter ipsos foedere ad tribunos ac legitimam iuris iurandi adactionem
translatum. Contiones, priusquam ab urbe signa mouerentur, consulis
Uarronis multae ac feroces fuere denuntiantis bellum arcessitum in Italiam
ab nobilibus mansurumque in uisceribus rei publicae, si plures Fabios
imperatores haberet, se quo die hostem uidisset perfecturum. Collegae eius
Pauli una, pridie quam ex urbe proficisceretur, contio fuit, uerior quam
gratior populo, qua nihil inclementer in Uarronem dictum nisi id modo
mirari se quidni qui dux priusquam aut suum aut hostium exercitum
locorum situm naturam regionis nosset, iam nunc togatus in urbe sciret
quae sibi agenda armato forent, [et] diem quoque praedicere posset qua
cum hoste signis conlatis esset dimicaturus: se, quae consilia magis res dent
hominibus quam homines rebus, ea ante tempus immatura non
praecepturum; optare ut quae caute ac consulte gesta essent satis prospere
euenirent; temeritatem, praeterquam quod stulta sit, infelicem etiam ad id
locorum fuisse. Et sua sponte apparebat tuta celeribus consiliis
praepositurum, et, quo id constantius perseueraret, Q. Fabius Maximus sic
eum proficiscentem adlocutus fertur.
[39] "Si aut collegam, id quod mallem, tui similem, L. Aemili, haberes aut tu
collegae tui esses similis, superuacanea esset oratio mea; nam et duo boni
consules, etiam me indicente, omnia e re publica fide uestra faceretis, et
mali nec mea uerba auribus uestris nec consilia animis acciperetis. Nunc et
collegam tuum et te talem uirum intuenti mihi tecum omnis oratio est,
quem uideo nequiquam et uirum bonum et ciuem fore, si altera parte
claudente re publica malis consiliis idem ac bonis iuris et potestatis erit.
erras enim, L. Paule, si tibi minus certaminis cum C. Terentio quam cum
Hannibale futurum censes; nescio an infestior hic aduersarius quam ille
hostis maneat; cum illo in acie tantum, cum hoc omnibus locis ac
temporibus certaturus es; aduersus Hannibalem legionesque eius tuis
equitibus ac peditibus pugnandum tibi est, Uarro dux tuis militibus te est
oppugnaturus. Ominis etiam tibi causa absit C. Flamini memoria. Tamen ille
consul demum et in prouincia et ad exercitum coepit furere: hic, priusquam
peteret consulatum, deinde in petendo consulatu, nunc quoque consul,
priusquam castra uideat aut hostem, insanit. Et qui tantas iam nunc procellas
proelia atque acies iactando inter togatos ciet, quid inter armatam
iuuentutem censes facturum et ubi extemplo res uerba sequitur? Atqui si
hic, quod facturum se denuntiat, extemplo pugnauerit, aut ego rem
militarem, belli hoc genus, hostem hunc ignoro, aut nobilior alius
Trasumenno locus nostris cladibus erit. Nec gloriandi tempus aduersus
unum est, et ego contemnendo potius quam appetendo gloriam modum
excesserim; sed ita res se habet: una ratio belli gerendi aduersus
Hannibalem est qua ego gessi. Nec euentus modo hoc docet -- stultorum iste
magister est -- sed eadem ratio, quae fuit futuraque donec res eaedem
manebunt, immutabilis est. In Italia bellum gerimus, in sede ac solo nostro;
omnia circa plena ciuium ac sociorum sunt; armis, uiris, equis,
commeatibus iuuant iuuabuntque, -- id iam fidei documentum in aduersis
rebus nostris dederunt; meliores, prudentiores, constantiores nos tempus
diesque facit. Hannibal contra in aliena, in hostili est terra inter omnia
inimica infestaque, procul ab domo, ab patria; neque illi terra neque mari
est pax; nullae eum urbes accipiunt, nulla moenia; nihil usquam sui uidet, in
diem rapto uiuit; partem uix tertiam exercitus eius habet quem Hiberum
amnem traiecit; plures fame quam ferro absumpti; nec his paucis iam uictus
suppeditat. Dubitas ergo quin sedendo superaturi simus eum qui senescat in
dies, non commeatus, non supplementum, non pecuniam habeat? Quamdiu
pro Gereoni, castelli Apuliae inopis, tamquam pro Carthaginis moenibus
sedet? Ne aduersus te quidem de me gloriabor: Seruilius atque Atilius,
proximi consules, uide quemadmodum eum ludificati sint. Haec una salutis
est uia, L. Paule, quam difficilem infestamque ciues tibi magis quam hostes
facient. Idem enim tui quod hostium milites uolent; idem Uarro consul
Romanus quod Hannibal Poenus imperator cupiet. Duobus ducibus unus
resistas oportet. Resistes autem, aduersus famam rumoresque hominum si
satis firmus steteris, si te neque collegae uana gloria neque tua falsa infamia
mouerit. Ueritatem laborare nimis saepe aiunt, exstingui nunquam. Gloriam
qui spreuerit, ueram habebit. Sine timidum pro cauto, tardum pro
considerato, imbellem pro perito belli uocent. Malo te sapiens hostis metuat
quam stulti ciues laudent. Omnia audentem contemnet Hannibal, nihil
temere agentem metuet. Nec ego ut nihil agatur [hortor] sed ut agentem te
ratio ducat, non fortuna; tuae potestatis semper tu tuaque omnia sint;
armatus intentusque sis; neque occasioni tuae desis neque suam occasionem
hosti des. Omnia non properanti clara certaque erunt; festinatio improuida
est et caeca."
[40] Aduersus ea consulis oratio haud sane laeta fuit, magis fatentis ea quae
diceret uera quam facilia factu esse; dictatori magistrum equitum
intolerabilem fuisse; quid consuli aduersus collegam seditiosum ac
temerarium uirium atque auctoritatis fore? Se populare incendium priore
consulatu semustum effugisse; optare ut omnia prospere euenirent; sed si
quid aduersi caderet, hostium se telis potius quam suffragiis iratorum
ciuium caput obiecturum. Ab hoc sermone profectum Paulum tradunt
prosequentibus primoribus patrum: plebeium consulem sua plebes
prosecuta, turba conspectior cum dignitates deessent. Ut in castra uenerunt,
permixto nouo exercitu ac uetere, castris bifariam factis, ut noua minora
essent propius Hannibalem, in ueteribus maior pars et omne robur uirium
esset, consulum anni prioris M. Atilium, aetatem excusantem, Romam
miserunt, Geminum Seruilium in minoribus castris legioni Romanae et
socium peditum equitumque duobus milibus praeficiunt. Hannibal
quamquam parte dimidia auctas hostium copias cernebat, tamen aduentu
consulum mire gaudere. Non solum enim nihil ex raptis in diem
commeatibus superabat sed ne unde raperet quidem quicquam reliqui erat,
omni undique frumento, postquam ager parum tutus erat, in urbes munitas
conuecto, ut uix decem dierum, quod compertum postea est, frumentum
superesset Hispanorumque ob inopiam transitio parata fuerit, si maturitas
temporum exspectata foret.
[41] Ceterum temeritati consulis ac praepropero ingenio materiam etiam
fortuna dedit, quod in prohibendis praedatoribus tumultuario proelio ac
procursu magis militum quam ex praeparato aut iussu imperatorum orto
haudquaquam par Poenis dimicatio fuit. Ad mille et septingenti caesi, non
plus centum Romanorum sociorumque occisis. Ceterum uictoribus effuse
sequentibus metu insidiarum obstitit Paulus consul, cuius eo die -- nam
alternis imperitabant -- imperium erat, Uarrone indignante ac uociferante
emissum hostem e manibus debellarique ni cessatum foret potuisse.
Hannibal id damnum haud aegerrime pati; quin potius credere uelut
inescatam temeritatem ferocioris consulis ac nouorum maxime militum
esse. Et omnia ei hostium haud secus quam sua nota erant: dissimiles
discordesque imperitare, duas prope partes tironum militum in exercitu
esse. Itaque locum et tempus insidiis aptum se habere ratus, nocte proxima
nihil praeter arma ferente secum milite castra plena omnis fortunae
publicae priuataeque relinquit, transque proximos montes laeua pedites
instructos condit, dextra equites, impedimenta per conuallem mediam
traducit, ut diripiendis uelut desertis fuga dominorum castris occupatum
impeditumque hostem opprimeret. Crebri relicti in castris ignes, ut fides
fieret dum ipse longius spatium fuga praeciperet falsa imagine castrorum,
sicut Fabium priore anno frustratus esset, tenere in locis consules uoluisse.
[42] Ubi inluxit, subductae primo stationes, deinde propius adeuntibus
insolitum silentium admirationem fecit. Tum satis comperta solitudine in
castris concursus fit ad praetoria consulum nuntiantium fugam hostium
adeo trepidam ut tabernaculis stantibus castra reliquerint, quoque fuga
obscurior esset, crebros etiam relictos ignes. Clamor inde ortus ut signa
proferri iuberent ducerentque ad persequendos hostes ac protinus castra
diripienda et consul alter uelut unus turbae militaris erat: Paulus etiam
atque etiam dicere prouidendum praecauendumque esse; postremo, cum
aliter neque seditionem neque ducem seditionis sustinere posset, Marium
Statilium praefectum cum turma Lucana exploratum mittit. Qui ubi
adequitauit portis, subsistere extra munimenta ceteris iussis ipse cum
duobus equitibus uallum intrauit speculatusque omnia cum cura renuntiat
insidias profecto esse: ignes in parte castrorum quae uergat in hostem
relictos; tabernacula aperta et omnia cara in promptu relicta; argentum
quibusdam locis temere per uias uel[ut] obiectum ad praedam uidisse. Quae
ad deterrendos a cupiditate animos nuntiata erant, ea accenderunt, et
clamore orto a militibus, ni signum detur, sine ducibus ituros,
haudquaquam dux defuit; nam extemplo Uarro signum dedit proficiscendi.
Paulus, cum ei sua sponte cunctanti pulli quoque auspicio non addixissent,
nuntiari iam efferenti porta signa collegae iussit. Quod quamquam Uarro
aegre est passus, Flamini tamen recens casus Claudique consulis primo
Punico bello memorata naualis clades religionem animo incussit. Di prope
ipsi eo die magis distulere quam prohibuere imminentem pestem Romanis;
nam forte ita euenit ut, cum referri signa in castra iubenti consuli milites
non parerent, serui duo Formiani unus, alter Sidicini equitis, qui Seruilio
atque Atilio consulibus inter pabulatores excepti a Numidis fuerant,
profugerent eo die ad dominos; deductique ad consules nuntiant omnem
exercitum Hannibalis trans proximos montes sedere in insidiis. Horum
opportunus aduentus consules imperii potentes fecit, cum ambitio alterius
suam primum apud eos praua indulgentia maiestatem soluisset.
[43] Hannibal postquam motos magis inconsulte Romanos quam ad ultimum
temere euectos uidit, nequiquam detecta fraude in castra rediit. Ibi plures
dies propter inopiam frumenti manere nequit, nouaque consilia in dies non
apud milites solum mixtos ex conluuione omnium gentium sed etiam apud
ducem ipsum oriebantur. Nam cum initio fremitus, deinde aperta
uociferatio fuisset exposcentium stipendium debitum querentiumque
annonam primo, postremo famem, et mercennarios milites, maxime
Hispani generis, de transitione cepisse consilium fama esset, ipse etiam
interdum Hannibal de fuga in Galliam dicitur agitasse ita ut relicto peditatu
omni cum equitibus se proriperet. Cum haec consilia atque hic habitus
animorum esset in castris, mouere inde statuit in calidiora atque eo
maturiora messibus Apuliae loca, simul ut, quo longius ab hoste recessisset,
eo transfugia impeditiora leuibus ingeniis essent. Profectus est nocte ignibus
similiter factis tabernaculisque paucis in speciem relictis, ut insidiarum par
priori metus contineret Romanos. Sed per eundem Lucanum Statilium
omnibus ultra castra transque montes exploratis, cum relatum esset uisum
procul hostium agmen, tum de insequendo eo consilia agitari coepta. Cum
utriusque consulis eadem quae ante semper fuisset sententia, ceterum
Uarroni fere omnes, Paulo nemo praeter Seruilium, prioris anni consulem,
adsentiretur, [ex] maioris partis sententia ad nobilitandas clade Romana
Cannas urgente fato profecti sunt. Prope eum uicum Hannibal castra
posuerat auersa a Uolturno uento, qui campis torridis siccitate nubes
pulueris uehit. Id cum ipsis castris percommodum fuit, tum salutare
praecipue futurum erat cum aciem dirigerent, ipsi auersi terga tantum
adflante uento in occaecatum puluere offuso hostem pugnaturi.
[44] Consules satis exploratis itineribus sequentes Poenum, ut uentum ad
Cannas est et in conspectu Poenum habebant, bina castra communiunt,
eodem ferme interuallo quo ad Gereonium sicut ante copiis diuisis. Aufidus
amnis, utrisque castris adfluens, aditum aquatoribus ex sua cuiusque
opportunitate haud sine certamine dabat; ex minoribus tamen castris, quae
posita trans Aufidum erant, liberius aquabantur Romani, quia ripa ulterior
nullum habebat hostium praesidium. Hannibal spem nanctus locis natis ad
equestrem pugnam, qua parte uirium inuictus erat, facturos copiam
pugnandi consules, dirigit aciem lacessitque Numidarum procursatione
hostes. Inde rursus sollicitari seditione militari ac discordia consulum
Romana castra, cum Paulus Sempronique et Flamini temeritatem Uarroni
Uarro speciosum timidis ac segnibus ducibus exemplum Fabium obiceret
testareturque deos hominesque hic nullam penes se culpam esse, quod
Hannibal iam uel[ut] usu cepisset Italiam; se constrictum a collega teneri;
ferrum atque arma iratis et pugnare cupientibus adimi militibus; ille, si
quid proiectis ac proditis ad inconsultam atque improuidam pugnam
legionibus accideret, se omnis culpae exsortem, omnis euentus participem
fore diceret; uideret ut quibus lingua prompta ac temeraria, aeque in pugna
uigerent manus.
[45] Dum altercationibus magis quam consiliis tempus teritur, Hannibal ex
acie, quam ad multum diei tenuerat instructam, cum in castra ceteras
reciperet copias, Numidas ad inuadendos ex minoribus castris Romanorum
aquatores trans flumen mittit. Quam inconditam turbam cum uixdum in
ripam egressi clamore ac tumultu fugassent, in stationem quoque pro uallo
locatam atque ipsas prope portas euecti sunt. Id uero indignum uisum ab
tumultuario auxilio iam etiam castra Romana terreri, ut ea modo una causa
ne extemplo transirent flumen dirigerentque aciem tenuerit Romanos quod
summa imperii eo die penes Paulum fuerit. Itaque postero die Uarro, cui
sors eius diei imperii erat, nihil consulto collega signum proposuit
instructasque copias flumen traduxit, sequente Paulo quia magis non
probare quam non adiuuare consilium poterat. Transgressi flumen eas
quoque quas in castris minoribus habuerant copias suis adiungunt atque ita
instructa acie in dextro cornu -- id erat flumini propius -- Romanos equites
locant, deinde pedites: laeuum cornu extremi equites sociorum, intra
pedites, ad medium iuncti legionibus Romanis, tenuerunt: iaculatores ex
ceteris leuium armorum auxiliis prima acies facta. Consules cornua
tenuerunt, Terentius laeuum, Aemilius dextrum: Gemino Seruilio media
pugna tuenda data.
[46] Hannibal luce prima Baliaribus leuique alia armatura praemissa
transgressus flumen, ut quosque traduxerat, ita in acie locabat, Gallos
Hispanosque equites prope ripam laeuo in cornu aduersus Romanum
equitatum; dextrum cornu Numidis equitibus datum media acie peditibus
firmata ita ut Afrorum utraque cornua essent, interponerentur his medii
Galli atque Hispani. Afros Romanam [magna ex parte] crederes aciem; ita
armati erant armis et ad Trebiam ceterum magna ex parte ad
Trasumennum captis. Gallis Hispanisque scuta eiusdem formae fere erant,
dispares ac dissimiles gladii, Gallis praelongi ac sine mucronibus, Hispano,
punctim magis quam caesim adsueto petere hostem, breuitate habiles et cum
mucronibus. Ante alios habitus gentium harum cum magnitudine corporum,
tum specie terribilis erat: Galli super umbilicum erant nudi: Hispani linteis
praetextis purpura tunicis, candore miro fulgentibus, constiterant. Numerus
omnium peditum qui tum stetere in acie milium fuit quadraginta, decem
equitum. Duces cornibus praeerant sinistro Hasdrubal, dextro Maharbal;
mediam aciem Hannibal ipse cum fratre Magone tenuit. Sol seu de industria
ita locatis seu quod forte ita stetere peropportune utrique parti obliquus
erat Romanis in meridiem, Poenis in septentrionem uersis; uentus --
Uolturnum regionis incolae uocant -- aduersus Romanis coortus multo
puluere in ipsa ora uoluendo prospectum ademit.
[47] Clamore sublato procursum ab auxiliis et pugna leuibus primum armis
commissa; deinde equitum Gallorum Hispanorumque laeuum cornu cum
dextro Romano concurrit, minime equestris more pugnae; frontibus enim
aduersis concurrendum erat, quia nullo circa ad euagandum relicto spatio
hinc amnis, hinc peditum acies claudebant. In derectum utrimque nitentes,
stantibus ac confertis postremo turba equis uir uirum amplexus detrahebat
equo. Pedestre magna iam ex parte certamen factum erat; acrius tamen
quam diutius pugnatum est pulsique Romani equites terga uertunt. Sub
equestris finem certaminis coorta est peditum pugna, primo et uiribus et
animis par dum constabant ordines Gallis Hispanisque; tandem Romani, diu
ac saepe conisi, aequa fronte acieque densa impulere hostium cuneum nimis
tenuem eoque parum ualidum, a cetera prominentem acie. Impulsis deinde
ac trepide referentibus pedem institere ac tenore uno per praeceps pauore
fugientium agmen in mediam primum aciem inlati, postremo nullo
resistente ad subsidia Afrorum peruenerunt, qui utrimque reductis alis
constiterant media, qua Galli Hispanique steterant, aliquantum prominente
acie. Qui cuneus ut pulsus aequauit frontem primum, deinde cedendo etiam sinum in medio dedit, Afri circa iam cornua fecerant inruentibusque
incaute in medium Romanis circumdedere alas; mox cornua extendendo
clausere et ab tergo hostes. Hinc Romani, defuncti nequiquam [de] proelio
uno, omissis Gallis Hispanisque, quorum terga ceciderant, [et] aduersus
Afros integram pugnam ineunt, non tantum [in] eo iniquam quod inclusi
aduersus circumfusos sed etiam quod fessi cum recentibus ac uegetis
pugnabant.
[48] Iam et sinistro cornu Romanis, ubi sociorum equites aduersus Numidas
steterant, consertum proelium erat, segne primo et a Punica coeptum
fraude. Quingenti ferme Numidae, praeter solita arma telaque gladios
occultos sub loricis habentes, specie transfugarum cum ab suis parmas post
terga habentes adequitassent, repente ex equis desiliunt parmisque et iaculis
ante pedes hostium proiectis in mediam aciem accepti ductique ad ultimos
considere ab tergo iubentur. Ac dum proelium ab omni parte conseritur,
quieti manserunt; postquam omnium animos oculosque occupauerat
certamen, tum arreptis scutis, quae passim inter aceruos caesorum
corporum strata erant, auersam adoriuntur Romanam aciem, tergaque
ferientes ac poplites caedentes stragem ingentem ac maiorem aliquanto
pauorem ac tumultum fecerunt. Cum alibi terror ac fuga, alibi pertinax in
mala iam spe proelium esset, Hasdrubal qui ea parte praeerat, subductos
ex media acie Numidas, quia segnis eorum cum aduersis pugna erat, ad
persequendos passim fugientes mittit, Hispanos et Gallos pedites Afris
prope iam fessis caede magis quam pugna adiungit.
[49] Parte altera pugnae Paulus, quamquam primo statim proelio funda
grauiter ictus fuerat, tamen et occurrit saepe cum confertis Hannibali et
aliquot locis proelium restituit, protegentibus eum equitibus Romanis,
omissis postremo equis, quia consulem et ad regendum equum uires
deficiebant. Tum denuntianti cuidam iussisse consulem ad pedes descendere
equites dixisse Hannibalem ferunt: "quam mallem, uinctos mihi traderet".
Equitum pedestre proelium, quale iam haud dubia hostium uictoria, fuit,
cum uicti mori in uestigio mallent quam fugere, uictores morantibus
uictoriam irati trucidarent quos pellere non poterant. Pepulerunt tamen iam
paucos superantes et labore ac uolneribus fessos. Inde dissipati omnes sunt,
equosque ad fugam qui poterant repetebant. Cn. Lentulus tribunus militum
cum praeteruehens equo sedentem in saxo cruore oppletum consulem
uidisset, "L. Aemili" inquit, "quem unum insontem culpae cladis hodiernae
dei respicere debent, cape hunc equum, dum et tibi uirium aliquid superest
[et] comes ego te tollere possum ac protegere. Ne funestam hanc pugnam
morte consulis feceris; etiam sine hoc lacrimarum satis luctusque est". Ad ea
consul: "tu quidem, Cn. Corneli, macte uirtute esto; sed caue, frustra
miserando exiguum tempus e manibus hostium euadendi absumas. Abi,
nuntia publice patribus urbem Romanam muniant ac priusquam uictor
hostis adueniat praesidiis firment; priuatim Q. Fabio L. Aemilium
praeceptorum eius memorem et uixisse [et] adhuc et mori. Me in hac strage
militum meorum patere exspirare, ne aut reus iterum e consulatu sim [aut]
accusator collegae exsistam ut alieno crimine innocentiam meam
protegam." Haec eos agentes prius turba fugientium ciuium, deinde hostes
oppressere; consulem ignorantes quis esset obruere telis, Lentulum in
tumultu abripuit equus. Tum undique effuse fugiunt. Septem milia hominum
in minora castra, decem in maiora, duo ferme in uicum ipsum Cannas
perfugerunt, qui extemplo a Carthalone atque equitibus nullo munimento
tegente uicum circumuenti sunt. Consul alter, seu forte seu consilio nulli
fugientium insertus agmini, cum quinquaginta fere equitibus Uenusiam
perfugit. Quadraginta quinque milia quingenti pedites, duo milia septingenti
equites, et tantadem prope ciuium sociorumque pars, caesi dicuntur; in his
ambo consulum quaestores, L. Atilius et L. Furius Bibaculus, et
undetriginta tribuni militum, consulares quidam praetoriique et aedilicii --
inter eos Cn. Seruilium Geminum et M. Minucium numerant, qui magister
equitum priore anno, [consul] aliquot annis ante fuerat -- octoginta
praeterea aut senatores aut qui eos magistratus gessissent unde in senatum
legi deberent cum sua uoluntate milites in legionibus facti essent. Capta eo
proelio tria milia peditum et equites mille et quingenti dicuntur.
[50] Haec est pugna [Cannensis], Alliensi cladi nobilitate par, ceterum ut illis
quae post pugnam accidere leuior, quia ab hoste est cessatum, sic strage
exercitus grauior foediorque. Fuga namque ad Alliam sicut urbem prodidit,
ita exercitum seruauit: ad Cannas fugientem consulem uix quinquaginta
secuti sunt, alterius morientis prope totus exercitus fuit. Binis in castris cum
multitudo semiermis sine ducibus esset, nuntium qui in maioribus erant
mittunt, dum proelio, deinde ex laetitia epulis fatigatos quies nocturna
hostes premeret ut ad se transirent: uno agmine Canusium abituros esse.
eam sententiam alii totam aspernari; cur enim illos, qui se arcessant, ipsos
non uenire, cum aeque coniungi possent? Quia uidelicet plena hostium
omnia in medio essent, et aliorum quam sua corpora tanto periculo mallent
obicere. Aliis non tam sententia displicere quam animus deesse: P.
Sempronius Tuditanus tribunus militum "capi ergo mauoltis" inquit, "ab
auarissimo et crudelissimo hoste aestimarique capita uestra et exquiri pretia
ab interrogantibus Romanus ciuis sis an Latinus socius, et ex tua contumelia
et miseria alteri honos quaeratur? Non tu, si quidem L. Aemili consulis, qui
se bene mori quam turpiter uiuere maluit, et tot fortissimorum uirorum
qui circa eum cumulati iacent ciues estis. Sed antequam opprimit lux
maioraque hostium agmina obsaepiunt iter, per hos, qui inordinati atque
incompositi obstrepunt portis, erumpamus. Ferro atque audacia uia fit
quamuis per confertos hostes. Cuneo quidem hoc laxum atque solutum
agmen, ut si nihil obstet, disicias. Itaque ite mecum qui et uosmet ipsos et
rem publicam saluam uoltis". Haec ubi dicta dedit, stringit gladium
cuneoque facto per medios uadit hostes et, cum in latus dextrum quod
patebat Numidae iacularentur, translatis in dextrum scutis in maiora castra
ad sescenti euaserunt atque inde protinus alio magno agmine adiuncto
Canusium incolumes perueniunt. Haec apud uictos magis impetu animorum,
quos ingenium suum cuique aut fors dabat, quam ex consilio ipsorum aut
imperio cuiusquam agebatur.
[51] Hannibali uictori cum ceteri circumfusi gratularentur suaderentque ut,
tanto perfunctus bello, diei quod reliquum esset noctisque insequentis
quietem et ipse sibi sumeret et fessis daret militibus, Maharbal praefectus
equitum, minime cessandum ratus, "immo ut quid hac pugna sit actum scias,
die quinto" inquit, "uictor in Capitolio epulaberis. Sequere; cum equite, ut
prius uenisse quam uenturum sciant, praecedam." Hannibali nimis laeta res
est uisa maiorque quam ut eam statim capere animo posset. Itaque
uoluntatem se laudare Maharbalis ait; ad consilium pensandum temporis
opus esse. Tum Maharbal: "non omnia nimirum eidem di dedere. Uincere
scis, Hannibal; uictoria uti nescis." mora eius diei satis creditur saluti fuisse
urbi atque imperio. Postero die ubi primum inluxit, ad spolia legenda
foedamque etiam hostibus spectandam stragem insistunt. Iacebant tot
Romanorum milia, pedites passim equitesque, ut quem cuique fors aut
pugna iunxerat aut fuga; adsurgentes quidam ex strage media cruenti, quos
stricta matutino frigore excitauerant uolnera, ab hoste oppressi sunt;
quosdam et iacentes uiuos succisis feminibus poplitibusque inuenerunt
nudantes ceruicem iugulumque et reliquum sanguinem iubentes haurire;
inuenti quidam sunt mersis in effossam terram capitibus quos sibi ipsos
fecisse foueas obruentesque ora superiecta humo interclusisse spiritum
apparebat. Praecipue conuertit omnes subtractus Numida mortuo
superincubanti Romano uiuus naso auribusque laceratis, cum manibus ad
capiendum telum inutilibus, in rabiem ira uersa laniando dentibus hostem
exspirasset.
[52] Spoliis ad multum diei lectis, Hannibal ad minora ducit castra
oppugnanda et omnium primum brachio obiecto [a] flumine eos excludit;
ceterum omnibus labore, uigiliis, uolneribus etiam fessis maturior ipsius
spe deditio est facta. Pacti ut arma atque equos traderent, in capita Romana
trecenis nummis quadrigatis, in socios ducenis, in seruos centenis et ut eo
pretio persoluto cum singulis abirent uestimentis, in castra hostes
acceperunt traditique in custodiam omnes sunt, seorsum ciues sociique.
dum ibi tempus teritur, interea cum ex maioribus castris, quibus satis
uirium aut animi fuit, ad quattuor milia hominum et ducenti equites, alii
agmine, alii palati passim per agros, quod haud minus tutum erat,
Canusium perfugissent, castra ipsa ab sauciis timidisque eadem condicione
qua altera tradita hosti. Praeda ingens parta est, et praeter equos uirosque et
si quid argenti (quod plurimum in phaleris equorum erat; nam ad
uescendum facto perexiguo, utique militantes, utebantur) omnis cetera
praeda diripienda data est. Tum sepeliendi causa conferri in unum corpora
suorum iussit; ad octo milia fuisse dicuntur fortissimorum uirorum.
consulem quoque Romanum conquisitum sepultumque quidam auctores
sunt. Eos qui Canusium perfugerant mulier Apula nomine Busa, genere
clara ac diuitiis, moenibus tantum tectisque a Canusinis acceptos, frumento,
ueste, uiatico etiam iuuit, pro qua ei munificentia postea bello perfecto ab
senatu honores habiti sunt.
[53] Ceterum cum ibi tribuni militum quattuor essent, Fabius Maximus de
legione prima, cuius pater priore anno dictator fuerat, et de legione
secunda L. Publicius Bibulus et P. Cornelius Scipio et de legione tertia Ap.
Claudius Pulcher, qui proxime aedilis fuerat, omnium consensu ad P.
Scipionem admodum adulescentem et ad Ap. Claudium summa imperii
delata est. Quibus consultantibus inter paucos de summa rerum nuntiat P.
Furius Philus, consularis uiri filius, nequiquam eos perditam spem fouere;
desperatam comploratamque rem esse publicam; nobiles iuuenes quosdam,
quorum principem L. Caecilium Metellum, mare ac naues spectare, ut
deserta Italia ad regum aliquem transfugiant. Quod malum, praeterquam
atrox, super tot clades etiam nouum, cum stupore ac miraculo torpidos
defixisset qui aderant et consilium aduocandum de eo censerent, negat
consilii rem esse [Scipio] Iuuenis, fatalis dux huiusce belli: audendum atque
agendum, non consultandum ait in tanto malo esse. Irent secum extemplo
armati qui rem publicam saluam uellent; nulla uerius quam ubi ea
cogitentur hostium castra esse. Pergit ire sequentibus paucis in hospitium
Metelli et, cum concilium ibi iuuenum de quibus allatum erat inuenisset,
stricto super capita consultantium gladio, "ex mei animi sententia" inquit,
"ut ego rem publicam populi Romani non deseram neque alium ciuem
Romanum deserere patiar; si sciens fallo, tum me, Iuppiter optime maxime,
domum, familiam remque meam pessimo leto adficias. In haec uerba, L.
Caecili, iures postulo, ceterique qui adestis. Qui non iurauerit in se hunc
gladium strictum esse sciat". Haud secus pauidi quam si uictorem
Hannibalem cernerent, iurant omnes custodiendosque semet ipsos Scipioni
tradunt.
[54] Eo tempore quo haec Canusi agebantur Uenusiam ad consulem ad
quattuor milia et quingenti pedites equitesque, qui sparsi fuga per agros
fuerant, peruenere. Eos omnes Uenusini per familias benigne accipiendos
curandosque cum diuisissent, in singulos equites togas et tunicas et
quadrigatos nummos quinos uicenos, et pediti denos et arma quibus deerant
dederunt, ceteraque publice ac priuatim hospitaliter facta certatumque ne a
muliere Canusina populus Uenusinus officiis uinceretur. Sed grauius onus
Busae multitudo faciebat; et iam ad decem milia hominum erant, Appiusque
et Scipio, postquam incolumem esse alterum consulem acceperunt, nuntium
extemplo mittunt quantae secum peditum equitumque copiae essent
sciscitatumque simul utrum Uenusiam adduci exercitum an manere iuberet
Canusi. Uarro ipse Canusium copias traduxit; et iam aliqua species
consularis exercitus erat moenibusque se certe, si non armis, ab hoste
uidebantur defensuri. Romam ne has quidem reliquias superesse ciuium
sociorumque sed occidione occisum cum duobus [consularibus ducibus]
exercitum deletasque omnes copias allatum fuerat. Nunquam salua urbe
tantum pauoris tumultusque intra moenia Romana fuit. Itaque succumbam
oneri neque adgrediar narrare quae edissertando minora uero faciam.
consule exercituque ad Trasumennum priore anno amisso non uolnus super
uolnus sed multiplex clades, cum duobus consulibus duo consulares
exercitus amissi nuntiabantur nec ulla iam castra Romana nec ducem nec
militem esse; Hannibalis Apuliam, Samnium ac iam prope totam Italiam
factam. Nulla profecto alia gens tanta mole cladis non obruta esset.
compares cladem ad Aegates insulas Carthaginiensium proelio nauali
acceptam, qua fracti Sicilia ac Sardinia cessere, inde uectigales ac
stipendiarios fieri se passi sunt, aut pugnam aduersam in Africa, cui postea
hic ipse Hannibal succubuit; nulla ex parte comparandae sunt nisi quod
minore animo latae sunt.
[55] P. Furius Philus et M. Pomponius praetores senatum in curiam
Hostiliam uocauerunt, ut de urbis custodia consulerent; neque enim
dubitabant deletis exercitibus hostem ad oppugnandam Romam, quod unum
opus belli restaret, uenturum. Cum in malis sicuti ingentibus ita ignotis ne
consilium quidem satis expedirent obstreperetque clamor lamentantium
mulierum et nondum palam facto uiui mortuique et per omnes paene
domos promiscue complorarentur, tum Q. Fabius Maximus censuit equites
expeditos et Appia et Latina uia mittendos, qui obuios percontando --
aliquos profecto ex fuga passim dissipatos fore -- referant quae fortuna
consulum atque exercituum sit et, si quid di immortales miseriti imperii
reliquum Romani nominis fecerint, ubi eae copiae sint; quo se Hannibal
post proelium contulerit, quid paret, quid agat acturusque sit. Haec
exploranda noscendaque per impigros iuuenes esse; illud per patres ipsos
agendum, quoniam magistratuum parum sit, ut tumultum ac trepidationem
in urbe tollant, matronas publico arceant continerique intra suum quamque
limen cogant, comploratus familiarum coerceant, silentium per urbem
faciant, nuntios rerum omnium ad praetores deducendos curent, suae
quisque fortunae domi auctorem exspectent, custodesque praeterea ad
portas ponant qui prohibeant quemquam egredi urbe cogantque homines
nullam nisi urbe ac moenibus saluis salutem sperare. Ubi conticuerit [recte]
tumultus, tum in curiam patres reuocandos consulendumque de urbis
custodia esse.
[56] Cum in hanc sententiam pedibus omnes issent summotaque foro [a]
magistratibus turba patres diuersi ad sedandos tumultus discessissent, tum
demum litterae a C. Terentio consule allatae sunt: L. Aemilium consulem
exercitumque caesum; sese Canusi esse, reliquias tantae cladis uelut ex
naufragio colligentem; ad decem milia militum ferme esse incompositorum
inordinatorumque; Poenum sedere ad Cannas, in captiuorum pretiis
praedaque alia nec uictoris animo nec magni ducis more nundinantem. Tum
priuatae quoque per domos clades uolgatae sunt adeoque totam urbem
oppleuit luctus ut sacrum anniuersarium Cereris intermissum sit, quia nec
lugentibus id facere est fas nec ulla in illa tempestate matrona expers luctus
fuerat. Itaque ne ob eandem causam alia quoque sacra publica aut priuata
desererentur, senatus consulto diebus triginta luctus est finitus. Ceterum
cum sedato urbis tumultu reuocati in curiam patres essent, aliae insuper ex
Sicilia litterae allatae sunt ab T. Otacilio propraetore, regnum Hieronis
classe Punica uastari; cui cum opem imploranti ferre uellent [praefecti ab
se missi], nuntiatum his esse aliam classem ad Aegates insulas stare paratam
instructamque, ut, ubi se uersum ad tuendam Syracusanam oram Poeni
sensissent, Lilybaeum extemplo prouinciamque aliam Romanam
adgrederentur; itaque classe opus esse, si regem socium Siciliamque tueri
uellent.
[57] Litteris consulis praetorisque [lectis censuere patres] M. Claudium, qui
classi ad Ostiam stanti praeesset, Canusium ad exercitum mittendum
scribendumque consuli et, cum praetori exercitum tradidisset, primo
quoque tempore, quantum per commodum rei publicae fieri posset,
Romam ueniret. Territi etiam super tantas clades cum ceteris prodigiis, tum
quod duae Uestales eo anno, Opimia atque Floronia, stupri compertae et
altera sub terra, uti mos est, ad portam Collinam necata fuerat, altera
sibimet ipsa mortem consciuerat; L. Cantilius scriba pontificius, quos nunc
minores pontifices appellant, qui cum Floronia stuprum fecerat, a pontifice
maximo eo usque uirgis in comitio caesus erat ut inter uerbera exspiraret.
hoc nefas cum inter tot, ut fit, clades in prodigium uersum esset, decemuiri
libros adire iussi sunt et Q. Fabius Pictor Delphos ad oraculum missus est
sciscitatum quibus precibus suppliciisque deos possent placare et quaenam
futura finis tantis cladibus foret. Interim ex fatalibus libris sacrificia aliquot
extraordinaria facta, inter quae Gallus et Galla, Graecus et Graeca in foro
bouario sub terram uiui demissi sunt in locum saxo consaeptum, iam ante
hostiis humanis, minime Romano sacro, imbutum. Placatis satis, ut
rebantur, deis M. Claudius Marcellus ab Ostia mille et quingentos milites
quos in classem scriptos habebat Romam, ut urbi praesidio essent, mittit;
ipse legione classica -- ea legio tertia erat -- cum tribunis militum Teanum
Sidicinum praemissa, classe tradita P. Furio Philo collegae paucos post dies
Canusium magnis itineribus contendit. Inde dictator ex auctoritate patrum
dictus M. Iunius et Ti. Sempronius magister equitum dilectu edicto iuniores
ab annis septemdecim et quosdam praetextatos scribunt; quattuor ex his
legiones et mille equites effecti. Item ad socios Latinumque nomen ad
milites ex formula accipiendos mittunt. Arma, tela, alia parari iubent et
uetera spolia hostium detrahunt templis porticibusque. Et aliam formam
noui dilectus inopia liberorum capitum ac necessitas dedit: octo milia
iuuenum ualidorum ex seruitiis, prius sciscitantes singulos uellentne
militare, empta publice armauerunt. Hic miles magis placuit, cum pretio
minore redimendi captiuos copia fieret.
[58] Namque Hannibal secundum tam prosperam ad Cannas pugnam uictoris
magis quam bellum gerentis intentus curis, cum captiuis productis
segregatisque socios, sicut ante ad Trebiam Trasumennumque lacum,
benigne adlocutus sine pretio dimisisset, Romanos quoque uocatos, quod
nunquam alias antea, satis miti sermone adloquitur: non interneciuum sibi
esse cum Romanis bellum; de dignitate atque imperio certare. Et patres
uirtuti Romanae cessisse et se id adniti ut suae in uicem simul felicitati et
uirtuti cedatur. Itaque redimendi se captiuis copiam facere; pretium fore in
capita equiti quingenos quadrigatos nummos, trecenos pediti, seruo
centenos. Quamquam aliquantum adiciebatur equitibus ad id pretium quo
pepigerant dedentes se, laeti tamen quamcumque condicionem paciscendi
acceperunt. Placuit suffragio ipsorum decem deligi qui Romam ad senatum
irent, nec pignus aliud fidei quam ut iurarent se redituros acceptum. Missus
cum his Carthalo, nobilis Carthaginiensis, qui, si forte ad pacem inclinaret
animus, condiciones ferret. Cum egressi castris essent, unus ex iis, minime
Romani ingenii homo uelut aliquid oblitus, iuris iurandi soluendi causa cum
in castra redisset, ante noctem comites adsequitur. Ubi Romam uenire eos
nuntiatum est, Carthaloni obuiam lictor missus, qui dictatoris uerbis
nuntiaret ut ante noctem excederet finibus Romanis.
[59] Legatis captiuorum senatus ab dictatore datus est, quorum princeps: "M.
Iuni uosque, patres conscripti" inquit, "nemo nostrum ignorat nulli unquam
ciuitati uiliores fuisse captiuos quam nostrae; ceterum, nisi nobis plus iusto
nostra placet causa, non alii unquam minus neglegendi uobis quam nos in
hostium potestatem uenerunt. Non enim in acie per timorem arma
tradidimus sed cum prope ad noctem superstantes cumulis caesorum
corporum proelium extraxissemus, in castra recepimus nos; diei reliquum
ac noctem insequentem, fessi labore ac uolneribus, uallum sumus tutati;
postero die, cum circumsessi ab exercitu uictore aqua arceremur nec ulla
iam per confertos hostes erumpendi spes esset nec esse nefas duceremus
quinquaginta milibus hominum ex acie nostra trucidatis aliquem ex
Cannensi pugna Romanum militem restare, tunc demum pacti sumus
pretium quo redempti dimitteremur, arma in quibus nihil iam auxilii erat
hosti tradidimus. Maiores quoque acceperamus se a Gallis auro redemisse et
patres uestros, asperrimos illos ad condiciones pacis, legatos tamen [ad]
captiuorum redimendorum gratia Tarentum misisse. Atqui et [ad] Alliam
cum Gallis et ad Heracleam cum Pyrrho utraque non tam clade infamis
quam pauore et fuga pugna fuit: Cannenses campos acerui Romanorum
corporum tegunt, nec supersumus pugnae nisi in quibus trucidandis et
ferrum et uires hostem defecerunt. Sunt etiam de nostris quidam qui ne in
acie quidem fuerunt sed praesidio castris relicti, cum castra traderentur, in
potestatem hostium uenerunt. Haud equidem ullius ciuis et commilitonis
fortunae aut condicioni inuideo, nec premendo alium me extulisse uelim: ne
illi quidem, nisi pernicitatis pedum et cursus aliquod praemium est, qui
plerique inermes ex acie fugientes non prius quam Uenusiae aut Canusii
constiterunt, se nobis merito praetulerint gloriatique sint in se plus quam in
nobis praesidii rei publicae esse. Sed illis et bonis ac fortibus militibus
utemini et nobis etiam promptioribus pro patria, quod beneficio uestro
redempti atque in patriam restituti fuerimus. Dilectum ex omni aetate et
fortuna habetis; octo milia seruorum audio armari. Non minor numerus
noster est nec maiore pretio redimi possumus quam ii emuntur; nam si
conferam nos cum illis, iniuriam nomini Romano faciam. Illud etiam in tali
consilio animaduertendum uobis censeam, patres conscripti, si iam duriores
esse uelitis, quod nullo nostro merito faciatis, cui nos hosti relicturi sitis.
Pyrrho uidelicet, qui [uos] hospitum numero captiuos habuit? An barbaro ac
Poeno, qui utrum auarior an crudelior sit uix existimari potest? Si uideatis
catenas, squalorem, deformitatem ciuium uestrorum, non minus profecto
uos ea species moueat quam si ex altera parte cernatis stratas Cannensibus
campis legiones uestras. Intueri potestis sollicitudinem et lacrimas in
uestibulo curiae stantium cognatorum nostrorum exspectantiumque
responsum uestrum. Cum ii pro nobis proque iis qui absunt ita suspensi ac
solliciti sint, quem censetis animum ipsorum esse quorum in discrimine uita
libertasque est? Si, mediusfidius, ipse in nos mitis Hannibal contra naturam
suam esse uelit, nihil tamen nobis uita opus esse censeamus cum indigni ut
redimeremur a uobis uisi simus. Rediere Romam quondam remissi a
Pyrrho sine pretio captiui; sed rediere cum legatis, primoribus ciuitatis, ad
redimendos sese missis. Redeam ego in patriam trecentis nummis non
aestimatus ciuis? Suum quisque animum, patres conscripti. Scio in
discrimine esse uitam corpusque meum; magis me famae periculum mouet,
ne a uobis damnati ac repulsi abeamus; neque enim uos pretio pepercisse
homines credent."
[60] Ubi is finem fecit, extemplo ab ea turba, quae in comitio erat, clamor
flebilis est sublatus manusque ad curiam tendebant orantes ut sibi liberos,
fratres, cognatos redderent. Feminas quoque metus ac necessitas in foro [ac]
turbae uirorum immiscuerat. Senatus summotis arbitris consuli coeptus. Ibi
cum sententiis uariaretur et alii redimendos de publico, alii nullam publice
impensam faciendam nec prohibendos ex priuato redimi; si quibus
argentum in praesentia deesset, dandam ex aerario pecuniam mutuam
praedibusque ac praediis cauendum populo censerent, tum T. Manlius
Torquatus, priscae ac nimis durae, ut plerisque uidebatur, seueritatis,
interrogatus sententiam ita locutus fertur: "si tantummodo postulassent
legati pro iis qui in hostium potestate sunt ut redimerentur, sine ullius
insectatione eorum breui sententiam peregissem; quid enim aliud quam
admonendi essetis ut morem traditum a patribus necessario ad rem
militarem exemplo seruaretis? Nunc autem, cum prope gloriati sint quod se
hostibus dediderint, praeferrique non captis modo in acie ab hostibus sed
etiam iis qui Uenusiam Canusiumque peruenerunt atque ipsi C. Terentio
consuli aequum censuerint, nihil uos eorum, patres conscripti, quae illic
acta sunt ignorare patiar. Atque utinam haec, quae apud uos acturus sum,
Canusii apud ipsum exercitum agerem, optimum testem ignauiae cuiusque
et uirtutis, aut unus hic saltem adesset P. Sempronius, quem si isti ducem
secuti essent, milites hodie in castris Romanis non captiui in hostium
potestate essent. Sed cum fessis pugnando hostibus, tum uictoria laetis et
ipsis plerique regressis in castra sua, noctem ad erumpendum liberam
habuissent et septem milia armatorum hominum erumpere etiam [per]
confertos hostes possent, neque per se ipsi id facere conati sunt neque alium
sequi uoluerunt. Nocte prope tota P. Sempronius Tuditanus non destitit
monere, adhortari eos, dum paucitas hostium circa castra, dum quies ac
silentium esset, dum nox inceptum tegere posset, se ducem sequerentur:
ante lucem peruenire in tuta loca, in sociorum urbes posse. Si ut auorum
memoria P. Decius tribunus militum in Samnio, si ut nobis adulescentibus
priore Punico bello Calpurnius Flamma trecentis uoluntariis, cum ad
tumulum eos capiendum situm inter medios duceret hostes, dixit
"moriamur, milites, et morte nostra eripiamus ex obsidione circumuentas
legiones", si hoc P. Sempronius diceret, nec uiros quidem nec Romanos uos
duceret, si nemo tantae uirtutis exstitisset comes. Uiam non ad gloriam
magis quam ad salutem ferentem demonstrat; reduces in patriam ad
parentes, ad coniuges ac liberos facit. Ut seruemini, deest uobis animus:
quid, si moriendum pro patria esset, faceretis? Quinquaginta milia ciuium
sociorumque circa uos eo ipso die caesa iacent. Si tot exempla uirtutis non
mouent, nihil unquam mouebit; si tanta clades uilem uitam non fecit, nulla
faciet. Liberi atque incolumes desiderate patriam; immo desiderate, dum
patria est, dum ciues eius estis. Sero nunc desideratis, deminuti capite,
[abalienati iure ciuium] serui Carthaginiensium facti. Pretio redituri estis eo
unde ignauia ac nequitia abistis? P. Sempronium ciuem uestrum non
audistis arma capere ac sequi se iubentem; Hannibalem post paulo audistis
castra prodi et arma tradi iubentem. Quam[quam quid] ego ignauiam
istorum accuso, cum scelus possim accusare? Non modo enim sequi
recusarunt bene monentem sed obsistere ac retinere conati sunt, ni strictis
gladiis uiri fortissimi inertes summouissent. Prius, inquam, P. Sempronio
per ciuium agmen quam per hostium fuit erumpendum. Hos ciues patria
desideret, quorum si ceteri similes fuissent, neminem hodie ex iis qui ad
Cannas pugnauerunt ciuem haberet? Ex milibus septem armatorum sescenti
exstiterunt qui erumpere auderent, qui in patriam liberi atque armati
redirent, neque his sescentis hostes obstitere; quam tutum iter duarum
prope legionum agmini futurum censetis fuisse? Haberetis hodie uiginti
milia armatorum Canusii fortia, fidelia, patres conscripti. Nunc autem
quemadmodum hi boni fidelesque -- nam "fortes" ne ipsi quidem dixerint
- ciues esse possunt? Nisi quis credere potest aut adfuisse erumpentibus qui,
ne erumperent, obsistere conati sunt, aut non inuidere eos cum
incolumitati, tum gloriae illorum per uirtutem partae, cum sibi timorem
ignauiamque seruitutis ignominiosae causam esse sciant. Maluerunt in
tentoriis latentes simul lucem atque hostem exspectare, cum silentio noctis
erumpendi occasio esset. [at] ad erumpendum e castris defuit animus, ad
tutanda fortiter castra animum habuerunt; dies noctesque aliquot obsessi
uallum armis, se ipsi tutati uallo sunt; tandem ultima ausi passique, cum
omnia subsidia uitae deessent adfectisque fame uiribus arma iam sustinere
nequirent, necessitatibus magis humanis quam armis uicti sunt. Orto sole ab
hostibus ad uallum accessum; ante secundam horam, nullam fortunam
certaminis experti, tradiderunt arma ac se ipsos. Haec uobis istorum per
biduum militia fuit. Cum in acie stare ac pugnare decuerat, [cum] In castra
refugerunt; cum pro uallo pugnandum erat, castra tradiderunt, neque in
acie neque in castris utiles. Et uos redimam? Cum erumpere e castris
oportet, cunctamini ac manetis; cum manere [et] castra tutari armis
necesse est, et castra et arma et uos ipsos traditis hosti. Ego non magis istos
redimendos, patres conscripti, censeo quam illos dedendos Hannibali qui
per medios hostes e castris eruperunt ac per summam uirtutem se patriae
restituerunt."
[61] Postquam Manlius dixit, quamquam patrum quoque plerosque captiui
cognatione attingebant, praeter exemplum ciuitatis minime in captiuos iam
inde antiquitus indulgentis, pecuniae quoque summa homines mouit, quia
nec aerarium exhauriri, magna iam summa erogata in seruos ad militiam
emendos armandosque, nec Hannibalem, maxime huiusce rei, ut fama erat,
egentem, locupletari uolebant. Cum triste responsum non redimi captiuos
redditum esset nouusque super ueterem luctus tot iactura ciuium adiectus
esset, cum magnis fletibus questibus legatos ad portam prosecuti sunt. Unus
ex iis domum abiit, quod fallaci reditu in castra iure iurando se exsoluisset.
quod ubi innotuit relatumque ad senatum est, omnes censuerunt
comprehendendum et custodibus publice datis deducendum ad Hannibalem
esse. Est et alia de captiuis fama: decem primos uenisse; de eis cum
dubitatum in senatu esset admitterentur in urbem necne, ita admissos esse
ne tamen iis senatus daretur; morantibus deinde longius omnium spe alios
tres insuper legatos uenisse, L. Scribonium et C. Calpurnium et L.
Manlium; tum demum ab cognato Scriboni tribuno plebis de redimendis
captiuis relatum esse nec censuisse redimendos senatum; et nouos legatos
tres ad Hannibalem reuertisse, decem ueteres remansisse, quod per causam
recognoscendi nomina captiuorum ad Hannibalem ex itinere regressi
religione sese exsoluissent; de iis dedendis magna contentione actum in
senatu esse uictosque paucis sententiis qui dedendos censuerint; ceterum
proximis censoribus adeo omnibus notis ignominiisque confectos esse ut
quidam eorum mortem sibi ipsi extemplo consciuerint, ceteri non foro
solum omni deinde uita sed prope luce ac publico caruerint. Mirari magis
adeo discrepare inter auctores quam quid ueri sit discernere queas. Quanto
autem maior ea clades superioribus cladibus fuerit uel ea res indicio [est
quod fides socio]rum, quae ad eam diem firma steterat, tum labare coepit
nulla profecto alia de re quam quod desperauerant de imperio. Defecere
autem ad Poenos hi populi: Atellani, Calatini, Hirpini, Apulorum pars,
Samnites praeter Pentros, Bruttii omnes, Lucani, praeter hos Uzentini, et
Graecorum omnis ferme ora, Tarentini, Metapontini, Crotonienses
Locrique, et Cisalpini omnes Galli. Nec tamen eae clades defectionesque
sociorum mouerunt ut pacis usquam mentio apud Romanos fieret neque
ante consulis Romam aduentum nec postquam is rediit renouauitque
memoriam acceptae cladis; quo in tempore ipso adeo magno animo ciuitas
fuit ut consuli ex tanta clade, cuius ipse causa maxima fuisset, redeunti et
obuiam itum frequenter ab omnibus ordinibus sit et gratiae actae quod de
re publica non desperasset; qui si Carthaginiensium ductor fuisset, nihil
recusandum supplicii foret.