[1] Hos secuti M. Genucius et C. Curtius consules. Fuit annus
domi forisque infestus. Nam principio et de conubio patrum et plebis C. Canuleius
tribunus plebis rogationem promulgavit, qua contaminari sanguinem suum patres
confundique iura gentium rebantur, et mentio primo sensim inlata a tribunis ut
alterum ex plebe consulem liceret fieri, eo processit deinde ut rogationem novem
tribuni promulgarent, ut populo potestas esset, seu de plebe seu de patribus vellet,
consules faciendi. Id vero si fieret, non volgari modo cum infimis, sed prorsus
auferri a primoribus ad plebem summum imperium credebant. Laeti ergo audiere
patres Ardeatium populum ob iniuriam agri abiudicati descisse, et Veientes
depopulatos extrema agri Romani, et Volscos Aequosque ob communitam
verruginem fremere; adeo vel infelix bellum ignominiosae paci praeferebant. His
itaque in maius etiam acceptis, ut inter strepitum tot bellorum conticescerent
actiones tribuniciae, dilectus haberi, bellum armaque vi summa apparari iubent, si
quo intentius possit quam T. Quinctio consule apparatum sit. Tum C. Canuleius,
pauca in senatu vociferatus, nequiquam territando consules auertere plebem a cura
novarum legum, nunquam eos se vivo dilectum habituros, antequam ea quae
promulgata ab se collegisque essent plebes sciuisset, confestim ad contionem
advocavit.
[2] Eodem tempore et consules senatum in tribunum et
tribunus populum in consules incitabat. Negabant consules iam ultra ferri posse
furores tribunicios; ventum iam ad finem esse; domi plus belli concitari quam foris.
Id adeo non plebis quam patrum neque tribunorum magis quam consulum culpa
accidere. Cuius rei praemium sit in civitate, eam maximis semper auctibus crescere;
sic pace bonos, sic bello fieri. Maximum Romae praemium seditionum esse; ideo
singulis universisque semper honori fuisse. Reminiscerentur quam maiestatem
senatus ipsi a patribus accepissent, quam liberis tradituri essent, vel quem ad
modum plebs gloriari posset auctiorem amplioremque esse. Finem ergo non fieri
nec futuram donec quam felices seditiones tam honorati seditionum auctores
essent. Quas quantasque res C. Canuleium adgressum! Conluvionem gentium,
perturbationem auspiciorum publicorum privatorumque adferre, ne quid sinceri,
ne quid incontaminati sit, ut discrimine omni sublato nec se quisquam nec suos
noverit. Quam enim aliam vim conubia promiscua habere nisi ut ferarum prope
ritu volgentur concubitus plebis patrumque? Ut qui natus sit ignoret, cuius
sanguinis, quorum sacrorum sit; dimidius patrum sit, dimidius plebis, ne secum
quidem ipse concors. Parum id videri quod omnia divina humanaque turbentur:
iam ad consulatum volgi turbatores accingi. Et primo ut alter consul ex plebe fieret,
id modo sermonibus temptasse; nunc rogari ut seu ex patribus seu ex plebe velit
populus consules creet. Et creaturos haud dubie ex plebe seditiosissimum quemque;
Canuleios igitur Iciliosque consules fore. Ne id Iuppiter optimus maximus sineret
regiae maiestatis imperium eo recidere; et se miliens morituros potius quam ut
tantum dedecoris admitti patiantur. Certum habere maiores quoque, si divinassent
concedendo omnia non mitiorem in se plebem, sed asperiorem alia ex aliis
iniquiora postulando cum prima impetrasset futuram, primo quamlibet
dimicationem subituros fuisse potius quam eas leges sibi imponi paterentur. Quia
tum concessum sit de tribunis, iterum concessum esse; finem non fieri posse si in
eadem civitate tribuni plebis et patres essent; aut hunc ordinem aut illum
magistratum tollendum esse, potiusque sero quam nunquam obviam eundum
audaciae temeritatique. Illine ut impune primo discordias serentes concitent
finitima bella, deinde adversus ea quae concitaverint armari civitatem defendique
prohibeant, et cum hostes tantum non arcessierint, exercitus conscribi adversus
hostes non patiantur, sed audeat Canuleius in senatu proloqui se nisi suas leges
tamquam victoris patres accipi sinant dilectum haberi prohibiturum? Quid esse
aliud quam minari se proditurum patriam, oppugnari atque capi passurum! Quid
eam vocem animorum, non plebi Romanae, sed Volscis et Aequis et Veientibus
allaturam! Nonne Canuleio duce se speraturos Capitolium atque arcem scandere
posse? Nsii patribus tribuni cum iure ac maiestate adempta animos etiam
eripuerint, consules paratos esse duces prius adversus scelus civium quam adversus
hostium arma.
[3] Cum maxime haec in senatu agerentur, Canuleius pro
legibus suis et adversus consules ita disseruit: "Quanto opere vos, Quirites,
contemnerent patres, quam indignos ducerent qui una secum urbe intra eadem
moenia viveretis, saepe equidem et ante videor animadvertisse, nunc tamen
maxime quod adeo atroces in has rogationes nostras coorti sunt, quibus quid aliud
quam admonemus ciues nos eorum esse et, si non easdem opes habere, eandem
tamen patriam incolere? Altera conubium petimus, quod finitimis externisque dari
solet; nos quidem civitatem, quae plus quam conubium est, hostibus etiam victis
dedimus;--altera nihil novi ferimus, sed id quod populi est repetimus atque
usurpamus, ut quibus velit populus Romanus honores mandet. Quid tandem est
cur caelum ac terras misceant, cur in me impetus modo paene in senatu sit factus,
negent se manibus temperaturos, violaturosque denuntient sacrosanctam
potestatem? Si populo Romano liberum suffragium datur, ut quibus velit
consulatum mandet, et non praeciditur spes plebeio quoque, si dignus summo
honore erit, apiscendi summi honoris, stare urbs haec non poterit? De imperio
actum est? Et perinde hoc valet, plebeiusne consul fiat, tamquam seruum aut
libertinum aliquis consulem futurum dicat? Ecquid sentitis in quanto contemptu
Vivatis? Lucis vobis huius partem, si liceat, adimant; quod spiratis, quod vocem
mittitis, quod formas hominum habetis, indignantur; quin etiam, si dis placet, nefas
aiunt esse consulem plebeium fieri. Obsecro vos, si non ad fastos, non ad
commentarios pontificum admittimur, ne ea quidem scimus quae omnes peregrini
etiam sciunt, consules in locum regum successisse nec aut iuris aut maiestatis
quicquam habere quod non in regibus ante fuerit? En unquam creditis fando
auditum esse, Numam Pompilium, non modo non patricium sed ne ciuem quidem
Romanum, ex Sabino agro accitum, populi iussu, patribus auctoribus Romae
regnasse? L. deinde Tarquinium, non Romanae modo sed ne Italicae quidem gentis,
Demarati Corinthii filium, incolam ab Tarquiniis, vivis liberis Anci, regem factum?
Ser. Tullium post hunc, captiua Corniculana natum, patre nullo, matre serua,
ingenio, virtute regnum tenuisse? Quid enim de T. Tatio Sabino dicam, quem ipse
Romulus, parens urbis, in societatem regni accepit? Ergo dum nullum fastiditur
genus in quo eniteret virtus, creuit imperium Romanum. Paeniteat nunc vos
plebeii consulis, cum maiores nostri advenas reges non fastidierint, et ne regibus
quidem exactis clausa urbs fuerit peregrinae virtuti? Claudiam certe gentem post
reges exactos ex Sabinis non in civitatem modo accepimus sed etiam in patriciorum
numerum. Ex peregrinone patricius, deinde consul fiat, civis Romanus si sit ex
plebe, praecisa consulatus spes erit? Utrum tandem non credimus fieri posse, ut vir
fortis ac strenuus, pace belloque bonus, ex plebe sit, Numae, L. Tarquinio, Ser. Tullio
similis, an, ne si sit quidem, ad gubernacula rei publicae accedere eum patiemur,
potiusque decemviris, taeterrimis mortalium, qui tum omnes ex patribus erant,
quam optimis regum, novis hominibus, similes consules sumus habituri?
[4] "At enim nemo post reges exactos de plebe consul fuit. Quid
postea? Nullane res nova institui debet? Et quod nondum est factum--multa enim
nondum sunt facta in novo populo,-- ea ne si utilia quidem sunt fieri oportet?
Pontifices, augures Romulo regnante nulli erant; ab Numa Pompilio creati sunt.
Census in civitate et discriptio centuriarum classiumque non erat; ab Ser. Tullio est
facta. Consules nunquam fuerant; regibus exactis creati sunt. Dictatoris nec
imperium nec nomen fuerat; apud patres esse coepit. Tribuni plebi, aediles,
quaestores nulli erant; institutum est ut fierent. Decemuiros legibus scribendis intra
decem hos annos et creauimus et e re publica sustulimus. Quis dubitat quin in
aeternum urbe condita, in immensum crescente nova imperia, sacerdotia, iura
gentium hominumque instituantur? Hoc ipsum, ne conubium patribus cum plebe
esset, non decemviri tulerunt paucis his annis pessimo publico, cum summa
iniuria plebis? An esse ulla maior aut insignitior contumelia potest quam partem
civitatis velut contaminatam indignam conubio haberi? Quid est aliud quam
exsilium intra eadem moenia, quam relegationem pati? Ne adfinitatibus, ne
propinquitatibus immisceamur cauent, ne societur sanguis. Quid? Hoc si polluit
nobilitatem istam vestram, quam plerique oriundi ex Albanis et Sabinis non genere
nec sanguine sed per cooptationem in patres habetis, aut ab regibus lecti aut post
reges exactos iussu populi, sinceram seruare privatis consiliis non poteratis, nec
ducendo ex plebe neque vestras filias sororesque ecnubere sinendo e patribus?
Nemo plebeius patriciae virgini vim adferret; patriciorum ista libido est; nemo
invitum pactionem nuptialem quemquam facere coegisset. Verum enimuero lege
id prohiberi et conubium tolli patrum ac plebis, id demum contumeliosum plebi
est. Cur enim non fertis, ne sit conubium divitibus ac pauperibus? Quod
privatorum consiliorum ubique semper fuit, ut in quam cuique feminae
convenisset domum nuberet, ex qua pactus esset vir domo, in matrimonium
duceret, id vos sub legis superbissimae vincula conicitis, qua dirimatis societatem
civilem duasque ex una civitate faciatis. Cur non sancitis ne vicinus patricio sit
plebeius nec eodem itinere eat, ne idem conuiuium ineat, ne in foro eodem
consistat? Quid enim in re est aliud, si plebeiam patricius duxerit, si patriciam
plebeius? Quid iuris tandem immutatur? Nempe patrem sequuntur liberi. Nec
quod nos ex conubio vestro petamus quicquam est, praeterquam ut hominum, ut
civium numero simus, nec vos, nisi in contumeliam ignominiamque nostram
certare iuvat, quod contendatis quicquam est.
[5] Denique utrum tandem populi Romani an vestrum
summum imperium est? Regibus exactis utrum vobis dominatio an omnibus aequa
libertas parta est? Oportet licere populo Romano, si velit, iubere legem, an ut
quaeque rogatio promulgata erit vos dilectum pro poena decernetis, et simul ego
tribunus vocare tribus in suffragium coepero, tu statim consul sacramento iuniores
adiges et in castra educes, et minaberis plebi, minaberis tribuno? Quid si non
quantum istae minae adversus plebis consensum valerent bis iam experti essetis?
Scilicet quia nobis consultum volebatis, certamine abstinuistis; an ideo non est
dimicatum, quod quae pars firmior eadem modestior fuit? Nec nunc erit certamen,
Quirites; animos vestros illi temptabunt semper, vires non experientur. Itaque ad
bella ista, seu falsa seu vera sunt, consules, parata vobis plebes est, si conubiis
redditis unam hanc civitatem tandem facitis, si coalescere, si iungi miscerique vobis
privatis necessitudinibus possunt, si spes, si aditus ad honores viris strenuis et
fortibus datur, si in consortio, si in societate rei publicae esse, si, quod aequae
libertatis est, in vicem annuis magistratibus parere atque imperitare licet. Si haec
impediet aliquis, ferte sermonibus et multiplicate fama bella; nemo est nomen
daturus, nemo arma capturus, nemo dimicaturus pro superbis dominis, cum quibus
nec in re publica honorum nec in privata conubii societas est."
[6] Cum in contionem et consules processissent et res a
perpetuis orationibus in altercationem vertisset, interroganti tribuno cur plebeium
consulem fieri non oporteret, ut fortasse vere, sic parum utiliter in praesens Curtius
respondit, quod nemo plebeius auspicia haberet, ideoque decemuiros conubium
diremisse ne incerta prole auspicia turbarentur. Plebes ad id maxime indignatione
exarsit, quod auspicari, tamquam inuisi dis immortalibus, negarentur posse; nec
ante finis contentionum fuit, cum et tribunum acerrimum auctorem plebes nacta
esset et ipsa cum eo pertinacia certaret, quam victi tandem patres ut de conubio
ferretur concessere, ita maxime rati contentionem de plebeiis consulibus tribunos
aut totam deposituros aut post bellum dilaturos esse, contentamque interim
conubio plebem paratam dilectui fore. Cum Canuleius victoria de patribus et plebis
favore ingens esset, accensi alii tribuni ad certamen pro rogatione sua summa vi
pugnant et crescente in dies fama belli dilectum impediunt. Consules, cum per
senatum intercedentibus tribunis nihil agi posset, concilia principum domi
habebant. Apparebat aut hostibus aut civibus de victoria concedendum esse. Soli ex
consularibus valerius atque Horatius non intererant consiliis. C. Claudi sententia
consules armabat in tribunos, Quinctiorum Cincinnatique et Capitolini sententiae
abhorrebant a caede violandisque quos foedere icto cum plebe sacrosanctos
accepissent. Per haec consilia eo deducta est res, ut tribunos militum consulari
potestate promisce ex patribus ac plebe creari sinerent, de consulibus creandis nihil
mutaretur; eoque contenti tribuni, contenta plebs fuit. Comitia tribunis consulari
potestate tribus creandis indicuntur. Quibus indictis, extemplo quicumque aliquid
seditiose dixerat aut fecerat unquam, maxime tribunicii, et prensare homines et
concursare toto foro candidati coepere, ut patricios desperatio primo inritata plebe
apiscendi honoris, deinde indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret.
Postremo coacti tamen a primoribus petiere, ne cessisse possessione rei publicae
viderentur. Euentus eorum comitiorum docuit alios animos in contentione
libertatis dignitatisque, alios secundum deposita certamina incorrupto iudicio esse;
tribunos enim omnes patricios creavit populus, contentus eo quod ratio habita
plebeiorum esset. Hanc modestiam aequitatemque et altitudinem animi ubi nunc in
uno inueneris, quae tum populi universi fuit?
[7] Anno trecentesimo decimo quam urbs Roma condita erat
primum tribuni militum pro consulibus magistratum ineunt, A. Sempronius
Atratinus, L. Atilius, T. Cloelius, quorum in magistratu concordia domi pacem
etiam foris praebuit. Sunt qui propter adiectum Aequorum Volscorumque bello et
Ardeatium defectioni Veiens bellum, quia duo consules obire tot simul bella
nequirent, tribunos militum tres creatos dicant, sine mentione promulgatae legis de
consulibus creandis ex plebe, et imperio et insignibus consularibus usos. Non tamen
pro firmato iam stetit magistratus eius ius, quia tertio mense quam inierunt,
augurum decreto perinde ac vitio creati, honore abiere, quod C. Curtius qui comitiis
eorum praefuerat parum recte tabernaculum cepisset. Legati ab Ardea Romam
venerunt, ita de iniuria querentes ut si demeretur ea in foedere atque amicitia
mansuros restituto agro appareret. Ab senatu responsum est iudicium populi
rescindi ab senatu non posse, praeterquam quod nullo nec exemplo nec iure fieret,
concordiae etiam ordinum causa: si Ardeates sua tempora exspectare velint
arbitriumque senatui leuandae iniuriae suae permittant, fore ut postmodo gaudeant
se irae moderatos, sciantque patribus aeque curae fuisse ne qua iniuria in eos
oreretur ac ne orta diuturna esset. Ita legati cum se rem integram relaturos dixissent,
comiter dimissi. Patricii cum sine curuli magistratu res publica esset, coiere et
interregem creavere. Contentio consulesne an tribuni militum crearentur in
interregno rem dies complures tenuit. Interrex ac senatus, consulum comitia,
tribuni plebis et plebs, tribunorum militum ut habeantur, tendunt. Vicere patres,
quia et plebs, patriciis seu hunc seu illum delatura honorem, frustra certare
supersedit, et principes plebis ea comitia malebant, quibus non haberetur ratio sua,
quam quibus ut indigni praeterirentur. Tribuni quoque plebi certamen sine effectu
in beneficio apud primores patrum reliquere. T. Quinctius Barbatus interrex
consules creat L. Papirium Mugillanum, L. Sempronium Atratinum. His consulibus
cum Ardeatibus foedus renouatum est; idque monumenti est consules eos illo anno
fuisse, qui neque in annalibus priscis neque in libris magistratuum inveniuntur.
Credo quod tribuni militum initio anni fuerunt, eo perinde ac totum annum in
imperio fuerint, suffectis iis consulibus praetermissa nomina consulum horum.
Licinius Macer auctor est et in foedere Ardeatino et in linteis libris ad Monetae ea
inuenta. Et foris, cum tot terrores a finitimis ostentati essent, et domi otium fuit.
[8] Hunc annum, seu tribunos modo seu tribunis suffectos
consules quoque habuit, sequitur annus haud dubiis consulibus, M. Geganio
Macerino iterum T. Quinctio Capitolino quintum. Idem hic annus censurae initium
fuit, rei a parua origine ortae, quae deinde tanto incremento aucta est, ut morum
disciplinaeque Romanae penes eam regimen, senatui equitumque centuriis decoris
dedecorisque discrimen sub dicione eius magistratus, ius publicorum
privatorumque locorum, vectigalia populi Romani sub nutu atque arbitrio eius
essent. Ortum autem initium est rei, quod in populo per multos annos incenso
neque differri census poterat neque consulibus, cum tot populorum bella
imminerent, operae erat id negotium agere. Mentio inlata apud senatum est rem
operosam ac minime consularem suo proprio magistratu egere, cui scribarum
ministerium custodiaeque tabularum cura, cui arbitrium formulae censendi
subiceretur. Et patres quamquam rem paruam, tamen quo plures patricii
magistratus in re publica essent, laeti accepere, id quod evenit futurum, credo, etiam
rati, ut mox opes eorum qui praeessent ipsi honori ius maiestatemque adicerent, et
tribuni, id quod tunc erat, magis necessarii quam speciosi ministerii procurationem
intuentes, ne in paruis quoque rebus incommode adversarentur, haud sane
tetendere. Cum a primoribus civitatis spretus honor esset, Papirium
Semproniumque, quorum de consulatu dubitatur, ut eo magistratu parum solidum
consulatum explerent, censui agendo populus suffragiis praefecit. Censores ab re
appellati sunt.
[9] Dum haec Romae geruntur, legati ab Ardea veniunt, pro
veterrima societate renouataque foedere recenti auxilium prope euersae urbi
implorantes. Frui namque pace optimo consilio cum populo Romano seruata per
intestina arma non licuit; quorum causa atque initium traditur ex certamine
factionum ortum, quae fuerunt eruntque pluribus populis exitio quam bella
externa, quam fames morbiue quaeque alia in deum iras velut ultima publicorum
malorum vertunt. Virginem plebeii generis maxime forma notam duo petiere
iuvenes, alter virgini genere par, tutoribus fretus, qui et ipsi eiusdem corporis erant,
nobilis alter, nulla re praeterquam forma captus. Adiuuabant eum optumatium
studia, per quae in domum quoque puellae certamen partium penetravit. Nobilis
superior iudicio matris esse, quae quam splendidissimis nuptiis iungi puellam
volebat: tutores in ea quoque re partium memores ad suum tendere. Cum res peragi
intra parietes nequisset, ventum in ius est. Postulatu audito matris tutorumque,
magistratus secundum parentis arbitrium dant ius nuptiarum. Sed vis potentior
fuit; namque tutores, inter suae partis homines de iniuria decreti palam in foro
contionati, manu facta virginem ex domo matris rapiunt; adversus quos infestior
coorta optumatium acies sequitur accensum iniuria iuvenem. Fit proelium atrox.
Pulsa plebs, nihil Romanae plebi similis, armata ex urbe profecta, colle quodam
capto, in agros optumatium cum ferro ignique excursiones facit; urbem quoque,
omni etiam expertium ante certaminis multitudine opificum ad spem praedae
evocata, obsidere parat; nec ulla species cladesque belli abest, velut contacta civitate
rabie duorum iuvenum funestas nuptias ex occasu patriae petentium. Parum parti
utrique domi armorum bellique est visum; optumates Romanos ad auxilium urbis
obsessae, plebs ad expugnandam secum Ardeam Volscos excivere. Priores Volsci
duce Aequo Cluilio Ardeam venere et moenibus hostium vallum obiecere. Quod
ubi Romam est nuntiatum, extemplo M. Geganius consul cum exercitu profectus
tria milia passuum ab hoste locum castris cepit, praecipitique iam die curare corpora
milites iubet. Quarta deinde vigilia signa profert; coeptumque opus adeo
adproperatum est, ut sole orto Volsci firmiore se munimento ab Romanis
circumvallatos quam a se urbem viderent; et alia parte consul muro Ardeae
brachium iniunxerat, qua ex oppido sui commeare possent.
[10] Volscus imperator, qui ad eam diem non commeatu
praeparato sed ex populatione agrorum rapto in diem frumento aluisset militem,
postquam saeptus vallo repente inops omnium rerum erat, ad conloquium consule
evocato, si solvendae obsidionis causa venerit Romanus, abducturum se inde
Volscos ait. Adversus ea consul victis condiciones accipiendas esse, non ferendas
respondit, neque ut venerint ad oppugnandos socios populi Romani suo arbitrio, ita
abituros Volscos esse. Dedi imperatorem, arma poni iubet, et fatentes victos se esse
imperio parere; aliter tam abeuntibus quam manentibus se hostem infensum
victoriam potius ex Volscis quam pacem infidam Romam relaturum. Volsci
exiguam spem in armis alia undique abscisa cum temptassent, praeter cetera adversa
loco quoque iniquo ad pugnam congressi, iniquiore ad fugam, cum ab omni parte
caederentur, ad preces a certamine versi, dedito imperatore traditisque armis sub
iugum missi, cum singulis vestimentis ignominiae cladisque pleni dimittuntur; et
cum haud procul urbe Tusculo consedissent, vetere Tusculanorum odio inermes
oppressi dederunt poenas, vix nuntiis caedis relictis. Romanus Ardeae turbatas
seditione res principibus eius motus securi percussis bonisque eorum in publicum
Ardeatium redactis composuit; demptamque iniuriam iudicii tanto beneficio populi
Romani Ardeates credebant; senatui superesse aliquid ad delendum publicae
avaritiae monumentum videbatur. Consul triumphans in urbem redit, Cluilio duce
Volscorum ante currum ducto praelatisque spoliis quibus dearmatum exercitum
hostium sub iugum miserat. Aequavit, quod haud facile est, Quinctius consul
togatus armati gloriam collegae, quia concordiae pacisque domesticam curam iura
infimis summisque moderando ita tenuit ut eum et patres seuerum consulem et
plebs satis comem crediderint. Et adversus tribunos auctoritate plura quam
certamine tenuit; quinque consulatus eodem tenore gesti vitaque omnis
consulariter acta verendum paene ipsum magis quam honorem faciebant. Eo
tribunorum militarium nulla mentio his consulibus fuit;
[11] Consules creant M. Fabium Vibulanum, Postumum
Aebutium Cornicinem. Fabius et Aebutius consules, quo maiori gloriae rerum
domi forisque gestarum succedere se cernebant, maxime autem memorabilem
annum apud finitimos socios hostesque esse quod Ardeatibus in re praecipiti tanta
foret cura subuentum, eo impensius ut delerent prorsus ex animis hominum
infamiam iudicii, senatus consultum fecerunt ut, quoniam civitas Ardeatium
intestino tumultu redacta ad paucos esset, coloni eo praesidii causa adversus
Volscos scriberentur. Hoc palam relatum in tabulas, ut plebem tribunosque falleret
iudicii rescindendi consilium initum; consenserant autem ut, multo maiore parte
Rutulorum colonorum quam Romanorum scripta, nec ager ullus divideretur nisi
is, qui interceptus iudicio infami erat, nec ulli prius Romano ibi quam omnibus
Rutulis divisus esset, gleba ulla agri adsignaretur. Sic ager ad Ardeates rediit.
Triumviri ad coloniam Ardeam deducendam creati Agrippa Menenius T. Cloelius
Siculus, M. Aebutius Helua; qui praeter minime populare ministerium, agro
adsignando sociis quem populus Romanus suum iudicasset cum plebem
offendissent, ne primoribus quidem patrum satis accepti, quod nihil gratiae
cuiusquam dederant, vexationes ad populum iam die dicta ab tribunis, remanendo
in colonia, quam testem integritatis iustitiaeque habebant, vitavere.
[12] Pax domi forisque fuit et hoc et insequente anno, C. Furio
Paculo et M. Papirio Crasso consulibus. Ludi ab decemviris per secessionem plebis a
patribus ex senatus consulto uoti eo anno facti sunt. Causa seditionum nequiquam a
Poetelio quaesita, qui tribunus plebis iterum ea ipsa denuntiando factus, neque ut de
agris dividendis plebi referrent consules ad senatum peruincere potuit, et cum
magno certamine obtinuisset ut consulerentur patres, consulum an tribunorum
placeret comitia haberi, consules creari iussi sunt; ludibrioque erant minae tribuni
denuntiantis se dilectum impediturum, cum quietis finitimis neque bello neque
belli apparatu opus esset. Sequitur hanc tranquillitatem rerum annus Proculo
Geganio Macerino L. Menenio Lanato consulibus multiplici clade ac periculo
insignis, seditionibus, fame, regno prope per largitionis dulcedinem in ceruices
accepto; unum afuit bellum externum; quo si adgrauatae res essent, vix ope deorum
omnium resisti potuisset. Coepere a fame mala, seu adversus annus frugibus fuit,
seu dulcedine contionum et urbis deserto agrorum cultu; nam utrumque traditur.
Et patres plebem desidem et tribuni plebis nunc fraudem, nunc neglegentiam
consulum accusabant. Postremo perpulere plebem, haud adversante senatu, ut L.
Minucius praefectus annonae crearetur, felicior in eo magistratu ad custodiam
libertatis futurus quam ad curationem ministerii sui, quamquam postremo
annonae quoque leuatae haud immeritam et gratiam et gloriam tulit. Qui cum
multis circa finitimos populos legationibus terra marique nequiquam missis, nisi
quod ex Etruria haud ita multum frumenti advectum est, nullum momentum
annonae fecisset, et revolutus ad dispensationem inopiae, profiteri cogendo
frumentum et vendere quod usui menstruo superesset, fraudandoque parte diurni
cibi seruitia, criminando inde et obiciendo irae populi frumentarios, acerba
inquisitione aperiret magis quam leuaret inopiam, multi ex plebe, spe amissa,
potius quam ut cruciarentur trahendo animam, capitibus obuolutis se in Tiberim
praecipitauerunt.
[13] Tum Sp. Maelius ex equestri ordine, ut illis temporibus
praediues, rem utilem pessimo exemplo, peiore consilio est adgressus. Frumento
namque ex Etruria privata pecunia per hospitum clientiumque ministeria coempto,
quae, credo, ipsa res ad leuandam publica cura annonam impedimento fuerat,
largitiones frumenti facere instituit; plebemque hoc munere delenitam, quacumque
incederet, conspectus elatusque supra modum hominis privati, secum trahere, haud
dubium consulatum favore ac spe despondentem. Ipse, ut est humanus animus
insatiabilis eo quod fortuna spondet, ad altiora et non concessa tendere et, quoniam
consulatus quoque eripiendus invitis patribus esset, de regno agitare: id unum
dignum tanto apparatu consiliorum et certamine quod ingens exsudandum esset
praemium fore. Iam comitia consularia instabant; quae res eum necdum compositis
maturisue satis consiliis oppressit. Consul sextum creatus T. Quinctius Capitolinus,
minime opportunus vir novanti res; collega additur ei Agrippa Menenius cui
Lanato erat cognomen; et L. Minucius praefectus annonae seu refectus seu, quoad
res posceret, in incertum creatus; nihil enim constat, nisi in libros linteos utroque
anno relatum inter magistratus praefecti nomen. Hic Minucius eandem publice
curationem agens quam Maelius privatim agendam susceperat, cum in utraque
domo genus idem hominum versaretur, rem compertam ad senatum defert: tela in
domum Maeli conferri, eumque contiones domi habere, ac non dubia regni consilia
esse. Tempus agendae rei nondum stare: cetera iam convenisse: et tribunos mercede
emptos ad prodendam libertatem et partita ducibus multitudinis ministeria esse.
Serius se paene quam tutum fuerit, ne cuius incerti vanique auctor esset, ea deferre.
Quae postquam sunt audita, cum undique primores patrum et prioris anni consules
increparent quod eas largitiones coetusque plebis in privata domo passi essent fieri,
et novos consules quod exspectassent donec a praefecto annonae tanta res ad
senatum deferretur, quae consulem non auctorem solum desideraret sed etiam
vindicem, tum Quinctius consules immerito increpari ait, qui constricti legibus de
provocatione ad dissolvendum imperium latis, nequaquam tantum virium in
magistratu ad eam rem pro atrocitate vindicandam quantum animi haberent. Opus
esse non forti solum viro sed etiam libero exsolutoque legum vinclis. Itaque se
dictatorem L. Quinctium dicturum; ibi animum parem tantae potestati esse.
Adprobantibus cunctis, primo Quinctius abnuere et quid sibi vellent rogitare qui se
aetate exacta tantae dimicationi obicerent. Dein cum undique plus in illo senili
animo non consilii modo sed etiam virtutis esse quam in omnibus aliis dicerent
laudibusque haud immeritis onerarent, et consul nihil remitteret, precatus tandem
deos immortales Cincinnatus ne senectus sua in tam trepidis rebus damno
dedecoriue rei publicae esset, dictator a consule dicitur. Ipse deinde C. Seruilium
Ahalam magistrum equitum dicit.
[14] Postero die, dispositis praesidiis cum in forum
descendisset conuersaque in eum plebs novitate rei ac miraculo esset, et Maeliani
atque ipse dux eorum in se intentam vim tanti imperii cernerent, expertes
consiliorum regni qui tumultus, quod bellum repens aut dictatoriam maiestatem
aut Quinctium post octogesimum annum rectorem rei publicae quaesisset
rogitarent, missus ab dictatore Seruilius magister equitum ad Maelium "vocat te"
inquit, "dictator". Cum pauidus ille quid vellet quaereret, Seruiliusque causam
dicendam esse proponeret crimenque a Minucio delatum ad senatum diluendum,
tunc Maelius recipere se in cateruam suorum, et primum circumspectans
tergiuersari, postremo cum apparitor iussu magistri equitum duceret, ereptus a
circumstantibus fugiensque fidem plebis Romanae implorare, et opprimi se
consensu patrum dicere, quod plebi benigne fecisset; orare ut opem sibi ultimo in
discrimine ferrent neue ante oculos suos trucidari sinerent. Haec eum vociferantem
adsecutus Ahala Seruilius obtruncat, respersusque cruore, stipatus caterua
patriciorum iuvenum, dictatori renuntiat vocatum ad eum Maelium, repulso
apparitore concitantem multitudinem, poenam meritam habere. Tum dictator
"Macte virtute" inquit, "C. Seruili, esto liberata re publica".
[15] Tumultuantem deinde multitudinem incerta
existimatione facti ad contionem vocari iussit, et Maelium iure caesum
pronuntiavit etiamsi regni crimine insons fuerit, qui vocatus a magistro equitum ad
dictatorem non venisset. Se ad causam cognoscendam consedisse, qua cognita
habiturum fuisse Maelium similem causae fortunam; vim parantem ne iudicio se
committeret, vi coercitum esse. Nec cum eo tamquam cum ciue agendum fuisse,
qui natus in libero populo inter iura legesque, ex qua urbe reges exactos sciret
eodemque anno sororis filios regis et liberos consulis, liberatoris patriae, propter
pactionem indicatam recipiendorum in urbem regum a patre securi esse percussos,
ex qua Collatinum Tarquinium consulem nominis odio abdicare se magistratu
atque exsulare iussum, in qua de Sp. Cassio post aliquot annos propter consilia inita
de regno supplicium sumptum, in qua nuper decemuiros bonis, exsilio, capite
multatos ob superbiam regiam, in ea Sp. Maelius spem regni conceperit. Et quis
homo? Quamquam nullam nobilitatem, nullos honores, nulla merita cuiquam ad
dominationem pandere viam; sed tamen Claudios, Cassios consulatibus,
decemuiratibus, suis maiorumque honoribus, splendore familiarum sustulisse
animos quo nefas fuerit: Sp. Maelium, cui tribunatus plebis magis optandus quam
sperandus fuerit, frumentarium divitem bilibris farris sperasse libertatem se civium
suorum emisse, ciboque obiciendo ratum victorem finitimorum omnium populum
in seruitutem perlici posse, ut quem senatorem concoquere civitas vix posset regem
ferret, Romuli conditoris, ab dis orti, recepti ad deos, insignia atque imperium
habentem. Non pro scelere id magis quam pro monstro habendum, nec satis esse
sanguine eius expiatum, nisi tecta parietesque intra quae tantum amentiae
conceptum esset dissiparentur bonaque contacta pretiis regni mercandi
publicarentur. Iubere itaque quaestores vendere ea bona atque in publicum redigere.
[16] Domum deinde, ut monumento area esset oppressae
nefariae spei, dirui extemplo iussit. Id Aequimaelium appellatum est. L. Minucius
bove aurata extra portam Trigeminam est donatus, ne plebe quidem invita, quia
frumentum Maelianum assibus in modios aestimatum plebi divisit. Hunc
Minucium apud quosdam auctores transisse a patribus ad plebem, undecimumque
tribunum plebis cooptatum seditionem motam ex Maeliana caede sedasse invenio;
ceterum vix credibile est numerum tribunorum patres augeri passos, idque
potissimum exemplum a patricio homine introductum, nec deinde id plebem
concessum semel obtinuisse aut certe temptasse. Sed ante omnia refellit falsum
imaginis titulum paucis ante annis lege cautum ne tribunis collegam cooptare
liceret. Q. Caecilius Q. Iunius Sex. Titinius soli ex collegio tribunorum neque
tulerant de honoribus Minuci legem et criminari nunc Minucium, nunc Seruilium
apud plebem querique indignam necem Maeli non destiterant. Peruicerunt igitur ut
tribunorum militum potius quam consulum comitia haberentur, haud dubii quin
sex locis--tot enim iam creari licebat--et plebeii aliqui, profitendo se ultores fore
Maelianae caedis, crearentur. Plebs quamquam agitata multis eo anno et variis
motibus erat, nec plures quam tres tribunos consulari potestate creavit et in his L.
Quinctium Cincinnati filium, ex cuius dictaturae invidia tumultus quaerebatur.
Praelatus suffragiis Quinctio Mamercus Aemilius, vir summae dignitatis; L. Iulium
tertium creant.
[17] In horum magistratu Fidenae, colonia Romana, ad
Lartem Tolumnium ac Veientes defecere. Maius additum defectioni scelus: C.
Fulcinium Cloelium Tullum Sp. Antium L. Roscium legatos Romanos, causam
novi consilii quaerentes, iussu Tolumni interfecerunt. Leuant quidam regis facinus;
in tesserarum prospero iactu vocem eius ambiguam, ut occidi iussisse videretur, a
Fidenatibus exceptam causam mortis legatis fuisse,--rem incredibilem, interuentu
Fidenatium, novorum sociorum, consulentium de caede ruptura ius gentium, non
auersum ab intentione lusus animum nec deinde in errorem versum facinus.
Propius est fidem obstringi Fidenatium populum ne respicere spem ullam ab
Romanis posset conscientia tanti sceleris voluisse. Legatorum qui Fidenis caesi erant
statuae publice in Rostris positae sunt. Cum Veientibus Fidenatibusque,
praeterquam finitimis populis, ab causa etiam tam nefanda bellum exorsis atrox
dimicatio instabat. Itaque ad curam summae rerum quieta plebe tribunisque eius,
nihil controversiae fuit quin consules crearentur M. Geganius Macerinus tertium et
L. Sergius Fidenas. A bello credo quod deinde gessit appellatum; hic enim primus cis
Anienem cum rege Veientium secundo proelio conflixit, nec incruentam victoriam
rettulit. Maior itaque ex civibus amissis dolor quam laetitia fusis hostibus fuit; et
senatus, ut in trepidis rebus, dictatorem dici Mam. Aemilium iussit. Is magistrum
equitum ex collegio prioris anni, quo simul tribuni militum consulari potestate
fuerant, L. Quinctium Cincinnatum, dignum parente iuvenem, dixit. Ad dilectum a
consulibus habitum centuriones veteres belli periti adiecti et numerus amissorum
proxima pugna expletus. Legatos T. Quinctium Capitolinum et M. Fabium
Vibulanum sequi se dictator iussit. Cum potestas maior tum vir quoque potestati
par hostes ex agro Romano trans Anienem submovere; collesque inter Fidenas
atque Anienem ceperunt referentes castra, nec ante in campos degressi sunt quam
legiones Faliscorum auxilio venerunt. Tum demum castra Etruscorum pro
moenibus Fidenarum posita. Et dictator Romanus haud procul inde ad confluentes
consedit in utriusque ripis amnis, qua sequi munimento poterat vallo interposito.
Postero die in aciem eduxit.
[18] Inter hostes variae fuere sententiae. Faliscus procul ab
domo militiam aegre patiens satisque fidens sibi, poscere pugnam: Veienti
Fidenatique plus spei in trahendo bello esse. Tolumnius, quamquam suorum magis
placebant consilia, ne longinquam militiam non paterentur Falisci, postero die se
pugnaturum edicit. Dictatori ac Romanis, quod detractasset pugnam hostis, animi
accessere; posteroque die iam militibus castra urbemque se oppugnaturos
frementibus ni copia pugnae fiat, utrimque acies inter bina castra in medium campi
procedunt. Veiens multitudine abundans, qui inter dimicationem castra Romana
adgrederentur post montes circummisit. Trium populorum exercitus ita stetit
instructus ut dextrum cornu Veientes, sinistrum Falisci tenerent, medii Fidenates
essent. Dictator dextro cornu adversus Faliscos, sinistro contra Veientem
Capitolinus Quinctius intulit signa; ante mediam aciem cum equitatu magister
equitum processit. Parumper silentium et quies fuit, nec Etruscis nisi cogerentur
pugnam inituris et dictatore arcem Romanam respectante, ut ex ea ab auguribus,
simul aues rite admisissent, ex composito tolleretur signum. Quod simul conspexit,
primos equites clamore sublato in hostem emisit; secuta peditum acies ingenti vi
conflixit. Nulla parte legiones Etruscae sustinuere impetum Romanorum; eques
maxime resistebat, equitumque longe fortissimus ipse rex ab omni parte effuse
sequentibus obequitans Romanis trahebat certamen.
[19] Erat tum inter equites tribunus militum A. Cornelius
Cossus, eximia pulchritudine corporis, animo ac viribus par memorque generis,
quod amplissimum acceptum maius auctiusque reliquit posteris. Is cum ad
impetum Tolumni, quacumque se intendisset, trepidantes Romanas videret turmas
insignemque eum regio habitu volitantem tota acie cognosset, "hicine est" inquit,
"ruptor foederis humani violatorque gentium iuris? Iam ego hanc mactatam
victimam, si modo sancti quicquam in terris esse di volunt, legatorum manibus
dabo". Calcaribus subditis infesta cuspide in unum fertur hostem; quem cum ictum
equo deiecisset, confestim et ipse hasta innixus se in pedes excepit. Adsurgentem ibi
regem umbone resupinat, repetitumque saepius cuspide ad terram adfixit. Tum
exsangui detracta spolia caputque abscisum victor spiculo gerens terrore caesi regis
hostes fundit. Ita equitum quoque fusa acies, quae una fecerat anceps certamen.
Dictator legionibus fugatis instat et ad castra compulsos caedit. Fidenatium plurimi
locorum notitia effugere in montes. Cossus Tiberim cum equitatu transuectus ex
agro Veientano ingentem detulit praedam ad urbem. Inter proelium et ad castra
Romana pugnatum est adversus partem copiarum ab Tolumnio, ut ante dictum est,
ad castra missam. Fabius Vibulanus corona primum vallum defendit; intentos
deinde hostes in vallum, egressus dextra principali cum triariis, repente invadit.
Quo pauore iniecto caedes minor, quia pauciores erant, fuga non minus trepida
quam in acie fuit.
[20] Omnibus locis re bene gesta, dictator senatus consulto
iussuque populi triumphans in urbem rediit. Longe maximum triumphi
spectaculum fuit Cossus, spolia opima regis interfecti gerens; in eum milites
carmina incondita aequantes eum Romulo canere. Spolia in aede Iouis Feretri prope
Romuli spolia quae, prima opima appellata, sola ea tempestate erant, cum sollemni
dedicatione dono fixit; auerteratque in se a curru dictatoris civium ora et celebritatis
eius diei fructum prope solus tulerat. Dictator coronam auream, libram pondo, ex
publica pecunia populi iussu in Capitolio Ioui donum posuit. Omnes ante me
auctores secutus, A. Cornelium Cossum tribunum militum secunda spolia opima
Iouis Feretri templo intulisse exposui; ceterum, praeterquam quod ea rite opima
spolia habentur, quae dux duci detraxit nec ducem novimus nisi cuius auspicio
bellum geritur, titulus ipse spoliis inscriptus illos meque arguit consulem ea
Cossum cepisse. Hoc ego cum Augustum Caesarem, templorum omnium
conditorem aut restitutorem, ingressum aedem Feretri Iouis quam vetustate
dilapsam refecit, se ipsum in thorace linteo scriptum legisse audissem, prope
sacrilegium ratus sum Cosso spoliorum suorum Caesarem, ipsius templi auctorem,
subtrahere testem. Qui si ea in re sit error quod tam veteres annales quodque
magistratuum libri, quos linteos in aede repositos Monetae Macer Licinius citat
identidem auctores, septimo post demum anno cum T. Quinctio Poeno A.
Cornelium Cossum consulem habeant, existimatio communis omnibus est. Nam
etiam illud accedit, ne tam clara pugna in eum annum transferri posset, quod
imbelle triennium ferme pestilentia inopiaque frugum circa A. Cornelium
consulem fuit, adeo ut quidam annales velut funesti nihil praeter nomina
consulum suggerant. Tertius ab consulatu Cossi annus tribunum eum militum
consulari potestate habet, eodem anno magistrum equitum; quo in imperio alteram
insignem edidit pugnam equestrem. Ea libera coniectura est. Sed, ut ego arbitror,
uana versare in omnes opiniones licet, cum auctor pugnae, recentibus spoliis in
sacra sede positis, Iovem prope ipsum, cui uota erant, Romulumque intuens, haud
spernendos falsi tituli testes, se A. Cornelium Cossum consulem scripserit.
[21] M. Cornelio Maluginense L. Papirio Crasso consulibus
exercitus in agrum Veientem ac Faliscum ducti. Praedae abactae hominum
pecorumque; hostis in agris nusquam inuentus neque pugnandi copia facta; urbes
tamen non oppugnatae quia pestilentia populum invasit. Et seditiones domi
quaesitae sunt, nec motae tamen, ab Sp. Maelio tribuno plebis, qui favore nominis
moturum se aliquid ratus et Minucio diem dixerat et rogationem de publicandis
bonis Seruili Ahalae tulerat, falsis criminibus a Minucio circumventum Maelium
arguens, Seruilio caedem civis indemnati obiciens; quae vaniora ad populum ipso
auctore fuere. Ceterum magis vis morbi ingrauescens curae erat terroresque ac
prodigia, maxime quod crebris motibus terrae ruere in agris nuntiabantur tecta.
Obsecratio itaque a populo duumviris praeeuntibus est facta. Pestilentior inde annus
C. Iulio iterum et L. Verginio consulibus tantum metus et uastitatis in urbe agrisque
fecit, ut non modo praedandi causa quisquam ex agro Romano exiret belliue
inferendi memoria patribus aut plebi esset, sed ultro Fidenates, qui se primo aut
montibus aut muris tenuerant, populabundi descenderent in agrum Romanum.
Deinde Veientium exercitu accito--nam Falisci perpelli ad instaurandum bellum
neque clade Romanorum neque sociorum precibus potuere--duo populi transiere
Anienem atque haud procul Collina porta signa habuere. Trepidatum itaque non in
agris magis quam in urbe est. Iulius consul in aggere murisque explicat copias, a
verginio senatus in aede Quirini consulitur. Dictatorem dici Q. Seruilium placet, cui
Prisco alii, alii Structo fuisse cognomen tradunt. Verginius dum collegam
consuleret moratus, permittente eo nocte dictatorem dixit; is sibi magistrum
equitum Postumum Aebutium Heluam dicit.
[22] Dictator omnes luce prima extra portam Collinam adesse
iubet. Quibuscumque vires suppetebant ad arma ferenda praesto fuere. Signa ex
aerario prompta feruntur ad dictatorem. Quae cum agerentur, hostes in loca altiora
concessere. Eo dictator agmine infesto subit; nec procul Nomento signis conlatis
fudit Etruscas legiones. Compulit inde in urbem Fidenas valloque circumdedit; sed
neque scalis capi poterat urbs alta et munita neque in obsidione vis ulla erat, quia
frumentum non necessitati modo satis, sed copiae quoque abunde ex ante conuecto
sufficiebat. Ita expugnandi pariter cogendique ad deditionem spe amissa, dictator in
locis propter propinquitatem notis ab auersa parte urbis, maxime neglecta quia
suapte natura tutissima erat, agere in arcem cuniculum instituit. Ipse diversissimis
locis subeundo ad moenia quadrifariam diviso exercitu qui alii aliis succederent ad
pugnam, continenti die ac nocte proelio ab sensu operis hostes auertebat, donec
perfosso monte erecta in arcem via est, intentisque Etruscis ad uanas a certo periculo
minas clamor supra caput hostilis captam urbem ostendit. Eo anno C. Furius
Paculus et M. Geganius Macerinus censores villam publicam in campo Martio
probauerunt, ibique primum census populi est actus.
[23] Eosdem consules insequenti anno refectos, Iulium
tertium, verginium iterum, apud Macrum Licinium invenio: valerius Antias et Q.
Tubero M. Manlium et Q. Sulpicium consules in eum annum edunt. Ceterum in
tam discrepanti editione et Tubero et Macer libros linteos auctores profitentur;
neuter tribunos militum eo anno fuisse traditum a scriptoribus antiquis dissimulat.
Licinio libros haud dubie sequi linteos placet: Tubero incertus veri est. Sit inter
cetera vetustate cooperta hoc quoque in incerto positum. Trepidatum in Etruria est
post Fidenas captas, non Veientibus solum exterritis metu similis excidii, sed etiam
Faliscis memoria initi primo cum iis belli, quamquam rebellantibus non adfuerant.
Igitur cum duae civitates legatis circa duodecim populos missis impetrassent ut ad
voltumnae fanum indiceretur omni Etruriae concilium, velut magno inde tumultu
imminente, senatus Mam. Aemilium dictatorem iterum dici iussit. Ab eo A.
Postumius Tubertus magister equitum est dictus; bellumque tanto maiore quam
proximo conatu apparatum est quanto plus erat ab omni Etruria periculi quam ab
duobus populis fuerat.
[24] Ea res aliquanto exspectatione omnium tranquillior fuit.
Itaque cum renuntiatum a mercatoribus esset negata Veientibus auxilia, iussosque
suo consilio bellum initum suis viribus exsequi nec adversarum rerum quaerere
socios, cum quibus spem integram communicati non sint, tum dictator, ne
nequiquam creatus esset, materia quaerendae bello gloriae adempta, in pace aliquid
operis edere quod monumentum esset dictaturae cupiens, censuram minuere parat,
seu nimiam potestatem ratus seu non tam magnitudine honoris quam diuturnitate
offensus. Contione itaque advocata, rem publicam foris gerendam ait tutaque omnia
praestanda deos immortales suscepisse: se, quod intra muros agendum esset,
libertati populi Romani consulturum. Maximam autem eius custodiam esse, si
magna imperia diuturna non essent et temporis modus imponeretur, quibus iuris
imponi non posset. Alios magistratus annuos esse, quinquennalem censuram;
graue esse iisdem per tot annos magna parte vitae obnoxios vivere. Se legem
laturum ne plus quam annua ac semestris censura esset. Consensu ingenti populi
legem postero die pertulit et "ut re ipsa" inquit, "sciatis, Quirites, quam mihi
diuturna non placeant imperia, dictatura me abdico". Deposito suo magistratu,
imposito fine alteri, cum gratulatione ac favore ingenti populi domum est reductus.
Censores aegre passi Mamercum quod magistratum populi Romani minuisset tribu
moverunt octiplicatoque censu aerarium fecerunt. Quam rem ipsum ingenti animo
tulisse ferunt, causam potius ignominiae intuentem quam ignominiam; primores
patrum, quamquam deminutum censurae ius noluissent, exemplo acerbitatis
censoriae offensos, quippe cum se quisque diutius ac saepius subiectum censoribus
fore cerneret quam censuram gesturum: populi certe tanta indignatio coorta dicitur
ut vis a censoribus nullius auctoritate praeterquam ipsius Mamerci deterreri
quiuerit.
[25] Tribuni plebi adsiduis contentionibus prohibendo
consularia comitia cum res prope ad interregnum perducta esset, euicere tandem ut
tribuni militum consulari potestate crearentur. Victoriae praemium quod petebatur
ut plebeius crearetur nullum fuit: omnes patricii creati sunt, M. Fabius Vibulanus
M. Folius L. Sergius Fidenas. Pestilentia eo anno aliarum rerum otium praebuit.
Aedis Apollini pro valetudine populi uota est. Multa duumviri ex libris placandae
deum irae auertendaeque a populo pestis causa fecere; magna tamen clades in urbe
agrisque promiscua hominum pecorumque pernicie accepta. Famem quoque ex
pestilentia morbo implicitis cultoribus agrorum timentes in Etruriam
Pomptinumque agrum et Cumas, postremo in Siciliam quoque frumenti causa
misere. Consularium comitiorum nulla mentio habita est; tribuni militum
consulari potestate omnes patricii creati sunt, L. Pinarius Mamercus L. Furius
Medullinus Sp. Postumius Albus. Eo anno vis morbi leuata neque a penuria
frumenti, quia ante prouisum erat, periculum fuit. Consilia ad movenda bella in
Volscorum Aequorumque conciliis et in Etruria ad fanum voltumnae agitata. Ibi
prolatae in annum res decretoque cautum ne quod ante concilium fieret,
nequiquam Veiente populo querente eandem qua Fidenae deletae sint imminere
Veiis fortunam. Interim Romae principes plebis, iam diu nequiquam imminentes
spei maioris honoris, dum foris otium esset, coetus indicere in domos tribunorum
plebis; ibi secreta consilia agitare; queri se a plebe adeo spretos, ut cum per tot annos
tribuni militum consulari potestate creentur, nulli unquam plebeio ad eum
honorem aditus fuerit. Multum prouidisse suos maiores qui caverint ne cui patricio
plebeii magistratus paterent; aut patricios habendos fuisse tribunos plebi; adeo se
suis etiam sordere nec a plebe minus quam a patribus contemni. Alii purgare
plebem, culpam in patres vertere: eorum ambitione artibusque fieri ut obsaeptum
plebi sit ad honorem iter; si plebi respirare ab eorum mixtis precibus minisque liceat,
memorem eam suorum inituram suffragia esse et parto auxilio imperium quoque
adscituram. Placet tollendae ambitionis causa tribunos legem promulgare ne cui
album in vestimentum addere petitionis causa liceret. Parua nunc res et vix serio
agenda videri possit, quae tunc ingenti certamine patres ac plebem accendit. Vicere
tamen tribuni ut legem perferrent; apparebatque inritatis animis plebem ad suos
studia inclinaturam. Quae ne libera essent, senatus consultum factum est ut
consularia comitia haberentur.
[26] Tumultus causa fuit, quem ab Aequis et Volscis Latini
atque Hernici nuntiarant. T. Quinctius L. F. Cincinnatus --eidem et Poeno
cognomen additur--et Cn. Iulius Mento consules facti. Nec ultra terror belli est
dilatus. Lege sacrata, quae maxima apud eos vis cogendae militiae erat, dilectu
habito, utrimque validi exercitus profecti in Algidum conuenere, ibique seorsum
Aequi, seorsum Volsci castra communivere, intentiorque quam unquam ante
muniendi exercendique militem cura ducibus erat. Eo plus nuntii terroris Romam
attulere. Senatui dictatorem dici placuit, quia etsi saepe victi populi maiore tamen
conatu quam alias unquam rebellarant; et aliquantum Romanae iuventutis morbo
absumptum erat. Ante omnia pravitas consulum discordiaque inter ipsos et
certamina in consiliis omnibus terrebant. Sunt qui male pugnatum ab his
consulibus in Algido auctores sint eamque causam dictatoris creandi fuisse. Illud
satis constat ad alia discordes in uno adversus patrum voluntatem consensisse ne
dicerent dictatorem, donec cum alia aliis terribiliora adferrentur nec in auctoritate
senatus consules essent, Q. Seruilius Priscus, summis honoribus egregie usus, "uos"
inquit, "tribuni plebis, quoniam ad extrema ventum est, senatus appellat ut in tanto
discrimine rei publicae dictatorem dicere consules pro potestate vestra cogatis." qua
voce audita occasionem oblatam rati tribuni augendae potestatis secedunt proque
collegio pronuntiant placere consules senatui dicto audientes esse; si adversus
consensum amplissimi ordinis ultra tendant, in vincla se duci eos iussuros.
Consules ab tribunis quam ab senatu vinci maluerunt, proditum a patribus summi
imperii ius datumque sub iugum tribuniciae potestati consulatum memorantes, si
quidem cogi aliquid pro potestate ab tribuno consules et--quo quid ulterius privato
timendum foret?--in vincla etiam duci possent. Sors ut dictatorem diceret--nam ne
id quidem inter collegas conuenerat--T. Quinctio evenit. Is A. Postumium
Tubertum, socerum suum, seuerissimi imperii virum, dictatorem dixit; ab eo L.
Iulius magister equitum est dictus. Dilectus simul edicitur et iustitium, neque aliud
tota urbe agi quam bellum apparari. Cognitio uacantium militiae munere post
bellum differtur; ita dubii quoque inclinant ad nomina danda. Et Hernicis
Latinisque milites imperati; utrimque enixe oboeditum dictatori est.
[27] Haec omnia celeritate ingenti acta; relictoque Cn. Iulio
consule ad praesidium urbis et L. Iulio magistro equitum ad subita belli ministeria,
ne qua res qua eguissent in castris moraretur, dictator, praeeunte A. Cornelio
pontifice maximo, ludos magnos tumultus causa uouit, profectusque ab urbe, diviso
cum Quinctio consule exercitu, ad hostes pervenit. Sicut bina castra hostium paruo
inter se spatio distantia viderant, ipsi quoque mille ferme passus ab hoste dictator
Tusculo, consul Lanuuio propiorem locum castris ceperunt. Ita quattuor exercitus,
totidem munimenta planitiem in medio non paruis modo excursionibus ad proelia,
sed vel ad explicandas utrimque acies satis patentem habebant. Nec ex quo castris
castra conlata sunt cessatum a leuibus proeliis est, facile patiente dictatore
conferendo vires spem universae victoriae temptato paulatim euentu certaminum
suos praecipere. Itaque hostes nulla in proelio iusto relicta spe, noctu adorti castra
consulis rem in casum ancipitis euentus committunt. Clamor subito ortus non
consulis modo vigiles, exercitum deinde omnem, sed dictatorem quoque ex somno
exciuit. Ubi praesenti ope res egebant, consul nec animo defecit nec consilio: pars
militum portarum stationes firmat, pars corona vallum cingunt. In alteris apud
dictatorem castris quo minus tumultus est, eo plus animadvertitur quid opus facto
sit. Missum extemplo ad castra subsidium, cui Sp. Postumius Albus legatus
praeficitur: ipse parte copiarum paruo circuitu locum maxime secretum ab tumultu
petit, unde ex necopinato auersum hostem invadat. Q. Sulpicium legatum praeficit
castris; M. Fabio legato adsignat equites, nec ante lucem movere iubet manum inter
nocturnos tumultus moderatu difficilem. Omnia quae vel alius imperator prudens
et impiger in tali re praeciperet ageretque, praecipit ordine atque agit: illud eximium
consilii animique specimen et neutiquam volgatae laudis, quod ultro ad
oppugnanda castra hostium, unde maiore agmine profectos exploratum fuerat, M.
Geganium cum cohortibus delectis misit. Qui postquam intentos homines in
euentum periculi alieni, pro se incautos neglectis vigiliis stationibusque est adortus,
prius paene cepit castra quam oppugnari hostes satis scirent. Inde fumo, ut
conuenerat, datum signum ubi conspectum ab dictatore est, exclamat capta hostium
castra nuntiarique passim iubet.
[28] Et iam lucescebat omniaque sub oculis erant. Et Fabius
cum equitatu impetum dederat et consul eruptionem e castris in trepidos iam
hostes fecerat; dictator autem parte altera subsidia et secundam aciem adortus,
circumagenti se ad dissonos clamores ac subitos tumultus hosti undique obiecerat
victorem peditem equitemque. Circumventi igitur iam in medio ad unum omnes
poenas rebellionis dedissent, ni vettius Messius ex Volscis, nobilior vir factis quam
genere, iam orbem voluentes suos increpans clara voce "hic praebituri" inquit, "uos
telis hostium estis indefensi, inulti? Quid igitur arma habetis, aut quid ultro bellum
intulistis, in otio tumultuosi, in bello segnes? Quid hic stantibus spei est? An deum
aliquem protecturum vos rapturumque hinc putatis? Ferro via facienda est. Hac qua
me praegressum videritis, agite, qui visuri domos parentes coniuges liberos estis, ite
mecum! Non murus nec vallum sed armati armatis obstant. Virtute pares,
necessitate, quae ultimum ac maximum telum est, superiores estis". Haec locutum
exsequentemque dicta redintegrato clamore secuti dant impressionem qua
Postumius Albus cohortes obiecerat; et moverunt victorem, donec dictator pedem
iam referentibus suis advenit eoque omne proelium versum est. Uni viro Messio
fortuna hostium innititur. Multa utrimque volnera, multa passim caedes est; iam
ne duces quidem Romani incruenti pugnant. Unus Postumius ictus saxo, perfracto
capite acie excessit; non dictatorem umerus volneratus, non Fabium prope adfixum
equo femur, non brachium abscisum consulem ex tam ancipiti proelio submovit.
[29] Messium impetus per stratos caede hostes cum globo
fortissimorum iuvenum extulit ad castra Volscorum, quae nondum capta erant.
Eodem omnis acies inclinatur. Consul effusos usque ad vallum persecutus ipsa
castra vallumque adgreditur; eodem et dictator alia parte copias admovet. Non
segnior oppugnatio est quam pugna fuerat. Consulem signum quoque intra vallum
iniecisse ferunt, quo milites acrius subirent, repetendoque signo primam
impressionem factam. Et dictator proruto vallo iam in castra proelium intulerat.
Tum abici passim arma ac dedi hostes coepti, castrisque et his captis, hostes praeter
senatores omnes venum dati sunt. Praedae pars sua cognoscentibus Latinis atque
Hernicis reddita, partem sub hasta dictator vendidit; praepositoque consule castris,
ipse triumphans inuectus urbem dictatura se abdicavit. Egregiae dictaturae tristem
memoriam faciunt, qui filium ab A. Postumio, quod occasione bene pugnandi
captus iniussu decesserit praesidio, victorem securi percussum tradunt. Nec libet
credere, et licet in variis opinionibus; et argumento est quod imperia Manliana, non
Postumiana appellata sunt, cum qui prior auctor tam saevi exempli foret,
occupaturus insignem titulum crudelitatis fuerit. Imperioso quoque Manlio
cognomen inditum; Postumius nulla tristi nota est insignitus. Cn. Iulius consul
aedem Apollinis absente collega sine sorte dedicavit. Aegre id passus Quinctius cum
dimisso exercitus in urbem redisset, nequiquam in senatu est conquestus. Insigni
magnis rebus anno additur, nihil tum ad rem Romanam pertinere visum, quod
Carthaginienses, tanti hostes futuri, tum primum per seditiones Siculorum ad
partis alterius auxilium in Siciliam exercitum traiecere.
[30] Agitatum in urbe ab tribunis plebis ut tribuni militum
consulari potestate crearentur nec obtineri potuit. Consules fiunt L. Papirius
Crassus, L. Iulius. Aequorum legati foedus ab senatu cum petissent et pro foedere
deditio ostentaretur, indutias annorum octo impetrauerunt: Volscorum res, super
acceptam in Algido cladem, pertinaci certamine inter pacis bellique auctores in
iurgia et seditiones versa: undique otium fuit Romanis. Legem de multarum
aestimatione pergratam populo cum ab tribunis parari consules unius ex collegio
proditione excepissent, ipsi praeoccupauerunt ferre. Consules L. Sergius Fidenas
iterum Hostius Lucretius Tricipitinus. Nihil dignum dictu actum his consulibus.
Secuti eos consules A. Cornelius Cossus T. Quinctius Poenus iterum. Veientes in
agrum Romanum excursiones fecerunt. Fama fuit quosdam ex Fidenatium
iuventute participes eius populationis fuisse, cognitioque eius rei L. Sergio et Q.
Seruilio et Mam. Aemilio permissa. Quidam Ostiam relegati, quod cur per eos dies a
Fidenis afuissent parum constabat; colonorum additus numerus, agerque iis bello
interemptorum adsignatus. Siccitate eo anno plurimum laboratum est, nec caelestes
modo defuerunt aquae, sed terra quoque ingenito umore egens vix ad perennes
suffecit amnes. Defectus alibi aquarum circa torridos fontes riuosque stragem siti
pecorum morientum dedit; scabie alia absumpta, volgatique in homines morbi. Et
primo in agrestes ingruerant seruitiaque; urbs deinde impletur. Nec corpora modo
adfecta tabo, sed animos quoque multiplex religio et pleraque externa invasit, novos
ritus sacrificandi uaticinando inferentibus in domos quibus quaestui sunt capti
superstitione animi, donec publicus iam pudor ad primores civitatis pervenit,
cernentes in omnibus vicis sacellisque peregrina atque insolita piacula pacis deum
exposcendae. Datum inde negotium aedilibus, ut animadverterent ne qui nisi
Romani di neu quo alio more quam patrio colerentur. Irae adversus Veientes in
insequentem annum, C. Seruilium Ahalam L. Papirium Mugillanum consules,
dilatae sunt. Tunc quoque ne confestim bellum indiceretur neue exercitus
mitterentur religio obstitit; fetiales prius mittendos ad res repetendas censuere. Cum
Veientibus nuper acie dimicatum ad Nomentum et Fidenas fuerat, indutiaeque
inde, non pax facta, quarum et dies exierat, et ante diem rebellauerant; missi tamen
fetiales; nec eorum, cum more patrum iurati repeterent res, verba sunt audita.
Controversia inde fuit utrum populi iussu indiceretur bellum an satis esset senatus
consultum. Peruicere tribuni, denuntiando impedituros se dilectum, ut Quinctius
consul de bello ad populum ferret. Omnes centuriae iussere. In eo quoque plebs
superior fuit, quod tenuit ne consules in proximum annum crearentur.
[31] Tribuni militum consulari potestate quattuor creati sunt,
T. Quinctius Poenus ex consulatu C. Furius M. Postumius A. Cornelius Cossus. Ex
his Cossus praefuit urbi, tres dilectu habito profecti sunt Veios, documentoque fuere
quam plurium imperium bello inutile esset. Tendendo ad sua quisque consilia, cum
aliud alii videretur, aperuerunt ad occasionem locum hosti; incertam namque
aciem, signum aliis dari, receptui aliis cani iubentibus, invasere opportune
Veientes. Castra propinqua turbatos ac terga dantes accepere; plus itaque ignominiae
quam cladis est acceptum. Maesta civitas fuit vinci insueta; odisse tribunos, poscere
dictatorem: in eo verti spes civitatis. Et cum ibi quoque religio obstaret ne non posset
nisi ab consule dici dictator, augures consulti eam religionem exemere. A. Cornelius
dictatorem Mam. Aemilium dixit et ipse ab eo magister equitum est dictus; adeo,
simul fortuna civitatis virtute vera eguit, nihil censoria animadversio effecit, quo
minus regimen rerum ex notata indigne domo peteretur. Veientes re secunda elati,
missis circum Etruriae populos legatis, iactando tres duces Romanos ab se uno
proelio fusos, cum tamen nullam publici consilii societatem movissent, voluntarios
undique ad spem praedae adsciuerunt. Uni Fidenatium populo rebellare placuit; et
tamquam nisi ab scelere bellum ordiri nefas esset, sicut legatorum ante, ita tum
novorum colonorum caede imbutis armis, Veientibus sese coniungunt. Consultare
inde principes duorum populorum, Veios an Fidenas sedem belli caperent. Fidenae
visae opportuniores; itaque traiecto Tiberi Veientes Fidenas transtulerunt bellum.
Romae terror ingens erat. Accito exercitu a Veiis, eoque ipso ab re male gesta
perculso, castra locantur ante portam Collinam, et in muris armati dispositi, et
iustitium in foro tabernaeque clausae, fiuntque omnia castris quam urbi similiora,
[32] cum trepidam civitatem praeconibus per vicos dimissis
dictator ad contionem advocatam increpuit quod animos ex tam leuibus momentis
fortunae suspensos gererent ut parua iactura accepta, quae ipsa non virtute hostium
nec ignavia Romani exercitus sed discordia imperatorum accepta sit, Veientem
hostem sexiens victum pertimescant Fidenasque prope saepius captas quam
oppugnatas. Eosdem et Romanos et hostes esse qui per tot saecula fuerint; eosdem
animos, easdem corporis vires, eadem arma gerere. Se quoque eundem dictatorem
Mam. Aemilium esse qui antea Veientium Fidenatiumque adiunctis Faliscis ad
Nomentum exercitus fuderit, et magistrum equitum A. Cornelium eundem in acie
fore qui priore bello tribunus militum, Larte Tolumnio rege Veientium in
conspectu duorum exercituum occiso, spolia opima Iouis Feretrii templo intulerit.
Proinde memores secum triumphos, secum spolia, secum victoriam esse, cum
hostibus scelus legatorum contra ius gentium interfectorum, caedem in pace
Fidenatium colonorum, indutias ruptas, septimam infelicem defectionem, arma
caperent. Simul castra castris coniunxissent, satis confidere nec sceleratissimis
hostibus diuturnum ex ignominia exercitus Romani gaudium fore, et populum
Romanum intellecturum quanto melius de re publica meriti sint qui se dictatorem
tertium dixerint quam qui ob ereptum censurae regnum labem secundae dictaturae
suae imposuerint. Votis deinde nuncupatis profectus mille et quingentos passus
citra Fidenas castra locat, dextra montibus, laeua Tiberi amne saeptus. T. Quinctium
Poenum legatum occupare montes iubet occultumque id iugum capere, quod ab
tergo hostibus foret. Ipse postero die cum Etrusci pleni animorum ab pristini diei
meliore occasione quam pugna in aciem processissent, cunctatus parumper dum
speculatores referrent Quinctium euasisse in iugum propinquum arci Fidenarum,
signa profert peditumque aciem instructam pleno gradu in hostem inducit;
magistro equitum praecipit ne iniussu pugnam incipiat: se cum opus sit equestri
auxilio signum daturum; tum ut memor regiae pugnae, memor opimi doni
Romulique ac Iouis Feretri rem gereret. Legiones impetu ingenti confligunt.
Romanus odio accensus impium Fidenatem, praedonem Veientem, ruptores
indutiarum, cruentos legatorum infanda caede, respersos sanguine colonorum
suorum, perfidos socios, imbelles hostes compellans, factis simul dictisque odium
explet.
[33] Concusserat primo statim congressu hostem cum repente
patefactis Fidenarum portis nova erumpit acies, inaudita ante id tempus
inuisitataque. Ignibus armata ingens multitudo facibusque ardentibus tota
conlucens, velut fanatico instincta cursu in hostem ruit, formaque insolitae pugnae
Romanos parumper exterruit. Tum dictator, magistro equitum equitibusque, tum ex
montibus Quinctio accito, proelium ciens ipse in sinistrum cornu, quod, incendio
similius quam proelio, territum cesserat flammis, accurrit claraque voce "Fumone
victi" inquit, "uelut examen apum, loco vestro exacti inermi cedetis hosti? Non
ferro exstinguetis ignes? Non faces has ipsas pro se quisque, si igni, non telis
pugnandum est, ereptas ultro infertis? Agite, nominis Romani ac virtutis patrum
vestraeque memores vertite incendium hoc in hostium urbem, et suis flammis
delete Fidenas, quas vestris beneficiis placare non potuistis. Legatorum hoc vos
vestrorum colonorumque sanguis vastatique fines monent." Ad imperium
dictatoris mota cuncta acies. Faces partim emissae excipiuntur, partim vi eripiuntur:
utraque acies armatur igni. Magister equitum et ipse novat pugnam equestrem;
frenos ut detrahant equis imperat, et ipse princeps calcaribus subditis euectus effreno
equo in medios ignes infertur, et alii concitati equi libero cursu ferunt equitem in
hostem. Puluis elatus mixtusque fumo lucem ex oculis virorum equorumque
aufert. Ea quae militem terruerat species nihil terruit equos; ruinae igitur similem
stragem eques quacumque peruaserat dedit. Clamor deinde accidit novus; qui cum
utramque mirabundam in se aciem vertisset, dictator exclamat Quinctium legatum
et suos ab tergo hostem adortos; ipse redintegrato clamore infert acrius signa. Cum
duae acies, duo diversa proelia circumventos Etruscos et a fronte et ab tergo
urgerent, neque in castra retro neque in montes, unde se novus hostis obiecerat, iter
fugae esset, et equitem passim liberi frenis distulissent equi, Veientium maxima
pars Tiberim effusi petunt, Fidenatium qui supersunt ad urbem Fidenas tendunt.
Infert pauidos fuga in mediam caedem; obtruncantur in ripis; alios in aquam
compulsos gurgites ferunt; etiam peritos nandi lassitudo et volnera et pauor
degrauant; pauci ex multis tranant. Alterum agmen fertur per castra in urbem.
Eadem et Romanos sequentes impetus rapit, Quinctium maxime et cum eo
degressos modo de montibus, recentissimum ad laborem militem, quia ultimo
proelio advenerat.
[34] Hi postquam mixti hostibus portam intravere, in muros
euadunt, suisque capti oppidi signum ex muro tollunt. Quod ubi dictator conspexit-
iam enim et ipse in deserta hostium castra penetrauerat,--cupientem militem
discurrere ad praedam, spe iniecta maioris in urbe praedae, ad portam ducit,
receptusque intra muros in arcem quo ruere fugientium turbam videbat pergit; nec
minor caedes in urbe quam in proelio fuit donec abiectis armis nihil praeter vitam
petentes dictatori deduntur. Urbs castraque diripiuntur. Postero die singulis captiuis
ab equite ac centurione sorte ductis et, quorum eximia virtus fuerat, binis, aliis sub
corona venundatis, exercitum victorem opulentumque praeda triumphans dictator
Romam reduxit; iussoque magistro equitum abdicare se magistratu, ipse deinde
abdicat, die sexto decimo reddito in pace imperio quod in bello trepidisque rebus
acceperat. Classi quoque ad Fidenas pugnatum cum Veientibus quidam in annales
rettulere, rem aeque difficilem atque incredibilem, nec nunc lato satis ad hoc amne
et tum aliquanto, ut a veteribus accepimus, artiore, nisi in traiectus forte fluminis
prohibendo aliquarum nauium concursum in maius, ut fit, celebrantes naualis
victoriae uanum titulum appetivere.
[35] Insequens annus tribunos militares consulari potestate
habuit A. Sempronium Atratinum L. Quinctium Cincinnatum L. Furium
Medullinum L. Horatium Barbatum. Veientibus annorum viginti indutiae datae et
Aequis triennii, cum plurium annorum petissent; et a seditionibus urbanis otium
fuit. Annum insequentem neque bello foris neque domi seditione insignem ludi
bello uoti celebrem et tribunorum militum apparatu et finitimorum concursu
fecere. Tribuni consulari potestate erant Ap. Claudius Crassus Sp. Nautius Rutulus,
L. Sergius Fidenas Sex. Iulius Iulus. Spectaculum comitate etiam hospitum, ad
quam publice consenserant, advenis gratius fuit. Post ludos contiones seditiosae
tribunorum plebi fuerunt, obiurgantium multitudinem quod admiratione eorum
quos odisset, stupens in aeterno se ipsa teneret seruitio, et non modo ad spem
consulatus in partem revocandam adspirare non auderet, sed ne in tribunis quidem
militum creandis, quae communia essent comitia patrum ac plebis, aut sui aut
suorum meminisset. Desineret ergo mirari cur nemo de commodis plebis ageret; eo
impendi laborem ac periculum unde emolumentum atque honos speretur; nihil
non adgressuros homines si magna conatis magna praemia proponantur; ut quidem
aliquis tribunus plebis ruat caecus in certamina periculo ingenti, fructu nullo, ex
quibus pro certo habeat, patres, adversus quos tenderet, bello inexpiabili se
persecuturos, apud plebem, pro qua dimicaverit, nihilo se honoratiorem fore, neque
sperandum neque postulandum esse. Magnos animos magnis honoribus fieri.
Neminem se plebeium contempturum ubi contemni desissent. Experiundam rem
denique in uno aut altero esse sitne aliqui plebeius ferendo magno honori an
portento simile miraculoque sit fortem ac strenuum virum aliquem exsistere ortum
ex plebe. Summa vi expugnatum esse ut tribuni militum consulari potestate et ex
plebe crearentur. Petisse viros domi militiaeque spectatos; primis annis suggillatos,
repulsos, risui patribus fuisse; desisse postremo praebere ad contumeliam os. Nec se
videre cur non lex quoque abrogetur, qua id liceat quod nunquam futurum sit;
minorem quippe ruborem fore in iuris iniquitate, quam si per indignitatem
ipsorum praetereantur.
[36] Huius generis orationes cum adsensu auditae incitavere
quosdam ad petendum tribunatum militum, alium alia de commodis plebis
laturum se in magistratu profitentem. Agri publici dividendi coloniarumque
deducendarum ostentatae spes et vectigali possessoribus agrorum imposito in
stipendium militum erogandi aeris. Captatum deinde tempus ab tribunis militum,
quo per discessum hominum ab urbe, cum patres clandestina denuntiatione
revocati ad diem certam essent, senatus consultum fieret absentibus tribunis plebi ut
quoniam Volscos in Hernicorum agros praedatum exisse fama esset, ad rem
inspiciendam tribuni militum proficiscerentur consulariaque comitia haberentur.
Profecti Ap. Claudium, filium decemviri, praefectum urbis relinquunt, impigrum
iuvenem et iam inde ab incunabulis imbutum odio tribunorum plebisque. Tribuni
plebi nec cum absentibus iis qui senatus consultum fecerant, nec cum Appio,
transacta re, quod contenderent, fuit.
[37] Creati consules sunt C. Sempronius Atratinus Q. Fabius
Vibulanus. Peregrina res, sed memoria digna traditur eo anno facta, volturnum,
Etruscorum urbem, quae nunc Capua est, ab Samnitibus captam, Capuamque ab
duce eorum Capye vel, quod propius vero est, a campestri agro appellatam. Cepere
autem, prius bello fatigatis Etruscis, in societatem urbis agrorumque accepti, deinde
festo die graues somno epulisque incolas veteres novi coloni nocturna caede adorti.
His rebus actis, consules ii, quos diximus, idibus Decembribus magistratum occepere.
Iam non solum qui ad id missi erant rettulerant imminere Volscum bellum, sed
legati quoque ab Latinis et Hernicis nuntiabant non ante unquam Volscos nec
ducibus legendis nec exercitui scribendo intentiores fuisse; volgo fremere aut in
perpetuum arma bellumque obliuioni danda iugumque accipiendum, aut iis cum
quibus de imperio certetur, nec virtute nec patientia nec disciplina rei militaris
cedendum esse. Haud uana attulere; sed nec perinde patres moti sunt, et C.
Sempronius cui ea prouincia sorti evenit tamquam constantissimae rei fortunae
fretus, quod victoris populi adversus victos dux esset omnia temere ac neglegenter
egit, adeo ut disciplinae Romanae plus in Volsco exercitu quam in Romano esset.
Ergo fortuna, ut saepe alias, virtutem est secuta. Primo proelio, quod ab Sempronio
incaute inconsulteque commissum est, non subsidiis firmata acie, non equite apte
locato concursum est. Clamor indicium primum fuit quo res inclinatura esset,
excitatior crebriorque ab hoste sublatus: ab Romanis dissonus, impar, segnius saepe
iteratus prodidit pauorem animorum. Eo ferocior inlatus hostis urgere scutis,
micare gladiis. Altera ex parte nutant circumspectantibus galeae, et incerti trepidant
applicantque se turbae; signa nunc resistentia deseruntur ab antesignanis, nunc inter
suos manipulos recipiuntur. Nondum fuga certa, nondum victoria erat; tegi magis
Romanus quam pugnare; Volscus inferre signa, urgere aciem, plus caedis hostium
videre quam fugae.
[38] Iam omnibus locis ceditur, nequiquam Sempronio
consule obiurgante atque hortante. Nihil nec imperium nec maiestas valebat,
dataque mox terga hostibus forent, ni Sex. Tempanius, decurio equitum, labante iam
re praesenti animo subvenisset. Qui cum magna voce exclamasset ut equites, qui
saluam rem publicam vellent esse, ex equis desilirent, omnium turmarum
equitibus velut ad consulis imperium motis, "nisi haec" inquit, "parmata cohors
sistit impetum hostium, actum de imperio est. Sequimini pro vexillo cuspidem
meam; ostendite Romanis Volscisque neque equitibus vobis ullos equites nec
peditibus esse pedites pares". Cum clamore comprobata adhortatio esset, uadit alte
cuspidem gerens. Quacumque incedunt, vi viam faciunt; eo se inferunt obiectis
parmis, ubi suorum plurimum laborem vident. Restituitur omnibus locis pugna, in
quae eos impetus tulit; nec dubium erat quin, si tam pauci simul obire omnia
possent, terga daturi hostes fuerint.
[39] Et cum iam parte nulla sustinerentur, dat signum Volscus
imperator, ut parmatis, novae cohorti hostium, locus detur donec impetu inlati ab
suis excludantur. Quod ubi est factum, interclusi equites nec perrumpere eadem qua
transierant posse, ibi maxime confertis hostibus qua viam fecerant, et consul
legionesque Romanae cum quod tegumen modo omnis exercitus fuerat nusquam
viderent, ne tot fortissimos viros interclusos opprimeret hostis, tendunt in
quemcumque casum. diversi Volsci hinc consulem ac legiones sustinere, altera
fronte instare Tempanio atque equitibus; qui cum saepe conati nequissent
perrumpere ad suos, tumulo quodam occupato in orbem se tutabantur, nequaquam
inulti; nec pugnae finis ante noctem fuit.. Consul quoque nusquam remisso
certamine dum quicquam superfuit lucis hostem tenuit. Nox incertos diremit;
tantusque ab imprudentia euentus utraque castra tenuit pauor ut relictis sauciis et
magna parte impedimentorum ambo pro victis exercitus se in montes proximos
reciperent. Tumulus tamen circumsessus ultra mediam noctem est; quo cum
circumsedentibus nuntiatum esset castra deserta esse, victos rati suos et ipsi, qua
quemque in tenebris pauor tulit, fugerunt. Tempanius metu insidiarum suos ad
lucem tenuit. Digressus deinde ipse cum paucis speculatum, cum ab sauciis hostibus
sciscitando comperisset castra Volscorum deserta esse, laetus ab tumulo suos
devocat et in castra Romana penetrat. Ubi cum vasta desertaque omnia atque
eandem quam apud hostes foeditatem invenisset, priusquam Volscos cognitus error
reduceret, quibus poterat sauciis ductis secum, ignarus quam regionem consul
petisset, ad urbem proximis itineribus pergit.
[40] Iam eo fama pugnae adversae castrorumque desertorum
perlata erat, et ante omnia deplorati erant equites non privato magis quam publico
luctu, Fabiusque consul terrore urbi quoque iniecto stationem ante portas agebat,
cum equites procul visi non sine terrore ab dubiis quinam essent, mox cogniti
tantam ex metu laetitiam fecere, ut clamor urbem peruaderet gratulantium saluos
victoresque redisse equites, et ex maestis paulo ante domibus quae conclamauerant
suos, procurreretur in vias, pauidaeque matres ac coniuges, oblitae prae gaudio
decoris, obviam agmini occurrerent, in suos quaeque simul corpore atque animo,
vix prae gaudio compotes, effusae. Tribunis plebi qui M. Postumio et T. Quinctio
diem dixerant, quod ad Veios eorum opera male pugnatum esset, occasio visa est
per recens odium Semproni consulis renouandae in eos invidiae. Itaque advocata
contione cum proditam Veiis rem publicam esse ab ducibus, proditum deinde, quia
illis impune fuerit, in Volscis ab consule exercitum, traditos ad caedem fortissimos
equites, deserta foede castra vociferati essent, C. Iunius, unus ex tribunis,
Tempanium equitem vocari iussit coramque ei "Sex. Tempani" inquit, "quaero de
te arbitrerisne C. Sempronium consulem aut in tempore pugnam inisse aut
firmasse subsidiis aciem aut ullo boni consulis functum officio; et tune ipse, victis
legionibus Romanis, tuo consilio equitem ad pedes deduxeris restituerisque
pugnam; excluso deinde ab acie nostra tibi atque equitibus num aut consul ipse
subuenerit aut miserit praesidium; postero denique die ecquid praesidii usquam
habueris, an tu cohorsque in castra vestra virtute perruperitis; ecquem in castris
consulem, ecquem exercitum inueneritis an deserta castra, relictos saucios milites.
Haec pro virtute tua fideque, qua una hoc bello res publica stetit, dicenda tibi sunt
hodie; denique ubi C. Sempronius, ubi legiones nostrae sint; desertus sis an
deserueris consulem exercitumque; victi denique simus an vicerimus."
[41] Adversus haec Tempani oratio incompta fuisse dicitur,
ceterum militariter grauis, non suis uana laudibus, non crimine alieno laeta: quanta
prudentia rei bellicae in C. Sempronio esset, non militis de imperatore
existimationem esse, sed populi Romani fuisse, cum eum comitiis consulem
legeret. Itaque ne ab se imperatoria consilia neu consulares artes exquirerent, quae
pensitanda quoque magnis animis atque ingeniis essent; sed quod viderit referre
posse. Vidisse autem se priusquam ab acie intercluderetur consulem in prima acie
pugnantem, adhortantem, inter signa Romana telaque hostium versantem. Postea
se a conspectu suorum ablatum ex strepitu tamen et clamore sensisse usque ad
noctem extractum certamen; nec ad tumulum quem ipse tenuerat prae multitudine
hostium credere perrumpi potuisse. Exercitus ubi esset se nescire; arbitrari, velut
ipse in re trepida loci praesidio se suosque sit tutatus, sic consulem seruandi
exercitus causa loca tutiora castris cepisse; nec Volscorum meliores res esse credere
quam populi Romani; fortunam noctemque omnia erroris mutui implesse.
Precantemque deinde ne se fessum labore ac volneribus tenerent, cum ingenti laude
non virtutis magis quam moderationis dimissum. Cum haec agerentur, iam consul
via Labicana ad fanum Quietis erat. Eo missa plaustra iumentaque alia ab urbe
exercitum adfectum proelio ac via nocturna excepere. Paulo post in urbem est
ingressus consul, non ab se magis enixe amovens culpam quam Tempanium
meritis laudibus ferens. Maestae civitati ab re male gesta et iratae ducibus M.
Postumius reus obiectus, qui tribunus militum pro consule ad Veios fuerat, decem
milibus aeris grauis damnatur. T. Quinctium collegam eius, quia et in Volscis
consul auspicio dictatoris Postumi Tuberti et ad Fidenas legatus dictatoris alterius
Mam. Aemili res prospere gesserat, totam culpam eius temporis in praedamnatum
collegam transferentem omnes tribus absolverunt. Profuisse ei Cincinnati patris
memoria dicitur, venerabilis viri, et exactae iam aetatis Capitolinus Quinctius,
suppliciter orans ne se, breui reliquo vitae spatio, tam tristem nuntium ferre ad
Cincinnatum paterentur.
[42] Plebs tribunos plebi absentes Sex. Tempanium M.
Asellium Ti. Antistium Ti. Spurillium fecit, quos et pro centurionibus sibi
praefecerant Tempanio auctore equites. Senatus cum odio Semproni consulare
nomen offenderet, tribunos militum consulari potestate creari iussit. Creati sunt L.
Manlius Capitolinus Q. Antonius Merenda L. Papirius Mugillanus. Principio statim
anni L. Hortensius tribunus plebis C. Sempronio, consuli anni prioris, diem dixit.
Quem cum quattuor collegae inspectante populo Romano orarent ne imperatorem
suum innoxium, in quo nihil praeter fortunam reprehendi posset, vexaret, aegre
Hortensius pati, temptationem eam credens esse perseuerantiae suae, nec precibus
tribunorum, quae in speciem modo iactentur, sed auxilio confidere reum. Itaque
modo ad eum conuersus, ubi illi patricii spiritus, ubi subnixus et fidens innocentiae
animus esset quaerebat; sub tribunicia umbra consularem virum delituisse; modo
ad collegas: "Vos autem, si reum perago, quid acturi estis? an erepturi ius populo et
euersuri tribuniciam potestatem?" Cum illi et de Sempronio et de omnibus
summam populi Romani potestatem esse dicerent, nec se iudicium populi tollere
aut velle aut posse, sed si preces suae pro imperatore, qui sibi parentis esset loco,
non valuissent, se vestem cum eo mutaturos, tum Hortensius "Non videbit"
inquit, "plebs Romana sordidatos tribunos suos. C. Sempronium nihil moror,
quando hoc est in imperio consecutus ut tam carus esset militibus". Nec pietas
quattuor tribunorum quam Hortensi tam placabile ad iustas preces ingenium pariter
plebi patribusque gratius fuit. Non diutius fortuna Aequis indulsit, qui ambiguam
victoriam Volscorum pro sua amplexi fuerant.
[43] Proximo anno Num. Fabio Vibulano T. Quinctio
Capitolini filio Capitolino consulibus ductu Fabii, cui sorte ea prouincia euenerat,
nihil dignum memoratu actum. Cum trepidam tantum ostendissent aciem Aequi,
turpi fuga funduntur, haud magno consulis decore. Itaque triumphus negatus,
ceterum ob Sempronianae cladis leuatam ignominiam ut ouans urbem intraret
concessum est. Quemadmodum bellum minore quam timuerant dimicatione erat
perfectum, sic in urbe ex tranquillo necopinata moles discordiarum inter plebem ac
patres exorta est, coepta ab duplicando quaestorum numero. Quam rem--praeter
duos urbanos ut crearentur alii quaestores duo qui consulibus ad ministeria belli
praesto essent--a consulibus relatam cum et patres summa ope adprobassent, tribuni
plebi certamen intulerunt ut pars quaestorum--nam ad id tempus patricii creati
erant--ex plebe fieret. Adversus quam actionem primo et consules et patres summa
ope adnisi sunt concedendo deinde ut quemadmodum in tribunis consulari
potestate creandis, sic in quaestoribus liberum esset arbitrium populi, cum parum
proficerent, totam rem de augendo quaestorum numero omittunt. Excipiunt
omissam tribuni, aliaeque subinde, inter quas et agrariae legis, seditiosae actiones
exsistunt; propter quos motus cum senatus consules quam tribunos creari mallet,
neque posset per intercessiones tribunicias senatus consultum fieri, res publica a
consulibus ad interregnum, neque id ipsum--nam coire patricios tribuni
prohibebant--sine certamine ingenti, redit. Cum pars maior insequentis anni per
novos tribunos plebi et aliquot interreges certaminibus extracta esset, modo
prohibentibus tribunis patricios coire ad prodendum interregem, modo interregem
interpellantibus ne senatus consultum de comitiis consularibus faceret, postremo L.
Papirius Mugillanus proditus interrex, castigando nunc patres, nunc tribunos plebi,
desertam omissamque ab hominibus rem publicam, deorum prouidentia curaque
exceptam memorabat Veientibus indutiis et cunctatione Aequorum stare. Unde si
quid increpet terroris, sine patricio magistratu placere rem publicam opprimi? Non
exercitum, non ducem scribendo exercitui esse? An bello intestino bellum
externum propulsaturos? Quae si in unum conveniant, vix deorum opibus quin
obruatur Romana res resisti posse. Quin illi, remittendo de summa quisque iuris
mediis consiliis copularent concordiam, patres patiendo tribunos militum pro
consulibus fieri, tribuni plebi non intercedendo quo minus quattuor quaestores
promisce de plebe ac patribus libero suffragio populi fierent?
[44] Tribunicia primum comitia sunt habita. Creati tribuni
consulari potestate omnes patricii, L. Quinctius Cincinnatus tertium L. Furius
Medullinus iterum M. Manlius A. Sempronius Atratinus. Hoc tribuno comitia
quaestorum habente, petentibusque inter aliquot plebeios filio A. Antisti tribuni
plebis et fratre alterius tribuni plebis Sex. Pompili, nec potestas nec suffragatio
horum valuit quin quorum patres auosque consules viderant eos nobilitate
praeferrent. Furere omnes tribuni plebi, ante omnes Pompilius Antistiusque,
repulsa suorum accensi. Quidnam id rei esset? Non suis beneficiis, non patrum
iniuriis, non denique usurpandi libidine, cum liceat quod ante non licuerit, si non
tribunum militarem, ne quaestorem quidem quemquam ex plebe factum. Non
valuisse patris pro filio, fratris pro fratre preces, tribunorum plebis, potestatis
sacrosanctae, ad auxilium libertatis creatae. Fraudem profecto in re esse, et A.
Sempronium comitiis plus artis adhibuisse quam fidei. Eius iniuria queri suos
honore deiectos. Itaque cum in ipsum, et innocentia tutum et magistratu, in quo
tunc erat, impetus fieri non posset, flexere iras in C. Sempronium, patruelem
Atratini, eique ob ignominiam Volsci belli adiutore collega M. Canuleio diem
dixere. Subinde ab iisdem tribunis mentio in senatu de agris dividendis inlata est,
cui actioni semper acerrime C. Sempronius restiterat, ratis, id quod erat, aut deposita
causa leuiorem futurum apud patres reum aut perseuerantem sub iudicii tempus
plebem offensurum. Adversae invidiae obici maluit et suae nocere causae quam
publicae deesse, stetitque in eadem sententia ne qua largitio, cessura in trium
gratiam tribunorum, fieret; nec tum agrum plebi, sed sibi invidiam quaeri; se
quoque subiturum eam tempestatem forti animo; nec senatui tanti se ciuem aut
quemquam alium debere esse, ut in parcendo uni malum publicum fiat. Nihilo
demissiore animo, cum dies venit causa ipse pro se dicta, nequiquam omnia
expertis patribus ut mitigarent plebem, quindecim milibus aeris damnatur. Eodem
anno Postumia virgo vestalis de incestu causam dixit, crimine innoxia, ab
suspicione propter cultum amoeniorem ingeniumque liberius quam virginem
decet parum abhorrens. Eam ampliatam, deinde absolutam pro collegii sententia
pontifex maximus abstinere iocis colique sancte potius quam scite iussit. Eodem
anno a Campanis Cumae, quam Graeci tum urbem tenebant, capiuntur. Insequens
annus tribunos militum consulari potestate habuit Agrippam Menenium Lanatum
P. Lucretium Tricipitinum Sp. Nautium Rutulum,
[45] Annus, felicitate populi Romani, periculo potius ingenti
quam clade insignis. Seruitia urbem ut incenderent distantibus locis coniurarunt,
populoque ad opem passim ferendam tectis intento ut arcem Capitoliumque armati
occuparent. Auertit nefanda consilia Iuppiter, indicioque duorum comprehensi
sontes poenas dederunt. Indicibus dena milia grauis aeris, quae tum divitiae
habebantur, ex aerario numerata et libertas praemium fuit. Bellum inde ab Aequis
reparari coeptum; et novos hostes Labicanos consilia cum veteribus iungere, haud
incertis auctoribus Romam est allatum. Aequorum iam velut anniuersariis armis
adsueuerat civitas; Labicos legati missi cum responsa inde rettulissent dubia, quibus
nec tum bellum parari nec diuturnam pacem fore appareret, Tusculanis negotium
datum adverterent animos ne quid novi tumultus Labicis oreretur. Ad insequentis
anni tribunos militum consulari potestate, inito magistratu, legati ab Tusculo
venerunt, L. Sergium Fidenatem M. Papirium Mugillanum C. Seruilium Prisci
filium, quo dictatore Fidenae captae fuerant. Nuntiabant legati Labicanos arma
cepisse et cum Aequorum exercitu depopulatos agrum Tusculanum castra in Algido
posuisse. Tum Labicanis bellum indictum; factoque senatus consulto ut duo ex
tribunis ad bellum proficiscerentur, unus res Romae curaret, certamen subito inter
tribunos exortum; se quisque belli ducem potiorem ferre, curam urbis ut ingratam
ignobilemque aspernari. Cum parum decorum inter collegas certamen mirabundi
patres conspicerent, Q. Seruilius "quando nec ordinis huius ulla" inquit, "nec rei
publicae est verecundia, patria maiestas altercationem istam dirimet. Filius meus
extra sortem urbi praeerit. Bellum utinam, qui adpetunt, consideratius
concordiusque quam cupiunt gerant".
[46] Dilectum haberi non ex toto passim populo placuit;
decem tribus sorte ductae sunt; ex iis scriptos iuniores duo tribuni ad bellum duxere.
Coepta inter eos in urbe certamina cupiditate eadem imperii multo impensius in
castris accendi; nihil sentire idem, pro sententia pugnare; sua consilia velle, sua
imperia sola rata esse; contemnere in vicem et contemni, donec castigantibus legatis
tandem ita comparatum est ut alternis diebus summam imperii haberent. Quae
cum allata Romam essent, dicitur Q. Seruilius, aetate et usu doctus, precatus ab dis
immortalibus ne discordia tribunorum damnosior rei publicae esset quam ad Veios
fuisset, et velut haud dubia clade imminente, institisse filio ut milites scriberet et
arma pararet. Nec falsus uates fuit. Nam ductu L. Sergi, cuius dies imperii erat, loco
iniquo sub hostium castris, cum quia simulato metu receperat se hostis ad vallum,
spes uana expugnandi castra eo traxisset, repentino impetu Aequorum per supinam
vallem fusi sunt, multique in ruina maiore quam fuga oppressi obtruncatique;
castraque eo die aegre retenta, postero die circumfusis iam magna ex parte hostibus
per auersam portam fuga turpi deseruntur. Duces legatique et quod circa signa
roboris de exercitu fuit Tusculum petiere: palati alii per agros passim multis
itineribus maioris quam accepta erat cladis nuntii Romam contenderunt. Minus
trepidationis fuit, quod euentus timori hominum congruens fuerat, et quod
subsidia quae respicerent in re trepida praeparata erant ab tribuno militum.
Iussuque eiusdem per minores magistratus sedato in urbe tumultu, speculatores
propere missi nuntiavere Tusculi duces exercitumque esse, hostem castra loco non
movisse. Et quod plurimum animorum fecit, dictator ex senatus consulto dictus Q.
Seruilius Priscus, vir cuius prouidentiam in re publica cum multis aliis
tempestatibus ante experta civitas erat, tum euentu eius belli, quod uni certamen
tribunorum suspectum ante rem male gestam fuerat. Magistro equitum creato, a
quo ipse tribuno militum dictator erat dictus, filio suo--ut tradidere quidam; nam
alii Ahalam Seruilium magistrum equitum eo anno fuisse scribunt,--nouo exercitu
profectus ad bellum, accitis qui Tusculi erant, duo milia passuum ab hoste locum
castris cepit.
[47] Transierat ex re bene gesta superbia neglegentiaque ad
Aequos, quae in Romanis ducibus fuerat. Itaque primo statim proelio cum dictator
equitatu immisso antesignanos hostium turbasset, legionum inde signa inferri
propere iussit signiferumque ex suis unum cunctantem occidit. Tantus ardor ad
dimicandum fuit ut impetum Aequi non tulerint; victique acie cum fuga effusa
petissent castra, breuior tempore et certamine minor castrorum oppugnatio fuit
quam proelium fuerat. Captis direptisque castris cum praedam dictator militi
concessisset, secutique fugientem ex castris hostem equites renuntiassent omnes
Labicanos victos, magnam partem Aequorum Labicos confugisse, postero die ad
Labicos ductus exercitus oppidumque corona circumdata scalis captum ac direptum
est. Dictator exercitu victore Romam reducto, die octauo quam creatus erat,
magistratu se abdicavit; et opportune senatus priusquam ab tribunis plebi agrariae
seditiones mentione inlata de agro Labicano dividendo fierent, censuit frequens
coloniam Labicos deducendam. Coloni ab urbe mille et quingenti missi bina iugera
acceperunt. Captis Labicis, ac deinde tribunis militum consulari potestate Agrippa
Menenio Lanato et C. Seruilio Structo et P. Lucretio Tricipitino, iterum omnibus
his, et Sp. Rutilio Crasso, et insequente anno A. Sempronio Atratino tertium, et
duobus iterum, M. Papirio Mugillano et Sp. Nautio Rutulo, biennium tranquillae
externae res, discordia domi ex agrariis legibus fuit.
[48] Turbatores volgi erant Sp. Maecilius quartum et M.
Metilius tertium tribuni plebis, ambo absentes creati. Ei cum rogationem
promulgassent ut ager ex hostibus captus viritim divideretur, magnaeque partis
nobilium eo plebiscito publicarentur fortunae--nec enim ferme quicquam agri, ut in
urbe alieno solo posita, non armis partum erat, nec quod venisset adsignatumue
publice esset praeterquam plebs habebat,--atrox plebi patribusque propositum
videbatur certamen. Nec tribuni militum, nunc in senatu, nunc conciliis privatis
principum cogendis, viam consilii inveniebant, cum Ap. Claudius, nepos eius qui
decemuir legibus scribendis fuerat, minimus natu ex patrum concilio, dicitur dixisse
vetus se ac familiare consilium domo adferre; proavum enim suum Ap. Claudium
ostendisse patribus viam unam dissolvendae tribuniciae potestatis per collegarum
intercessionem. Facile homines novos auctoritate principum de sententia deduci, si
temporum interdum potius quam maiestatis memor adhibeatur oratio. Pro fortuna
illis animos esse; ubi videant collegas principes agendae rei gratiam omnem ad
plebem praeoccupasse nec locum in ea relictum sibi, haud gravate acclinaturos se ad
causam senatus, per quam cum universo ordini, tum primoribus se patrum
concilient. Adprobantibus cunctis et ante omnes Q. Seruilio Prisco, quod non
degenerasset ab stirpe Claudia, conlaudante iuvenem, negotium datur ut quos
quisque posset ex collegio tribunorum ad intercessionem perlicerent. Misso senatu,
prensantur ab principibus tribuni. Suadendo monendo pollicendoque, gratum id
singulis privatim, gratum universo senatui fore, sex ad intercessionem
comparavere. Posteroque die cum ex composito relatum ad senatum esset de
seditione quam Maecilius Metiliusque largitione pessimi exempli concirent, eae
orationes a primoribus patrum habitae sunt ut pro se quisque iam nec consilium
sibi suppetere diceret, nec se ullam opem cernere aliam usquam praeterquam in
tribunicio auxilio; in eius potestatis fidem circumventam rem publicam, tamquam
privatum inopem, confugere; praeclarum ipsis potestatique esse, non ad vexandum
senatum discordiamque ordinum movendam plus in tribunatu virium esse quam
ad resistendum improbis collegis. Fremitus deinde universi senatus ortus, cum ex
omnibus patribus curiae tribuni appellarentur. Tum silentio facto ii qui praeparati
erant gratia principum, quam rogationem a collegis promulgatam senatus censeat
dissolvendae rei publicae esse, ei se intercessuros ostendunt. Gratiae intercessoribus
ab senatu actae. Latores rogationis contione advocata proditores plebis
commodorum ac servos consularium appellantes aliaque truci oratione in collegas
inuecti, actionem deposuere.
[49] Duo bella insequens annus habuisset, quo P. Cornelius
Cossus C. Valerius Potitus Q. Quinctius Cincinnatus Num. Fabius Vibulanus
tribuni militum consulari potestate fuerunt, ni Veiens bellum religio principum
distulisset, quorum agros Tiberis super ripas effusus maxime ruinis villarum
vastavit. Simul Aequos triennio ante accepta clades prohibuit Bolanis, suae gentis
populo, praesidium ferre. Excursiones inde in confinem agrum Labicanum factae
erant novisque colonis bellum inlatum. Quam noxam cum se consensu omnium
Aequorum defensuros sperassent, deserti ab suis, ne memorabili quidem bello, per
obsidionem levemque unam pugnam et oppidum et fines amisere. Temptatum ab
L. Decio tribuno plebis ut rogationem ferret qua Bolas quoque, sicut Labicos, coloni
mitterentur, per intercessionem collegarum qui nullum plebi scitum nisi ex
auctoritate senatus passuros se perferri ostenderunt, discussum est. Bolis insequente
anno receptis Aequi coloniaque eo deducta novis viribus oppidum firmarunt,
tribunis militum Romae consulari potestate Cn. Cornelio Cosso L. Valerio Potito Q.
Fabio Vibulano iterum M. Postumio Regillensi. Huic bellum adversus Aequos
permissum est, pravae mentis homini, quam tamen victoria magis quam bellum
ostendit. Nam exercitu impigre scripto ductoque ad Bolas cum leuibus proeliis
Aequorum animos fregisset, postremo in oppidum inrupit. Deinde ab hostibus in
ciues certamen vertit et cum inter oppugnationem praedam militis fore edixisset,
capto oppido fidem mutavit. Eam magis adducor ut credam irae causam exercitui
fuisse, quam quod in urbe nuper direpta coloniaque nova minus praedicatione
tribuni praedae fuerit. Auxit eam iram, postquam ab collegis arcessitus propter
seditiones tribunicias in urbem revertit, audita vox eius in contione stolida ac prope
vecors, qua M. Sextio tribuno plebis legem agrariam ferenti, simul Bolas quoque ut
mitterentur coloni laturum se dicenti--dignum enim esse qui armis cepissent,
eorum urbem agrumque Bolanum esse--"Malum quidem militibus meis" inquit,
"nisi quieuerint." Quod auditum non contionem magis quam mox patres offendit.
Et tribunus plebis, vir acer nec infacundus, nactus inter adversarios superbum
ingenium immodicamque linguam, quam inritando agitandoque in eas impelleret
voces quae invidiae non ipsi tantum sed causae atque universo ordini essent,
neminem ex collegio tribunorum militum saepius quam Postumium in
disceptationem trahebat. Tum vero secundum tam saevum atque inhumanum
dictum "Auditis" inquit, "Quirites, sicut seruis malum minantem militibus?
Tamen haec belua dignior vobis tanto honore videbitur quam qui vos urbe agrisque
donatos in colonias mittunt, qui sedem senectuti vestrae prospiciunt, qui pro vestris
commodis adversus tam crudeles superbosque adversarios depugnant? Incipite
deinde mirari cur pauci iam vestram suscipiant causam. Quid ut a vobis sperent?
An honores, quos adversariis vestris potius quam populi Romani propugnatoribus
datis? Ingemuistis modo voce huius audita. Quid id refert? Iam si suffragium detur,
hunc qui malum vobis minatur, iis qui agros sedesque ac fortunas stabilire volunt
praeferetis".
[50] Perlata haec vox Postumi ad milites multo in castris
maiorem indignationem movit: praedaene interceptorem fraudatoremque etiam
malum minari militibus? Itaque cum fremitus aperte esset, et quaestor P. Sestius
eadem violentia coerceri putaret seditionem posse qua mota erat, misso ad
vociferantem quendam militem lictore cum inde clamor et iurgium oreretur, saxo
ictus turba excedit, insuper increpante qui volnerauerat habere quaestorem quod
imperator esset militibus minatus. Ad hunc tumultum accitus Postumius asperiora
omnia fecit acerbis quaestionibus, crudelibus suppliciis. Postremo cum modum irae
nullum faceret, ad vociferationem eorum quos necari sub crate iusserat concursu
facto, ipse ad interpellantes poenam vecors de tribunali decurrit. Ibi cum
submoventes passim lictores centurionesque vexarent turbam, eo indignatio erupit
ut tribunus militum ab exercitu suo lapidibus cooperiretur. Quod tam atrox facinus
postquam est Romam nuntiatum, tribunis militum de morte collegae per senatum
quaestiones decernentibus tribuni plebis intercedebant. Sed ea contentio ex
certamine alio pendebat quod cura incesserat patres ne metu quaestionum plebs
iraque tribunos militum ex plebe crearet, tendebantque summa ope ut consules
crearentur. Cum senatus consultum fieri tribuni plebis non paterentur, iidem
intercederent consularibus comitiis, res ad interregnum rediit. Victoria deinde
penes patres fuit.
[51] Q. Fabio Vibulano interrege comitia habente consules
creati sunt A. Cornelius Cossus L. Furius Medullinus. His consulibus principio anni
senatus consultum factum est, ut de quaestione Postumianae caedis tribuni primo
quoque tempore ad plebem ferrent, plebesque praeficeret quaestioni quem vellet. A
plebe consensu populi consulibus negotium mandatur; qui, summa moderatione ac
lenitate per paucorum supplicium, quos sibimet ipsos conscisse mortem satis
creditum est, transacta re, nequivere tamen consequi ut non aegerrime id plebs
ferret: iacere tam diu inritas actiones quae de suis commodis ferrentur, cum interim
de sanguine ac supplicio suo latam legem confestim exerceri et tantam vim habere.
Aptissimum tempus erat, vindicatis seditionibus, delenimentum animis Bolani
agri divisionem obici, quo facto minuissent desiderium agrariae legis quae possesso
per iniuriam agro publico patres pellebat; tunc haec ipsa indignitas angebat animos:
non in retinendis modo publicis agris quos vi teneret pertinacem nobilitatem esse,
sed ne uacuum quidem agrum, nuper ex hostibus captum plebi dividere, mox
paucis, ut cetera, futurum praedae. Eodem anno adversus Volscos populantes
Hernicorum fines legiones ductae a Furio consule cum hostem ibi non invenissent,
Ferentinum quo magna multitudo Volscorum se contulerat cepere. Minus praedae
quam sperauerant fuit, quod Volsci postquam spes tuendi exigua erat sublatis rebus
nocte oppidum reliquerunt; postero die prope desertum capitur. Hernicis ipsum
agerque dono datus.
[52] Annum modestia tribunorum quietum excepti tribunus
plebis L. Icilius, Q. Fabio Ambusto C. Furio Paculo consulibus. Is cum principio
statim anni, velut pensum nominis familiaeque, seditiones agrariis legibus
promulgandis cieret, pestilentia coorta, minacior tamen quam perniciosior,
cogitationes hominum a foro certaminibusque publicis ad domum curamque
corporum nutriendorum auertit; minusque eam damnosam fuisse quam seditio
futura fuerit credunt. Defuncta civitate plurimorum morbis, perpaucis funeribus,
pestilentem annum inopia frugum, neglecto cultu agrorum, ut plerumque fit,
excepit, M. Papirio Atratino C. Nautio Rutulo consulibus. Iam fames quam
pestilentia tristior erat, ni, dimissis circa omnes populos legatis qui Etruscum mare
quique Tiberim accolunt ad frumentum mercandum, annonae foret subuentum.
Superbe ab Samnitibus qui Capuam habebant Cumasque legati prohibiti commercio
sunt, contra ea benigne ab Siculorum tyrannis adiuti; maximos commeatus summo
Etruriae studio Tiberis deuexit. Solitudinem in civitate aegra experti consules sunt,
cum in legationes non plus singulis senatoribus invenientes coacti sunt binos
equites adicere. Praeterquam ab morbo annonaque nihil eo biennio intestini
externiue incommodi fuit. At ubi eae sollicitudines discessere, omnia, quibus
turbari solita erat civitas, domi discordia, foris bellum exortum.
[53] M. Aemilio C. Valerio Potito consulibus bellum Aequi
parabant, Volscis, quamquam non publico consilio capessentibus arma, voluntariis
mercede secutis militiam. Ad quorum famam hostium--iam enim in Latinum
Hernicumque transcenderant agrum--dilectum habentem valerium consulem M.
Menenius tribunus plebis legis agrariae lator cum impediret auxilioque tribuni
nemo invitus sacramento diceret, repente nuntiatur arcem Caruentanam ab
hostibus occupatam esse. Ea ignominia accepta cum apud patres invidiae Menenio
fuit, tum ceteris tribunis, iam ante praeparatis intercessoribus legis agrariae, praebuit
iustiorem causam resistendi collegae. Itaque cum res diu ducta per altercationem
esset, consulibus deos hominesque testantibus quidquid ab hostibus cladis
ignominiaeque aut iam acceptum esset aut immineret culpam penes Menenium
fore qui dilectum impediret, Menenio contra vociferante, si iniusti domini
possessione agri publici cederent, se moram dilectui non facere, decreto interposito
novem tribuni sustulerunt certamen pronuntiaueruntque ex collegii sententia: C.
Valerio consuli se, damnum aliamque coercitionem adversus intercessionem
collegae dilectus causa detractantibus militiam inhibenti, auxilio futuros esse. Hoc
decreto consul armatus cum paucis appellantibus tribunum collum torsisset, metu
ceteri sacramento dixere. Ductus exercitus ad Caruentanam arcem, quamquam
inuisus infestusque consuli erat, impigre primo statim adventu deiectis qui in
praesidio erant arcem recipit; praedatores ex praesidio per neglegentiam dilapsi
occasionem aperuere ad invadendum. Praedae ex adsiduis populationibus, quod
omnia in locum tutum congesta erant, fuit aliquantum. Venditum sub hasta consul
in aerarium redigere quaestores iussit, tum praedicans participem praedae fore
exercitum cum militiam non abnuisset. Auctae inde plebis ac militum in consulem
irae. Itaque cum ex senatus consulto urbem ouans introiret, alternis inconditi
versus militari licentia iactati quibus consul increpitus, Meneni celebre nomen
laudibus fuit, cum ad omnem mentionem tribuni favor circumstantis populi
plausuque et adsensu cum vocibus militum certaret. Plusque ea res quam prope
sollemnis militum lascivia in consulem curae patribus iniecit; et tamquam haud
dubius inter tribunos militum honos Meneni si peteret consularibus comitiis est
exclusus.
[54] Creati consules sunt Cn. Cornelius Cossus L. Furius
Medullinus iterum. Non alias aegrius plebs tulit tribunicia comitia sibi non
commissa. Eum dolorem quaestoriis comitiis simul ostendit et ulta est tunc
primum plebeiis quaestoribus creatis, ita ut in quattuor creandis uni patricio, K.
Fabio Ambusto, relinqueretur locus, tres plebeii, Q. Silius P. Aelius P. Papius,
clarissimarum familiarum iuvenibus praeferrentur. Auctores fuisse tam liberi
populo suffragii Icilios accipio, ex familia infestissima patribus tres in eum annum
tribunos plebis creatos, multarum magnarumque rerum molem auidissimo ad ea
populo ostentantes, cum adfirmassent nihil se moturos si ne quaestoriis quidem
comitiis, quae sola promiscua plebei patribusque reliquisset senatus, satis animi
populo esset ad id quod tam diu vellent et per leges liceret. Pro ingenti itaque
victoria id fuit plebi, quaesturamque eam non honoris ipsius fine aestimabant, sed
patefactus ad consulatum ac triumphos locus novis hominibus videbatur. Patres
contra non pro communicatis sed pro amissis honoribus fremere; negare, si ea ita
sint, liberos tollendos esse, qui pulsi maiorum loco cernentesque alios in
possessione dignitatis suae, salii flaminesque nusquam alio quam ad sacrificandum
pro populo sine imperiis ac potestatibus relinquantur. Inritatis utriusque partis
animis cum et spiritus plebs sumpsisset et tres ad popularem causam celeberrimi
nominis haberet duces, patres omnia quaestoriis comitiis ubi utrumque plebi liceret
similia fore cernentes, tendere ad consulum comitia quae nondum promiscua
essent: Icilii contra tribunos militum creandos dicere et tandem aliquando
impertiendos plebi honores.
[55] Sed nulla erat consularis actio quam impediendo id quod
petebant exprimerent, cum mira opportunitate Volscos et Aequos praedatum extra
fines exisse in agrum Latinum Hernicumque adfertur. Ad quod bellum ubi ex
senatus consulto consules dilectum habere occipiunt, obstare tunc enixe tribuni, sibi
plebique eam fortunam oblatam memorantes. Tres erant, et omnes acerrimi viri
generosique iam, ut inter plebeios. Duo singuli singulos sibi consules adseruandos
adsidua opera desumunt; uni contionibus data nunc detinenda, nunc concienda
plebs. Nec dilectum consules nec comitia quae petebant tribuni expediebant.
Inclinante deinde se fortuna ad causam plebis, nuntii veniunt arcem Caruentanam,
dilapsis ad praedam militibus qui in praesidio erant, Aequos interfectis paucis
custodibus arcis invasisse; alios recurrentes in arcem, alios palantes in agris caesos.
Ea adversa civitati res vires tribuniciae actioni adiecit. Nequiquam enim temptati ut
tum denique desisterent impediendo bello, postquam non cessere nec publicae
tempestati nec suae invidiae, peruincunt ut senatus consultum fiat de tribunis
militum creandis, certo tamen pacto ne cuius ratio haberetur qui eo anno tribunus
plebis esset, neue quis reficeretur in annum tribunus plebis, haud dubie Icilios
denotante senatu, quos mercedem seditiosi tribunatus petere consulatum
insimulabant. Tum dilectus haberi bellumque omnium ordinum consensu apparari
coeptum. Consules ambo profecti sint ad arcem Caruentanam, an alter ad comitia
habenda substiterit, incertum diversi auctores faciunt; illa pro certo habenda, in
quibus non dissentiunt, ab arce Caruentana, cum diu nequiquam oppugnata esset,
recessum, verruginem in Volscis eodem exercitu receptam, populationesque et
praedas et in Aequis et in Volsco agro ingentes factas.
[56] Romae sicut plebis victoria fuit in eo ut quae mallent
comitia haberent, ita euentu comitiorum patres vicere; namque tribuni militum
consulari potestate contra spem omnium tres patricii creati sunt, C. Iulius Iulus P.
Cornelius Cossus C. Seruilius Ahala. Artem adhibitam ferunt a patriciis, cuius eos
Icilii tum quoque insimulabant, quod turbam indignorum candidatorum
intermiscendo dignis taedio sordium in quibusdam insignium populum a plebeiis
auertissent. Volscos deinde et Aequos, seu Caruentana arx retenta in spem seu
verrugine amissum praesidium ad iram cum impulisset, fama adfertur summa vi
ad bellum coortos; caput rerum Antiates esse; eorum legatos utriusque gentis
populos circumisse, castigantes ignaviam quod abditi intra muros populabundos in
agris uagari Romanos priore anno et opprimi verruginis praesidium passi essent.
Iam non exercitus modo armatos sed colonias etiam in suos fines mitti; nec ipsos
modo Romanos sua divisa habere, sed Ferentinum etiam de se captum Hernicis
donasse. Ad haec cum inflammarentur animi, ut ad quosque ventum erat,
numerus iuniorum conscribebatur. Ita omnium populorum iuventus Antium
contracta castris positis hostem opperiebantur. Quae ubi tumultu maiore etiam
quam res erat nuntiantur Romam, senatus extemplo, quod in rebus trepidis
ultimum consilium erat, dictatorem dici iussit. Quam rem aegre passos Iulium
Corneliumque ferunt, magnoque certamine animorum rem actam, cum primores
patrum, nequiquam conquesti non esse in auctoritate senatus tribunos militum,
postremo etiam tribunos plebi appellarent et consulibus quoque ab ea potestate vim
super tali re inhibitam referrent, tribuni plebi, laeti discordia patrum nihil esse in se
iis auxilii dicerent, quibus non civium, non denique hominum numero essent: si
quando promiscui honores, communicata res publica esset, tum se animadversuros
ne qua superbia magistratuum inrita senatus consulta essent: interim patricii soluti
legum magistratuumque viverent verecundia, per se quoque tribuni agerent.
[57] Haec contentio minime idoneo tempore, cum tantum
belli in manibus esset, occupauerat cogitationes hominum, donec ubi diu alternis
Iulius Corneliusque cum ad id bellum ipsi satis idonei duces essent, non esse
aequum mandatum sibi a populo eripi honorem disseruere, tum Ahala Seruilius,
tribunus militum, tacuisse se tam diu ait, non quia incertus sententiae fuerit--quem
enim bonum ciuem secernere sua a publicis consilia?--sed quia maluerit collegas
sua sponte cedere auctoritati senatus quam tribuniciam potestatem adversus se
implorari paterentur. Tum quoque si res sineret, libenter se daturum tempus iis
fuisse ad receptum nimis pertinacis sententiae; sed cum belli necessitates non
exspectent humana consilia, potiorem sibi collegarum gratia rem publicam fore, et si
maneat in sententia senatus, dictatorem nocte proxima dicturum; ac si quis
intercedat senatus consulto, auctoritate se fore contentum. Quo facto cum haud
immeritam laudem gratiamque apud omnes tulisset, dictatore P. Cornelio dicto ipse
ab eo magister equitum creatus exemplo fuit collegas eumque intuentibus, quam
gratia atque honos opportuniora interdum non cupientibus essent. Bellum haud
memorabile fuit. Uno atque eo facili proelio caesi ad Antium hostes; victor exercitus
depopulatus Volscum agrum. Castellum ad lacum Fucinum vi expugnatum, atque
in eo tria milia hominum capta, ceteris Volscis intra moenia compulsis nec
defendentibus agros. Dictator bello ita gesto ut tantum non defuisse fortunae
videretur, felicitate quam gloria maior in urbem redit magistratuque se abdicavit.
Tribuni militum, mentione nulla comitiorum consularium habita, credo, ob iram
dictatoris creati, tribunorum militum comitia edixerunt. Tum vero grauior cura
patribus incessit, quippe cum prodi causam ab suis cernerent. Itaque sicut priore
anno per indignissimos ex plebeiis candidatos omnium, etiam dignorum, taedium
fecerant, sic tum primoribus patrum splendore gratiaque ad petendum praeparatis
omnia loca obtinuere, ne cui plebeio aditus esset. Quattuor creati sunt, omnes iam
functi eo honore, L. Furius Medullinus C. Valerius Potitus Num. Fabius Vibulanus
C. Seruilius Ahala, hic refectus continuato honore cum ab alias virtutes, tum ob
recentem favorem unica moderatione partum.
[58] Eo anno quia tempus indutiarum cum Veiente populo
exierat, per legatos fetialesque res repeti coeptae. Quibus venientibus ad finem
legatio Veientium obvia fuit. Petiere ne priusquam ipsi senatum Romanum
adissent, Veios iretur. Ab senatu impetratum, quia discordia intestina laborarent
Veientes, ne res ab iis repeterentur; tantum afuit ut ex incommodo alieno sua
occasio peteretur. Et in Volscis accepta clades amisso verrugine praesidio; ubi
tantum in tempore fuit momenti ut cum precantibus opem militibus, qui ibi a
Volscis obsidebantur, succurri si maturatum esset potuisset, ad id venerit exercitus
subsidio missus ut ab recenti caede palati ad praedandum hostes opprimerentur.
Tarditatis causa non in senatu magis fuit quam tribunis, qui, quia summa vi restari
nuntiabatur, parum cogitauerunt nulla virtute superari humanarum virium
modum. Fortissimi milites non tamen nec vivi nec post mortem inulti fuere.
Insequenti anno, P. et Cn. Corneliis Cossis Num. Fabio Ambusto L. Valerio Potito
tribunis militum consulari potestate, Veiens bellum motum ob superbum
responsum Veientis senatus, qui legatis repetentibus res, ni facesserent propere urbe
finibusque, daturos quod Lars Tolumnius dedisset responderi iussit. Id patres aegre
passi decreuere ut tribuni militum de bello indicendo Veientibus primo quoque die
ad populum ferrent. Quod ubi primo promulgatum est, fremere iuventus nondum
debellatum cum Volscis esse; modo duo praesidia occidione occisa, cetera cum
periculo retineri; nullum annum esse quo non acie dimicetur; et tamquam
paeniteat laboris, novum bellum cum finitimo populo et potentissimo parari qui
omnem Etruriam sit concitaturus. Haec sua sponte agitata insuper tribuni plebis
accendunt; maximum bellum patribus cum plebe esse dictitant; eam de industria
vexandam militia trucidandamque hostibus obici; eam procul urbe haberi atque
ablegari, ne domi per otium memor libertatis coloniarum aut agri publici aut
suffragii libere ferendi consilia agitet. Prensantesque veteranos stipendia cuiusque et
volnera ac cicatrices numerabant, quid iam integri esset in corpore loci ad nova
volnera accipienda, quid super sanguinis, quod dari pro re publica posset rogitantes.
Haec cum in sermonibus contionibusque interdum agitantes auertissent plebem ab
suscipiendo bello, profertur tempus ferundae legis quam si subiecta invidiae esset
antiquari apparebat.
[59] Interim tribunos militum in Volscum agrum ducere
exercitum placuit; Cn. Cornelius unus Romae relictus. Tres tribuni, postquam nullo
loco castra Volscorum esse nec commissuros se proelio apparuit, tripertito ad
devastandos fines discessere. Valerius Antium petit, Cornelius Ecetras; quacumque
incessere, late populati sunt tecta agrosque, ut distinerent Volscos; Fabius, quod
maxime petebatur, ad Anxur oppugnandum sine ulla populatione accessit. Anxur
fuit, quae nunc Tarracinae sunt, urbs prona in paludes. Ab ea parte Fabius
oppugnationem ostendit; circummissae quattuor cohortes cum C. Seruilio Ahala
cum imminentem urbi collem cepissent, ex loco altiore, qua nullum erat
praesidium, ingenti clamore ac tumultu moenia invasere. Ad quem tumultum
obstupefacti qui adversus Fabium urbem infimam tuebantur locum dedere scalas
admovendi, plenaque hostium cuncta erant, et immitis diu caedes pariter
fugientium ac resistentium, armatorum atque inermium fuit. Cogebantur itaque
victi, quia cedentibus spei nihil erat, pugnam inire, cum pronuntiatum repente ne
quis praeter armatos violaretur, reliquam omnem multitudinem voluntariam exuit
armis, quorum ad duo milia et quingenti vivi capiuntur. A cetera praeda Fabius
militem abstinuit, donec collegae venirent, ab illis quoque exercitibus captum
Anxur dictitans esse, qui ceteros Volscos a praesidio eius loci auertissent. Qui ubi
venerunt, oppidum vetere fortuna opulentum tres exercitus diripuere; eaque
primum benignitas imperatorum plebem patribus conciliavit. Additum deinde
omnium maxime tempestiuo principum in multitudinem munere, ut ante
mentionem ullam plebis tribunorumue decerneret senatus, ut stipendium miles de
publico acciperet, cum ante id tempus de suo quisque functus eo munere esset.
[60] Nihil acceptum unquam a plebe tanto gaudio traditur.
Concursum itaque ad curiam esse prensatasque exeuntium manus et patres vere
appellatos, effectum esse fatentibus ut nemo pro tam munifica patria, donec
quicquam virium superesset, corpori aut sanguini suo parceret. Cum commoditas
iuvaret rem familiarem saltem adquiescere eo tempore quo corpus addictum atque
operatum rei publicae esset, tum quod ultro sibi oblatum esset, non a tribunis plebis
unquam agitatum, non suis sermonibus efflagitatum, id efficiebat multiplex
gaudium cumulatioremque gratiam rei. Tribuni plebis, communis ordinum
laetitiae concordiaeque soli expertes, negare, tam id laetum patribus civibus
universis nec prosperum fore quam ipsi crederent. Consilium specie prima melius
fuisse quam usu appariturum. Unde enim eam pecuniam confici posse nisi tributo
populo indicto? Ex alieno igitur aliis largitos. Neque id etiamsi ceteri ferant passuros
eos, quibus iam emerita stipendia essent, meliore condicione alios militare quam
ipsi militassent, et eosdem in sua stipendia impensas fecisse et in aliorum facere.
His vocibus moverunt partem plebis; postremo, indicto iam tributo, edixerunt
etiam tribuni auxilio se futuros si quis in militare stipendium tributum non
contulisset. Patres bene coeptam rem perseueranter tueri; conferre ipsi primi; et quia
nondum argentum signatum erat, aes graue plaustris quidam ad aerarium
conuehentes speciosam etiam conlationem faciebant. Cum senatus summa fide ex
censu contulisset, primores plebis, nobilium amici, ex composito conferre incipiunt.
Quos cum et a patribus conlaudari et a militari aetate tamquam bonos ciues conspici
volgus hominum vidit, repente, spreto tribunicio auxilio, certamen conferendi est
ortum. Et lege perlata de indicendo Veientibus bello, exercitum magna ex parte
voluntarium novi tribuni militum consulari potestate Veios duxere.
[61] Fuere autem tribuni T. Quinctius Capitolinus Q.
Quinctius Cincinnatus C. Iulius Iulus iterum A. Manlius L. Furius Medullinus
tertium M". Aemilius Mamercus. Ab iis primum circumsessi Veii sunt; sub cuius
initium obsidionis cum Etruscorum concilium ad fanum voltumnae frequenter
habitum esset, parum constitit bellone publico gentis universae tuendi Veientes
essent. Ea oppugnatio segnior insequenti anno fuit, parte tribunorum exercitusque
ad Volscum avocata bellum. Tribunos militum consulari potestate is annus habuit
C. Valerium Potitum tertium M". Sergium Fidenatem P. Cornelium Maluginensem
Cn. Cornelium Cossum C. Fabium Ambustum Sp. Nautium Rutulum iterum. Cum
Volscis inter Ferentinum atque Ecetram signis conlatis dimicatum; Romanis
secunda fortuna pugnae fuit. Artena inde, Volscorum oppidum, ab tribunis obsideri
coepta. Inde inter eruptionem temptatam compulso in urbem hoste, occasio data est
Romanis inrumpendi, praeterque arcem cetera capta; in arcem munitam natura
globus armatorum concessit; infra arcem caesi captique multi mortales. Arx deinde
obsidebatur; nec aut vi capi poterat, quia pro spatio loci satis praesidii habebat, aut
spem dabat deditionis, omni publico frumento priusquam urbs caperetur in arcem
conuecto; taedioque recessum inde foret ni seruus arcem Romanis prodidisset. Ab
eo milites per locum arduum accepti cepere; a quibus cum custodes trucidarentur,
cetera multitudo repentino pauore oppressa in deditionem venit. Diruta et arce et
urbe Artena, reductae legiones ex Volscis, omnisque vis Romana Veios conuersa
est. Proditori praeter libertatem duarum familiarum bona in praemium data;
Seruius Romanus vocitatus. Sunt qui Artenam Veientium, non Volscorum fuisse
credant. Praebet errorem quod eiusdem nominis urbs inter Caere atque Veios fuit;
sed eam reges Romani deleuere, Caeretumque, non Veientium fuerat; altera haec
nomine eodem in Volsco agro fuit, cuius excidium est dictum.