[1] Principio anni quo haec gesta sunt, Sex. Digitius praetor in Hispania citeriore cum ciuitatibus iis quae post profectionem M. Catonis permultae rebellauerant crebra magis quam digna dictu proelia fecit et adeo pleraque aduersa ut uix dimidium militum quam quod acceperat successori tradiderit. nec dubium est quin omnis Hispania sublatura animos fuerit, ni alter praetor P. Cornelius Cn. f. Scipio trans Hiberum multa secunda proelia fecisset, quo terrore non minus quinquaginta oppida ad eum defecerunt. praetor haec gesserat Scipio: idem pro praetore Lusitanos peruastata ulteriore prouincia cum ingenti praeda domum redeuntes in ipso itinere adgressus ab hora tertia diei ad octauam incerto euentu pugnauit, numero militum impar, superior aliis; nam et acie frequenti armatis aduersus longum et impeditum turba pecorum agmen et recenti milite aduersus fessos longo itinere concurrerat. tertia namque uigilia exierant hostes; huic nocturno itineri tres diurnae horae accesserant, nec ulla quiete data laborem uiae proelium exceperat. itaque principio pugnae uigoris aliquid in corporibus animisque fuit, et turbauerant primo Romanos; deinde aequata paulisper pugna est. in hoc discrimine ludos Ioui, si fudisset cecidissetque hostes, praetor uouit. tandem gradum acrius intulere Romani cessitque Lusitanus, deinde prorsus terga dedit; et cum institissent fugientibus uictores, ad duodecim milia hostium sunt caesa, capti quingenti quadraginta, omnes ferme equites, et signa militaria capta centum triginta quattuor; de exercitu Romano septuaginta et tres amissi. pugnatum haud procul Ilipa urbe est: eo uictorem opulentum praeda exercitum P. Cornelius reduxit. ea omnis ante urbem exposita est potestasque dominis suas res cognoscendi facta est; cetera uendenda quaestori data; quod inde refectum est, militi diuisum.
[2] Nondum ab Roma profectus erat C. Flaminius praetor cum haec in Hispania gerebantur. itaque aduersae quam secundae res per ipsum amicosque eius magis sermonibus celebrabantur; et temptauerat, quoniam bellum ingens in prouincia exarsisset et exiguas reliquias exercitus ab Sex. Digitio atque eas ipsas plenas pauoris ac fugae accepturus esset, ut sibi unam ex urbanis legionibus decernerent, ad quam cum militem ab se ipso scriptum ex senatus consulto adiecisset, eligeret ex omni numero sex milia et ducentos pedites, equites trecentos: ea se legione--nam in Sex. Digiti exercitu haud multum spei esse--rem gesturum. seniores negare ad rumores a priuatis temere in gratiam magistratuum confictos senatus consulta facienda esse: nisi quod aut praetores ex prouinciis scriberent aut legati renuntiarent, nihil ratum haberi debere; si tumultus in Hispania esset, placere tumultuarios milites extra Italiam scribi a praetore. mens ea senatus fuit ut in Hispania tumultuarii milites legerentur. Ualerius Antias et in Siciliam nauigasse dilectus causa C. Flaminium scribit et, ex Sicilia Hispaniam petentem, tempestate in Africam delatum uagos milites de exercitu P. Africani sacramento rogasse; his duarum prouinciarum dilectibus tertium in Hispania adiecisse.
[3] Nec in Italia segnius Ligurum bellum crescebat. Pisas iam quadraginta milibus hominum, adfluente cotidie multitudine ad famam belli spemque praedae, circumsedebant. Minucius consul Arretium die quam edixerat ad conueniendum militibus uenit. inde quadrato agmine ad Pisas duxit, et cum hostes non plus mille passuum ab oppido trans fluuium mouissent castra, consul urbem haud dubie seruatam aduentu suo est ingressus. postero die et ipse trans fluuium quingentos ferme passus ab hoste posuit castra. inde leuibus proeliis a populationibus agrum sociorum tutabatur: in aciem exire non audebat nouo milite et ex multis generibus hominum conlecto necdum noto satis inter se ut fidere alii aliis possent. Ligures multitudine freti et in aciem exibant, parati de summa rerum decernere, et abundantes militum numero passim multas manus per extrema finium ad praedandum mittebant, et cum coacta uis magna pecorum praedaeque esset, paratum erat praesidium per quod in castella eorum uicosque ageretur.
[4] Cum bellum Ligustinum ad Pisas constitisset, consul alter, L. Cornelius Merula, per extremos Ligurum fines exercitum in agrum Boiorum induxit, ubi longe alia belli ratio quam cum Liguribus erat. consul in aciem exibat, hostes pugnam detractabant; praedatumque ubi nemo obuiam exiret discurrebant Romani, Boi diripi sua impune quam tuendo ea conserere certamen malebant. postquam omnia ferro ignique satis euastata erant, consul agro hostium excessit et ad Mutinam agmine incauto, ut inter pacatos, ducebat. Boi ut egressum finibus suis hostem sensere, sequebantur silenti agmine, locum insidiis quaerentes. nocte praetergressi castra Romana saltum qua transeundum erat Romanis insederunt. id cum parum occulte fecissent, consul, qui multa nocte solitus erat mouere castra, ne nox terrorem in tumultuario proelio augeret lucem expectauit et, cum luce moueret, tamen turmam equitum exploratum misit. postquam relatum est quantae copiae et in quo loco essent, totius agminis sarcinas in medium coici iussit et triarios uallum circumicere, cetero exercitu instructo ad hostem accessit. idem et Galli fecerunt, postquam apertas esse insidias et recto ac iusto proelio, ubi uera uinceret uirtus, dimicandum uiderunt.
[5] Hora secunda ferme concursum est. sinistra sociorum [equitum] ala et extraordinarii prima in acie pugnabant; praeerant duo consulares legati, M. Marcellus et Ti. Sempronius prioris anni consul. nouus consul nunc ad prima signa erat, nunc legiones continebat in subsidiis, ne certaminis studio prius procurrerent quam datum signum esset. equites earum extra aciem in locum patentem Q. et P. Minucios tribunos militum educere iussit, unde cum signum dedisset impetum ex aperto facerent. haec agenti nuntius uenit a Ti. Sempronio Longo non sustinere extraordinarios impetum Gallorum: et caesos permultos esse et qui supersint partim labore, partim metu remisisse ardorem pugnae; legionem alteram ex duabus, si uideretur, submitteret, priusquam ignominia acciperetur. secunda missa est legio et extraordinarii recepti. tum redintegrata est pugna, cum et recens miles et frequens ordinibus legio successisset; et sinistra ala ex proelio subducta est, dextra in primam aciem subiit. sol ingenti ardore torrebat minime patientia aestus corpora Gallorum; densis tamen ordinibus nunc alii in alios, nunc in scuta incumbentes sustinebant impetus Romanorum. quod ubi animaduertit consul, ad perturbandos ordines eorum C. Liuium Salinatorem, qui praeerat alariis equitibus, quam concitatissimos equos immittere iubet et legionarios equites in subsidiis esse. haec procella equestris primo confudit et turbauit, deinde dissipauit aciem Gallorum, non tamen ut terga darent. obstabant duces, hastilibus caedentes terga trepidantium et redire in ordines cogentes; sed interequitantes alarii non patiebantur. consul obtestabatur milites ut paululum adniterentur: uictoriam in manibus esse; dum turbatos et trepidantes uiderent, instarent; si restitui ordines sissent, integro rursus eos proelio et dubio dimicaturos. inferre uexillarios iussit signa. omnes conisi tandem auerterunt hostem. postquam terga dabant et in fugam passim effundebantur, tum ad persequendos eos legionarii equites immissi. quattuordecim milia Boiorum eo die sunt caesa; uiui capti mille nonaginta duo, equites septingenti uiginti unus, tres duces eorum, signa militaria ducenta duodecim, carpenta sexaginta tria. nec Romanis incruenta uictoria fuit: supra quinque milia militum, ipsorum aut sociorum, amissa, centuriones tres et uiginti, praefecti socium quattuor et M. Genucius et Q. et M. Marcii tribuni militum secundae legionis.
[6] Eodem fere tempore duorum consulum litterae allatae sunt, L. Corneli de proelio ad Mutinam cum Bois facto et Q. Minuci a Pisis: comitia suae sortis esse, ceterum adeo suspensa omnia in Liguribus se habere ut abscedi inde sine pernicie sociorum et damno rei publicae non posset. si ita uideretur patribus, mitterent ad collegam ut is, qui profligatum bellum haberet, ad comitia Romam rediret; si id facere grauaretur, quod non suae sortis id negotium esset, se quidem facturum quodcumque senatus censuisset; sed etiam atque etiam uiderent ne magis e re publica esset interregnum iniri quam ab se in eo statu relinqui prouinciam. senatus C. Scribonio negotium dedit ut duos legatos ex ordine senatorio mitteret ad L. Cornelium consulem, qui litteras collegae ad senatum missas deferrent ad eum et nuntiarent senatum, ni is ad magistratus subrogandos Romam ueniret, potius quam Q. Minucium a bello integro auocaret interregnum iniri passurum. missi legati renuntiarunt L. Cornelium ad magistratus subrogandos Romam uenturum. de litteris L. Corneli, quas scripserat secundum proelium cum Bois factum, disceptatio in senatu fuit, quia priuatim plerisque senatoribus legatus M. Claudius scripserat fortunae populi Romani et militum uirtuti gratiam habendam quod res bene gesta esset: consulis opera et militum aliquantum amissum et hostium exercitum, cuius delendi oblata fortuna fuerit, elapsum. milites eo plures perisse quod tardius ex subsidiis qui laborantibus opem ferrent successissent; hostes e manibus emissos quod equitibus legionariis et tardius datum signum esset et persequi fugientes non licuisset.
[7] De ea re nihil temere decerni placuit; ad frequentiores consultatio dilata est. instabat enim cura alia, quod ciuitas faenore laborabat et quod, cum multis faenebribus legibus constricta auaritia esset, uia fraudis inita erat ut in socios, qui non tenerentur iis legibus, nomina transcriberent; ita libero faenore obruebantur debitores. cuius coercendi cum ratio quaereretur, diem finiri placuit Feralia quae proxime fuissent, ut qui post eam diem socii ciuibus Romanis credidissent pecunias profiterentur, et ex ea die pecuniae creditae quibus debitor uellet legibus ius creditori diceretur. inde postquam professionibus detecta est magnitudo aeris alieni per hanc fraudem contracti, M. Sempronius tribunus plebis ex auctoritate patrum plebem rogauit plebesque sciuit ut cum sociis ac nomine Latino creditae pecuniae ius idem quod cum ciuibus Romanis esset.
Haec in Italia domi militiaeque acta. in Hispania nequaquam tantum belli fuit quantum auxerat fama. C. Flaminius in citeriore Hispania oppidum Illuciam in Oretanis cepit, deinde in hibernacula milites deduxit; et per hiemem proelia aliquot nulla memoria digna aduersus latronum magis quam hostium excursiones, uario tamen euentu nec sine militum iactura sunt facta. maiores gestae res a M. Fuluio. is apud Toletum oppidum cum Uaccaeis Uettonibusque et Celtiberis signis conlatis dimicauit, exercitum earum gentium fudit fugauitque, regem Hilernum uiuum cepit.
[8] Cum haec in Hispania gerebantur, comitiorum iam appetebat dies. itaque L. Cornelius consul relicto ad exercitum M. Claudio legato Romam uenit. is in senatu cum de rebus ab se gestis disseruisset quoque statu prouincia esset, questus est cum patribus conscriptis quod tanto bello una secunda pugna tam feliciter perfecto non esset habitus diis immortalibus honos; postulauit deinde, supplicationem simul triumphumque decernerent. prius tamen quam relatio fieret, Q. Metellus, qui consul dictatorque fuerat, litteras eodem tempore dixit et consulis L. Corneli ad senatum et M. Marcelli ad magnam partem senatorum allatas esse inter se pugnantes, eoque dilatam esse consultationem ut praesentibus auctoribus earum litterarum disceptaretur. itaque expectasse sese ut consul, qui sciret ab legato suo aduersus se scriptum aliquid, cum ipsi ueniendum esset, deduceret eum secum Romam, cum etiam uerius esset Ti. Sempronio imperium habenti tradi exercitum quam legato: nunc uideri amotum de industria qui, <si> ea quae scripsisset praesens diceret, arguere coram et, si quid uani adferret, argui posset, donec ad liquidum ueritas explorata esset; itaque nihil eorum quae postularet consul decernendum in praesentia censere. cum pergeret nihilo segnius referre ut supplicationes decernerentur triumphantique sibi urbem inuehi liceret, M. et C. Titinii tribuni plebis se intercessuros si de ea re fieret senatus consultum dixerunt.
[9] Censores erant priore anno creati Sex. Aelius Paetus et C. Cornelius Cethegus. Cornelius lustrum condidit. censa sunt ciuium capita <C>CXLIIIDCCIV. aquae ingentes eo anno fuerunt et Tiberis loca plana urbis inundauit; circa portam Flumentanam etiam conlapsa quaedam ruinis sunt. et porta Caelimontana fulmine icta est murusque circa multis locis de caelo tactus; et Ariciae et Lanuuii et in Auentino lapidibus pluit; et a Capua nuntiatum est examen uesparum ingens in forum aduolasse et in Martis aede consedisse: eas conlectas cum cura et igni crematas esse. horum prodigiorum causa decemuiri libros adire iussi, et nouemdiale sacrum factum et supplicatio indicta est atque urbs lustrata. iisdem diebus aediculam Uictoriae Uirginis prope aedem Uictoriae M. Porcius Cato dedicauit biennio post quam uouit. eodem anno coloniam Latinam in castrum Frentinum triumuiri deduxerunt A. Manlius Uolso L. Apustius Fullo Q. Aelius Tubero, cuius lege deducebatur. tria milia peditum iere, trecenti equites, numerus exiguus pro copia agri. dari potuere tricena iugera in pedites, sexagena in equites: Apustio auctore tertia pars agri dempta est, quo postea, si uellent, nouos colonos adscribere possent; uicena iugera pedites, quadragena equites acceperunt.
[10] In exitu iam annus erat, et ambitio magis quam unquam alias exarserat consularibus comitiis. multi et potentes petebant patricii plebeique: P. Cornelius Cn. filius Scipio, qui ex Hispania prouincia nuper decesserat magnis rebus gestis, et L. Quinctius Flamininus, qui classi in Graecia praefuerat, et Cn. Manlius Uolso, hi patricii; plebei autem C. Laelius Cn. Domitius C. Liuius Salinator M'. Acilius. sed omnium oculi in Quinctium Corneliumque coniecti; nam et in unum locum petebant patricii ambo et rei militaris gloria recens utrumque commendabat. ceterum ante omnia certamen accendebant fratres candidatorum, duo clarissimi aetatis suae imperatores. maior gloria Scipionis et quo maior eo propior inuidiam, Quincti recentior ut qui eo anno triumphasset. accedebat quod alter decimum iam prope annum adsiduus in oculis hominum fuerat, quae res minus uerendos magnos homines ipsa satietate facit: consul iterum post deuictum Hannibalem censorque fuerat; in Quinctio noua et recentia omnia ad gratiam erant, nihil nec petierat a populo post triumphum nec adeptus erat. pro fratre germano, non patrueli se petere aiebat, pro legato et participe administrandi belli: se terra, fratrem mari rem gessisse. his obtinuit ut praeferretur candidato quem Africanus frater ducebat, quem Cornelia gens Cornelio consule comitia habente, quem tantum praeiudicium senatus, uirum e ciuitate optimum iudicatum qui matrem Idaeam Pessinunte uenientem in urbem acciperet.
L. Quinctius et Cn. Domitius Ahenobarbus consules facti: adeo ne in plebeio quidem consule, cum pro C. Laelio niteretur, Africanus ualuit. postero die praetores creati L. Scribonius Libo M. Fuluius Centumalus A. Atilius Serranus M. Baebius Tamphilus L. Ualerius Tappo Q. Salonius Sarra. aedilitas insignis eo anno fuit M. Aemilii Lepidi et L. Aemilii Pauli: multos pecuarios damnarunt; ex ea pecunia clupea inaurata in fastigio Iouis aedis posuerunt, porticum unam extra portam Trigeminam, emporio ad Tiberim adiecto, alteram ab porta fontinali ad Martis aram qua in Campum iter esset perduxerunt.
[11] Diu nihil in Liguribus dignum memoria gestum erat: extremo eius anni bis in magnum periculum res adducta est; nam et castra consulis oppugnata aegre sunt defensa et non ita multo post per saltum angustum cum duceretur agmen Romanum, ipsas fauces exercitus Ligurum insedit. qua cum exitus non pateret, conuerso agmine redire institit consul. et ab tergo fauces saltus occupatae a parte hostium erant Caudinaeque cladis memoria non animis modo sed prope oculis obuersabatur. Numidas octingentos ferme equites inter auxilia habebat. eorum praefectus consuli pollicetur se parte utra uellet cum suis erupturum, tantum uti diceret utra pars frequentior uicis esset: in eos se impetum facturum et nihil prius quam flammam tectis iniecturum, ut is pauor cogeret Ligures excedere saltu quem obsiderent et discurrere ad opem ferendam suis. conlaudatum eum consul spe praemiorum onerat. Numidae equos conscendunt et obequitare stationibus hostium, neminem lacessentes, coeperunt. nihil primo adspectu contemptius: equi hominesque paululi et graciles, discinctus et inermis eques, praeterquam quod iacula secum portat, equi sine frenis, deformis ipse cursus rigida ceruice et extento capite currentium. hunc contemptum de industria augentes labi ex equis et per ludibrium spectaculo esse. itaque qui primo intenti paratique si lacesserentur in stationibus fuerant, iam inermes sedentesque pars maxima spectabant. Numidae adequitare, dein refugere, sed propius saltum paulatim euehi, uelut quos impotentes regendi equi inuitos efferrent. postremo subditis calcaribus per medias stationes hostium erupere et in agrum latiorem euecti omnia propinqua uiae tecta incendunt. proximo deinde uico inferunt ignem, ferro flammaque omnia peruastant. fumus primo conspectus, deinde clamor trepidantium in uicis auditus, postremo seniores puerique refugientes tumultum in castris fecerunt. itaque sine consilio, sine imperio pro se quisque currere ad sua tutanda; momentoque temporis castra relicta erant, et obsidione liberatus consul quo intenderat peruenit.
[12] Sed neque Boi neque Hispani, cum quibus eo anno bellatum erat, tam inimice infesti erant Romanis quam Aetolorum gens. ii post deportatos ex Graecia exercitus primo in spe fuerant et Antiochum in uacuam Europae possessionem uenturum nec Philippum aut Nabim quieturos. ubi nihil usquam moueri uiderunt, agitandum aliquid miscendumque rati ne cunctando senescerent consilia, concilium Naupactum indixerunt. ibi Thoas praetor eorum conquestus iniurias Romanorum statumque Aetoliae, quod omnium Graeciae gentium ciuitatiumque inhonoratissimi post eam uictoriam essent cuius causa ipsi fuissent, legatos censuit circa reges mittendos, qui non solum temptarent animos eorum sed suis quemque stimulis mouerent ad Romanum bellum. Damocritus ad Nabim, Nicander ad Philippum, Dicaearchus frater praetoris ad Antiochum est missus. tyranno Lacedaemonio Damocritus ademptis maritimis ciuitatibus eneruatam tyrannidem dicere: inde militem, inde naues naualesque socios habuisse; inclusum suis prope muris Achaeos uidere dominantes in Peloponneso; nunquam habiturum reciperandi sua occasionem si eam quae tum esset praetermisisset. [et] nullum exercitum Romanum in Graecia esse nec [propter] Gytheum aut maritimos alios Laconas dignam causam existimaturos Romanos cur legiones rursus in Graeciam transmittant. haec ad incitandum animum tyranni dicebantur ut, cum Antiochus in Graeciam traiecisset, conscientia uiolatae per sociorum iniurias Romanae amicitiae coniungeret se cum Antiocho. et Philippum Nicander haud dissimili oratione incitabat; erat etiam maior orationis materia, quo ex altiore fastigio rex quam tyrannus detractus erat, quoque plures ademptae res. ad hoc uetusta regum Macedoniae fama peragratusque orbis terrarum uictoriis eius gentis referebatur: et tutum uel incepto uel euentu se consilium adferre; nam neque ut ante se moueat Philippus quam Antiochus cum exercitu transierit in Graeciam suadere et, qui sine Antiocho aduersus Romanos Aetolosque tam diu sustinuerit bellum, ei adiuncto Antiocho, sociis Aetolis qui tum grauiores hostes quam Romani fuerint, quibus tandem uiribus resistere Romanos posse? adiciebat de duce Hannibale, nato aduersus Romanos hoste, qui plures et duces et milites eorum occidisset quam quot superessent. haec Philippo Nicander: alia Dicaearchus Antiocho; et omnium primum praedam de Philippo Romanorum esse dicere, uictoriam Aetolorum, et aditum in Graeciam Romanis nullos alios quam Aetolos dedisse et ad uincendum uires eosdem praebuisse; deinde quantas peditum equitumque copias praebituri Antiocho ad bellum essent, quae loca terrestribus copiis, quos portus maritimis. tum de Philippo et Nabide libero mendacio abutebatur: paratum utrumque ad rebellandum esse et primam quamque occasionem reciperandi ea quae bello amisissent arrepturos. ita per totum simul orbem terrarum Aetoli Romanis concitabant bellum.
[13] Et reges tamen aut non moti aut tardius moti sunt. Nabis extemplo circa omnes maritimos uicos dimisit ad seditiones in iis miscendas et alios principum donis ad suam causam perduxit, alios pertinaciter in societate Romana manentes occidit. Achaeis omnium maritimorum Laconum tuendorum a T. Quinctio cura mandata erat. itaque extemplo et ad tyrannum legatos miserunt qui admonerent foederis Romani denuntiarentque ne pacem quam tantopere petisset turbaret, et auxilia ad Gytheum, quod iam oppugnabatur ab tyranno, et Romam qui ea nuntiarent legatos miserunt.
Antiochus rex, ea hieme Raphiae in Phoenice Ptolomaeo regi Aegypti filia in matrimonium data, cum Antiochiam se recepisset, per Ciliciam Tauro monte superato extremo iam hiemis Ephesum peruenit. inde principio ueris, Antiocho filio misso in Syriam ad custodiam ultimarum partium regni, ne quid absente se ab tergo moueretur, ipse cum omnibus terrestribus copiis ad Pisidas, qui circa Sidam incolunt, oppugnandos est profectus. eo tempore legati Romani P. Sulpicius et P. Uillius, qui ad Antiochum, sicut ante dictum est, missi erant, iussi prius Eumenem adire Elaeam uenere; inde Pergamum--ibi regia Eumenis fuit--escenderunt. cupidus belli aduersus Antiochum Eumenes erat, grauem, si pax esset, accolam tanto potentiorem regem credens, eundem, si motum bellum esset, non magis parem Romanis fore quam Philippus fuisset et aut funditus sublatum iri aut, si pax uicto daretur, multa illi detracta sibi accessura, ut facile deinde se ab eo sine ullo auxilio Romano tueri posset: etiam si quid aduersi casurum foret, satius esse Romanis sociis quamcumque fortunam subire quam solum aut imperium pati Antiochi aut abnuentem ui atque armis cogi. ob haec quantum auctoritate, quantum consilio ualebat, incitabat Romanos ad bellum.
[14] Sulpicius aeger Pergami substitit; Uillius cum Pisidiae bello occupatum esse regem audisset, Ephesum profectus, dum paucos ibi moratur dies, dedit operam ut cum Hannibale, qui tum ibi forte erat, saepe congrederetur, ut animum eius temptaret et, si qua posset, metum demeret periculi quicquam ei ab Romanis esse. iis conloquiis aliud quidem actum nihil est, secutum tamen sua sponte est, uelut consilio petitum esset, ut uilior ob ea regi Hannibal et suspectior ad omnia fieret.
Claudius, secutus Graecos Acilianos libros, P. Africanum in ea fuisse legatione tradit eumque Ephesi conlocutum cum Hannibale, et sermonem unum etiam refert: quaerenti Africano quem fuisse maximum imperatorem Hannibal crederet, respondisse Alexandrum Macedonum regem, quod parua manu innumerabiles exercitus fudisset quod<que> ultimas oras, quas uisere supra spem humanam esset, peragrasset. quaerenti deinde quem secundum poneret, Pyrrhum dixisse: castra metari primum docuisse, ad hoc neminem elegantius loca cepisse, praesidia disposuisse; artem etiam conciliandi sibi homines eam habuisse ut Italicae gentes regis externi quam populi Romani, tam diu principis in ea terra, imperium esse mallent. exsequenti quem tertium duceret, haud dubie semet ipsum dixisse. tum risum obortum Scipioni et subiecisse 'quidnam tu diceres, si me uicisses?' 'tum uero me' inquit 'et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios omnes imperatores esse.' et perplexum Punico astu responsum et improuisum adsentationis genus Scipionem mouisse, quod e grege se imperatorum uelut inaestimabilem secreuisset.
[15] Uillius ab Epheso Apameam processit. eo et Antiochus audito legatorum Romanorum aduentu occurrit. Apameae congressis disceptatio eadem ferme fuit quae Romae inter Quinctium et legatos regis fuerat. mors nuntiata Antiochi filii regis, quem missum paulo ante dixeram in Syriam, diremit conloquia. magnus luctus in regia fuit magnumque eius iuuenis desiderium; id enim iam specimen sui dederat uti, si uita longior contigisset, magni iustique regis in eo indolem fuisse appareret. quo carior acceptiorque omnibus erat, eo mors eius suspectior fuit: grauem successorem eum instare senectuti suae patrem credentem per spadones quosdam, talium ministeriis facinorum acceptos regibus, ueneno sustulisse. eam quoque causam clandestino facinori adiciebant quod Seleuco filio Lysimachiam dedisset, Antiocho quam similem daret sedem, ut procul ab se honore eum quoque ablegaret, non habuisset. magni tamen luctus species per aliquot dies regiam tenuit, legatusque Romanus ne alieno tempore incommodus obuersaretur Pergamum concessit; rex Ephesum omisso quod incohauerat bello redit. ibi per luctum regia clausa cum Minnione quodam, qui princeps amicorum eius erat, secreta consilia agitauit. Minnio, ignarus omnium externorum uiresque aestimans regis ex rebus in Syria aut Asia gestis, non causa modo superiorem esse Antiochum quod nihil aequi postularent Romani sed bello quoque superaturum credebat. fugienti regi disceptationem cum legatis, seu iam experto eam minus prosperam seu maerore recenti confuso, professus Minnio se quae pro causa essent dicturum persuasit ut a Pergamo accerserentur legati.
[16] Iam conualuerat Sulpicius; itaque ambo Ephesum uenerunt. rex a Minnione excusatus et absente eo agi res coepta est. ibi praeparata oratione Minnio 'specioso titulo' inquit 'uti uos, Romani, Graecarum ciuitatium liberandarum uideo; sed facta uestra orationi non conueniunt, et aliud Antiocho iuris statuitis, alio ipsi utimini. qui enim magis Zmyrnaei Lampsacenique Graeci sunt quam Neapolitani et Regini et Tarentini, a quibus stipendium, a quibus naues ex foedere exigitis? cur Syracusas atque in alias Siciliae Graecas urbes praetorem quotannis cum imperio et uirgis et securibus mittitis? nihil aliud profecto dicatis quam armis superatis uos iis has leges imposuisse. eandem de Zmyrna, Lampsaco ciuitatibusque quae Ioniae aut Aeolidis sunt causam ab Antiocho accipite. bello superatas a maioribus et stipendiarias ac uectigales factas in antiquum ius repetit. itaque ad haec ei responderi uelim, si ex aequo disceptatur et non belli causa quaeritur.' ad ea Sulpicius 'fecit uerecunde' inquit 'Antiochus, qui, si alia pro causa eius non erant quae dicerentur, quemlibet ista quam se dicere maluit. quid enim simile habet ciuitatium earum quas comparasti causa? ab Reginis et Neapolitanis et Tarentinis, ex quo in nostram uenerunt potestatem, uno et perpetuo tenore iuris, semper usurpato, nunquam intermisso, quae ex foedere debent exigimus. potesne tandem dicere ut ii populi non per se, non per alium quemquam foedus mutauerint, sic Asiae ciuitates, ut semel uenere in maiorum Antiochi potestatem, in perpetua possessione regni uestri mansisse et non alias earum in Philippi, alias in Ptolomaei fuisse potestate, alias per multos annos nullo ambigente libertatem usurpasse? nam si quod aliquando seruierunt, temporum iniquitate pressi, ius post tot saecula adserendi eos in seruitutem faciet, quid abest quin actum nobis nihil sit, quod a Philippo liberauimus Graeciam, et repetant posteri eius Corinthum, Chalcidem, Demetriadem et Thessalorum totam gentem? sed quid ego causam ciuitatium ago quam ipsis agentibus et nos et regem ipsum cognoscere aequius est?'
[17] Vocari deinde ciuitatium legationes iussit, praeparatas iam ante et instructas ab Eumene, qui quantumcumque uirium Antiocho decessisset, suo id accessurum regno ducebat. admissi plures, dum suas quisque nunc querellas, nunc postulationes inserit et aequa iniquis miscent, ex disceptatione altercationem fecerunt. itaque nec remissa ulla re nec impetrata, aeque ac uenerant omnium incerti legati Romam redierunt. rex dimissis iis consilium de bello Romano habuit. ibi alius alio ferocius, quia quo quisque asperius aduersus Romanos locutus esset, eo spes gratiae maior erat, alius superbiam postulatorum increpare, tamquam Nabidi uicto, sic Antiocho, maximo Asiae regum, imponentium leges: quamquam Nabidi tamen dominationem in patria sua et patria Lacedaemone remissam, Antiocho si Zmyrna et Lampsacus imperata faciant indignum uideri; alii paruas et uix dictu dignas belli causas tanto regi eas ciuitates esse, sed initium semper a paruis iniusta imperandi fieri, nisi crederent Persas, cum aquam terramque ab Lacedaemoniis petierint, gleba terrae et haustu aquae eguisse. per similem temptationem <a> Romanis de duabus ciuitatibus agi, et alias ciuitates, simul duas iugum exuisse uidissent, ad liberatorem populum defecturas. si non libertas seruitute potior sit, tamen omni praesenti statu spem cuique nouandi res suas blandiorem esse.
[18] Alexander Acarnan in consilio erat: Philippi quondam amicus, nuper relicto eo secutus opulentiorem regiam Antiochi et, tamquam peritus Graeciae nec ignarus Romanorum, in eum gradum amicitiae regis ut consiliis quoque arcanis interesset acceptus erat. is tamquam non utrum bellandum esset necne consuleretur sed ubi et qua ratione bellum gereretur, uictoriam se haud dubiam proponere animo adfirmabat, si in Europam transisset rex et in aliqua Graeciae parte sedem bello cepisset: iam primum Aetolos, qui umbilicum Graeciae incolerent, in armis eum inuenturum, antesignanos ad asperrima quaeque belli paratos; in duobus uelut cornibus Graeciae Nabim a Peloponneso concitaturum omnia, repetentem Argiuorum urbem, repetentem maritimas ciuitates quibus eum depulsum Romani Lacedaemonis muris inclusissent, a Macedonia Philippum, ubi primum bellicum cani audisset, arma capturum; nosse se spiritus eius, nosse animum; scire ferarum modo quae claustris aut uinculis teneantur, ingentes iam diu iras eum in pectore uoluere. meminisse etiam se quotiens in bello precari omnes deos solitus sit ut Antiochum sibi darent adiutorem; cuius uoti si compos nunc fiat, nullam moram rebellandi facturum. tantum non cunctandum nec cessandum esse; in eo enim uictoriam uerti si et loca opportuna et socii praeoccuparentur. Hannibalem quoque sine mora mittendum in Africam esse ad distringendos Romanos.
[19] Hannibal non adhibitus est in consilium, propter conloquia cum Uillio suspectus regi et in nullo postea honore habitus. primo eam contumeliam tacitus tulit; deinde melius esse ratus et percunctari causam repentinae alienationis et purgare se, tempore apto quaesita simpliciter iracundiae causa auditaque 'pater Hamilcar' inquit, 'Antioche, paruum admodum me, cum sacrificaret, altaribus admotum iureiurando adegit nunquam amicum fore populi Romani. sub hoc sacramento sex et triginta annos militaui, hoc me in pace patria mea expulit, hoc patria extorrem in tuam regiam adduxit: hoc duce, si tu spem meam destitueris, ubicumque uires, ubi arma esse sciam ueniam, toto orbe terrarum quaerens aliquos Romanis hostes. itaque si quibus tuorum meis criminibus apud te crescere libet, aliam materiam crescendi ex me quaerant. odi odioque sum Romanis. id me uerum dicere pater Hamilcar et di testes sunt. proinde cum de bello Romano cogitabis, inter primos amicos Hannibalem habeto: si qua res te ad pacem compellet, in id consilium alium cum quo deliberes quaerito.' non mouit modo talis oratio regem sed etiam reconciliauit Hannibali. ex consilio ita discessum est ut bellum gereretur.
[20] Romae destinabant quidem sermonibus hostem Antiochum, sed nihildum ad id bellum praeter animos parabant. consulibus ambobus Italia prouincia decreta est, ita ut inter se compararent sortirenturue uter comitiis eius anni praeesset: ad utrum ea non pertineret cura, ut paratus esset si quo eum extra Italiam opus esset ducere legiones. huic consuli permissum ut duas legiones scriberet nouas et socium nominis Latini uiginti milia et equites octingentos. alteri consuli duae legiones decretae quas L. Cornelius consul superioris anni habuisset, et socium ac Latini nominis ex eodem exercitu quindecim milia et equites quingenti. Q. Minucio cum exercitu quem in Liguribus habebat prorogatum imperium; additum in supplementum ut quattuor milia peditum Romanorum scriberentur, centum quinquaginta equites, et sociis eodem quinque milia peditum imperarentur, ducenti quinquaginta equites. Cn. Domitio extra Italiam quo senatus censuisset prouincia euenit, L. Quinctio Gallia et comitia habenda. praetores deinde prouincias sortiti, M. Fuluius Centumalus urbanam, L. Scribonius Libo peregrinam, L. Ualerius Tappo Siciliam, Q. Salonius Sarra Sardiniam, M. Baebius Tamphilus Hispaniam citeriorem, A. Atilius Serranus ulteriorem. sed his duobus primum senatus consulto, deinde plebei etiam scito permutatae prouinciae sunt: Atilio classis et Macedonia, Baebio Bruttii decreti. Flaminio Fuluioque in Hispaniis prorogatum imperium. Atilio in Bruttios duae legiones decretae quae priore anno urbanae fuissent, et ut sociis eodem milia peditum quindecim imperarentur et quingenti equites. Baebius Tamphilus triginta naues quinqueremes facere iussus et ex naualibus ueteres deducere si quae utiles essent et scribere nauales socios; et consulibus imperatum ut ei duo milia socium ac Latini nominis et mille Romanos darent pedites. hi duo praetores et duo exercitus, terrestris naualisque, aduersus Nabim aperte iam oppugnantem socios populi Romani dicebantur parari; ceterum legati ad Antiochum missi expectabantur, et priusquam ii redissent uetuerat Cn. Domitium consulem senatus discedere ab urbe.
[21] Praetoribus Fuluio et Scribonio, quibus ut ius dicerent Romae prouincia erat, negotium datum ut praeter eam classem cui Baebius praefuturus erat centum quinqueremes pararent.
Priusquam consul praetoresque in prouincias proficiscerentur, supplicatio fuit prodigiorum causa. capram sex haedos uno fetu edidisse ex Piceno nuntiatum est et Arreti puerum natum unimanum, Amiterni terra pluuisse, Formiis portam murumque de caelo tacta et, quod maxime terrebat, consulis Cn. Domiti bouem locutum 'Roma, caue tibi'. ceterorum prodigiorum causa supplicatum est: bouem cum cura seruari alique haruspices iusserunt. Tiberis infestiore quam priore <anno> impetu inlatus urbi duos pontes, aedificia multa maxime circa Flumentanam portam euertit. saxum ingens siue imbribus seu motu terrae leniore quam ut alioqui sentiretur labefactatum in uicum Iugarium ex Capitolio procidit et multos oppressit. in agris passim inundatis pecua ablata, uillarum strages facta est.
Priusquam L. Quinctius consul in prouinciam perueniret, Q. Minucius in agro Pisano cum Liguribus signis conlatis pugnauit: nouem milia hostium occidit, ceteros fusos fugatosque in castra compulit. ea usque in noctem magno certamine oppugnata defensaque sunt. nocte clam profecti Ligures, prima luce uacua castra Romanus inuasit; praedae minus inuentum est, quod subinde spolia agrorum capta domos mittebant. Minucius nihil deinde laxamenti hostibus dedit: ex agro Pisano in Ligures profectus castella uicosque eorum igni ferroque peruastauit. ibi praeda Etrusca, quae missa a populatoribus fuerat, repletus est miles Romanus.
[22] Sub idem tempus legati ab regibus Romam reuerterunt. qui cum nihil quod satis maturam causam belli haberet nisi aduersus Lacedaemonium tyrannum adtulissent, quem et Achaei legati nuntiabant contra foedus maritimam oram Laconum oppugnare, Atilius praetor cum classe missus in Graeciam est ad tuendos socios. consules, quando nihil ab Antiocho instaret, proficisci ambo in prouincias placuit. Domitius ab Arimino, qua proximum fuit, Quinctius per Ligures in Boios uenit. duo consulum agmina diuersa late agrum hostium peruastarunt. primo equites eorum pauci cum praefectis, deinde uniuersus senatus, postremo in quibus aut fortuna aliqua aut dignitas erat, ad mille quingenti ad consules transfugerunt.
Et in utraque Hispania eo anno res prospere gestae; nam et C. Flaminius oppidum Licabrum munitum opulentumque uineis expugnauit et nobilem regulum Corribilonem uiuum cepit, et M. Fuluius proconsul cum duobus exercitibus hostium duo secunda proelia fecit, oppida duo Hispanorum, Uesceliam Helonemque, et castella multa expugnauit; alia uoluntate ad eum defecerunt. tum in Oretanos progressus et ibi duobus potitus oppidis, Noliba et Cusibi, ad Tagum amnem ire pergit. Toletum ibi parua urbs erat, sed loco munito. eam cum oppugnaret, Uettonum magnus exercitus Toletanis subsidio uenit. cum iis signis conlatis prospere pugnauit et fusis Uettonibus operibus Toletum cepit.
[23] Ceterum eo tempore minus ea bella quae gerebantur curae patribus erant quam expectatio nondum coepti cum Antiocho belli. nam etsi per legatos identidem omnia explorabantur, tamen rumores temere sine ullis auctoribus orti multa falsa ueris miscebant; inter quae allatum erat, cum in Aetoliam uenisset Antiochus, extemplo classem eum in Siciliam missurum. itaque senatus, etsi praetorem Atilium cum classe miserat in Graeciam, tamen, quia non copiis modo sed etiam auctoritate opus erat ad tenendos sociorum animos, T. Quinctium et Cn. Octauium et Cn. Seruilium et P. Uillium legatos in Graeciam misit; et ut M. Baebius ex Bruttiis ad Tarentum et Brundisium promoueret legiones decreuit, inde, si res posceret, in Macedoniam traiceret; et ut M. Fuluius praetor classem nauium uiginti mitteret ad tuendam Siciliae oram; et ut cum imperio esset qui classem eam duceret--duxit L. Oppius Salinator, qui priore anno aedilis plebei fuerat--; et ut idem praetor L. Ualerio collegae scriberet periculum esse ne classis regis Antiochi ex Aetolia in Siciliam traiceret, itaque placere senatui ad eum exercitum quem haberet tumultuariorum militum ad duodecim milia et quadringentos equites scriberet, quibus oram maritimam prouinciae qua uergeret in Graeciam tueri posset. eum dilectum praetor non ex Sicilia ipsa tantum sed ex circumiacentibus insulis habuit oppidaque omnia maritima quae in Graeciam uersa erant praesidiis firmauit. addidit alimenta rumoribus aduentus Attali, Eumenis fratris, qui nuntiauit Antiochum regem Hellespontum cum exercitu transisse et Aetolos ita se parare ut sub aduentum eius in armis essent. et Eumeni absenti et praesenti Attalo gratiae actae et aedes liberae, locus, lautia decreta et munera data: equi duo, bina equestria arma et uasa argentea centum pondo et aurea uiginti pondo.
[24] Cum alii atque alii nuntii bellum instare adferrent, ad rem pertinere uisum est consules primo quoque tempore creari. itaque senatus consultum factum est, ut M. Fuluius praetor litteras extemplo ad consulem mitteret quibus certior fieret senatui placere prouincia exercituque tradito legatis Romam reuerti eum et ex itinere praemittere edictum quo comitia consulibus creandis ediceret. paruit iis litteris consul et praemisso edicto Romam uenit.
Eo quoque anno magna ambitio fuit, quod patricii tres in unum locum petierunt, P. Cornelius Cn. f. Scipio, qui priore anno repulsam tulerat, et L. Cornelius Scipio et Cn. Manlius Uolso. P. Scipioni, ut dilatum uiro tali non negatum honorem appareret, consulatus datus est; additur ei de plebe collega M'. Acilius Glabrio. postero die praetores creati L. Aemilius Paulus M. Aemilius Lepidus M. Iunius Brutus A. Cornelius Mammula C. Liuius et L. Oppius, utrique eorum Salinator cognomen erat; Oppius is erat qui classem uiginti nauium in Siciliam duxerat. interim dum noui magistratus sortirentur prouincias, M. Baebius a Brundisio cum omnibus copiis transire in Epirum est iussus et circa Apolloniam copias continere, et M. Fuluio praetori urbano negotium datum est ut quinqueremes nouas quinquaginta faceret.
[25] Et populus quidem Romanus ita se ad omnes conatus Antiochi praeparabat: Nabis iam non differebat bellum sed summa ui Gytheum oppugnabat et infestus Achaeis, quod miserant obsessis praesidium, agros eorum uastabat. Achaei non antea ausi capessere bellum quam ab Roma reuertissent legati, ut quid senatui placeret scirent, post reditum legatorum et Sicyonem concilium edixerunt et legatos ad T. Quinctium miserunt qui consilium ab eo peterent. in concilio omnium ad bellum extemplo capessendum inclinatae sententiae erant; litterae T. Quincti cunctationem iniecerunt, quibus auctor erat praetorem classemque Romanam expectandi. cum principum alii in sententia permanerent, alii utendum eius quem ipsi consuluissent consilio censerent, multitudo Philopoemenis sententiam expectabat. praetor is tum erat et omnes eo tempore et prudentia et auctoritate anteibat. is praefatus bene comparatum apud Aetolos esse ne praetor, cum de bello consuluisset, ipse sententiam diceret, statuere quam primum ipsos quid uellent iussit: praetorem decreta eorum cum fide et cura exsecuturum adnisurumque ut, quantum in consilio humano positum esset, nec pacis eos paeniteret nec belli. plus ea oratio momenti ad incitandos ad bellum habuit quam si aperte suadendo cupiditatem res gerendi ostendisset. itaque ingenti consensu bellum decretum est, tempus et ratio administrandi eius libera praetori permissa. Philopoemen, praeterquam quod ita Quinctio placeret, et ipse existimabat classem Romanam expectandam, quae a mari Gytheum tueri posset; sed metuens ne dilationem res non pateretur et non Gytheum solum sed praesidium quoque missum ad tuendam urbem amitteretur, naues Achaeorum deduxit.
[26] Comparauerat et tyrannus modicam classem ad prohibenda si qua obsessis mari submitterentur praesidia, tres tectas naues et lembos pristesque, tradita uetere classe ex foedere Romanis. harum nouarum tum nauium agilitatem ut experiretur, simul ut omnia satis apta ad certamen essent, prouectos in altum cotidie remigem militemque simulacris naualis pugnae exercebat, in eo ratus uerti spem obsidionis si praesidia maritima interclusisset. praetor Achaeorum sicut terrestrium certaminum arte quemuis clarorum imperatorum uel usu uel ingenio aequabat, ita rudis in re nauali erat, Arcas, mediterraneus homo, externorum etiam omnium, nisi quod in Creta praefectus auxiliorum militauerat, ignarus. nauis erat quadriremis uetus, capta annis octoginta ante, cum Crateri uxorem Nicaeam a Naupacto Corinthum ueheret. huius fama motus--fuerat enim nobile in classe regia quondam nauigium--deduci ab Aegio putrem iam admodum et uetustate dilabentem iussit. hac tum praetoria naue praecedente classem, cum in ea Patrensis Tiso praefectus classis ueheretur, occurrerunt a Gytheo Laconum naues; et primo statim incursu ad nouam et firmam nauem uetus, quae per se ipsa omnibus compagibus aquam acciperet, diuulsa est captique omnes qui in naue erant. cetera classis praetoria naue amissa quantum quaeque remis ualuit fugerunt. ipse Philopoemen in leui speculatoria naue fugit nec ante fugae finem quam Patras uentum est fecit. nihil ea res animum militaris uiri et multos experti casus imminuit: quin contra, si in re nauali, cuius esset ignarus, offendisset, eo plus in ea quorum usu calleret spei nactus, breue id tyranno gaudium se effecturum adfirmabat.
[27] Nabis cum prospera <re> elatus, tum spem etiam haud dubiam nactus nihil iam a mari periculi fore, et terrestres aditus claudere opportune positis praesidiis uoluit. tertia parte copiarum ab obsidione Gythei abducta ad Pleias posuit <castra>; imminet is locus et Leucis et Acriis, qua uidebantur hostes exercitum admoturi. cum ibi statiua essent <et> pauci tabernacula haberent, multitudo alia casas ex harundine textas fronde, quae umbram modo praeberet, texissent, priusquam in conspectum hostis ueniret, Philopoemen necopinantem eum improuiso genere belli adgredi statuit. nauigia parua in stationem occultam agri Argiui contraxit; in ea expeditos milites, caetratos plerosque, cum fundis et iaculis et alio leui genere armaturae imposuit. inde litora legens cum ad propinquum castris hostium promunturium uenisset, egressus callibus notis nocte Pleias peruenit et, sopitis uigilibus ut in nullo propinquo metu, ignem casis ab omni parte castrorum iniecit. multi prius incendio absumpti sunt quam hostium aduentum sentirent, et qui senserant nullam opem ferre potuerunt. ferro flammaque omnia absumpta; perpauci ex tam ancipiti peste ad Gytheum in maiora castra perfugerunt. ita perculsis hostibus Philopoemen protinus ad depopulandam Tripolim Laconici agri, qui proximus finem Megalopolitarum est, duxit et magna ui pecorum hominumque inde abrepta, priusquam a Gytheo tyrannus praesidium agris mitteret, discessit. inde Tegeam exercitu contracto concilioque eodem et Achaeis et sociis indicto, in quo et Epirotarum et Acarnanum fuere principes, statuit, quoniam satis et suorum a pudore maritimae ignominiae restituti animi et hostium conterriti essent, ad Lacedaemonem ducere, eo modo uno ratus ab obsidione Gythei hostem abduci posse. ad Caryas primum in hostium terra posuit castra. eo ipso die Gytheum expugnatum est. cuius rei ignarus Philopoemen castra ad Barbosthenem--mons est decem milia passuum ab Lacedaemone--promouit. et Nabis recepto Gytheo cum expedito exercitu inde profectus, cum praeter Lacedaemonem raptim duxisset, Pyrrhi quae uocant castra occupauit, quem peti locum ab Achaeis non dubitabat. inde hostibus occurrit. obtinebant autem longo agmine propter angustias uiae prope quinque milia passuum; cogebatur agmen ab equitibus et maxima [a] parte auxiliorum, quod existimabat Philopoemen tyrannum mercennariis militibus, quibus plurimum fideret, ab tergo suos adgressurum. duae res simul inopinatae perculerunt eum: una praeoccupatus quem petebat locus, altera quod primo agmini occurrisse hostem cernebat, ubi, cum per loca confragosa iter esset, sine leuis armaturae praesidio signa ferri non uidebat posse.
[28] Erat autem Philopoemen praecipuae in ducendo agmine locisque capiendis sollertiae atque usus, nec belli tantum temporibus sed etiam in pace ad id maxime animum exercuerat. ubi iter quopiam faceret et ad difficilem transitu saltum uenisset, contemplatus ab omni parte loci naturam, cum solus iret secum ipse agitabat animo, cum comites haberet ab his quaerebat, si hostis eo loco apparuisset, quid si a fronte, quid si ab latere hoc aut illo, quid si ab tergo adoriretur capiendum consilii foret: posse instructos derecta acie, posse inconditum agmen et tantummodo aptum uiae occurrere. quem locum ipse capturus esset cogitando aut quaerendo exsequebatur, aut quot armatis aut quo genere armorum--plurimum enim interesse--usurus; quo impedimenta, quo sarcinas, quo turbam inermem reiceret; quanto ea aut quali praesidio custodiret; et utrum pergere qua coepisset ire uia an eam qua uenisset repetere melius esset; castris quoque quem locum caperet, quantum munimento amplecteretur loci, qua opportuna aquatio, qua pabuli lignorumque copia esset; qua postero die castra mouenti tutum maxime iter, quae forma agminis esset. his curis cogitationibusque ita ab ineunte aetate animum agitauerat ut nulla ei noua in tali re cogitatio esset. et tum omnium primum agmen constituit; dein Cretenses auxiliares et quos Tarentinos uocabant equites binos secum trahentes equos ad prima signa misit et iussis equitibus subsequi super torrentem unde aquari possent rupem occupauit. eo impedimenta omnia et calonum turbam conlectam armatis circumdedit et pro natura loci castra communiuit; tabernacula statuere in aspretis et inaequabili solo difficile erat. hostes quingentos passus aberant. ex eodem riuo utrique cum praesidio leuis armaturae aquati sunt; et priusquam, qualia [in] propinquis castris solent, contraheretur certamen, nox interuenit; postero die apparebat pugnandum pro aquatoribus circa riuum esse. nocte in ualle a conspectu hostium auersa quantam multitudinem locus occulere poterat condidit caetratorum.
[29] Luce orta Cretensium leuis armatura et Tarentini equites super torrentem proelium commiserunt. Telemnastus Cretensis popularibus suis, equitibus Lycortas Megalopolitanus praeerat. Cretenses et hostium auxiliares equitumque idem genus, Tarentini, praesidio aquatoribus erant. aliquamdiu dubium proelium fuit, ut eodem ex parte utraque hominum genere et armis paribus. procedente certamine et numero uicere tyranni auxiliares et quia ita praeceptum a Philopoemene praefectis erat ut modico edito proelio in fugam inclinarent hostemque ad locum insidiarum pertraherent. effuse secuti fugientes per conuallem plerique et uolnerati et interfecti sunt, priusquam occultum hostem uiderent. caetrati ita, quantum latitudo uallis patiebatur, instructi sederant ut facile per interualla ordinum fugientes suos acciperent. consurgunt deinde ipsi integri, recentes, instructi, et in hostes inordinatos, effusos, labore etiam et uolneribus fessos impetum faciunt. nec dubia uictoria fuit. extemplo terga dedit tyranni miles et haud paulo concitatiore cursu quam secutus erat fugiens ad castra est compulsus; multi caesi captique in ea fuga sunt. et in castris quoque foret trepidatum, ni Philopoemen receptui cani iussisset, loca magis confragosa et quacumque temere processisset iniqua quam hostem metuens. inde et ex fortuna pugnae et ex ingenio ducis coniectans in quo tum is pauore esset, unum de auxiliaribus specie transfugae mittit ad eum, qui pro comperto adferret Achaeos statuisse postero die ad Eurotan amnem, qui prope ipsis adfluit moenibus, progredi ut intercluderent iter, ne aut tyrannus cum uellet receptum ad urbem haberet aut commeatus ab urbe in castra portarentur, simul et temptaturos si quorum animi sollicitari ad defectionem a tyranno possent. non tam fidem dictis perfuga fecit quam perculso metu relinquendi castra causam probabilem praebuit. postero die Pythagoran cum auxiliaribus et equitatu stationem agere pro uallo iussit: ipse tamquam in aciem cum robore exercitus egressus signa ocius ferri ad urbem iussit.
[30] Philopoemen postquam citatum agmen per angustam et procliuem uiam duci raptim uidit, equitatum omnem et Cretensium auxiliares in stationem hostium quae pro castris erat emittit. illi ubi hostes adesse et a suis se desertos uiderunt, primo in castra recipere se conati sunt; deinde postquam instructa acies tota Achaeorum admouebatur, metu ne cum ipsis castris caperentur, sequi suorum agmen aliquantum praegressum insistunt. extemplo caetrati Achaeorum in castra impetum faciunt et diripiunt; ceteri ad persequendos hostes ire pergunt. erat iter tale per quod uix tranquillum ab hostili metu agmen expediri posset. ut uero ad postremos proelium ortum est clamorque terribilis ab tergo pauentium ad prima signa est perlatus, pro se quisque armis abiectis in circumiectas itineri siluas diffugiunt, momentoque temporis strage armorum saepta uia est, maxime hastis, quae pleraeque aduersae cadentes uelut uallo obiecto iter impediebant. Philopoemen utcumque possent instare et persequi auxiliaribus iussis--utique enim equitibus haud facilem futuram fugam --ipse grauius agmen uia patentiore ad Eurotan amnem deduxit. ibi castris sub occasum solis positis leuem armaturam, quam ad persequendum reliquerat hostem, opperiebatur. qui ubi prima uigilia uenerunt, nuntiantes tyrannum cum paucis ad urbem penetrasse, ceteram multitudinem inermem toto sparsam uagari saltu, corpora curare eos iubet. ipse ex cetera copia militum qui, quia priores in castra uenerant, refecti et cibo sumpto et modica quiete erant delectos, nihil praeter gladios secum ferentes, extemplo educit et duarum portarum itineribus quae Pharas quaeque Barbosthenem ferunt eos instruxit, qua ex fuga recepturos sese hostes credebat. nec eum opinio fefellit. nam Lacedaemonii, quoad lucis superfuit quicquam, deuiis callibus medio saltu recipiebant se; primo uespere, ut lumina in castris hostium conspexere, regione eorum occultis semitis se tenuerunt; ubi praegressi ea sunt, iam tutum rati in patentes uias descenderunt. ibi excepti ab insidente hoste passim ita multi caesi captique sunt ut uix quarta pars de toto exercitu euaserit. Philopoemen incluso tyranno in urbem insequentes dies prope triginta uastandis agris Laconum absumpsit debilitatisque ac prope fractis tyranni uiribus domum rediit, aequantibus eum gloria rerum Achaeis imperatori Romano et, quod ad Laconum bellum attineret, praeferentibus etiam.
[31] Dum inter Achaeos et tyrannum bellum erat, legati Romanorum circuire sociorum urbes solliciti ne Aetoli partis alicuius animos ad Antiochum auertissent. minimum operae in Achaeis adeundis consumpserunt, quos, quia Nabidi infesti erant, ad cetera quoque satis fidos censebant esse. Athenas primum, inde Chalcidem, inde in Thessaliam iere, adlocutique concilio frequenti Thessalos Demetriadem iter flexere. eo Magnetum concilium indictum est. accuratior ibi habenda oratio fuit, quod pars principum alienati Romanis totique Antiochi et Aetolorum erant, quia cum reddi obsidem filium Philippo allatum esset stipendiumque impositum remitti, inter cetera uana allatum erat Demetriadem quoque ei reddituros Romanos esse. id ne fieret, Eurylochus princeps Magnetum factionisque eius quidam omnia nouari Aetolorum Antiochique aduentu malebant. aduersus eos ita disserendum erat ne timorem uanum iis demendo spes incisa Philippum abalienaret, in quo plus ad omnia momenti quam in Magnetibus esset. illa tantum commemorata, cum totam Graeciam beneficio libertatis obnoxiam Romanis esse, tum eam ciuitatem praecipue; ibi enim non praesidium modo Macedonum fuisse sed regiam exaedificatam, ut praesens semper in oculis habendus esset dominus; ceterum nequiquam ea facta, si Aetoli Antiochum in Philippi regiam adducerent et nouus et incognitus pro uetere et experto habendus rex esset. Magnetarchen summum magistratum uocant; is tum Eurylochus erat, ac potestate ea fretus negauit dissimulandum sibi et Magnetibus esse quae fama uolgata de reddenda Demetriade Philippo foret: id ne fieret, omnia et conanda et audenda Magnetibus esse. et inter dicendi contentionem inconsultius euectus proiecit tum quoque specie liberam Demetriadem esse, re uera omnia ad nutum Romanorum fieri. sub hanc uocem fremitus uariantis multitudinis fuit partim adsensum partim indignationem dicere id ausum eum; Quinctius quidem adeo exarsit ira ut manus ad caelum tendens deos testes ingrati ac perfidi Magnetum inuocaret. hac uoce perterritis omnibus Zeno ex principibus unus, magnae cum ob eleganter actam uitam auctoritatis tum quod semper Romanorum haud dubie partis fuerat, ab Quinctio legatisque aliis flens petit ne unius amentiam ciuitati adsignarent: suo quemque periculo furere. Magnetas non libertatem modo sed omnia quae hominibus sancta caraque sint T. Quinctio et populo Romano debere: nihil quemquam ab diis immortalibus precari posse quod non Magnetes ab illis haberent, et in corpora sua citius per furorem saeuituros quam ut Romanam amicitiam uiolarent.
[32] Huius orationem subsecutae multitudinis preces sunt; Eurylochus ex concilio itineribus occultis ad portam atque inde protinus in Aetoliam profugit. iam enim et id magis in dies Aetoli defectionem nudabant, eoque ipso forte tempore Thoas princeps gentis, quem miserant ad Antiochum, redierat inde Menippumque secum adduxerat regis legatum. qui, priusquam concilium iis daretur, impleuerant omnium aures terrestres naualesque copias commemorando: ingentem uim peditum equitumque uenire, ex India elephantos accitos, ante omnia, quo maxime credebant moueri multitudinis animos, tantum aduehi auri ut ipsos emere Romanos posset. apparebat quid ea oratio in concilio motura esset; nam et uenisse eos et quae agerent omnia legatis Romanis deferebantur; et quamquam prope abscisa spes erat, tamen non ab re esse Quinctio uisum est sociorum aliquos legatos interesse ei concilio, qui admonerent Romanae societatis Aetolos, qui uocem liberam mittere aduersus regis legatum auderent. Athenienses maxime in eam rem idonei uisi sunt et propter ciuitatis dignitatem et uetustam societatem cum Aetolis. ab iis Quinctius petit ut legatos ad Panaetolicum concilium mitterent. Thoas primus in eo concilio renuntiauit legationem. Menippus post eum intromissus optimum fuisse omnibus qui Graeciam Asiamque incolerent ait integris rebus Philippi potuisse interuenire Antiochum: sua quemque habiturum fuisse neque omnia sub nutum dicionemque Romanam peruentura. 'nunc quoque' inquit, 'si modo uos quae incohastis consilia constanter perducitis ad exitum, poterit diis iuuantibus et Aetolis sociis Antiochus quamuis inclinatas Graeciae res restituere in pristinam dignitatem. ea autem in libertate posita est quae suis stat uiribus, non ex alieno arbitrio pendet.' Athenienses, quibus primis post regiam legationem dicendi quae uellent potestas facta est, mentione omni regis praetermissa Romanae societatis Aetolos meritorumque in uniuersam Graeciam T. Quincti admonuerunt: ne temere eam nimia celeritate consiliorum euerterent; consilia calida et audacia prima specie laeta, tractatu dura, euentu tristia esse. legatos Romanos, et in iis T. Quinctium, haud procul inde abesse; dum integra omnia essent, uerbis potius de iis quae ambigerentur disceptarent quam Asiam Europamque ad funestum armarent bellum.
[33] Multitudo auida nouandi res Antiochi tota erat, et ne admittendos quidem in concilium Romanos censebant; principum maxime seniores auctoritate obtinuerunt ut daretur iis concilium. hoc decretum Athenienses cum rettulissent, eundum in Aetoliam Quinctio uisum est: aut enim moturum aliquid aut omnes homines testes fore penes Aetolos culpam belli esse, Romanos iusta ac prope necessaria sumpturos arma. postquam uentum est eo, Quinctius in concilio orsus a principio societatis Aetolorum cum Romanis et quotiens ab iis fides mota foederis esset, pauca de iure ciuitatium de quibus ambigeretur disseruit: si quid tamen aequi se habere arbitrarentur, quanto esse satius Romam mittere legatos, seu disceptare seu rogare senatum mallent, quam populum Romanum cum Antiocho, lanistis Aetolis, non sine magno motu generis humani et pernicie Graeciae dimicare? nec ullos prius cladem eius belli sensuros quam qui mouissent. haec nequiquam uelut uaticinatus Romanus. Thoas deinde ceterique factionis eiusdem cum adsensu omnium auditi peruicerunt ut ne dilato quidem concilio et absentibus Romanis decretum fieret, quo accerseretur Antiochus ad liberandam Graeciam disceptandumque inter Aetolos et Romanos. huic tam superbo decreto addidit propriam contumeliam Damocritus praetor eorum; nam cum id ipsum decretum posceret eum Quinctius, non ueritus maiestatem uiri, aliud in praesentia quod magis instaret praeuertendum sibi esse dixit: decretum responsumque in Italia breui castris super ripam Tiberis positis daturum. tantus furor illo tempore gentem Aetolorum, tantus magistratus eorum cepit.
[34] Quinctius legatique Corinthum redierunt; inde ut quaeque de Antiocho <adferrentur excipiebant. Aetoli ne> nihil per se ipsi moti et sedentes expectare aduentum uiderentur regis, concilium quidem uniuersae gentis post dimissos Romanos non habuerunt, per apocletos autem--ita uocant sanctius consilium: ex delectis constat uiris--id agitabant quonam modo in Graecia res nouarentur. inter omnes constabat in ciuitatibus principes et optimum quemque Romanae societatis esse et praesenti statu gaudere, multitudinem et quorum res non ex sententia ipsorum essent omnia nouare uelle. Aetoli consilium cum rei <tum> spei quoque non audacis modo sed etiam impudentis ceperunt Demetriadem Chalcidem Lacedaemonem occupandi. singuli in singulas principes missi sunt Thoas Chalcidem, Alexamenus Lacedaemonem, Diocles Demetriadem. hunc exul Eurylochus, de cuius fuga causaque fugae ante dictum est, quia reditus in patriam nulla alia erat spes, adiuuit. litteris Eurylochi admoniti propinqui amicique et qui eiusdem factionis erant liberos et coniugem eius cum sordida ueste, tenentes uelamenta supplicum, <in> contionem frequentem accierunt singulos uniuersosque obtestantes ne insontem indemnatum consenescere in exilio sinerent. et simplices homines misericordia et improbos seditiososque immiscendi res tumultu Aetolico spes mouit, et pro se quisque reuocari iubebant. his praeparatis Diocles cum omni equitatu --et erat tum praefectus equitum--specie reducentis exulem hospitem profectus, die ac nocte ingens iter emensus, cum milia sex ab urbe abesset, luce prima tribus electis turmis, cetera multitudine equitum subsequi iussa, praecessit. postquam portae adpropinquabat, desilire omnes ex equis iussit et loris ducere equos, itineris maxime modo solutis ordinibus, ut comitatus magis praefecti uideretur quam praesidium. ibi una ex turmis ad portam relicta ne excludi subsequens equitatus posset, media urbe ac per forum manu Eurylochum tenens multis occurrentibus gratulantibusque domum deduxit. mox equitum plena urbs erat et loca opportuna occupabantur; tum in domos missi qui principes aduersae factionis interficerent. ita Demetrias Aetolorum facta est.
[35] Lacedaemone non urbi uis adferenda sed tyrannus dolo capiendus erat; quem spoliatum maritimis oppidis ab Romanis, tunc intra moenia etiam Lacedaemonis ab Achaeis compulsum qui occupasset occidere, eum totius gratiam rei apud Lacedaemonios laturum. causam mittendi ad eum habuerunt quod fatigabat precibus ut auxilia sibi, cum illis auctoribus rebellasset, mitterentur. mille pedites Alexameno dati sunt et triginta delecti ex iuuentute equites. iis a praetore Damocrito in consilio arcano gentis, de quo ante dictum est, denuntiatur ne se ad bellum Achaicum aut rem ullam quam sua quisque opinione praecipere posset crederent missos esse: quidquid Alexamenum res monuisset subiti consilii capere, ad id quamuis inopinatum, temerarium, audax oboedienter exsequendum parati essent ac pro eo acciperent tamquam ad id unum agendum missos ab domo se scirent. cum his ita praeparatis Alexamenus ad tyrannum uenit, quem adueniens extemplo spei impleuit: Antiochum iam transisse in Europam, mox in Graecia fore, terras maria armis uiris completurum; non cum Philippo rem esse credituros Romanos; numerum iniri peditum equitumque ac nauium non posse; elephantorum aciem conspectu ipso debellaturam. Aetolos toto suo exercitu paratos esse uenire Lacedaemonem, cum res poscat, sed frequentes armatos ostendere aduenienti regi uoluisse. Nabidi quoque et ipsi faciendum esse ut quas haberet copias non sineret sub tectis marcescere otio sed educeret et in armis decurrere cogeret, simul animos acueret et corpora exerceret. consuetudine leuiorem laborem fore et comitate ac benignitate ducis etiam non iniucundum fieri posse. educi inde frequenter ante urbem in campum ad Eurotan amnem coepere. satellites tyranni media fere in acie consistebant; tyrannus cum tribus summum equitibus, inter quos plerumque Alexamenus erat, ante signa uectabatur, cornua extrema inuisens; in dextro cornu Aetoli erant, et qui ante auxiliares tyranni fuerant et qui uenerant mille cum Alexameno. fecerat sibi morem Alexamenus nunc cum tyranno inter paucos ordines circumeundi monendique eum quae in rem esse uidebantur, nunc in dextrum cornu ad suos adequitandi, mox inde uelut imperato quod res poposcisset recipiendi ad tyrannum. sed quem diem patrando facinori statuerat, eo paulisper cum tyranno uectatus cum ad suos concessisset, tum equitibus ab domo secum missis 'agenda' inquit 'res est, iuuenes, audendaque quam me duce impigre exsequi iussi estis. parate animos, dextras, ne quis in eo quod me uiderit facientem cesset. qui cunctatus fuerit et suum consilium meo interponet, sciat sibi reditum ad penates non esse.' horror cunctos cepit et meminerant cum quibus mandatis exissent. tyrannus ab laeuo cornu ueniebat. ponere hastas equites Alexamenus iubet et se intueri: conligit et ipse animum confusum tantae cogitatione rei. postquam adpropinquabat, impetum facit et transfixo equo tyrannum deturbat, iacentem equites confodiunt; multis frustra in loricam ictibus datis tandem in nudum corpus uolnera peruenerunt, et priusquam <a> media acie succurreretur exspirauit.
[36] Alexamenus cum omnibus Aetolis citato gradu ad regiam occupandam pergit. corporis custodes, cum in oculis res gereretur, pauor primo cepit; deinde, postquam abire Aetolorum agmen uidere, concurrunt ad relictum tyranni corpus, et spectatorum turba ex custodibus uitae mortisque ultoribus est facta. nec mouisset se quisquam si extemplo positis armis uocata in contionem multitudo fuisset et oratio habita tempori conueniens, frequentes inde retenti in armis Aetoli sine iniuria cuiusquam; sed, ut oportuit in consilio fraude coepto, omnia in maturandam perniciem eorum qui fecerant sunt acta. dux regia inclusus diem ac noctem in scrutandis thesauris tyranni absumpsit; Aetoli uelut capta urbe quam liberasse uideri uolebant in praedam uersi. simul indignitas rei, [ac] simul contemptus animos Lacedaemoniis ad coeundum fecit. alii dicere exturbandos Aetolos et libertatem, cum restitui uideretur interceptam, repetendam; alii, ut caput agendae rei esset, regii generis aliquem in speciem adsumendum. Laconicus eius stirpis erat puer admodum, eductus cum liberis tyranni. eum in equum imponunt et armis arreptis Aetolos uagos per urbem caedunt. tum regiam inuadunt; ibi Alexamenum cum paucis resistentem obtruncant. Aetoli circa Chalcioecon--Mineruae aereum est templum--congregati caeduntur; pauci armis abiectis pars Tegeam, pars Megalen polin perfugiunt; ibi comprensi a magistratibus sub corona uenierunt.
[37] Philopoemen audita caede tyranni profectus Lacedaemonem cum omnia turbata metu inuenisset, euocatis principibus et oratione habita, qualis habenda Alexameno fuerat, societati Achaeorum Lacedaemonios adiunxit, eo etiam facilius quod ad idem forte tempus A. Atilius cum quattuor et uiginti quinqueremibus ad Gytheum accessit. iisdem diebus circa Chalcidem Thoas per Euthymidam principem, pulsum opibus eorum qui Romanae societatis erant, post T. Quincti legatorumque aduentum, et Herodorum, Cianum mercatorem sed potentem Chalcide propter diuitias, praeparatis ad proditionem iis qui Euthymidae factionis erant, nequaquam eandem fortunam qua Demetrias per Eurylochum occupata erat habuit. Euthymidas ab Athenis--eum domicilio delegerat locum--Thebas primum, hinc Salganea processit, Herodorus ad Thronium. inde haud procul in Maliaco sinu duo milia peditum Thoas et ducentos equites, onerarias leues ad triginta habebat. eas cum sescentis peditibus Herodorus traicere in insulam Atalanten iussus, ut inde, cum pedestres copias adpropinquare iam Aulidi atque Euripo sensisset, Chalcidem traiceret; ipse ceteras copias nocturnis maxime itineribus quanta poterat celeritate Chalcidem ducebat.
[38] Micythio et Xenoclides, penes quos tum summa rerum pulso Euthymida Chalcide erat, seu ipsi per se suspicati seu indicata re, primo pauidi nihil usquam spei nisi in fuga ponebant; deinde postquam resedit terror et prodi et deseri non patriam modo sed etiam Romanorum societatem cernebant, consilio tali animum adiecerunt.
Sacrum anniuersarium eo forte tempore Eretriae Amarynthidis Dianae erat, quod non popularium modo sed Carystiorum etiam coetu celebratur. eo miserunt qui orarent Eretrienses Carystiosque ut et suarum fortunarum in eadem insula geniti misererentur et Romanam societatem respicerent: ne sinerent Aetolorum Chalcidem fieri; Euboeam habituros, si Chalcidem habuissent; graue fuisse Macedonas dominos, multo minus tolerabiles futuros Aetolos. Romanorum maxime respectus ciuitates mouit et uirtutem nuper in bello <et> in uictoria iustitiam benignitatemque expertas. itaque quod roboris in iuuentute erat utraque ciuitas armauit misitque. iis tuenda moenia Chalcidis oppidani cum tradidissent, ipsi omnibus copiis transgressi Euripum ad Salganea posuerunt castra. inde caduceator primum, deinde legati ad Aetolos missi percunctatum quo suo dicto factoue socii atque amici ad se oppugnandos uenirent. respondit Thoas dux Aetolorum non ad oppugnandos sed ad liberandos ab Romanis uenire sese: splendidiore nunc eos catena sed multo grauiore uinctos esse quam cum praesidium Macedonum in arce habuissent. se uero negare Chalcidenses aut seruire ulli aut praesidio cuiusquam egere. ita digressi ex conloquio legati ad suos; Thoas et Aetoli, ut qui spem omnem in eo ut improuiso opprimerent habuissent, ad iustum bellum oppugnationemque urbis mari ac terra munitae haudquaquam pares, domum rediere. Euthymidas postquam castra popularium ad Salganea esse profectosque Aetolos audiuit, et ipse a Thebis Athenas rediit; et Herodorus cum per aliquot dies intentus ab Atalante signum nequiquam expectasset, missa speculatoria naue ut quid morae esset sciret, postquam rem omissam ab sociis uidit, Thronium unde uenerat repetit.
[39] Quinctius quoque his auditis ab Corintho ueniens nauibus in Chalcidi<co> Euripo Eumeni regi occurrit. placuit quingentos milites praesidii causa relinqui Chalcide ab Eumene rege, ipsum Athenas ire. Quinctius quo profectus erat Demetriadem contendit, ratus Chalcidem liberatam momenti aliquid apud Magnetas ad repetendam societatem Romanam facturam, et ut praesidii aliquid esset suae partis hominibus, Eunomo praetori Thessalorum scripsit ut armaret iuuentutem, et <Uillium> ad Demetriadem praemisit ad temptandos animos, non aliter nisi pars aliqua inclinaret ad respectum pristinae societatis rem adgressurus. Uillius quinqueremi naue ad ostium portus est inuectus. eo multitudo Magnetum omnis cum se effudisset, quaesiuit Uillius utrum ad amicos an ad hostes uenisse se mallent. respondit Magnetarches Eurylochus ad amicos uenisse eum, sed abstineret portu et sineret Magnetas in concordia et libertate esse nec per conloquii speciem multitudinem sollicitaret. altercatio inde non sermo fuit, cum Romanus ut ingratos increparet Magnetas imminentesque praediceret clades, multitudo obstreperet nunc senatum nunc Quinctium accusando. ita inrito incepto Uillius ad Quinctium sese recepit. at Quinctius nuntio ad praetorem misso ut reduceret domum copias, ipse nauibus Corinthum rediit.
[40] Abstulere me uelut de spatio Graeciae res immixtae Romanis, non quia ipsas operae pretium esset perscribere sed quia causae cum Antiocho fuerunt belli. consulibus designatis --inde namque deuerteram--L. Quinctius et Cn. Domitius consules in prouincias profecti sunt, Quinctius in Ligures, Domitius aduersus Boios. Boi quieuerunt, atque etiam senatus eorum cum liberis et praefecti cum equitatu--summa omnium mille et quingenti--consuli dediderunt sese. ab altero consule ager Ligurum late est uastatus castellaque aliquot capta, unde non praeda modo omnis generis cum captiuis parta sed recepti quoque aliquot ciues sociique qui in hostium potestate fuerant.
Eodem hoc anno Uibonem colonia deducta est ex senatus consulto plebique scito. tria milia et septingenti pedites ierunt, trecenti equites; triumuiri deduxerunt eos Q. Naeuius M. Minucius M. Furius Crassipes; quina dena iugera agri data in singulos pedites sunt, duplex equitibus. Bruttiorum proxime fuerat ager; Brutti ceperant de Graecis. Romae per idem tempus duo maximi fuerunt terrores, diutinus alter sed segnior: terra dies duodequadraginta mouit. per totidem dies feriae in sollicitudine ac metu fuere; [in] triduum eius rei causa supplicatio habita est. ille non pauor uanus sed uera multorum clades fuit: incendio a foro Bouario orto diem noctemque aedificia in Tiberim uersa arsere tabernaeque omnes cum magni pretii mercibus conflagrauerunt.
[41] Iam fere in exitu annus erat, et in dies magis et fama de bello Antiochi et cura patribus crescebat; itaque de prouinciis designatorum magistratuum, quo intentiores essent omnes, agitari coeptum est. decreuere ut consulibus Italia et quo senatus censuisset--eam esse bellum aduersus Antiochum regem omnes sciebant--prouinciae essent; cuius ea sors esset, quattuor milia peditum ciuium Romanorum et trecenti equites, sex milia socium Latini nominis cum quadringentis equitibus sunt decreta. eorum dilectum habere L. Quinctius consul iussus, ne quid moraretur quo minus consul nouus quo senatus censuisset extemplo proficisci posset. item de prouinciis praetorum decretum est, prima ut sors duae urbanaque et inter ciues ac peregrinos iurisdictio esset, secunda Bruttii, tertia classis ut nauigaret quo senatus censuisset, quarta Sicilia, quinta Sardinia, sexta Hispania ulterior. imperatum praeterea L. Quinctio consuli est ut duas legiones ciuium Romanorum nouas conscriberet et socium ac Latini nominis uiginti milia peditum et octingentos equites. eum exercitum praetori cui Bruttii prouincia euenisset decreuerunt.
Aedes duae Iouis eo anno in Capitolio dedicatae sunt; uouerat L. Furius Purpurio praetor Gallico bello unam, alteram consul; dedicauit Q. Marcius Ralla duumuir. iudicia in faeneratores eo anno multa seuere sunt facta, accusantibus priuatos aedilibus curulibus M. Tuccio et P. Iunio Bruto. de multa damnatorum quadrigae inauratae in Capitolio positae et in cella Iouis supra fastigium aediculae [et] duodecim clupea inaurata; et iidem porticum extra portam Trigeminam inter lignarios fecerunt.
[42] Intentis in apparatum noui belli Romanis ne ab Antiocho quidem cessabatur. tres eum ciuitates tenebant, Zmyrna et Alexandria Troas et Lampsacus, quas neque ui expugnare ad eam diem poterat neque condicionibus in amicitiam perlicere, neque ab tergo relinquere traiciens ipse in Europam uolebat. tenuit eum et de Hannibale deliberatio. et primo naues apertae quas cum eo missurus in Africam fuerat moratae sunt; deinde an omnino mittendus esset consultatio mota est, maxime a Thoante Aetolo, qui omnibus in Graecia tumultu completis Demetriadem adferebat in potestate esse, et quibus mendaciis de rege, multiplicando uerbis copias eius, erexerat multorum in Graecia animos, iisdem et regis spem inflabat: omnium uotis eum accersi; concursum ad litora futurum, unde classem regiam prospexissent. hic idem ausus de Hannibale est mouere sententiam prope iam certam regis. nam neque dimittendam partem nauium a classe regia censebat neque, si mittendae naues forent, minus quemquam ei classi quam Hannibalem praeficiendum: exulem illum et Poenum esse, cui mille in dies noua consilia uel fortuna sua uel ingenium possit facere, et ipsam eam gloriam belli qua uelut dote Hannibal concilietur nimiam in praefecto regio esse. regem conspici, regem unum ducem, unum imperatorem uideri debere. si classem, si exercitum amittat Hannibal, idem damni fore ac si per alium ducem amittantur; si quid prospere eueniat, Hannibalis eam, non Antiochi gloriam fore; si uero uniuerso bello uincendi Romanos fortuna detur, quam spem esse sub rege uicturum Hannibalem, uni subiectum, qui patriam prope non tulerit? non ita se a iuuenta eum gessisse, spe animoque complexum orbis terrarum imperium, ut in senectute dominum laturus uideatur. nihil opus esse regi duce Hannibale; comite et consiliario eodem ad bellum uti posse. modicum fructum ex ingenio tali neque grauem neque inutilem fore: si summa petantur, et dantem et accipientem praegrauatura.
[43] Nulla ingenia tam prona ad inuidiam sunt quam eorum qui genus ac fortunam suam animis non aequant, quia uirtutem et bonum alienum oderunt. extemplo consilium mittendi Hannibalis, quod unum in principio belli utiliter cogitatum erat, abiectum est. Demetriadis maxime defectione ab Romanis ad Aetolos elatus non ultra differre profectionem in Graeciam constituit. priusquam solueret naues, Ilium a mari escendit ut Mineruae sacrificaret. inde ad classem regressus proficiscitur quadraginta tectis nauibus, apertis sexaginta, et ducentae onerariae cum omnis generis commeatu bellicoque alio apparatu sequebantur. Imbrum primo insulam tenuit; inde Sciathum traiecit; ubi conlectis in alto quae dissipatae erant nauibus ad Pteleum primum continentis uenit. ibi Eurylochus ei Magnetarches principesque Magnetum ab Demetriade occurrerunt; quorum frequentia laetus die postero in portum urbis nauibus est inuectus, copias haud procul inde exposuit. decem milia peditum fuere et quingenti equites, sex elephanti, uix ad Graeciam nudam occupandam satis copiarum, nedum ad sustinendum Romanum bellum.
Aetoli, postquam Demetriadem uenisse Antiochum allatum est, concilio indicto decretum quo accerserent eum fecerunt. iam profectus ab Demetriade rex, quia ita decreturos sciebat, Phalara in sinum Maliacum processerat. inde decreto accepto Lamiam uenit, exceptus ingenti fauore multitudinis cum plausibus clamoribusque et quibus aliis laetitia effusa uolgi significatur.
[44] In concilium ut uentum est, aegre a Phaenea praetore principibusque aliis introductus silentio facto dicere orsus rex. prima eius oratio fuit [primo] excusantis quod tanto minoribus spe atque opinione omnium copiis uenisset: id suae impensae erga eos uoluntatis maximum debere indicium esse, quod nec paratus satis ulla re et tempore ad nauigandum immaturo uocantibus legatis eorum haud grauate obsecutus esset credidissetque, cum se uidissent Aetoli, omnia uel in se uno posita praesidia existimaturos esse. ceterum eorum quoque se quorum expectatio destituta in praesentia uideatur spem abunde expleturum; nam simul primum anni tempus nauigabile praebuisset mare, omnem se Graeciam armis uiris equis, omnem oram maritimam classibus completurum, nec impensae nec labori nec periculo parsurum, donec depulso ceruicibus eorum imperio Romano liberam uere Graeciam atque in ea principes Aetolos fecisset. cum exercitibus commeatus quoque omnis generis ex Asia uenturos: in praesentia curae esse Aetolis debere ut copia frumenti suis et annona tolerabilis rerum aliarum suppeditetur.
[45] In hanc sententiam rex cum magno omnium adsensu locutus discessit. post discessum regis inter duos principes Aetolorum Phaeneam et Thoantem contentio fuit. Phaeneas reconciliatore pacis et disceptatore de iis quae in controuersia cum populo Romano essent utendum potius Antiocho censebat quam duce belli: aduentum eius et maiestatem ad uerecundiam faciendam Romanis uim maiorem habituram quam arma. multa homines, ne bellare necesse sit, uoluntate remittere quae bello et armis cogi non possint. Thoas negare paci studere Phaeneam sed discutere apparatum belli uelle, ut taedio et impetus relanguescat regis et Romani tempus ad comparandum habeant; nihil enim aequi ab Romanis impetrari posse totiens legationibus missis Romam, totiens cum ipso Quinctio disceptando satis expertum esse, nec nisi abscisa omni spe auxilium Antiochi imploraturos fuisse. quo celerius spe omnium oblato non esse elanguescendum, sed orandum potius regem ut quoniam, quod maximum fuerit, ipse uindex Graeciae uenerit, copias quoque terrestres naualesque accersat. armatum regem aliquid impetraturum: inermem non pro Aetolis modo sed ne pro se quidem ipso momenti ullius futurum apud Romanos. haec uicit sententia, imperatoremque regem appellandum censuerunt et triginta principes cum quibus, si qua uellet, consultaret delegerunt.
[46] Ita dimisso concilio multitudo omnis in suas ciuitates dilapsa est; rex postero die cum apocletis eorum unde bellum ordiretur consultabat. optimum uisum est Chalcidem, frustra ab Aetolis nuper temptatam, primum adgredi, et celeritate magis in eam rem quam magno conatu et apparatu opus esse. itaque cum mille peditibus rex qui Demetriade secuti erant profectus per Phocidem est, et alio itinere principes Aetoli iuniorum paucis euocatis ad Chaeroneam occurrerunt et decem constratis nauibus secuti sunt. rex ad Salganea castris positis nauibus ipse cum principibus Aetolorum Euripum traiecit; et, cum haud procul portu egressus esset, magistratus quoque Chalcidensium et principes ante portam processerunt. pauci utrimque ad conloquium congressi sunt. Aetoli magnopere suadere ut salua Romanorum amicitia regem quoque adsumerent socium atque amicum; neque enim eum inferendi belli sed liberandae Graeciae causa in Europam traiecisse, et liberandae re, non uerbis et simulatione, quod fecissent Romani. nihil autem utilius Graeciae ciuitatibus esse quam utramque complecti amicitiam; ita enim ab utriusque iniuria tutas alterius semper praesidio et fiducia fore. nam si non recepissent regem, uiderent quid patiendum iis extemplo foret, cum Romanorum procul auxilium, hostis Antiochus, cui resistere suis uiribus non possent, ante portas esset. ad haec Micythio, unus ex principibus, mirari se dixit ad quos liberandos Antiochus relicto regno suo in Europam traiecisset; nullam enim ciuitatem se in Graecia nosse quae aut praesidium habeat aut stipendium Romanis pendat aut foedere iniquo adligata quas nolit leges patiatur; itaque Chalcidenses neque uindice libertatis ullo egere, cum liberi sint, neque praesidio, cum pacem eiusdem populi Romani beneficio et libertatem habeant. amicitiam regis non aspernari nec ipsorum Aetolorum. id primum eos pro amicis facturos, si insula excedant atque abeant; nam ipsis certum esse non modo non recipere moenibus sed ne societatem quidem ullam pacisci nisi ex auctoritate Romanorum.
[47] Haec renuntiata regi ad naues ubi restiterat cum essent, in praesentia--neque enim iis uenerat copiis ut ui agere quicquam posset--reuerti Demetriadem placuit. ibi, quoniam primum uanum inceptum euasisset, consultare cum Aetolis rex quid deinde fieret. placuit <Boeotos>, Achaeos, Amynandrum regem Athamanum temptare. Boeotorum gentem auersam ab Romanis iam inde a Brachylli morte et quae secuta eam fuerant censebant; Achaeorum Philopoemenem principem aemulatione gloriae in bello Laconum infestum inuisumque esse Quinctio credebant. Amynander uxorem Apamam, filiam Alexandri cuiusdam Megalopolitani, habebat, qui se oriundum a magno Alexandro ferens filiis duobus Philippum atque Alexandrum et filiae Apamam nomina imposuerat; quam regiis inclutam nuptiis maior e fratribus Philippus secutus in Athamaniam fuerat. hunc forte ingenio uanum Aetoli et Antiochus impulerant in spem Macedoniae regni, quod is uere regum stirpis esset, si Amynandrum Athamanesque Antiocho coniunxisset; et ea uanitas promissorum non apud Philippum modo sed etiam apud Amynandrum ualuit.
[48] In Achaia legatis Antiochi Aetolorumque coram T. Quinctio Aegii datum est concilium. Antiochi legatus prior quam Aetoli est auditus. is, ut plerique quos opes regiae alunt, uaniloquus maria terrasque inani sonitu uerborum compleuit: equitum innumerabilem uim traici Hellesponto in Europam, partim loricatos, quos cataphractos uocant, partim sagittis ex equo utentes et, a quo nihil satis tecti sit, auerso refugientes equo certius figentes. his equestribus copiis quamquam uel totius Europae exercitus in unum coacti obrui possent, adiciebat multiplices copias peditum et nominibus quoque gentium uix fando auditis terrebat, Dahas Medos Elymaeosque et Cadusios appellans; naualium uero copiarum, quas nulli portus capere in Graecia possent, dextrum cornu Sidonios et Tyrios, sinistrum Aradios et ex Pamphylia Sidetas tenere, quas gentes nullae unquam nec arte nec uirtute nauali aequassent. iam pecuniam, iam alios belli apparatus referre superuacaneum esse: scire ipsos abundasse semper auro regna Asiae. itaque non cum Philippo nec Hannibale rem futuram Romanis, principe altero unius ciuitatis, altero Macedoniae tantum regni finibus incluso, sed cum magno Asiae totius partisque Europae rege. eum tamen, quamquam ab ultimis orientis terminis ad liberandam Graeciam ueniat, nihil postulare ab Achaeis in quo fides eorum aduersus Romanos, priores socios atque amicos, laedatur; non enim ut secum aduersus eos arma capiant, sed ut neutri parti sese coniungant petere. pacem utrique parti, quod medios deceat amicos, optent: bello se non interponant. idem ferme et Aetolorum legatus Archidamus petiit ut, quae facillima et tutissima esset, quietem praestarent spectatoresque belli fortunarum alienarum euentum sine ullo discrimine rerum suarum opperirentur. prouectus deinde est intemperantia linguae in maledicta nunc communiter Romanorum, nunc proprie ipsius Quincti, ingratos appellans et exprobrans non uictoriam modo de Philippo uirtute Aetolorum partam sed etiam salutem, ipsumque et exercitum sua opera seruatos. quo enim illum unquam imperatoris functum officio esse? auspicantem immolantemque et uota nuncupantem sacrificuli uatis modo in acie uidisse, cum ipse corpus suum pro eo telis hostium obiceret.
[49] Ad ea Quinctius coram quibus magis quam apud quos uerba faceret dicere Archidamum rationem habuisse; Achaeos enim probe scire Aetolorum omnem ferociam in uerbis, non in factis esse, et in conciliis magis contionibusque quam in acie apparere; itaque parui Achaeorum existimationem, quibus notos esse se scirent, fecisse: legatis regis et per eos absenti regi eum se iactasse. quod si quis antea ignorasset quae res Antiochum et Aetolos coniunxisset, ex legatorum sermone potuisse apparere: mentiendo in uicem iactandoque uires quas non haberent, inflasse uana spe atque inflatos esse. 'dum hi ab se uictum Philippum, sua uirtute protectos Romanos et, quae modo audiebatis, narrant uos ceterasque ciuitates et gentes suam sectam esse secuturos, rex contra peditum equitumque nubes iactat et consternit maria classibus suis. est autem res simillima cenae Chalcidensis hospitis mei, et hominis boni et sciti conuiuatoris, apud quem solstitiali tempore comiter accepti cum miraremur unde illi eo tempore anni tam uaria et multa uenatio, homo non qua isti sunt gloriosus renidens condimentis ait uarietatem illam et speciem ferinae carnis ex mansueto sue factam.' hoc dici apte in copias regis, quae paulo ante iactatae sint, posse; uaria enim genera armorum et multa nomina gentium inauditarum, Dahas <et Medos> et Cadusios et Elymaeos, Syros omnes esse, haud paulo mancipiorum melius propter seruilia ingenia quam militum genus. 'et utinam subicere oculis uestris, Achaei, possem concursationem regis magni ab Demetriade nunc Lamiam in concilium Aetolorum, nunc Chalcidem: uideretis uix duarum male plenarum legiuncularum instar in castris regis, uideretis regem nunc mendicantem prope frumentum ab Aetolis quod militi admetiatur, nunc mutuas pecunias faenore in stipendium quaerentem, nunc ad portas Chalcidis stantem et mox, inde exclusum, nihil aliud quam Aulide atque Euripo spectatis in Aetoliam redeuntem. male crediderunt et Antiochus Aetolis et Aetoli regiae uanitati; quo minus uos decipi debetis sed expertae potius spectataeque Romanorum fidei credere. nam quod optimum esse dicunt, non interponi uos bello, nihil immo tam alienum rebus uestris est: quippe sine gratia, sine dignitate praemium uictoris eritis.'
[50] Nec absurde aduersus utrosque respondisse uisus est, et facile erat orationem apud fauentes aequis auribus accipi. nulla enim nec disceptatio nec dubitatio fuit quin omnes eosdem genti Achaeorum hostes et amicos quos populus Romanus censuisset iudicarent bellumque et Antiocho et Aetolis nuntiari iuberent. auxilia etiam quo censuit Quinctius, quingentorum militum Chalcidem, quingentorum Piraeum extemplo miserunt. erat enim haud procul seditione Athenis res, trahentibus ad Antiochum quibusdam spe largitionum uenalem pretio multitudinem, donec ab iis qui Romanae partis erant Quinctius est accitus et accusante Leonte quodam Apollodorus auctor defectionis damnatus atque in exilium est eiectus.
Et ab Achaeis quidem cum tristi responso legatio ad regem rediit; Boeoti nihil certi responderunt: cum Antiochus in Boeotiam uenisset, tum quid sibi faciundum esset se deliberaturos esse.
Antiochus cum ad Chalcidis praesidium et Achaeos et Eumenem regem misisse audisset, maturandum ratus ut et praeuenirent sui et uenientes, si possent, exciperent, Menippum cum tribus ferme milibus militum et cum omni classe Polyxenidan mittit, ipse paucos post dies sex milia suorum militum et ex ea copia quae Lamiae repente conligi potuit non ita multos Aetolos ducit. Achaei quingenti <et> ab Eumene rege modicum auxilium missum duce Xenoclide Chalcidensi nondum obsessis itineribus tuto transgressi Euripum Chalcidem peruenerunt. Romani milites, quingenti ferme et ipsi, cum iam Menippus castra ante Salganea ad Hermaeum, qua transitus ex Boeotia in Euboeam insulam est, haberet, uenerunt. Micythio erat cum iis, legatus ab Chalcide ad Quinctium ad id ipsum praesidium petendum missus. qui postquam obsessas ab hostibus fauces uidit, omisso ad Aulidem itinere Delium conuertit, ut inde in Euboeam transmissurus.
[51] Templum est Apollinis Delium, imminens mari; quinque milia passuum ab Tanagra abest; minus quattuor milium inde in proxima Euboeae est mari traiectus. ubi et in fano lucoque ea religione et eo iure sancto quo sunt templa quae asyla Graeci appellant, et nondum aut indicto bello aut ita commisso ut strictos gladios aut sanguinem usquam factum audissent, cum per magnum otium milites alii ad spectaculum templi lucique uersi, alii in litore inermes uagarentur, magna pars per agros lignatum pabulatumque dilapsa esset, repente Menippus palatos passim adgressus ~eos cecidit, ad quinquaginta uiuos cepit; perpauci effugerunt, in quibus Micythio parua oneraria naue exceptus. ea res Quinctio Romanisque sicut iactura militum molesta, ita ad ius inferendi Antiocho belli adiecisse aliquantum uidebatur. Antiochus admoto ad Aulidem exercitu, cum rursus oratores partim ex suis partim Aetolos Chalcidem misisset qui eadem illa quae nuper cum minis grauioribus agerent, nequiquam contra Micythione et Xenoclide tendentibus facile tenuit ut portae sibi aperirentur. qui Romanae partis erant sub aduentum regis urbe excesserunt. Achaeorum et Eumenis milites Salganea tenebant, et in Euripo castellum Romani milites pauci custodiae causa loci communiebant. Salganea Menippus, rex ipse castellum Euripi oppugnare est adortus. priores Achaei et Eumenis milites pacti ut sine fraude liceret abire, praesidio excesserunt; pertinacius Romani Euripum tuebantur. hi quoque tamen cum terra marique obsiderentur et iam machinas tormentaque adportari uiderent, non tulere obsidionem. cum id, quod caput erat Euboeae, teneret rex, ne ceterae quidem insulae eius urbes imperium abnuerunt; magnoque principio sibi orsus bellum uidebatur, quod tanta insula et tot opportunae urbes in suam dicionem uenissent.