[1] Pace alibi parta Romani Ueiique in armis erant tanta ira odioque ut uictis finem adesse appareret. Comitia utriusque populi longe diuersa ratione
facta sunt. Romani auxere tribunorum militum consulari potestate numerum; octo, quot
nunquam antea, creati, M'. Aemilius Mamercus iterum L. Ualerius Potitus tertium Ap.
Claudius Crassus M. Quinctilius Uarus L. Iulius Iulus M. Postumius M. Furius Camillus
M. Postumius Albinus. Ueientes contra taedio annuae ambitionis quae interdum
discordiarum causa erat, regem creauere. Offendit ea res populorum Etruriae animos, non
maiore odio regni quam ipsius regis. Grauis iam is antea genti fuerat opibus superbiaque,
quia sollemnia ludorum quos intermitti nefas est uiolenter diremisset, cum ob iram
repulsae, quod suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei praelatus esset, artifices,
quorum magna pars ipsius serui erant, ex medio ludicro repente abduxit. Gens itaque ante
omnes alias eo magis dedita religionibus quod excelleret arte colendi eas, auxilium
Ueientibus negandum donec sub rege essent decreuit; cuius decreti suppressa fama est
Ueiis propter metum regis qui a quo tale quid dictum referretur, pro seditionis eum
principe, non uani sermonis auctore habebat. Romanis etsi quietae res ex Etruria
nuntiabantur, tamen quia omnibus conciliis eam rem agitari adferebatur, ita muniebant ut
ancipitia munimenta essent: alia in urbem et contra oppidanorum eruptiones uersa, aliis
frons in Etruriam spectans, auxiliis si qua forte inde uenirent obstruebatur.
[2] Cum spes maior imperatoribus Romanis in obsidione quam in
oppugnatione esset, hibernacula etiam, res noua militi Romano, aedificari coepta,
consiliumque erat hiemando continuare bellum. Quod postquam tribunis plebis, iam diu
nullam nouandi res causam inuenientibus, Romam est allatum, in contionem prosiliunt,
sollicitant plebis animos, hoc illud esse dictitantes quod aera militibus sint constituta; nec se
fefellisse id donum inimicorum ueneno inlitum fore. Uenisse libertatem plebis; remotam in
perpetuum et ablegatam ab urbe et ab re publica iuuentutem iam ne hiemi quidem aut
tempori anni cedere ac domos ac res inuisere suas. Quam putarent continuatae militiae
causam esse? Nullam profecto aliam inuenturos quam ne quid per frequentiam iuuenum
eorum in quibus uires omnes plebis essent agi de commodis eorum posset. Uexari praeterea
et subigi multo acrius quam Ueientes; quippe illos hiemem sub tectis suis agere, egregiis
muris situque naturali urbem tutantes, militem Romanum in opere ac labore, niuibus
pruinisque obrutum, sub pellibus durare, ne hiemis quidem spatio quae omnium bellorum
terra marique sit quies arma deponentem. Hoc neque reges neque ante tribuniciam
potestatem creatam superbos illos consules neque triste dictatoris imperium neque
importunos decemuiros iniunxisse seruitutis, ut perennem militiam facerent [quod tribuni
militum in plebe Romana regnum exercerent]. Quidnam illi consules dictatoresue facturi
essent, qui proconsularem imaginem tam saeuam ac trucem fecerint? Sed id accidere haud
immerito. Non fuisse ne in octo quidem tribunis militum locum ulli plebeio. Antea trina loca
cum contentione summa patricios explere solitos: nunc iam octoiuges ad imperia obtinenda
ire, et ne in turba quidem haerere plebeium quemquam qui, si nihil aliud, admoneat
collegas, liberos et ciues eorum, non seruos militare, quos hieme saltem in domos ac tecta
reduci oporteat et aliquo tempore anni parentes liberosque ac coniuges inuisere et usurpare
libertatem et creare magistratus. Haec taliaque uociferantes aduersarium haud imparem nacti
sunt Ap. Claudium, relictum a collegis ad tribunicias seditiones comprimendas, uirum
imbutum iam ab iuuenta certaminibus plebeiis, quem auctorem aliquot annis ante fuisse
memoratum est per collegarum intercessionem tribuniciae potestatis dissoluendae.
[3] Is tum iam non promptus ingenio tantum, sed usu etiam
exercitatus, talem orationem habuit: "si unquam dubitatum est, Quirites, utrum tribuni
plebis uestra an sua causa seditionum semper auctores fuerint, id ego hoc anno desisse
dubitari certum habeo; et cum laetor tandem longi erroris uobis finem factum esse, tum,
quod secundis potissimum uestris rebus hic error est sublatus, et uobis et propter uos rei
publicae gratulor. An est quisquam qui dubitet nullis iniuriis uestris, si quae forte aliquando
fuerunt, unquam aeque quam munere patrum in plebem, cum aera militantibus constituta
sunt, tribunos plebis offensos ac concitatos esse? Quid illos aliud aut tum timuisse creditis
aut hodie turbare uelle nisi concordiam ordinum, quam dissoluendae maxime tribuniciae
potestatis rentur esse? Sic hercule, tamquam artifices improbi, opus quaerunt qui [et]
semper aegri aliquid esse in re publica uolunt, ut sit ad cuius curationem a uobis
adhibeantur. Utrum enim defenditis an impugnatis plebem? Utrum militantium aduersarii
estis an causam agitis? Nisi forte hoc dicitis: "quidquid patres faciunt displicet, siue illud pro
plebe siue contra plebem est," et quemadmodum seruis suis uetant domini quicquam rei
cum alienis hominibus esse pariterque in iis beneficio ac maleficio abstineri aequum
censent, sic uos interdicitis patribus commercio plebis, ne nos comitate ac munificentia
nostra prouocemus plebem, nec plebs nobis dicto audiens atque oboediens sit. Quanto
tandem, si quicquam in uobis, non dico ciuilis, sed humani esset, fauere uos magis et
quantum in uobis esset indulgere potius comitati patrum atque obsequio plebis oportuit?
Quae si perpetua concordia sit, quis non spondere ausit maximum hoc imperium inter
finitimos breui futurum esse?
[4] Atqui ego, quam hoc consilium collegarum meorum, quo
abducere infecta re a Ueiis exercitum noluerunt, non utile solum sed etiam necessarium
fuerit, postea disseram: nunc de ipsa condicione dicere militantium libet; quam orationem
non apud uos solum sed etiam in castris si habeatur, ipso exercitu disceptante, aequam
arbitror uideri posse. In qua si mihi ipsi nihil quod dicerem in mentem uenire posset,
aduersariorum certe orationibus contentus essem. Negabant nuper danda esse aera militibus,
quia nunquam data essent. Quonam modo igitur nunc indignari possunt, quibus aliquid
noui adiectum commodi sit, eis laborem etiam nouum pro portione iniungi? Nusquam nec
opera sine emolumento nec emolumentum ferme sine impensa opera est. Labor uoluptasque,
dissimillima natura, societate quadam inter se naturali sunt iuncta. Moleste antea ferebat
miles se suo sumptu operam rei publicae praebere; gaudebat idem partem anni se agrum
suum colere, quaerere unde domi militiaeque se ac suos tueri posset: gaudet nunc fructui
sibi rem publicam esse, et laetus stipendium accipit; aequo igitur animo patiatur se [ab
domo] ab re familiari, cui grauis impensa non est, paulo diutius abesse. An si ad calculos
eum res publica uocet, non merito dicat: "annua aera habes, annuam operam ede: an tu
aequum censes militia semestri solidum te stipendium accipere?" Inuitus in hac parte
orationis, Quirites, moror; sic enim agere debent qui mercennario milite utuntur; nos
tamquam cum ciuibus agere uolumus, agique tamquam cum patria nobiscum aequum
censemus. Aut non suscipi bellum oportuit, aut geri pro dignitate populi Romani et perfici
quam primum oportet. Perficietur autem si urgemus obsessos, si non ante abscedimus
quam spei nostrae finem captis Ueiis imposuerimus. Si hercules nulla alia causa, ipsa
indignitas perseuerantiam imponere debuit. Decem quondam annos urbs oppugnata est ob
unam mulierem ab uniuersa Graecia, quam procul ab domo? Quot terras, quot maria
distans? Nos intra uicesimum lapidem, in conspectu prope urbis nostrae, annuam
oppugnationem perferre piget. Scilicet quia leuis causa belli est nec satis quicquam iusti
doloris est quod nos ad perseuerandum stimulet. Septiens rebellarunt; in pace nunquam fida
fuerunt; agros nostros miliens depopulati sunt; Fidenates deficere a nobis coegerunt;
colonos nostros ibi interfecerunt; auctores fuere contra ius caedis impiae legatorum
nostrorum; Etruriam omnem aduersus nos concitare uoluerunt, hodieque id moliuntur; res
repetentes legatos nostros haud procul afuit quin uiolarent.
[5] Cum his molliter et per dilationes bellum geri oportet? Si nos tam
iustum odium nihil mouet, ne illa quidem, oro uos, mouent? Operibus ingentibus saepta
urbs est quibus intra muros coercetur hostis; agrum non coluit, et culta euastata sunt bello;
si reducimus exercitum, quis est qui dubitet illos non a cupiditate solum ulciscendi sed
etiam necessitate imposita ex alieno praedandi cum sua amiserint agrum nostrum inuasuros?
Non differimus igitur bellum isto consilio, sed intra fines nostros accipimus. Quid? Illud,
quod proprie ad milites pertinet, quibus boni tribuni plebis tum stipendium extorquere
uoluerunt, nunc consultum repente uolunt, quale est? Uallum fossamque, ingentis utrumque
operis, per tantum spatii duxerunt; castella primo pauca, postea exercitu aucto creberrima
fecerunt; munitiones non in urbem modo sed in Etruriam etiam spectantes si qua auxilia
ueniant, opposuere; quid turres, quid uineas testudinesque et alium oppugnandarum urbium
apparatum loquar? Cum tantum laboris exhaustum sit et ad finem iam operis tandem
peruentum, relinquendane haec censetis, ut ad aestatem rursus nouus de integro his
instituendis exsudetur labor? Quanto est minus opera tueri facta et instare ac perseuerare
defungique cura? Breuis enim profecto res est, si uno tenore peragitur nec ipsi per
intermissiones has interuallaque lentiorem spem nostram facimus. Loquor de operae et de
temporis iactura; quid? Periculi, quod differendo bello adimus, num obliuisci nos haec tam
crebra Etruriae concilia de mittendis Ueios auxiliis patiuntur? Ut nunc res se habet, irati
sunt, oderunt, negant missuros; quantum in illis est, capere Ueios licet. Quis est qui
spondeat eundem, si differtur bellum, animum postea fore, cum si laxamentum dederis,
maior frequentiorque legatio itura sit, cum id quod nunc offendit Etruscos, rex creatus
Ueiis, mutari spatio interposito possit uel consensu ciuitatis ut eo reconcilient Etruriae
animos, uel ipsius uoluntate regis qui obstare regnum suum saluti ciuium nolit? Uidete, quot
res, quam inutiles sequantur illam uiam consilii, iactura operum tanto labore factorum,
uastatio imminens finium nostrorum, Etruscum bellum pro Ueiente concitatum. Haec sunt,
tribuni, consilia uestra, non hercule dissimilia ac si quis aegro qui curari se fortiter passus
extemplo conualescere possit, cibi gratia praesentis aut potionis longinquum et forsitan
insanabilem morbum efficiat.
[6] Si, mediusfidius, ad hoc bellum nihil pertineret, ad disciplinam
certe militiae plurimum intererat, insuescere militem nostrum non solum parata uictoria frui,
sed si etiam res lentior sit, pati taedium et quamuis serae spei exitum exspectare et si non sit
aestate perfectum bellum, hiemem opperiri nec sicut aestiuas aues statim autumno tecta ac
recessum circumspicere. Obsecro uos, uenandi studium ac uoluptas homines per niues ac
pruinas in montes siluasque rapit: belli necessitatibus eam patientiam non adhibebimus
quam uel lusus ac uoluptas elicere solet? Adeone effeminata corpora militum nostrorum esse
putamus, adeo molles animos, ut hiemem unam durare in castris, abesse ab domo non
possint? Ut, tamquam nauale bellum tempestatibus captandis et obseruando tempore anni
gerant, non aestus, non frigora pati possint? Erubescant profecto, si quis eis haec obiciat,
contendantque et animis et corporibus suis uirilem patientiam inesse, et se iuxta hieme atque
aestate bella gerere posse, nec se patrocinium mollitiae inertiaeque mandasse tribunis, et
meminisse hanc ipsam potestatem non in umbra nec in tectis maiores suos creasse. Haec
uirtute militum uestrorum, haec Romano nomine sunt digna, non Ueios tantum nec hoc
bellum intueri quod instat, sed famam et ad alia bella et ad ceteros populos in posterum
quaerere. An mediocre discrimen opinionis secuturum ex hac re putatis, utrum tandem
finitimi populum Romanum eum esse putent cuius si qua urbs primum illum breuissimi
temporis sustinuerit impetum, nihil deinde timeat, an hic sit terror nominis nostri ut
exercitum Romanum non taedium longinquae oppugnationis, non uis hiemis ab urbe
circumsessa semel amouere possit, nec finem ullum alium belli quam uictoriam nouerit, nec
impetu potius bella quam perseuerantia gerat? Quae in omni quidem genere militiae, maxime
tamen in obsidendis urbibus necessaria est, quarum plerasque munitionibus ac naturali situ
inexpugnabiles fame sitique tempus ipsum uincit atque expugnat,--sicut Ueios expugnabit,
nisi auxilio hostibus tribuni plebis fuerint, et Romae inuenerint praesidia Ueientes quae
nequiquam in Etruria quaerunt. An est quicquam quod Ueientibus optatum aeque contingere
possit quam ut seditionibus primum urbs Romana, deinde uelut ex contagione castra
impleantur? At hercule apud hostes tanta modestia est ut non obsidionis taedio, non denique
regni, quicquam apud eos nouatum sit, non negata auxilia ab Etruscis inritauerint animos;
morietur enim extemplo quicumque erit seditionis auctor, nec cuiquam dicere ea licebit quae
apud uos impune dicuntur. Fustuarium meretur, qui signa relinquit aut praesidio decedit:
auctores signa relinquendi et deserendi castra non uni aut alteri militi sed uniuersis
exercitibus palam in contione audiuntur; adeo, quidquid tribunus plebi loquitur, etsi
prodendae patriae dissoluendae rei publicae est, adsuestis, Quirites, audire et dulcedine
potestatis eius capti quaelibet sub ea scelera latere sinitis. Reliquum est ut quae hic
uociferantur, eadem in castris et apud milites agant et exercitus corrumpant ducibusque
parere non patiantur, quoniam ea demum Romae libertas est, non senatum, non
magistratus, non leges, non mores maiorum, non instituta patrum, non disciplinam uereri
militiae."
[7] Par iam etiam in contionibus erat Appius tribunis plebis, cum
subito, unde minime quis crederet, accepta calamitas apud Ueios et superiorem Appium in
causa et concordiam ordinum maiorem ardoremque ad obsidendos pertinacius Ueios fecit.
nam cum agger promotus ad urbem uineaeque tantum non iam iniunctae moenibus essent,
dum opera interdiu fiunt intentius quam nocte custodiuntur, patefacta repente porta ingens
multitudo facibus maxime armata ignes coniecit, horaeque momento simul aggerem ac
uineas, tam longi temporis opus, incendium hausit; multique ibi mortales nequiquam opem
ferentes ferro ignique absumpti sunt. Quod ubi Romam est nuntiatum, maestitiam omnibus,
senatui curam metumque iniecit, ne tum uero sustineri nec in urbe seditio nec in castris
posset et tribuni plebis uelut ab se uictae rei publicae insultarent, cum repente quibus census
equester erat, equi publici non erant adsignati, concilio prius inter sese habito, senatum
adeunt factaque dicendi potestate, equis se suis stipendia facturos promittunt. Quibus cum
amplissimis uerbis gratiae ab senatu actae essent famaque ea forum atque urbem
peruasisset, subito ad curiam concursus fit plebis; pedestris ordinis aiunt nunc esse operam
rei publicae extra ordinem polliceri, seu Ueios seu quo alio ducere uelint; si Ueios ducti
sint, negant se inde prius quam capta urbe hostium redituros esse. Tum uero iam
superfundenti se laetitiae uix temperatum est; non enim, sicut equites, dato magistratibus
negotio laudari iussi, neque aut in curiam uocati quibus responsum daretur, aut limine
curiae continebatur senatus; sed pro se quisque ex superiore loco ad multitudinem in
comitio stantem uoce manibusque significare publicam laetitiam, beatam urbem Romanam
et inuictam et aeternam illa concordia dicere, laudare equites, laudare plebem, diem ipsum
laudibus ferre, uictam esse fateri comitatem benignitatemque senatus. Certatim patribus
plebique manare gaudio lacrimae, donec reuocatis in curiam patribus senatus consultum
factum est ut tribuni militares contione aduocata peditibus equitibusque gratias agerent,
memorem pietatis eorum erga patriam dicerent senatum fore; placere autem omnibus his
uoluntariam extra ordinem professis militiam aera procedere; et equiti certus numerus aeris
est adsignatus. Tum primum equis suis merere equites coeperunt. Uoluntarius ductus
exercitus Ueios non amissa modo restituit opera, sed noua etiam instituit. Ab urbe
commeatus intentiore quam antea subuehi cura, ne quid tam bene merito exercitui ad usum
deesset.
[8] Insequens annus tribunos militum consulari potestate habuit C.
Seruilium Ahalam tertium Q. Seruilium L. Uerginium Q. Sulpicium A. Manlium iterum
M'. Sergium iterum. His tribunis, dum cura omnium in Ueiens bellum intenta est,
neglectum Anxuri praesidium uacationibus militum et Uolscos mercatores uolgo
receptando, proditis repente portarum custodibus oppressum est. Minus militum periit, quia
praeter aegros lixarum in modum omnes per agros uicinasque urbes negotiabantur. Nec
Ueiis melius gesta res, quod tum caput omnium curarum publicarum erat; nam et duces
Romani plus inter se irarum quam aduersus hostes animi habuerunt, et auctum est bellum
aduentu repentino Capenatium atque Faliscorum. Hi duo Etruriae populi, quia proximi
regione erant, deuictis Ueiis bello quoque Romano se proximos fore credentes, Falisci
propria etiam causa infesti quod Fidenati bello se iam antea immiscuerant, per legatos ultro
citroque missos iure iurando inter se obligati, cum exercitibus necopinato ad Ueios
accessere. Forte ea regione qua M'. Sergius tribunus militum praeerat castra adorti sunt
ingentemque terrorem intulere, quia Etruriam omnem excitam sedibus magna mole adesse
Romani crediderant. Eadem opinio Ueientes in urbe concitauit. Ita ancipiti proelio castra
Romana oppugnabantur; concursantesque cum huc atque illuc signa transferrent, nec
Ueientem satis cohibere intra munitiones nec suis munimentis arcere uim ac tueri se ab
exteriore poterant hoste. Una spes erat, si ex maioribus castris subueniretur, ut diuersae
legiones aliae aduersus Capenatem ac Faliscum, aliae contra eruptionem oppidanorum
pugnarent; sed castris praeerat Uerginius, priuatim Sergio inuisus infestusque. Is cum
pleraque castella oppugnata, superatas munitiones, utrimque inuehi hostem nuntiaretur, in
armis milites tenuit, si opus foret auxilio collegam dictitans ad se missurum. Huius
adrogantiam pertinacia alterius aequabat, qui, ne quam opem ab inimico uideretur petisse,
uinci ab hoste quam uincere per ciuem maluit. Diu in medio caesi milites; postremo desertis
munitionibus, perpauci in maiora castra, pars maxima atque ipse Sergius Romam
pertenderunt. Ubi cum omnem culpam in collegam inclinaret, acciri Uerginium ex castris,
interea praeesse legatos placuit. Acta deinde in senatu res est certatumque inter collegas
maledictis. Pauci rei publicae, [plerique] huic atque illi ut quosque studium priuatim aut
gratia occupauerat adsunt.
[9] Primores patrum siue culpa siue infelicitate imperatorum tam
ignominiosa clades accepta esset censuere non exspectandum iustum tempus comitiorum,
sed extemplo nouos tribunos militum creandos esse, qui kalendis Octobribus magistratum
occiperent. In quam sententiam cum pedibus iretur, ceteri tribuni militum nihil contradicere;
at enimuero Sergius Uerginiusque, propter quos paenitere magistratuum eius anni senatum
apparebat, primo deprecari ignominiam, deinde intercedere senatus consulto, negare se ante
idus Decembres, sollemnem ineundis magistratibus diem, honore abituros esse. Inter haec
tribuni plebis, cum in concordia hominum secundisque rebus ciuitatis inuiti silentium
tenuissent, feroces repente minari tribunis militum, nisi in auctoritate senatus essent, se in
uincla eos duci iussuros esse. Tum C. Seruilius Ahala tribunus militum: "quod ad uos
attinet, tribuni plebis, minasque uestras, ne ego libenter experirer quam non plus in iis iuris
quam in uobis animi esset; sed nefas est tendere aduersus auctoritatem senatus. Proinde et
uos desinite inter nostra certamina locum iniuriae quaerere, et collegae aut facient quod
censet senatus, aut si pertinacius tendent, dictatorem extemplo dicam qui eos abire
magistratu cogat." cum omnium adsensu comprobata oratio esset, gauderentque patres sine
tribuniciae potestatis terriculis inuentam esse aliam uim maiorem ad coercendos
magistratus, uicti consensu omnium comitia tribunorum militum habuere qui kalendis
Octobribus magistratum occiperent, seque ante eam diem magistratu abdicauere.
[10] L. Ualerio Potito quartum M. Furio Camillo iterum M'. Aemilio
Mamerco tertium Cn. Cornelio Cosso iterum K. Fabio Ambusto L. Iulio Iulo tribunis
militum consulari potestate multa domi militiaeque gesta; nam et bellum multiplex fuit
eodem tempore, ad Ueios et ad Capenam et ad Falerios et in Uolscis ut Anxur ab hostibus
reciperaretur, et Romae simul dilectu simul tributo conferendo laboratum est, et de tribunis
plebi cooptandis contentio fuit, et haud paruum motum duo iudicia eorum qui paulo ante
consulari potestate fuerant exciuere. Omnium primum tribunis militum fuit, dilectum haberi;
nec iuniores modo conscripti sed seniores etiam coacti nomina dare ut urbis custodiam
agerent. Quantum autem augebatur militum numerus, tanto maiore pecunia in stipendium
opus erat, eaque tributo conferebatur, inuitis conferentibus qui domi remanebant, quia
tuentibus urbem opera quoque militari laborandum seruiendumque rei publicae erat. Haec
per se grauia indigniora ut uiderentur tribuni plebis seditiosis contionibus faciebant, ideo
aera militibus constituta esse arguendo ut plebis partem militia partem tributo conficerent.
unum bellum annum iam tertium trahi et consulto male geri ut diutius gerant. In quattuor
deinde bella uno dilectu exercitus scriptos, et pueros quoque ac senes extractos. Iam non
aestatis nec hiemis discrimen esse, ne ulla quies unquam miserae plebi sit; quae nunc etiam
uectigalis ad ultimum facta sit, ut cum confecta labore uolneribus postremo aetate corpora
rettulerint incultaque omnia diutino dominorum desiderio domi inuenerint, tributum ex
adfecta re familiari pendant aeraque militaria, uelut fenore accepta, multiplicia rei publicae
reddant. Inter dilectum tributumque et occupatos animos maiorum rerum curis, comitiis
tribunorum plebis numerus expleri nequiit. Pugnatum inde in loca uacua ut patricii
cooptarentur. Postquam obtineri non poterat, tamen labefactandae legis [tribuniciae] causa
effectum est ut cooptarentur tribuni plebis C. Lacerius et M. Acutius, haud dubie
patriciorum opibus
[11] Fors ita tulit ut eo anno tribunus plebis Cn. Trebonius esset, qui
nomini ac familiae debitum praestare uideretur Treboniae legis patrocinium. Is quod
petissent patres quondam primo incepto repulsi, tandem tribunos militum expugnasse
uociferans, legem Treboniam sublatam et cooptatos tribunos plebis non suffragiis populi
sed imperio patriciorum; eo reuolui rem ut aut patricii aut patriciorum adseculae habendi
tribuni plebis sint; eripi sacratas leges, extorqueri tribuniciam potestatem; id fraude
patriciorum, scelere ac proditione collegarum factum arguere. Cum arderent inuidia non
patres modo sed etiam tribuni plebis, cooptati pariter et qui cooptauerant, tum ex collegio
tres, P. Curatius M. Metilius M. Minucius, trepidi rerum suarum, in Sergium
Uerginiumque, prioris anni tribunos militares, incurrunt; in eos ab se iram plebis
inuidiamque die dicta auertunt. Quibus dilectus, quibus tributum, quibus diutina militia
longinquitasque belli sit grauis, qui clade accepta ad Ueios doleant, qui amissis liberis,
fratribus, propinquis, adfinibus lugubres domos habeant, his publici priuatique doloris
exsequendi ius potestatemque ex duobus noxiis capitibus datam ab se memorant. Omnium
namque malorum in Sergio Uerginioque causas esse; nec id accusatorem magis arguere
quam fateri reos, qui noxii ambo alter in alterum causam conferant, fugam Sergi Uerginius,
Sergius proditionem increpans Uergini. Quorum adeo incredibilem amentiam fuisse ut
multo ueri similius sit compecto eam rem et communi fraude patriciorum actam. Ab his et
prius datum locum Ueientibus ad incendenda opera belli trahendi causa, et nunc proditum
exercitum, tradita Faliscis Romana castra. Omnia fieri ut consenescat ad Ueios iuuentus,
nec de agris nec de aliis commodis plebis ferre ad populum tribuni frequentiaque urbana
celebrare actiones et resistere conspirationi patriciorum possint. Praeiudicium iam de reis et
ab senatu et ab populo Romano et ab ipsorum collegio factum esse; nam et senatus consulto
eos ab re publica remotos esse, et recusantes abdicare se magistratu dictatoris metu ab
collegis coercitos esse, et populum Romanum tribunos creasse qui non idibus
Decembribus, die sollemni, sed extemplo kalendis Octobribus magistratum occiperent, quia
stare diutius res publica his manentibus in magistratu non posset; et tamen eos, tot iudiciis
confossos praedamnatosque, uenire ad populi iudicium et existimare defunctos se esse
satisque poenarum dedisse quod duobus mensibus citius priuati facti sint, neque intellegere
nocendi sibi diutius tum potestatem ereptam esse, non poenam inrogatam; quippe et collegis
abrogatum imperium qui certe nihil deliquissent. Illos repeterent animos Quirites, quos
recenti clade accepta habuissent, cum fuga trepidum, plenum uolnerum ac pauoris
incidentem portis exercitum uiderint, non fortunam aut quemquam deorum sed hos duces
accusantem. Pro certo se habere neminem in contione stare qui illo die non caput domum
fortunasque L. Uergini ac M'. Sergi sit exsecratus detestatusque. Minime conuenire quibus
iratos quisque deos precatus sit, in iis sua potestate, cum liceat et oporteat, non uti.
nunquam deos ipsos admouere nocentibus manus; satis esse, si occasione ulciscendi laesos
arment.
[12] His orationibus incitata plebs denis milibus aeris grauis reos
condemnat, nequiquam Sergio Martem communem belli fortunamque accusante, Uerginio
deprecante ne infelicior domi quam militiae esset. In hos uersa ira populi cooptationis
tribunorum fraudisque contra legem Treboniam factae memoriam obscuram fecit. Uictores
tribuni ut praesentem mercedem iudicii plebes haberet legem agrariam promulgant,
tributumque conferri prohibent, cum tot exercitibus stipendio opus esset resque militia ita
prospere gererentur ut nullo bello ueniretur ad exitum spei. Namque Ueiis castra quae
amissa erant reciperata castellis praesidiisque firmantur; praeerant tribuni militum M'.
Aemilius et K. Fabius. A M. Furio in Faliscis, a Cn. Cornelio in Capenate agro hostes nulli
extra moenia inuenti; praedae actae incendiisque uillarum ac frugum uastati fines; oppida
oppugnata nec obsessa sunt. At in Uolscis depopulato agro Anxur nequiquam oppugnatum,
loco alto situm et postquam uis inrita erat uallo fossaque obsideri coeptum; Ualerio Potito
Uolsci prouincia euenerat. Hoc statu militarium rerum, seditio intestina maiore mole coorta
quam bella tractabantur; et cum tributum conferri per tribunos non posset nec stipendium
imperatoribus mitteretur aeraque militaria flagitaret miles, haud procul erat quin castra
quoque urbanae seditionis contagione turbarentur. Inter has iras plebis in patres cum tribuni
plebi nunc illud tempus esse dicerent stabiliendae libertatis et ab Sergiis Uerginiisque ad
plebeios uiros fortes ac strenuos transferendi summi honoris, non tamen ultra processum
est quam ut unus ex plebe, usurpandi iuris causa, P. Licinius Caluus tribunus militum
consulari potestate crearetur: ceteri patricii creati, P. Manilius L. Titinius P. Maelius L.
Furius Medullinus L. Publilius Uolscus. Ipsa plebes mirabatur se tantam rem obtinuisse,
non is modo qui creatus erat, uir nullis ante honoribus usus, uetus tantum senator et aetate
iam grauis; nec satis constat cur primus ac potissimus ad nouum delibandum honorem sit
habitus. Alii Cn. Corneli fratris, qui tribunus militum priore anno fuerat triplexque
stipendium equitibus dederat, gratia extractum ad tantum honorem credunt, alii orationem
ipsum tempestiuam de concordia ordinum patribus plebique gratam habuisse. Hac uictoria
comitiorum exsultantes tribuni plebis quod maxime rem publicam impediebat de tributo
remiserunt. Conlatum oboedienter missumque ad exercitum est.
[13] Anxur in Uolscis breui receptum est, neglectis die festo
custodiis urbis. Insignis annus hieme gelida ac niuosa fuit, adeo ut uiae clausae, Tiberis
innauigabilis fuerit. Annona ex ante conuecta copia nihil mutauit. Et quia P. Licinius ut
ceperat haud tumultuose magistratum maiore gaudio plebis quam indignatione patrum, ita
etiam gessit, dulcedo inuasit proximis comitiis tribunorum militum plebeios creandi. Unus
M. Ueturius ex patriciis candidatis locum tenuit: plebeios alios tribunos militum consulari
potestate omnes fere centuriae dixere, M. Pomponium Cn. Duillium Uoleronem Publilium
Cn. Genucium L. Atilium. Tristem hiemem siue ex intemperie caeli, raptim mutatione in
contrarium facta, siue alia qua de causa grauis pestilensque omnibus animalibus aestas
excepit; cuius insanabili perniciei quando nec causa nec finis inueniebatur, libri Sibyllini ex
senatus consulto aditi sunt. Duumuiri sacris faciundis, lectisternio tunc primum in urbe
Romana facto, per dies octo Apollinem Latonamque et Dianam, Herculem, Mercurium
atque Neptunum tribus quam amplissime tum apparari poterat stratis lectis placauere.
priuatim quoque id sacrum celebratum est. Tota urbe patentibus ianuis promiscuoque usu
rerum omnium in propatulo posito, notos ignotosque passim aduenas in hospitium ductos
ferunt, et cum inimicis quoque benigne ac comiter sermones habitos; iurgiis ac litibus
temperatum; uinctis quoque dempta in eos dies uincula; religioni deinde fuisse quibus eam
opem di tulissent uinciri. Interim ad Ueios terror multiplex fuit tribus in unum bellis
conlatis. Namque eodem quo antea modo circa munimenta cum repente Capenates
Faliscique subsidio uenissent, aduersus tres exercitus ancipiti proelio pugnatum est. Ante
omnia adiuuit memoria damnationis Sergi ac Uergini. Itaque [e] maioribus castris, unde
antea cessatum fuerat, breui spatio circumductae copiae Capenates in uallum Romanum
uersos ab tergo adgrediuntur; inde pugna coepta et Faliscis intulit terrorem, trepidantesque
eruptio ex castris opportune facta auertit. Repulsos deinde insecuti uictores ingentem
ediderunt caedem; nec ita multo post iam [palantes ueluti] forte oblati populatores Capenatis
agri reliquias pugnae absumpsere. Et Ueientium refugientes in urbem multi ante portas
caesi, dum prae metu, ne simul Romanus inrumperet, obiectis foribus extremos suorum
exclusere.
[14] Haec eo anno acta; et iam comitia tribunorum militum aderant,
quorum prope maior patribus quam belli cura erat, quippe non communicatum modo cum
plebe sed prope amissum cernentibus summum imperium. Itaque clarissimis uiris ex
composito praeparatis ad petendum quos praetereundi uerecundiam crederent fore, nihilo
minus ipsi perinde ac si omnes candidati essent cuncta experientes non homines modo sed
deos etiam exciebant, in religionem uertentes comitia biennio habita: priore anno
intolerandam hiemem prodigiisque diuinis similem coortam, proximo non prodigia sed iam
euentus: pestilentiam agris urbique inlatam haud dubia ira deum, quos pestis eius arcendae
causa placandos esse in libris fatalibus inuentum sit; comitiis auspicato quae fierent
indignum dis uisum honores uolgari discriminaque gentium confundi. Praeterquam
maiestate petentium, religione etiam attoniti homines patricios omnes, partem magnam
honoratissimum quemque, tribunos militum consulari potestate creauere, L. Ualerium
Potitum quintum M. Ualerium Maximum M. Furium Camillum iterum L. Furium
Medullinum tertium Q. Seruilium Fidenatem iterum Q. Sulpicium Camerinum iterum. His
tribunis ad Ueios nihil admodum memorabile actum est; tota uis in populationibus fuit. Duo
summi imperatores, Potitus a Faleriis, Camillus a Capena praedas ingentes egere, nulla
incolumi relicta re cui ferro aut igni noceri posset.
[15] Prodigia interim multa nuntiari, quorum pleraque et quia singuli
auctores erant parum credita spretaque, et quia, hostibus Etruscis, per quos ea procurarent
haruspices non erant: in unum omnium curae uersae sunt quod lacus in Albano nemore,
sine ullis caelestibus aquis causaue qua alia quae rem miraculo eximeret, in altitudinem
insolitam creuit. Quidnam eo di portenderent prodigio missi sciscitatum oratores ad
Delphicum oraculum. Sed propior interpres fatis oblatus senior quidam Ueiens, qui inter
cauillantes in stationibus ac custodiis milites Romanos Etruscosque uaticinantis in modum
cecinit priusquam ex lacu Albano aqua emissa foret nunquam potiturum Ueiis Romanum.
quod primo uelut temere iactum sperni, agitari deinde sermonibus coeptum est donec unus
ex statione Romana percontatus proximum oppidanorum, iam per longinquitatem belli
commercio sermonum facto, quisnam is esset qui per ambages de lacu Albano iaceret,
postquam audiuit haruspicem esse, uir haud intacti religione animi, causatus de priuati
portenti procuratione si operae illi esset consulere uelle, ad conloquium uatem elicuit.
cumque progressi ambo a suis longius essent inermes sine ullo metu, praeualens iuuenis
Romanus senem infirmum in conspectu omnium raptum nequiquam tumultuantibus
Etruscis ad suos transtulit. Qui cum perductus ad imperatorem, inde Romam ad senatum
missus esset, sciscitantibus quidnam id esset quod de lacu Albano docuisset, respondit
profecto iratos deos Ueienti populo illo fuisse die quo sibi eam mentem obiecissent ut
excidium patriae fatale proderet. Itaque quae tum cecinerit diuino spiritu instinctus, ea se
nec ut indicta sint reuocare posse, et tacendo forsitan quae di immortales uolgari uelint haud
minus quam celanda effando nefas contrahi. Sic igitur libris fatalibus, sic disciplina Etrusca
traditum esse, [ut] quando aqua Albana abundasset, tum si eam Romanus rite emisisset
uictoriam de Ueientibus dari; antequam id fiat deos moenia Ueientium deserturos non esse.
exsequebatur inde quae sollemnis deriuatio esset; sed auctorem leuem nec satis fidum super
tanta re patres rati decreuere legatos sortesque oraculi Pythici exspectandas.
[16] Priusquam a Delphis oratores redirent Albaniue prodigii piacula
inuenirentur, noui tribuni militum consulari potestate, L. Iulius Iulus L. Furius Medullinus
quartum L. Sergius Fidenas A. Postumius Regillensis P. Cornelius Maluginensis A.
Manlius magistratum inierunt. Eo anno Tarquinienses noui hostes exorti. Qui quia multis
simul bellis, Uolscorum ad Anxur, ubi praesidium obsidebatur, Aequorum ad Labicos, qui
Romanam ibi coloniam oppugnabant, ad hoc Ueientique et Falisco et Capenati bello
occupatos uidebant Romanos, nec intra muros quietiora negotia esse certaminibus patrum
ac plebis, inter haec locum iniuriae rati esse, praedatum in agrum Romanum cohortes
expeditas mittunt: aut enim passuros inultam eam iniuriam Romanos ne nouo bello se
onerarent, aut exiguo eoque parum ualido exercitu persecuturos. Romanis indignitas maior
quam cura populationis Tarquiniensium fuit; eo nec magno conatu suscepta nec in longum
dilata res est. A. Postumius et L. Iulius, non iusto dilectu--etenim ab tribunis plebis
impediebantur--sed prope uoluntariorum quos adhortando incitauerant coacta manu, per
agrum Caeretem obliquis tramitibus egressi, redeuntes a populationibus grauesque praeda
Tarquinienses oppressere. Multos mortales obtruncant, omnes exuunt impedimentis, et
receptis agrorum suorum spoliis Romam reuertuntur. Biduum ad recognoscendas res datum
dominis; tertio incognita--erant autem ea pleraque hostium ipsorum--sub hasta ueniere
quodque inde redactum militibus est diuisum. Cetera bella maximeque Ueiens incerti exitus
erant. Iamque Romani desperata ope humana fata et deos spectabant, cum legati ab Delphis
uenerunt, sortem oraculi adferentes congruentem responso captiui uatis: "Romane, aquam
Albanam caue lacu contineri, caue in mare manare suo flumine sinas; emissam per agros
rigabis dissipatamque riuis exstingues; tum tu insiste audax hostium muris, memor quam
per tot annos obsides urbem ex ea tibi his quae nunc panduntur fatis uictoriam datam. Bello
perfecto donum amplum uictor ad mea templa portato, sacraque patria, quorum omissa cura
est, instaurata ut adsolet facito."
[17] Ingens inde haberi captiuus uates coeptus, eumque adhibere
tribuni militum Cornelius Postumiusque ad prodigii Albani procurationem ac deos rite
placandos coepere; inuentumque tandem est ubi neglectas caerimonias intermissumue
sollemne di arguerent: nihil profecto aliud esse quam magistratus uitio creatos Latinas
sacrumque in Albano monte non rite concepisse; unam expiationem eorum esse ut tribuni
militum abdicarent se magistratu, auspicia de integro repeterentur et interregnum iniretur. Ea
ita facta sunt ex senatus consulto. Interreges tres deinceps fuere, L. Ualerius, Q. Seruilius
Fidenas, M. Furius Camillus. Nunquam desitum interim turbari, comitia interpellantibus
tribunis plebis donec conuenisset prius ut maior pars tribunorum militum ex plebe
crearetur. Quae dum aguntur, concilia Etruriae ad fanum Uoltumnae habita,
postulantibusque Capenatibus ac Faliscis ut Ueios communi animo consilioque omnes
Etruriae populi ex obsidione eriperent, responsum est antea se id Ueientibus negasse quia
unde consilium non petissent super tanta re auxilium petere non deberent; nunc iam pro se
fortunam suam illis negare. Maxima iam in parte Etruriae gentem inuisitatam, nouos accolas
[Gallos] esse, cum quibus nec pax satis fida nec bellum pro certo sit. Sanguini tamen
nominique et praesentibus periculis consanguineorum id dari ut si qui iuuentutis suae
uoluntate ad id bellum eant non impediant. Eum magnum aduenisse hostium numerum fama
Romae erat, eoque mitescere discordiae intestinae metu communi, ut fit, coeptae.
[18] Haud inuitis patribus P. Licinium Caluum praerogatiua tribunum
militum non petentem creant, moderationis expertae in priore magistratu uirum, ceterum
iam tum exactae aetatis; omnesque deinceps ex collegio eiusdem anni refici apparebat, L.
Titinium P. Maenium Cn. Genucium L. Atilium. Qui priusquam renuntiarentur iure uocatis
tribubus, permissu interregis P. Licinius Caluus ita uerba fecit: "omen concordiae, Quirites,
rei maxime in hoc tempus utili, memoria nostri magistratus uos his comitiis petere in
insequentem annum uideo. Sed collegas eosdem reficitis, etiam usu meliores factos: me iam
non eundem sed umbram nomenque P. Licini relictum uidetis. Uires corporis adfectae,
sensus oculorum atque aurium hebetes, memoria labat, uigor animi obtunsus. En uobis"
inquit, "iuuenem", filium tenens, "effigiem atque imaginem eius quem uos antea tribunum
militum ex plebe primum fecistis. Hunc ego institutum disciplina mea uicarium pro me rei
publicae do dicoque, uosque quaeso, Quirites, delatum mihi ultro honorem huic petenti
meisque pro eo adiectis precibus mandetis." datum id petenti patri filiusque eius P. Licinius
tribunus militum consulari potestate cum iis quos supra scripsimus declaratus. Titinius
Genuciusque tribuni militum profecti aduersus Faliscos Capenatesque, dum bellum maiore
animo gerunt quam consilio, praecipitauere se in insidias. Genucius morte honesta
temeritatem luens ante signa inter primores cecidit; Titinius in editum tumulum ex multa
trepidatione militibus collectis aciem restituit; nec se tamen aequo loco hosti commisit. Plus
ignominiae erat quam cladis acceptum, quae prope in cladem ingentem uertit; tantum inde
terroris non Romae modo, quo multiplex fama peruenerat, sed in castris quoque fuit ad
Ueios. Aegre ibi miles retentus a fuga est cum peruasisset castra rumor ducibus exercituque
caeso uictorem Capenatem ac Faliscum Etruriaeque omnem iuuentutem haud procul inde
abesse. His tumultuosiora Romae, iam castra ad Ueios oppugnari, iam partem hostium
tendere ad urbem agmine infesto, crediderant; concursumque in muros est et matronarum,
quas ex domo conciuerat publicus pauor, obsecrationes in templis factae, precibusque ab
dis petitum ut exitium ab urbis tectis templisque ac moenibus Romanis arcerent Ueiosque
eum auerterent terrorem, si sacra renouata rite, si procurata prodigia essent.
[19] Iam ludi Latinaeque instaurata erant, iam ex lacu Albano aqua
emissa in agros, Ueiosque fata adpetebant. Igitur fatalis dux ad excidium illius urbis
seruandaeque patriae, M. Furius Camillus, dictator dictus magistrum equitum P. Cornelium
Scipionem dixit. Omnia repente mutauerat imperator mutatus; alia spes, alius animus
hominum, fortuna quoque alia urbis uideri. Omnium primum in eos qui a Ueiis in illo
pauore fugerant more militari animaduertit, effecitque ne hostis maxime timendus militi
esset. Deinde indicto dilectu in diem certam, ipse interim Ueios ad confirmandos militum
animos intercurrit; inde Romam ad scribendum nouum exercitum redit, nullo detractante
militiam. Peregrina etiam iuuentus, Latini Hernicique, operam suam pollicentes ad id
bellum uenere; quibus cum gratias in senatu egisset dictator, satis iam omnibus ad id bellum
paratis, ludos magnos ex senatus consulto uouit Ueiis captis se facturum aedemque Matutae
Matris refectam dedicaturum, iam ante ab rege Ser. Tullio dedicatam. Profectus cum
exercitu ab urbe exspectatione hominum maiore quam spe, in agro primum Nepesino cum
Faliscis et Capenatibus signa confert. Omnia ibi summa ratione consilioque acta fortuna
etiam, ut fit, secuta est. Non proelio tantum fudit hostes, sed castris quoque exuit ingentique
praeda est potitus; cuius pars maxima ad quaestorem redacta est, haud ita multum militi
datum. Inde ad Ueios exercitus ductus, densioraque castella facta, et a procursationibus
quae multae temere inter murum ac uallum fiebant, edicto ne quis iniussu pugnaret, ad opus
milites traducti. Operum fuit omnium longe maximum ac laboriosissimum cuniculus in
arcem hostium agi coeptus. Quod ne intermitteretur opus neu sub terra continuus labor
eosdem conficeret, in partes sex munitorum numerum diuisit; senae horae in orbem operi
attributae sunt; nocte ac die nunquam ante omissum quam in arcem uiam facerent.
[20] Dictator cum iam in manibus uideret uictoriam esse, urbem
opulentissimam capi, tantumque praedae fore quantum non omnibus in unum conlatis ante
bellis fuisset, ne quam inde aut militum iram ex malignitate praedae partitae aut inuidiam
apud patres ex prodiga largitione caperet, litteras ad senatum misit, deum immortalium
benignitate suis consiliis patientia militum Ueios iam fore in potestate populi Romani; quid
de praeda faciendum censerent? Duae senatum distinebant sententiae, senis P. Licini, quem
primum dixisse a filio interrogatum ferunt, edici palam placere populo ut qui particeps esse
praedae uellet in castra Ueios iret, altera Ap. Claudi, qui largitionem nouam prodigam
inaequalem inconsultam arguens, si semel nefas ducerent captam ex hostibus in aerario
exhausto bellis pecuniam esse, auctor erat stipendii ex ea pecunia militi numerandi ut eo
minus tributi plebes conferret; eius enim doni societatem sensuras aequaliter omnium
domos, non auidas in direptiones manus otiosorum urbanorum bellatorum praerepturas
fortium praemia esse, cum ita ferme eueniat ut segnior sit praedator ut quisque laboris
periculique praecipuam petere partem soleat. Licinius contra suspectam et inuisam semper
eam pecuniam fore aiebat, causasque criminum ad plebem, seditionum inde ac legum
nouarum praebituram; satius igitur esse reconciliari eo dono plebis animos, exhaustis atque
exinanitis tributo tot annorum succurri, et sentire praedae fructum ex eo bello in quo prope
consenuerint. Gratius id fore laetiusque quod quisque sua manu ex hoste captum domum
rettulerit quam si multiplex alterius arbitrio accipiat. Ipsum dictatorem fugere inuidiam ex eo
criminaque; eo delegasse ad senatum; senatum quoque debere reiectam rem ad se permittere
plebi ac pati habere quod cuique fors belli dederit. Haec tutior uisa sententia est quae
popularem senatum faceret. Edictum itaque est ad praedam Ueientem quibus uideretur in
castra ad dictatorem proficiscerentur.
[21] Ingens profecta multitudo repleuit castra. Tum dictator auspicato
egressus cum edixisset ut arma milites caperent, "tuo ductu" inquit, "Pythice Apollo,
tuoque numine instinctus pergo ad delendam urbem Ueios, tibique hinc decimam partem
praedae uoueo. Te simul, Iuno regina, quae nunc Ueios colis, precor, ut nos uictores in
nostram tuamque mox futuram urbem sequare, ubi te dignum amplitudine tua templum
accipiat". Haec precatus, superante multitudine ab omnibus locis urbem adgreditur, quo
minor ab cuniculo ingruentis periculi sensus esset. Ueientes ignari se iam a suis uatibus,
iam ab externis oraculis proditos, iam in partem praedae suae uocatos deos, alios uotis ex
urbe sua euocatos hostium templa nouasque sedes spectare, seque ultimum illum diem
agere, nihil minus timentes quam subrutis cuniculo moenibus arcem iam plenam hostium
esse, in muros pro se quisque armati discurrunt, mirantes quidnam id esset quod cum tot
per dies nemo se ab stationibus Romanus mouisset, tum uelut repentino icti furore
improuidi currerent ad muros. Inseritur huic loco fabula: immolante rege Ueientium uocem
haruspicis, dicentis qui eius hostiae exta prosecuisset, ei uictoriam dari, exauditam in
cuniculo mouisse Romanos milites ut adaperto cuniculo exta raperent et ad dictatorem
ferrent. Sed in rebus tam antiquis si quae similia ueri sint pro ueris accipiantur, satis
habeam: haec ad ostentationem scenae gaudentis miraculis aptiora quam ad fidem neque
adfirmare neque refellere est operae pretium. Cuniculus delectis militibus eo tempore
plenus, in aedem Iunonis quae in Ueientana arce erat armatos repente edidit, et pars auersos
in muris inuadunt hostes, pars claustra portarum reuellunt, pars cum ex tectis saxa
tegulaeque a mulieribus ac seruitiis iacerentur, inferunt ignes. Clamor omnia uariis
terrentium ac pauentium uocibus mixto mulierum ac puerorum ploratu complet. Momento
temporis deiectis ex muro undique armatis patefactisque portis cum alii agmine inruerent,
alii desertos scanderent muros, urbs hostibus impletur; omnibus locis pugnatur; deinde
multa iam edita caede senescit pugna, et dictator praecones edicere iubet ut ab inermi
abstineatur. Is finis sanguinis fuit. Dedi inde inermes coepti et ad praedam miles permissu
dictatoris discurrit. Quae cum ante oculos eius aliquantum spe atque opinione maior
maiorisque pretii rerum ferretur, dicitur manus ad caelum tollens precatus esse ut si cui
deorum hominumque nimia sua fortuna populique Romani uideretur, ut eam inuidiam lenire
quam minimo suo priuato incommodo publicoque populi Romani liceret. Conuertentem se
inter hanc uenerationem traditur memoriae prolapsum cecidisse; idque omen pertinuisse
postea euentu rem coniectantibus uisum ad damnationem ipsius Camilli, captae deinde urbis
Romanae, quod post paucos accidit annos, cladem. Atque ille dies caede hostium ac
direptione urbis opulentissimae est consumptus:
[22] Postero die libera corpora dictator sub corona uendidit. Ea sola
pecunia in publicum redigitur, haud sine ira plebis; et quod rettulere secum praedae, nec
duci, qui ad senatum malignitatis auctores quaerendo rem arbitrii sui reiecisset, nec senatui,
sed Liciniae familiae, ex qua filius ad senatum rettulisset, pater tam popularis sententiae
auctor fuisset, acceptum referebant. Cum iam humanae opes egestae a Ueiis essent, amoliri
tum deum dona ipsosque deos, sed colentium magis quam rapientium modo, coepere.
namque delecti ex omni exercitu iuuenes, pure lautis corporibus, candida ueste, quibus
deportanda Romam regina Iuno adsignata erat, uenerabundi templum iniere, primo religiose
admouentes manus, quod id signum more Etrusco nisi certae gentis sacerdos attractare non
esset solitus. Dein cum quidam, seu spiritu diuino tactus seu iuuenali ioco, "uisne Romam
ire, Iuno?" Dixisset, adnuisse ceteri deam conclamauerunt. Inde fabulae adiectum est uocem
quoque dicentis uelle auditam; motam certe sede sua parui molimenti adminiculis, sequentis
modo accepimus leuem ac facilem tralatu fuisse, integramque in Auentinum aeternam
sedem suam quo uota Romani dictatoris uocauerant perlatam, ubi templum ei postea idem
qui uouerat Camillus dedicauit. Hic Ueiorum occasus fuit, urbis opulentissimae Etrusci
nominis, magnitudinem suam uel ultima clade indicantis, quod decem aestates hiemesque
continuas circumsessa cum plus aliquanto cladium intulisset quam accepisset, postremo iam
fato quoque urgente, operi bus tamen, non ui expugnata est.
[23] Romam ut nuntiatum est Ueios captos, quamquam et prodigia
procurata fuerant et uatum responsa et Pythicae sortes notae, et quantum humanis adiuuari
consiliis potuerat res ducem M. Furium, maximum imperatorum omnium, legerant, tamen
quia tot annis uarie ibi bellatum erat multaeque clades acceptae, uelut ex insperato
immensum gaudium fuit, et priusquam senatus decerneret plena omnia templa Romanarum
matrum grates dis agentium erant. Senatus in quadriduum, quot dierum nullo ante bello,
supplicationes decernit. Aduentus quoque dictatoris omnibus ordinibus obuiam effusis
celebratior quam ullius unquam antea fuit, triumphusque omnem consuetum honorandi diei
illius modum aliquantum excessit. Maxime conspectus ipse est, curru equis albis iuncto
urbem inuectus, parumque id non ciuile modo sed humanum etiam uisum. Iouis Solisque
equis aequiperatum dictatorem in religionem etiam trahebant, triumphusque ob eam unam
maxime rem clarior quam gratior fuit. Tum Iunoni reginae templum in Auentino locauit,
dedicauitque Matutae Matris; atque his diuinis humanisque rebus gestis dictatura se
abdicauit. Agi deinde de Apollinis dono coeptum. Cui se decimam uouisse praedae partem
cum diceret Camillus, pontifices soluendum religione populum censerent, haud facile
inibatur ratio iubendi referre praedam populum, ut ex ea pars debita in sacrum secerneretur.
tandem eo quod lenissimum uidebatur decursum est, ut qui se domumque religione
exsoluere uellet, cum sibimet ipse praedam aestimasset suam, decimae pretium partis in
publicum deferret, ut ex eo donum aureum, dignum amplitudine templi ac numine dei, ex
dignitate populi Romani fieret. Ea quoque conlatio plebis animos a Camillo alienauit. Inter
haec pacificatum legati a Uolscis et Aequis uenerunt, impetrataque pax, magis ut fessa tam
diutino bello adquiesceret ciuitas quam quod digni peterent.
[24] Ueiis captis, sex tribunos militum consulari potestate insequens
annus habuit, duos P. Cornelios, Cossum et Scipionem, M. Ualerium Maximum iterum K.
Fabium Ambustum tertium L. Furium Medullinum quintum Q. Seruilium tertium. Corneliis
Faliscum bellum, Ualerio ac Seruilio Capenas sorte euenit. Ab iis non urbes ui aut operibus
temptatae, sed ager est depopulatus praedaeque rerum agrestium actae; nulla felix arbor,
nihil frugiferum in agro relictum. Ea clades Capenatem populum subegit; pax petentibus
data; in Faliscis bellum restabat. Romae interim multiplex seditio erat, cuius leniendae causa
coloniam in Uolscos, quo tria milia ciuium Romanorum scriberentur, deducendam
censuerant, triumuirique ad id creati terna iugera et septunces uiritim diuiserant. Ea largitio
sperni coepta, quia spei maioris auertendae solatium obiectum censebant: cur enim relegari
plebem in Uolscos cum pulcherrima urbs Ueii agerque Ueientanus in conspectu sit, uberior
ampliorque Romano agro? Urbem quoque urbi Romae uel situ uel magnificentia publicorum
priuatorumque tectorum ac locorum praeponebant. Quin illa quoque actio mouebatur, quae
post captam utique Romam a Gallis celebratior fuit, transmigrandi Ueios. Ceterum partem
plebis, partem senatus habitando destinabant [Ueios,] duasque urbes communi re publica
incoli a populo Romano posse. Aduersus quae cum optimates ita tenderent ut morituros se
citius dicerent in conspectu populi Romani quam quicquam earum rerum rogaretur; quippe
nunc in una urbe tantum dissensionum esse: quid in duabus urbibus fore? Uictamne ut
quisquam uictrici patriae praeferret sineretque maiorem fortunam captis esse Ueiis quam
incolumibus fuerit? Postremo se relinqui a ciuibus in patria posse: ut relinquant patriam
atque ciues nullam uim unquam subacturam, et T. Sicinium--is enim ex tribunis plebis
rogationis eius lator erat--conditorem Ueios sequantur, relicto deo Romulo, dei filio,
parente et auctore urbis Romae;
[25] --haec cum foedis certaminibus agerentur--nam partem
tribunorum plebi patres in suam sententiam traxerant--, nulla res alia manibus temperare
plebem cogebat quam quod, urbi rixae committendae causa clamor ortus esset, principes
senatus primi turbae offerentes se peti feririque atque occidi iubebant. Ab horum aetatibus
dignitatibusque et honoribus uiolandis dum abstinebatur, et ad reliquos similes conatus
uerecundia irae obstabat. Camillus identidem omnibus locis contionabatur: haud mirum id
quidem esse, furere ciuitatem quae damnata uoti omnium rerum potiorem curam quam
religione se exsoluendi habeat. Nihil de conlatione dicere, stipis uerius quam decumae,
quando ea se quisque priuatim obligauerit, liberatus sit populus. Enimuero illud se tacere
suam conscientiam non pati quod ex ea tantum praeda quae rerum mouentium sit decuma
designetur: urbis atque agri capti, quae et ipsa uoto contineatur, mentionem nullam fieri.
cum ea disceptatio, anceps senatui uisa, delegata ad pontifices esset, adhibito Camillo
uisum collegio, quod eius ante conceptum uotum Ueientium fuisset et post uotum in
potestatem populi Romani uenisset, eius partem decimam Apollini sacram esse. Ita in
aestimationem urbs agerque uenit. Pecunia ex aerario prompta, et tribunis militum
consularibus ut aurum ex ea coemerent negotium datum. Cuius cum copia non esset,
matronae coetibus ad eam rem consultandam habitis communi decreto pollicitae tribunis
militum aurum et omnia ornamenta sua, in aerarium detulerunt. Grata ea res ut quae
maxime senatui unquam fuit; honoremque ob eam munificentiam ferunt matronis habitum
ut pilento ad sacra ludosque, carpentis festo profestoque uterentur. Pondere ab singulis auri
accepto aestimatoque ut pecuniae soluerentur, crateram auream fieri placuit quae donum
Apollini Delphos portaretur. Simul ab religione animos remiserunt, integrant seditionem
tribuni plebis; incitatur multitudo in omnes principes, ante alios in Camillum: eum praedam
Ueientanam publicando sacrandoque ad nihilum redegisse. Absentes ferociter increpant;
praesentium, cum se ultro iratis offerrent, uerecundiam habent. Simul extrahi rem ex eo
anno uiderunt, tribunos plebis latores legis in annum eosdem reficiunt; et patres hoc idem
de intercessoribus legis adnisi; ita tribuni plebis magna ex parte iidem refecti.
[26] Comitiis tribunorum militum patres summa ope euicerunt ut M.
Furius Camillus crearetur. Propter bella simulabant parari ducem; sed largitioni tribuniciae
aduersarius quaerebatur. Cum Camillo creati tribuni militum consulari potestate L. Furius
Medullinus sextum C. Aemilius L. Ualerius Publicola Sp. Postumius P. Cornelius iterum.
principio anni tribuni plebis nihil mouerunt, donec M. Furius Camillus in Faliscos, cui id
bellum mandatum erat, proficisceretur. Differendo deinde elanguit res, et Camillo quem
aduersarium maxime metuerant gloria in Faliscis creuit. Nam cum primo moenibus se
hostes tenerent tutissimum id rati, populatione agrorum atque incendiis uillarum coegit eos
egredi urbe. Sed timor longius progredi prohibuit; mille fere passuum ab oppido castra
locant, nulla re alia fidentes ea satis tuta esse quam difficultate aditus, asperis
confragosisque circa, et partim artis, partim arduis uiis. Ceterum Camillus, captiuum
indidem ex agris secutus ducem, castris multa nocte motis, prima luce aliquanto
superioribus locis se ostendit. Trifariam Romani muniebant; alius exercitus proelio intentus
stabat. Ibi impedire opus conatos hostes fundit fugatque; tantumque inde pauoris Faliscis
iniectum est, ut effusa fuga castra sua quae propiora erant praelati urbem peterent. Multi
caesi uulneratique priusquam pauentes portis inciderent; castra capta; praeda ad quaestores
redacta cum magna militum ira; sed seueritate imperii uicti eandem uirtutem et oderant et
mirabantur. Obsidio inde urbis et munitiones, et interdum per occasionem impetus
oppidanorum in Romanas stationes proeliaque parua fieri et teri tempus neutro inclinata
spe, cum frumentum copiaeque aliae ex ante conuecto largius obsessis quam obsidentibus
suppeterent. Uidebaturque aeque diuturnus futurus labor ac Ueiis fuisset, ni fortuna
imperatori Romano simul et cognitae rebus bellicis uirtutis specimen [et] maturam uictoriam
dedisset.
[27] Mos erat Faliscis eodem magistro liberorum et comite uti,
simulque plures pueri, quod hodie quoque in Graecia manet, unius curae demandabantur.
principum liberos, sicut fere fit, qui scientia uidebatur praecellere erudiebat. Is cum in pace
instituisset pueros ante urbem lusus exercendique causa producere, nihil eo more per belli
tempus intermisso, [dum] modo breuioribus modo longioribus spatiis trahendo eos a porta,
lusu sermonibusque uariatis, longius solito ubi res dedit progressus, inter stationes eos
hostium castraque inde Romana in praetorium ad Camillum perduxit. Ibi scelesto facinori
scelestiorem sermonem addit, Falerios se in manus Romanis tradidisse, quando eos pueros
quorum parentes capita ibi rerum sint in potestatem dediderit. Quae ubi Camillus audiuit,
"non ad similem" inquit, "tui nec populum nec imperatorem scelestus ipse cum scelesto
munere uenisti. Nobis cum Faliscis quae pacto fit humano societas non est: quam
ingenerauit natura utrisque est eritque. Sunt et belli, sicut pacis, iura, iusteque ea non minus
quam fortiter didicimus gerere. Arma habemus non aduersus eam aetatem cui etiam captis
urbibus parcitur, sed aduersus armatos et ipsos qui, nec laesi nec lacessiti a nobis, castra
Romana ad Ueios oppugnarunt. Eos tu quantum in te fuit nouo scelere uicisti: ego Romanis
artibus, uirtute opere armis, sicut Ueios uincam". Denudatum deinde eum manibus post
tergum inligatis reducendum Falerios pueris tradidit, uirgasque eis quibus proditorem
agerent in urbem uerberantes dedit. Ad quod spectaculum concursu populi primum facto,
deinde a magistratibus de re noua uocato senatu, tanta mutatio animis est iniecta ut qui
modo efferati odio iraque Ueientium exitum paene quam Capenatium pacem mallent, apud
eos pacem uniuersa posceret ciuitas. Fides Romana, iustitia imperatoris in foro et curia
celebrantur; consensuque omnium legati ad Camillum in castra, atque inde permissu Camilli
Romam ad senatum, qui dederent Falerios proficiscuntur. Introducti ad senatum ita locuti
traduntur: "patres conscripti, uictoria cui nec deus nec homo quisquam inuideat uicti a uobis
et imperatore uestro, dedimus nos uobis, rati, quo nihil uictori pulchrius est, melius nos
sub imperio uestro quam legibus nostris uicturos. Euentu huius belli duo salutaria exempla
prodita humano generi sunt: uos fidem in bello quam praesentem uictoriam maluistis; nos
fide prouocati uictoriam ultro detulimus. Sub dicione uestra sumus; mittite qui arma, qui
obsides, qui urbem patentibus portis accipiant. Nec uos fidei nostrae nec nos imperii uestri
paenitebit." Camillo et ab hostibus et a ciuibus gratiae actae. Faliscis in stipendium militum
eius anni, ut populus Romanus tributo uacaret, pecunia imperata. Pace data exercitus
Romam reductus.
[28] Camillus meliore multo laude quam cum triumphantem albi per
urbem uexerant equi insignis, iustitia fideque hostibus uictis cum in urbem redisset, taciti
eius uerecundiam non tulit senatus quin sine mora uoti liberaretur; crateramque auream
donum Apollini Delphos legati qui ferrent, L. Ualerius L. Sergius A. Manlius, missi longa
una naue, haud procul freto Siculo a piratis Liparensium excepti deuehuntur Liparas. Mos
erat ciuitatis uelut publico latrocinio partam praedam diuidere. Forte eo anno in summo
magistratu erat Timasitheus quidam, Romanis uir similior quam suis; qui legatorum nomen
donumque et deum cui mitteretur et doni causam ueritus ipse multitudinem quoque, quae
semper ferme regenti est similis, religionis iustae impleuit, adductosque in publicum
hospitium legatos cum praesidio etiam nauium Delphos prosecutus, Romam inde sospites
restituit. Hospitium cum eo senatus consulto est factum donaque publice data. Eodem anno
in Aequis uarie bellatum, adeo ut in incerto fuerit et apud ipsos exercitus et Romae uicissent
uictine essent. Imperatores Romani fuere ex tribunis militum C. Aemilius Sp. Postumius.
primo rem communiter gesserunt; fusis inde acie hostibus, Aemilium praesidio Uerruginem
obtinere placuit, Postumium fines uastare. Ibi eum incomposito agmine neglegentius ab re
bene gesta euntem adorti Aequi terrore iniecto in proximos compulere tumulos; pauorque
inde Uerruginem etiam ad praesidium alterum est perlatus. Postumius suis in tutum receptis
cum contione aduocata terrorem increparet ac fugam, fusos esse ab ignauissimo ac
fugacissimo hoste, conclamat uniuersus exercitus merito se ea audire et fateri admissum
flagitium, sed eosdem correcturos esse neque diuturnum id gaudium hostibus fore.
poscentes ut confestim inde ad castra hostium duceret--et in conspectu erant, posita in
plano--nihil poenae recusabant ni ea ante noctem expugnassent. Conlaudatos corpora curare
paratosque esse quarta uigilia iubet. Et hostes nocturnam fugam ex tumulo Romanorum ut
ab ea uia quae ferebat Uerruginem excluderent, fuere obuii; proeliumque ante lucem--sed
luna pernox erat--commissum est. [Et] haud incertius diurno proelium fuit; sed clamor
Uerruginem perlatus, cum castra Romana crederent oppugnari, tantum iniecit pauoris ut
nequiquam retinente atque obsecrante Aemilio Tusculum palati fugerent. Inde fama Romam
perlata est Postumium exercitumque occisum. Qui ubi prima lux metum insidiarum effuse
sequentibus sustulit, cum perequitasset aciem promissa repetens, tantum iniecit ardoris ut
non ultra sustinuerint impetum Aequi. Caedes inde fugientium, qualis ubi ira magis quam
uirtute res geritur, ad perniciem hostium facta est; tristemque ab Tusculo nuntium
nequiquam exterrita ciuitate litterae a Postumio laureatae sequuntur, uictoriam populi
Romani esse, Aequorum exer citum deletum.
[29] Tribunorum plebis actiones quia nondum inuenerant finem, et
plebs continuare latoribus legis tribunatum et patres reficere intercessores legis adnisi sunt;
sed plus suis comitiis plebs ualuit; quem dolorem ulti patres sunt senatus consulto facto ut
consules, inuisus plebi magistratus, crearentur. Annum post quintum decimum creati
consules L. Lucretius Flauus Ser. Sulpicius Camerinus. Principio huius anni ferociter quia
nemo ex collegio intercessurus erat coortis ad perferendam legem tribunis plebis nec
segnius ob id ipsum consulibus resistentibus omnique ciuitate in unam eam curam
conuersa, Uitelliam coloniam Romanam in suo agro Aequi expugnant. Colonorum pars
maxima incolumis, quia nocte proditione oppidum captum liberam per auersa urbis fugam
dederat, Romam perfugere. L. Lucretio consuli ea prouincia euenit. Is cum exercitu
profectus acie hostes uicit, uictorque Romam ad maius aliquanto certamen redit. Dies dicta
erat tribunis plebis biennii superioris A. Uerginio et Q. Pomponio, quos defendi patrum
consensu ad fidem senatus pertinebat; neque enim eos aut uitae ullo crimine alio aut gesti
magistratus quisquam arguebat praeterquam quod gratificantes patribus rogationi tribuniciae
intercessissent. Uicit tamen gratiam senatus plebis ira et pessimo exemplo innoxii denis
milibus grauis aeris condemnati sunt. Id aegre passi patres; Camillus palam sceleris plebem
arguere quae iam in suos uersa non intellegeret se prauo iudicio de tribunis intercessionem
sustulisse, intercessione sublata tribuniciam potestatem euertisse; nam quod illi sperarent
effrenatam licentiam eius magistratus patres laturos, falli eos. Si tribunicia uis tribunicio
auxilio repelli nequeat, aliud telum patres inuenturos esse; consulesque increpabat quod fide
publica decipi tribunos eos taciti tulissent qui senatus auctoritatem secuti essent. Haec
propalam contionabundus in dies magis augebat iras hominum:
[30] Senatum uero incitare aduersus legem haud desistebat: ne aliter
descenderent in forum, cum dies ferendae legis uenisset, quam ut qui meminissent sibi pro
aris focisque et deum templis ac solo in quo nati essent dimicandum fore. Nam quod ad se
priuatim attineat, si suae gloriae sibi inter dimicationem patriae meminisse sit fas, sibi
amplum quoque esse urbem ab se captam frequentari, cottidie se frui monumento gloriae
suae et ante oculos habere urbem latam in triumpho suo, insistere omnes uestigiis laudum
suarum; sed nefas ducere desertam ac relictam ab dis immortalibus incoli urbem, et in
captiuo solo habitare populum Romanum et uictrice patria uictam mutari. His
adhortationibus principes concitati [patres] senes iuuenesque cum ferretur lex agmine facto
in forum uenerunt, dissipatique per tribus, suos quisque tribules prensantes, orare cum
lacrimis coepere ne eam patriam pro qua fortissime felicissimeque ipsi ac patres eorum
dimicassent desererent, Capitolium, aedem Uestae, cetera circa templa deorum ostentantes;
ne exsulem, extorrem populum Romanum ab solo patrio ac dis penatibus in hostium urbem
agerent, eoque rem adducerent ut melius fuerit non capi Ueios, ne Roma desereretur. Quia
non ui agebant sed precibus, et inter preces multa deorum mentio erat, religiosum parti
maximae fuit, et legem una plures tribus antiquarunt quam iusserunt. Adeoque ea uictoria
laeta patribus fuit, ut postero die referentibus consulibus senatus consultum fieret ut agri
Ueientani septena iugera plebi diuiderentur, nec patribus familiae tantum, sed ut omnium in
domo liberorum capitum ratio haberetur, uellentque in eam spem liberos tollere.
[31] Eo munere delenita plebe nihil certatum est quo minus consularia
comitia haberentur. Creati consules L. Ualerius Potitus M. Manlius, cui Capitolino postea
fuit cognomen. Hi consules magnos ludos fecere, quos M. Furius dictator uouerat Ueienti
bello. Eodem anno aedes Iunonis reginae ab eodem dictatore eodemque bello uota
dedicatur, celebratamque dedicationem ingenti matronarum studio tradunt. Bellum haud
memorabile in Algido cum Aequis gestum est, fusis hostibus prius paene quam manus
consererent. Ualerio quod perseuerantior cedentes [insequi] [in fuga] fuit, triumphus,
Manlio ut ouans ingrederetur urbem decretum est. Eodem anno nouum bellum cum
Uolsiniensibus exortum; quo propter famem pestilentiamque in agro Romano ex siccitate
caloribusque nimiis ortam exercitus duci nequiuit. Ob quae Uolsinienses Sappinatibus
adiunctis superbia inflati ultro agros Romanos incursauere; bellum inde duobus populis
indictum. C. Iulius censor decessit; in eius locum M. Cornelius suffectus;--quae res postea
religioni fuit quia eo lustro Roma est capta; nec deinde unquam in demortui locum censor
sufficitur;--consulibusque morbo implicitis, placuit per interregnum renouari auspicia.
itaque cum ex senatus consulto consules magistratu se abdicassent, interrex creatur M.
Furius Camillus, qui P. Cornelium Scipionem, is deinde L. Ualerium Potitum interregem
prodidit. Ab eo creati sex tribuni militum consulari potestate ut etiamsi cui eorum
incommoda ualetudo fuisset, copia magistratuum rei publicae esset.
[32] Kalendis Quintilibus magistratum occepere L. Lucretius Ser.
Sulpicius M. Aemilius L. Furius Medullinus septimum Agrippa Furius C. Aemilius iterum.
ex his L. Lucretio et C. Aemilio Uolsinienses prouincia euenit, Sappinates Agrippae Furio
et Ser. Sulpicio. Prius cum Uolsiniensibus pugnatum est. Bellum numero hostium ingens,
certamine haud sane asperum fuit. Fusa concursu primo acies; in fuga milia octo armatorum
ab equitibus interclusa positis armis in deditionem uenerunt. Eius belli fama effecit ne se
pugnae committerent Sappinates; moenibus armati se tutabantur. Romani praedas passim et
ex Sappinati agro et ex Uolsiniensi, nullo eam uim arcente, egerunt; donec Uolsiniensibus
fessis bello, ea condicione ut res populo Romano redderent stipendiumque eius anni
exercitui praestarent, in uiginti annos indutiae datae. Eodem anno M. Caedicius de plebe
nuntiauit tribunis se in Noua uia, ubi nunc sacellum est supra aedem Uestae, uocem noctis
silentio audisse clariorem humana, quae magistratibus dici iuberet Gallos aduentare. Id ut fit
propter auctoris humilitatem spretum et quod longinqua eoque ignotior gens erat. Neque
deorum modo monita ingruente fato spreta, sed humanam quoque opem, quae una erat, M.
Furium ab urbe amouere. Qui die dicta ab L. Apuleio tribuno plebis propter praedam
Ueientanam, filio quoque adulescente per idem tempus orbatus, cum accitis domum
tribulibus clientibusque quae magna pars plebis erat, percontatus animos eorum responsum
tulisset se conlaturos quanti damnatus esset, absoluere eum non posse, in exsilium abiit,
precatus ab dis immortalibus si innoxio sibi ea iniuria fieret, primo quoque tempore
desiderium sui ciuitati ingratae facerent. Absens quindecim milibus grauis aeris damnatur.
[33] Expulso ciue quo manente, si quicquam humanorum certi est,
capi Roma non potuerat, aduentante fatali urbi clade legati ab Clusinis ueniunt auxilium
aduersus Gallos petentes. Eam gentem traditur fama dulcedine frugum maximeque uini
noua tum uoluptate captam Alpes transisse agrosque ab Etruscis ante cultos possedisse; et
inuexisse in Galliam uinum inliciendae gentis causa Arruntem Clusinum ira corruptae
uxoris ab Lucumone cui tutor is fuerat, praepotente iuuene et a quo expeti poenae, nisi
externa uis quaesita esset, nequirent; hunc transeuntibus Alpes ducem auctoremque
Clusium oppugnandi fuisse. Equidem haud abnuerim Clusium Gallos ab Arrunte seu quo
alio Clusino adductos; sed eos qui oppugnauerint Clusium non fuisse qui primi Alpes
transierint satis constat. Ducentis quippe annis ante quam Clusium oppugnarent urbemque
Romam caperent, in Italiam Galli transcenderunt; nec cum his primum Etruscorum sed
multo ante cum iis qui inter Appenninum Alpesque incolebant saepe exercitus Gallici
pugnauere. Tuscorum ante Romanum imperium late terra marique opes patuere. Mari
supero inferoque quibus Italia insulae modo cingitur, quantum potuerint nomina sunt
argumento, quod alterum Tuscum communi uocabulo gentis, alterum Hadriaticum [mare]
ab Hatria, Tuscorum colonia, uocauere Italicae gentes, Graeci eadem Tyrrhenum atque
Adriaticum uocant. Ei in utrumque mare uergentes incoluere urbibus duodenis terras, prius
cis Appenninum ad inferum mare, postea trans Appenninum totidem, quot capita originis
erant, coloniis missis, quae trans Padum omnia loca,--excepto Uenetorum angulo qui
sinum circumcolunt maris,--usque ad Alpes tenuere. Alpinis quoque ea gentibus haud
dubie origo est, maxime Raetis, quos loca ipsa efferarunt ne quid ex antiquo praeter sonum
linguae nec eum incorruptum retinerent.
[34] De transitu in Italiam Gallorum haec accepimus: Prisco Tarquinio
Romae regnante, Celtarum quae pars Galliae tertia est penes Bituriges summa imperii fuit; ii
regem Celtico dabant. Ambigatus is fuit, uirtute fortunaque cum sua, tum publica
praepollens, quod in imperio eius Gallia adeo frugum hominumque fertilis fuit ut abundans
multitudo uix regi uideretur posse. Hic magno natu ipse iam exonerare praegrauante turba
regnum cupiens, Bellouesum ac Segouesum sororis filios impigros iuuenes missurum se
esse in quas di dedissent auguriis sedes ostendit; quantum ipsi uellent numerum hominum
excirent ne qua gens arcere aduenientes posset. Tum Segoueso sortibus dati Hercynei saltus;
Belloueso haud paulo laetiorem in Italiam uiam di dabant. Is quod eius ex populis
abundabat, Bituriges, Aruernos, Senones, Haeduos, Ambarros, Carnutes, Aulercos
exciuit. Profectus ingentibus peditum equitumque copiis in Tricastinos uenit. Alpes inde
oppositae erant; quas inexsuperabiles uisas haud equidem miror, nulladum uia, quod
quidem continens memoria sit, nisi de Hercule fabulis credere libet, superatas. Ibi cum
uelut saeptos montium altitudo teneret Gallos, circumspectarentque quanam per iuncta caelo
iuga in alium orbem terrarum transirent, religio etiam tenuit quod allatum est aduenas
quaerentes agrum ab Saluum gente oppugnari. Massilienses erant ii, nauibus a Phocaea
profecti. Id Galli fortunae suae omen rati, adiuuere ut quem primum in terram egressi
occupauerant locum patientibus Saluis communirent. Ipsi per Taurinos saltus [saltum]que
Duriae Alpes transcenderunt; fusisque acie Tuscis haud procul Ticino flumine, cum in quo
consederant agrum Insubrium appellari audissent cognominem Insubribus pago
Haeduorum, ibi omen sequentes loci condidere urbem; Mediolanium appellarunt.
[35] Alia subinde manus Cenomanorum Etitouio duce uestigia
priorum secuta eodem saltu fauente Belloueso cum transcendisset Alpes, ubi nunc Brixia ac
Uerona urbes sunt locos tenuere. Libui considunt post hos Salluuiique, prope antiquam
gentem Laeuos Ligures incolentes circa Ticinum amnem. Poenino deinde Boii Lingonesque
transgressi cum iam inter Padum atque Alpes omnia tenerentur, Pado ratibus traiecto non
Etruscos modo sed etiam Umbros agro pellunt; intra Appenninum tamen sese tenuere. Tum
Senones, recentissimi aduenarum, ab Utente flumine usque ad Aesim fines habuere. Hanc
gentem Clusium Romamque inde uenisse comperio: id parum certum est, solamne an ab
omnibus Cisalpinorum Gallorum populis adiutam. Clusini nouo bello exterriti, cum
multitudinem, cum formas hominum inuisitatas cernerent et genus armorum, audirentque
saepe ab iis cis Padum ultraque legiones Etruscorum fusas, quamquam aduersus Romanos
nullum eis ius societatis amicitiaeue erat, nisi quod Ueientes consanguineos aduersus
populum Romanum non defendissent, legatos Romam qui auxilium ab senatu peterent
misere. De auxilio nihil impetratum; legati tres M. Fabi Ambusti filii missi, qui senatus
populique Romani nomine agerent cum Gallis ne a quibus nullam iniuriam accepissent
socios populi Romani atque amicos oppugnarent. Romanis eos bello quoque si res cogat
tuendos esse; sed melius uisum bellum ipsum amoueri si posset, et Gallos nouam gentem
pace potius cognosci quam armis.
[36] Mitis legatio, ni praeferoces legatos Gallisque magis quam
Romanis similes habuisset. Quibus postquam mandata ediderunt in concilio [Gallorum]
datur responsum, etsi nouum nomen audiant Romanorum, tamen credere uiros fortes esse
quorum auxilium a Clusinis in re trepida sit imploratum; et quoniam legatione aduersus se
maluerint quam armis tueri socios, ne se quidem pacem quam illi adferant aspernari, si
Gallis egentibus agro, quem latius possideant quam colant Clusini, partem finium
concedant; aliter pacem impetrari non posse. Et responsum coram Romanis accipere uelle et
si negetur ager, coram iisdem Romanis dimicaturos, ut nuntiare domum possent quantum
Galli uirtute ceteros mortales praestarent. Quodnam id ius esset agrum a possessoribus
petere aut minari arma Romanis quaerentibus et quid in Etruria rei Gallis esset, cum illi se
in armis ius ferre et omnia fortium uirorum esse ferociter dicerent, accensis utrimque animis
ad arma discurritur et proelium conseritur. Ibi iam urgentibus Romanam urbem fatis legati
contra ius gentium arma capiunt. Nec id clam esse potuit cum ante signa Etruscorum tres
nobilissimi fortissimique Romanae iuuentutis pugnarent; tantum eminebat peregrina uirtus.
quin etiam Q. Fabius, euectus extra aciem equo, ducem Gallorum, ferociter in ipsa signa
Etruscorum incursantem, per latus transfixum hasta occidit; spoliaque eius legentem Galli
agnouere, perque totam aciem Romanum legatum esse signum datum est. Omissa inde in
Clusinos ira, receptui canunt minantes Romanis. Erant qui extemplo Romam eundum
censerent; uicere seniores, ut legati prius mitterentur questum iniurias postulatumque ut pro
iure gentium uiolato Fabii dederentur. Legati Gallorum cum ea sicut erant mandata
exposuissent, senatui nec factum placebat Fabiorum et ius postulare barbari uidebantur; sed
ne id quod placebat decerneretur in tantae nobilitatis uiris ambitio obstabat. Itaque ne penes
ipsos culpa esset cladis forte Gallico bello acceptae, cognitionem de postulatis Gallorum ad
populum reiciunt; ubi tanto plus gratia atque opes ualuere ut quorum de poena agebatur
tribuni militum consulari potestate in insequentem annum crearentur. Quo facto haud secus
quam dignum erat infensi Galli bellum propalam minantes ad suos redeunt. Tribuni militum
cum tribus Fabiis creati Q. Sulpicius Longus Q. Seruilius quartum P. Cornelius
Maluginensis.
[37] Cum tanta moles mali instaret--adeo occaecat animos fortuna, ubi
uim suam ingruentem refringi non uolt--ciuitas quae aduersus Fidenatem ac Ueientem
hostem aliosque finitimos populos ultima experiens auxilia dictatorem multis tempestatibus
dixisset, ea tunc inuisitato atque inaudito hoste ab Oceano terrarumque ultimis oris bellum
ciente, nihil extraordinarii imperii aut auxilii quaesiuit. Tribuni quorum temeritate bellum
contractum erat summae rerum praeerant, dilectumque nihilo accuratiorem quam ad media
bella haberi solitus erat, extenuantes etiam famam belli, habebant. Interim Galli postquam
accepere ultro honorem habitum uiolatoribus iuris humani elusamque legationem suam
esse, flagrantes ira cuius impotens est gens, confestim signis conuolsis citato agmine iter
ingrediuntur. Ad quorum praetereuntium raptim tumultum cum exterritae urbes ad arma
concurrerent fugaque agrestium fieret, Romam se ire magno clamore significabant
quacumque ibant, equis uirisque longe ac late fuso agmine immensum obtinentes loci. Sed
antecedente fama nuntiisque Clusinorum, deinceps inde aliorum populorum, plurimum
terroris Romam celeritas hostium tulit, quippe quibus uelut tumultuario exercitu raptim
ducto aegre ad undecimum lapidem occursum est, qua flumen Allia, Crustuminis montibus
praealto defluens alueo, haud multum infra uiam Tiberino amni miscetur. Iam omnia contra
circaque hostium plena erant et nata in uanos tumultus gens truci cantu clamoribusque uariis
horrendo cuncta compleuerant sono.
[38] Ibi tribuni militum non loco castris ante capto, non praemunito
uallo quo receptus esset, non deorum saltem si non hominum memores, nec auspicato nec
litato, instruunt aciem, diductam in cornua ne circumueniri multitudine hostium possent;
nec tamen aequari frontes poterant cum extenuando infirmam et uix cohaerentem mediam
aciem haberent. Paulum erat ab dextera editi loci quem subsidiariis repleri placuit, eaque res
ut initium pauoris ac fugae, sic una salus fugientibus fuit. Nam Brennus regulus Gallorum
in paucitate hostium artem maxime timens, ratus ad id captum superiorem locum ut ubi
Galli cum acie legionum recta fronte concucurrissent subsidia in auersos transuersosque
impetum darent, ad subsidiarios signa conuertit, si eos loco depulissit haud dubius facilem
in aequo campi tantum superanti multitudine uictoriam fore. Adeo non fortuna modo sed
ratio etiam cum barbaris stabat. In altera acie nihil simile Romanis, non apud duces, non
apud milites erat. Pauor fugaque occupauerat animos et tanta omnium obliuio, ut multo
maior pars Ueios in hostium urbem, cum Tiberis arceret, quam recto itinere Romam ad
coniuges ac liberos fugerent. Parumper subsidiarios tutatus est locus; in reliqua acie simul
est clamor proximis ab latere, ultimis ab tergo auditus, ignotum hostem prius paene quam
uiderent, non modo non temptato certamine sed ne clamore quidem reddito integri
intactique fugerunt; nec ulla caedes pugnantium fuit; terga caesa suomet ipsorum certamine
in turba impedientium fugam. Circa ripam Tiberis quo armis abiectis totum sinistrum cornu
defugit, magna strages facta est, multosque imperitos nandi aut inualidos, graues loricis
aliisque tegminibus, hausere gurgites; maxima tamen pars incolumis Ueios perfugit, unde
non modo praesidii quicquam sed ne nuntius quidem cladis Romam est missus. Ab dextro
cornu quod procul a flumine et magis sub monte steterat, Romam omnes petiere et ne
clausis quidem portis urbis in arcem confugerunt.
[39] Gallos quoque uelut obstupefactos miraculum uictoriae tam
repentinae tenuit, et ipsi pauore defixi primum steterunt, uelut ignari quid accidisset; deinde
insidias uereri; postremo caesorum spolia legere armorumque cumulos, ut mos eis est,
coaceruare; tum demum postquam nihil usquam hostile cernebatur uiam ingressi, haud
multo ante solis occasum ad urbem Romam perueniunt. Ubi cum praegressi equites non
portas clausas, non stationem pro portis excubare, non armatos esse in muris rettulissent,
aliud priori simile miraculum eos sustinuit; noctemque ueriti et ignotae situm urbis, inter
Romam atque Anienem consedere, exploratoribus missis circa moenia aliasque portas
quaenam hostibus in perdita re consilia essent. Romani cum pars maior ex acie Ueios
petisset quam Romam, nemo superesse quemquam praeter eos qui Romam refugerant
crederet, complorati omnes pariter uiui mortuique totam prope urbem lamentis impleuerunt.
priuatos deinde luctus stupefecit publicus pauor, postquam hostes adesse nuntiatum est;
mox ululatus cantusque dissonos uagantibus circa moenia turmatim barbaris audiebant.
omne inde tempus suspensos ita tenuit animos usque ad lucem alteram ut identidem iam in
urbem futurus uideretur impetus; primo aduentu, quia accesserant ad urbem,--mansuros
enim ad Alliam fuisse nisi hoc consilii foret,--deinde sub occasum solis, quia haud multum
diei supererat,--ante noctem [enim] [rati se] inuasuros;--tum in noctem dilatum consilium
esse, quo plus pauoris inferrent. Postremo lux appropinquans exanimare, timorique
perpetuo ipsum malum continens fuit cum signa infesta portis sunt inlata. Nequaquam
tamen ea nocte neque insequenti die similis illi quae ad Alliam tam pauide fugerat ciuitas
fuit. Nam cum defendi urbem posse tam parua relicta manu spes nulla esset, placuit cum
coniugibus ac liberis iuuentutem militarem senatusque robur in arcem Capitoliumque
concedere, armisque et frumento conlato, ex loco inde munito deos hominesque et
Romanum nomen defendere; flaminem sacerdotesque Uestales sacra publica a caede, ab
incendiis procul auferre, nec ante deseri cultum eorum quam non superessent qui colerent.
si arx Capitoliumque, sedes deorum, si senatus, caput publici consilii, si militaris iuuentus
superfuerit imminenti ruinae urbis, facilem iacturam esse seniorum relictae in urbe utique
periturae turbae. Et quo id aequiore animo de plebe multitudo ferret, senes triumphales
consularesque simul se cum illis palam dicere obituros, nec his corporibus, quibus non
arma ferre, non tueri patriam possent, oneraturos inopiam armatorum.
[40] Haec inter seniores morti destinatos iactata solacia. Uersae inde
adhortationes ad agmen iuuenum quos in Capitolium atque in arcem prosequebantur,
commendantes uirtuti eorum iuuentaeque urbis per trecentos sexaginta annos omnibus
bellis uictricis quaecumque reliqua esset fortuna. Digredientibus qui spem omnem atque
opem secum ferebant ab iis qui captae urbis non superesse statuerant exitio, cum ipsa res
speciesque miserabilis erat, tum muliebris fletus et concursatio incerta nunc hos, nunc illos
sequentium rogitantiumque uiros natosque cui se fato darent, nihil quod humani superesset
mali relinquebant. Magna pars tamen earum in arcem suos persecutae sunt, nec prohibente
ullo nec uocante, quia quod utile obsessis ad minuendam imbellem multitudinem, id parum
humanum erat. Alia maxime plebis turba, quam nec capere tam exiguus collis nec alere in
tanta inopia frumenti poterat, ex urbe effusa uelut agmine iam uno petiit Ianiculum. Inde
pars per agros dilapsi, pars urbes petunt finitimas, sine ullo duce aut consensu, suam
quisque spem, sua consilia communibus deploratis exsequentes. Flamen interim Quirinalis
uirginesque Uestales omissa rerum suarum cura, quae sacrorum secum ferenda, quae quia
uires ad omnia ferenda deerant relinquenda essent consultantes, quisue ea locus fideli
adseruaturus custodia esset, optimum ducunt condita in doliolis sacello proximo aedibus
flaminis Quirinalis, ubi nunc despui religio est, defodere; cetera inter se onere partito ferunt
uia quae sublicio ponte ducit ad Ianiculum. In eo cliuo eas cum L. Albinius de plebe
Romana homo conspexisset plaustro coniugem ad liberos uehens inter ceteram turbam quae
inutilis bello urbe excedebat, saluo etiam tum discrimine diuinarum humanarumque rerum
religiosum ratus sacerdotes publicas sacraque populi Romani pedibus ire ferrique, se ac
suos in uehiculo conspici, descendere uxorem ac pueros iussit, uirgines sacraque in
plaustrum imposuit et Caere quo iter sacerdotibus erat peruexit.
[41] Romae interim satis iam omnibus, ut in tali re, ad tuendam
arcem compositis, turba seniorum domos regressi aduentum hostium obstinato ad mortem
animo exspectabant. Qui eorum curules gesserant magistratus, ut in fortunae pristinae
honorumque aut uirtutis insignibus morerentur, quae augustissima uestis est tensas
ducentibus triumphantibusue, ea uestiti medio aedium eburneis sellis sedere. Sunt qui M.
Folio pontifice maximo praefante carmen deuouisse eos se pro patria Quiritibusque
Romanis tradant. Galli et quia interposita nocte a contentione pugnae remiserant animos et
quod nec in acie ancipiti usquam certauerant proelio nec tum impetu aut ui capiebant urbem,
sine ira, sine ardore animorum ingressi postero die urbem patente Collina porta in forum
perueniunt, circumferentes oculos ad templa deum arcemque solam belli speciem tenentem.
inde, modico relicto praesidio ne quis in dissipatos ex arce aut Capitolio impetus fieret,
dilapsi ad praedam uacuis occursu hominum uiis, pars in proxima quaeque tectorum
agmine ruunt, pars ultima, uelut ea demum intacta et referta praeda, petunt; inde rursus ipsa
solitudine absterriti, ne qua fraus hostilis uagos exciperet, in forum ac propinqua foro loca
conglobati redibant; ubi eos, plebis aedificiis obseratis, patentibus atriis principum, maior
prope cunctatio tenebat aperta quam clausa inuadendi; adeo haud secus quam uenerabundi
intuebantur in aedium uestibulis sedentes uiros, praeter ornatum habitumque humano
augustiorem, maiestate etiam quam uoltus grauitasque oris prae se ferebat simillimos dis.
ad eos uelut simulacra uersi cum starent, M. Papirius, unus ex iis, dicitur Gallo barbam
suam, ut tum omnibus promissa erat, permulcenti scipione eburneo in caput incusso iram
mouisse, atque ab eo initium caedis ortum, ceteros in sedibus suis trucidatos; post
principium caedem nulli deinde mortalium parci, diripi tecta, exhaustis inici ignes.
[42] Ceterum, seu non omnibus delendi urbem libido erat, seu ita
placuerat principibus Gallorum et ostentari quaedam incendia terroris causa, si compelli ad
deditionem caritate sedum suarum obsessi possent, et non omnia concremari tecta ut
quodcumque superesset urbis, id pignus ad flectendos hostium animos haberent,
nequaquam perinde atque in capta urbe primo die aut passim aut late uagatus est ignis.
Romani ex arce plenam hostium urbem cernentes uagosque per uias omnes cursus, cum
alia atque alia parte noua aliqua clades oreretur, non mentibus solum concipere sed ne
auribus quidem atque oculis satis constare poterant. Quocumque clamor hostium, mulierum
puerorumque ploratus, sonitus flammae et fragor ruentium tectorum auertisset, pauentes ad
omnia animos oraque et oculos flectebant, uelut ad spectaculum a fortuna positi occidentis
patriae nec ullius rerum suarum relicti praeterquam corporum uindices, tanto ante alios
miserandi magis qui unquam obsessi sunt quod interclusi a patria obsidebantur, omnia sua
cernentes in hostium potestate. Nec tranquillior nox diem tam foede actum excepit; lux
deinde noctem inquieta insecuta est, nec ullum erat tempus quod a nouae semper cladis
alicuius spectaculo cessaret. Nihil tamen tot onerati atque obruti malis flexerunt animos quin
etsi omnia flammis ac ruinis aequata uidissent, quamuis inopem paruumque quem tenebant
collem liberati relictum uirtute defenderent; et iam cum eadem cottidie acciderent, uelut
adsueti malis abalienauerant ab sensu rerum suarum animos, arma tantum ferrumque in
dextris uelut solas reliquias spei suae intuentes.
[43] Galli quoque per aliquot dies in tecta modo urbis nequiquam
bello gesto cum inter incendia ac ruinas captae urbis nihil superesse praeter armatos hostes
uiderent, nec quicquam tot cladibus territos nec flexuros ad deditionem animos ni uis
adhiberetur, experiri ultima et impetum facere in arcem statuunt. Prima luce signo dato
multitudo omnis in foro instruitur; inde clamore sublato ac testudine facta subeunt.
aduersus quos Romani nihil temere nec trepide; ad omnes aditus stationibus firmatis, qua
signa ferri uidebant ea robore uirorum opposito scandere hostem sinunt, quo successerit
magis in arduum eo pelli posse per procliue facilius rati. Medio fere cliuo restitere; atque
inde ex loco superiore qui prope sua sponte in hostem inferebat impetu facto, strage ac
ruina fudere Gallos; ut nunquam postea nec pars nec uniuersi temptauerint tale pugnae
genus. Omissa itaque spe per uim atque arma subeundi obsidionem parant, cuius ad id
tempus immemores et quod in urbe fuerat frumentum incendiis urbis absumpserant, et ex
agris per eos ipsos dies raptum omne Ueios erat. Igitur exercitu diuiso partim per finitimos
populos praedari placuit, partim obsideri arcem, ut obsidentibus frumentum populatores
agrorum praeberent. Proficiscentes Gallos ab urbe ad Romanam experiendam uirtutem
fortuna ipsa Ardeam ubi Camillus exsulabat duxit; qui maestior ibi fortuna publica quam
sua cum dis hominibusque accusandis senesceret, indignando mirandoque ubi illi uiri
essent qui secum Ueios Faleriosque cepissent, qui alia bella fortius semper quam felicius
gessissent, repente audit Gallorum exercitum aduentare atque de eo pauidos Ardeates
consultare. Nec secus quam diuino spiritu tactus cum se in mediam contionem intulisset,
abstinere suetus ante talibus conciliis,
[44] "Ardeates" inquit, "ueteres amici, noui etiam ciues mei, quando
et uestrum beneficium ita tulit et fortuna hoc eguit mea, nemo uestrum condicionis meae
oblitum me huc processisse putet; sed res ac periculum commune cogit quod quisque possit
in re trepida praesidii in medium conferre. Et quando ego uobis pro tantis uestris in me
meritis gratiam referam, si nunc cessauero? Aut ubi usus erit mei uobis, si in bello non
fuerit? Hac arte in patria steti et inuictus bello, in pace ab ingratis ciuibus pulsus sum. Uobis
autem, Ardeates, fortuna oblata est et pro tantis populi Romani pristinis beneficiis quanta
ipsi meministis--nec enim exprobranda ea apud memores sunt --gratiae referendae et huic
urbi decus ingens belli ex hoste communi pariendi. Qui effuso agmine aduentant gens est
cui natura corpora animosque magna magis quam firma dederit; eo in certamen omne plus
terroris quam uirium ferunt. Argumento sit clades Romana. Patentem cepere urbem: ex arce
Capitolioque iis exigua resistitur manu: iam obsidionis taedio uicti abscedunt uagique per
agros palantur. Cibo uinoque raptim hausto repleti, ubi nox adpetit, prope riuos aquarum
sine munimento, sine stationibus ac custodiis passim ferarum ritu sternuntur, nunc ab
secundis rebus magis etiam solito incauti. Si uobis in animo est tueri moenia uestra nec pati
haec omnia Galliam fieri, prima uigilia capite arma frequentes, me sequimini ad caedem,
non ad pugnam. Nisi uinctos somno uelut pecudes trucidandos tradidero, non recuso
eundem Ardeae rerum mearum exitum quem Romae habui".
[45] Aequis iniquisque persuasum erat tantum bello uirum neminem
usquam ea tempestate esse. Contione dimissa, corpora curant, intenti quam mox signum
daretur. Quo dato, primae silentio noctis ad portas Camillo praesto fuere. Egressi haud
procul urbe, sicut praedictum erat, castra Gallorum intuta neglectaque ab omni parte nacti
cum ingenti clamore inuadunt. Nusquam proelium, omnibus locis caedes est; nuda corpora
et soluta somno trucidantur. Extremos tamen pauor cubilibus suis excitos, quae aut unde uis
esset ignaros, in fugam et quosdam in hostem ipsum improuidos tulit. Magna pars in agrum
Antiatem delati incursione ab oppidanis in palatos facta circumueniuntur. Similis in agro
Ueienti Tuscorum facta strages est, qui urbis iam prope quadringentensimum annum
uicinae, oppressae ab hoste inuisitato, inaudito, adeo nihil miseriti sunt ut in agrum
Romanum eo tempore incursiones facerent, plenique praedae Ueios etiam praesidiumque,
spem ultimam Romani nominis, in animo habuerint oppugnare. Uiderant eos milites
Romani uagantes per agros et congregato agmine praedam prae se agentes, et castra
cernebant haud procul Ueiis posita. Inde primum miseratio sui, deinde indignitas atque ex
ea ira animos cepit: Etruscisne etiam, a quibus bellum Gallicum in se auertissent, ludibrio
esse clades suas? Uix temperauere animis quin extemplo impetum facerent; compressi a Q.
Caedicio centurione quem sibimet ipsi praefecerant, rem in noctem sustinuere. Tantum par
Camillo defuit auctor: cetera eodem ordine eodemque fortunae euentu gesta. Quin etiam
ducibus captiuis qui caedi nocturnae superfuerant, ad aliam manum Tuscorum ad Salinas
profecti, nocte insequenti ex improuiso maiorem caedem edidere, duplicique uictoria
ouantes Ueios redeunt.
[46] Romae interim plerumque obsidio segnis et utrimque silentium
esse, ad id tantum intentis Gallis ne quis hostium euadere inter stationes posset, cum
repente iuuenis Romanus admiratione in se ciues hostesque conuertit. Sacrificium erat
statum in Quirinali colle genti Fabiae. Ad id faciendum C. Fabius Dorsuo Gabino [cinctus in]
cinctus sacra manibus gerens cum de Capitolio descendisset, per medias hostium
stationes egressus nihil ad uocem cuiusquam terroremue motus in Quirinalem collem
peruenit; ibique omnibus sollemniter peractis, eadem reuertens similiter constanti uoltu
graduque, satis sperans propitios esse deos quorum cultum ne mortis quidem metu
prohibitus deseruisset, in Capitolium ad suos rediit, seu attonitis Gallis miraculo auda ciae
seu religione etiam motis cuius haudquaquam neglegens gens est. Ueiis interim non animi
tantum in dies sed etiam uires crescebant. Nec Romanis solum eo conuenientibus ex agris
qui aut proelio aduerso aut clade captae urbis palati fuerant, sed etiam ex Latio uoluntariis
confluentibus ut in parte praedae essent, maturum iam uidebatur repeti patriam eripique ex
hostium manibus; sed corpori ualido caput deerat. Locus ipse admonebat Camilli, et magna
pars militum erat qui ductu auspicioque eius res prospere gesserant; et Caedicius negare se
commissurum cur sibi aut deorum aut hominum quisquam imperium finiret potius quam
ipse memor ordinis sui posceret imperatorem. Consensu omnium placuit ab Ardea
Camillum acciri, sed antea consulto senatu qui Romae esset: adeo regebat omnia pudor
discriminaque rerum prope perditis rebus seruabant. Ingenti periculo transeundum per
hostium custodias erat. Ad eam rem Pontius Cominus impiger iuuenis operam pollicitus,
incubans cortici secundo Tiberi ad urbem defertur. Inde qua proximum fuit a ripa, per
praeruptum eoque neglectum hostium custodiae saxum in Capitolium euadit, et ad
magistratus ductus mandata exercitus edit. Accepto inde senatus consulto uti comitiis
curiatis reuocatus de exsilio iussu populi Camillus dictator extemplo diceretur militesque
haberent imperatorem quem uellent, eadem degressus nuntius Ueios contendit; missique
Ardeam legati ad Camillum Ueios eum perduxere, seu-quod magis credere libet, non prius
profectum ab Ardea quam compererit legem latam, quod nec iniussu populi mutari finibus
posset nec nisi dictator dictus auspicia in exercitu habere--lex curiata lata est dictatorque
absens dictus.
[47] Dum haec Ueiis agebantur, interim arx Romae Capitoliumque in
ingenti periculo fuit. Namque Galli, seu uestigio notato humano qua nuntius a Ueiis
peruenerat seu sua sponte animaduerso ad Carmentis saxo in adscensum aequo, nocte
sublustri cum primo inermem qui temptaret uiam praemisissent, tradentes inde arma ubi
quid iniqui esset, alterni innixi subleuantesque in uicem et trahentes alii alios, prout
postularet locus, tanto silentio in summum euasere ut non custodes solum fallerent, sed ne
canes quidem, sollicitum animal ad nocturnos strepitus, excitarent. Anseres non fefellere
quibus sacris Iunonis in summa inopia cibi tamen abstinebatur. Quae res saluti fuit; namque
clangore eorum alarumque crepitu excitus M. Manlius qui triennio ante consul fuerat, uir
bello egregius, armis arreptis simul ad arma ceteros ciens uadit et dum ceteri trepidant,
Gallum qui iam in summo constiterat umbone ictum deturbat. Cuius casus prolapsi cum
proximos sterneret, trepidantes alios armisque omissis saxa quibus adhaerebant manibus
amplexos trucidat. Iamque et alii congregati telis missilibusque saxis proturbare hostes,
ruinaque tota prolapsa acies in praeceps deferri. Sedato deinde tumultu reliquum noctis,
quantum in turbatis mentibus poterat cum praeteritum quoque periculum sollicitaret, quieti
datum est. Luce orta uocatis classico ad concilium militibus ad tribunos, cum et recte et
perperam facto pretium deberetur, Manlius primum ob uirtutem laudatus donatusque non ab
tribunis solum militum sed consensu etiam militari; cui uniuersi selibras farris et quartarios
uini ad aedes eius quae in arce erant contulerunt,--rem dictu paruam, ceterum inopia fecerat
eam argumentum ingens caritatis, cum se quisque uictu suo fraudans detractum corpori
atque usibus necessariis ad honorem unius uiri conferret. Tum uigiles eius loci qua fefellerat
adscendens hostis citati; et cum in omnes more militari se animaduersurum Q. Sulpicius
tribunus militum pronuntiasset, consentiente clamore militum in unum uigilem conicientium
culpam deterritus, a ceteris abstinuit, reum haud dubium eius noxae adprobantibus cunctis
de saxo deiecit. Inde intentiores utrimque custodiae esse, et apud Gallos, quia uolgatum erat
inter Ueios Romamque nuntios commeare, et apud Romanos ab nocturni periculi memoria.
[48] Sed ante omnia obsidionis bellique mala fames utrimque
exercitum urgebat, Gallos pestilentia etiam, cum loco iacente inter tumulos castra habentes,
tum ab incendiis torrido et uaporis pleno cineremque non puluerem modo ferente cum quid
uenti motum esset. Quorum intolerantissima gens umorique ac frigori adsueta cum aestu et
angore uexati uolgatis uelut in pecua morbis morerentur, iam pigritia singulos sepeliendi
promisce aceruatos cumulos hominum urebant, bustorumque inde Gallicorum nomine
insignem locum fecere. Indutiae deinde cum Romanis factae et conloquia permissu
imperatorum habita; in quibus cum identidem Galli famem obicerent eaque necessitate ad
deditionem uocarent, dicitur auertendae eius opinionis causa multis locis panis de Capitolio
iactatus esse in hostium stationes. Sed iam neque dissimulari neque ferri ultra fames poterat.
itaque dum dictator dilectum per se Ardeae habet, magistrum equitum L. Ualerium a Ueiis
adducere exercitum iubet, parat instruitque quibus haud impar adoriatur hostes, interim
Capitolinus exercitus, stationibus uigiliis fessus, superatis tamen humanis omnibus malis
cum famem unam natura uinci non sineret, diem de die prospectans ecquod auxilium ab
dictatore appareret, postremo spe quoque iam non solum cibo deficiente et cum stationes
procederent prope obruentibus infirmum corpus armis, uel dedi uel redimi se quacumque
pactione possint iussit, iactantibus non obscure Gallis haud magna mercede se adduci posse
ut obsidionem relinquant. Tum senatus habitus tribunisque militum negotium datum ut
paciscerentur. Inde inter Q. Sulpicium tribunum militum et Brennum regulum Gallorum
conloquio transacta res est, et mille pondo auri pretium populi gentibus mox imperaturi
factum. Rei foedissimae per se adiecta indignitas est: pondera ab Gallis allata iniqua et
tribuno recusante additus ab insolente Gallo ponderi gladius, auditaque intoleranda
Romanis uox, uae uictis.
[49] Sed dique et homines prohibuere redemptos uiuere Romanos.
nam forte quadam priusquam infanda merces perficeretur, per altercationem nondum omni
auro adpenso, dictator interuenit, auferrique aurum de medio et Gallos submoueri iubet.
cum illi renitentes pactos dicerent sese, negat eam pactionem ratam esse quae postquam ipse
dictator creatus esset iniussu suo ab inferioris iuris magistratu facta esset, denuntiatque
Gallis ut se ad proelium expediant. Suos in aceruum conicere sarcinas et arma aptare
ferroque non auro reciperare patriam iubet, in conspectu habentes fana deum et coniuges et
liberos et solum patriae deforme belli malis et omnia quae defendi repetique et ulcisci fas
sit. Instruit deinde aciem, ut loci natura patiebatur, in semirutae solo urbis et natura
inaequali, et omnia quae arte belli secunda suis eligi praeparariue poterant prouidit. Galli
noua re trepidi arma capiunt iraque magis quam consilio in Romanos incurrunt. Iam uerterat
fortuna, iam deorum opes humanaque consilia rem Romanam adiuuabant. Igitur primo
concursu haud maiore momento fusi Galli sunt quam ad Alliam uicerant. Iustiore altero
deinde proelio ad octauum lapidem Gabina uia, quo se ex fuga contulerant, eiusdem ductu
auspicioque Camilli uincuntur. Ibi caedes omnia obtinuit; castra capiuntur et ne nuntius
quidem cladis relictus. Dictator reciperata ex hostibus patria triumphans in urbem redit,
interque iocos militares quos inconditos iaciunt, Romulus ac parens patriae conditorque
alter urbis haud uanis laudibus appellabatur. Seruatam deinde bello patriam iterum in pace
haud dubie seruauit cum prohibuit migrari Ueios, et tribunis rem intentius agentibus post
incensam urbem et per se inclinata magis plebe ad id consilium; eaque causa fuit non
abdicandae post triumphum dictaturae, senatu obsecrante ne rem publicam in incerto
relinqueret statu.
[50] Omnium primum, ut erat diligentissimus religionum cultor, quae
ad deos immortales pertinebant rettulit et senatus consultum facit: fana omnia, quoad ea
hostis possedisset, restituerentur terminarentur expiarenturque, expiatioque eorum in libris
per duumuiros quaereretur; cum Caeretibus hospitium publice fieret quod sacra populi
Romani ac sacerdotes recepissent beneficioque eius populi non intermissus honos deum
immortalium esset; ludi Capitolini fierent quod Iuppiter optimus maximus suam sedem
atque arcem populi Romani in re trepida tutatus esset; collegiumque ad eam rem M. Furius
dictator constitueret ex iis qui in Capitolio atque arce habitarent. Expiandae etiam uocis
nocturnae quae nuntia cladis ante bellum Gallicum audita neglectaque esset mentio inlata,
iussumque templum in Noua uia Aio Locutio fieri. Aurum quod Gallis ereptum erat
quodque ex aliis templis inter trepidationem in Iouis cellam conlatum cum in quae referri
oporteret confusa memoria esset, sacrum omne iudicatum et sub Iouis sella poni iussum.
iam ante in eo religio ciuitatis apparuerat quod cum in publico deesset aurum ex quo summa
pactae mercedis Gallis confieret, a matronis conlatum acceperant ut sacro auro abstineretur.
matronis gratiae actae honosque additus ut earum sicut uirorum post mortem sollemnis
laudatio esset. His peractis quae ad deos pertinebant quaeque per senatum agi poterant, tum
demum agitantibus tribunis plebem adsiduis contionibus ut relictis ruinis in urbem paratam
Ueios transmigrarent, in contionem uniuerso senatu prosequente escendit atque ita uerba
fecit.
[51] "Adeo mihi acerbae sunt, Quirites, contentiones cum tribunis
plebis, ut nec tristissimi exsilii solacium aliud habuerim, quoad Ardeae uixi, quam quod
procul ab his certaminibus eram, et ob eadem haec non si miliens senatus consulto
populique iussu reuocaretis, rediturus unquam fuerim. Nec nunc me ut redirem mea
uoluntas mutata sed uestra fortuna perpulit; quippe ut in sua sede maneret patria, id
agebatur, non ut ego utique in patria essem. Et nunc quiescerem ac tacerem libenter nisi
haec quoque pro patria dimicatio esset; cui deesse, quoad uita suppetat, aliis turpe, Camillo
etiam nefas est. Quid enim repetiimus, quid obsessam ex hostium manibus eripuimus, si
reciperatam ipsi deserimus? Et cum uictoribus Gallis capta tota urbe Capitolium tamen atque
arcem dique et homines Romani tenuerint, uictoribus Romanis reciperata urbe arx quoque
et Capitolium deseretur et plus uastitatis huic urbi secunda nostra fortuna faciet quam
aduersa fecit? Equidem si nobis cum urbe simul positae traditaeque per manus religiones
nullae essent, tamen tam euidens numen hac tempestate rebus adfuit Romanis ut omnem
neglegentiam diuini cultus exemptam hominibus putem. Intuemini enim horum deinceps
annorum uel secundas res uel aduersas; inuenietis omnia prospera euenisse sequentibus
deos, aduersa spernentibus. Iam omnium primum, Ueiens bellum--per quot annos, quanto
labore gestum. --non ante cepit finem, quam monitu deorum aqua ex lacu Albano emissa
est. Quid haec tandem urbis nostrae clades noua? Num ante exorta est quam spreta uox caelo
emissa de aduentu Gallorum, quam gentium ius ab legatis nostris uiolatum, quam a nobis
cum uindicari deberet eadem neglegentia deorum praetermissum? Igitur uicti captique ac
redempti tantum poenarum dis hominibusque dedimus ut terrarum orbi documento
essemus. Aduersae deinde res admonuerunt religionum. Confugimus in Capitolium ad deos,
ad sedem Iouis optimi maximi; sacra in ruina rerum nostrarum alia terra celauimus, alia
auecta in finitimas urbes amouimus ab hostium oculis; deorum cultum deserti ab dis
hominibusque tamen non intermisimus. Reddidere igitur patriam et uictoriam et antiquum
belli decus amissum, et in hostes qui caeci auaritia in pondere auri foedus ac fidem
fefellerunt, uerterunt terrorem fugamque et caedem.
[52] Haec culti neglectique numinis tanta monumenta in rebus
humanis cernentes ecquid sentitis, Quirites, quantum uixdum e naufragiis prioris culpae
cladisque emergentes paremus nefas? Urbem auspicato inauguratoque conditam habemus;
nullus locus in ea non religionum deorumque est plenus; sacrificiis sollemnibus non dies
magis stati quam loca sunt in quibus fiant. Hos omnes deos publicos priuatosque, Quirites,
deserturi estis? Quam par uestrum factum [ei] est quod in obsidione nuper in egregio
adulescente, C. Fabio, non minore hostium admiratione quam uestra conspectum est, cum
inter Gallica tela degressus ex arce sollemne Fabiae gentis in colle Quirinali obiit? An
gentilicia sacra ne in bello quidem intermitti, publica sacra et Romanos deos etiam in pace
deseri placet, et pontifices flaminesque neglegentiores publicarum religionum esse quam
priuatus in sollemni gentis fuerit? Forsitan aliquis dicat aut Ueiis ea nos facturos aut huc
inde missuros sacerdotes nostros qui faciant; quorum neutrum fieri saluis caerimoniis
potest. Et ne omnia generatim sacra omnesque percenseam deos, in Iouis epulo num alibi
quam in Capitolio puluinar suscipi potest? Quid de aeternis Uestae ignibus signoque quod
imperii pignus custodia eius templi tenetur loquar? Quid de ancilibus uestris, Mars Gradiue
tuque, Quirine pater? Haec omnia in profano deseri placet sacra, aequalia urbi, quaedam
uetustiora origine urbis? Et uidete quid inter nos ac maiores intersit. Illi sacra quaedam in
monte Albano Lauiniique nobis facienda tradiderunt. An ex hostium urbibus Romam ad nos
transferri sacra religiosum fuit, hinc sine piaculo in hostium urbem Ueios transferemus?
Recordamini, agite dum, quotiens sacra instaurentur, quia aliquid ex patrio ritu neglegentia
casuue praetermissum est. Modo quae res post prodigium Albani lacus nisi instauratio
sacrorum auspiciorumque renouatio adfectae Ueienti bello rei publicae remedio fuit? At
etiam, tamquam ueterum religionum memores, et peregrinos deos transtulimus Romam et
instituimus nouos. Iuno regina transuecta a Ueiis nuper in Auentino quam insigni ob
excellens matronarum studium celebrique dedicata est die". Aio Locutio templum propter
caelestem uocem exauditam in Noua uia iussimus fieri; Capitolinos ludos sollemnibus aliis
addidimus collegiumque ad id nouum auctore senatu condidimus; quid horum opus fuit
suscipi, si una cum Gallis urbem Romanam relicturi fuimus, si non uoluntate mansimus in
Capitolio per tot menses obsidionis, sed ab hostibus metu retenti sumus? De sacris
loquimur et de templis; quid tandem de sacerdotibus? Nonne in mentem uenit quantum
piaculi committatur? Uestalibus nempe una illa sedes est, ex qua eas nihil unquam
praeterquam urbs capta mouit; flamini Diali noctem unam manere extra urbem nefas est.
hos Ueientes pro Romanis facturi estis sacerdotes, et Uestales tuae te deserent, Uesta, et
flamen peregre habitando in singulas noctes tantum sibi reique publicae piaculi contrahet?
Quid alia quae auspicato agimus omnia fere intra pomerium, cui obliuioni aut neglegentiae
damus? Comitia curiata, quae rem militarem continent, comitia centuriata, quibus consules
tribunosque militares creatis, ubi auspicato, nisi ubi adsolent, fieri possunt? Ueiosne haec
transferemus? An comitiorum causa populus tanto incommodo in desertam hanc ab dis
hominibusque urbem conueniet?
[53] At enim apparet quidem pollui omnia nec ullis piaculis expiari
posse; sed res ipsa cogit uastam incendiis ruinisque relinquere urbem et ad integra omnia
Ueios migrare nec hic aedificando inopem plebem uexare. Hanc autem iactari magis causam
quam ueram esse, ut ego non dicam, apparere uobis, Quirites, puto, qui meministis ante
Gallorum aduentum, saluis tectis publicis priuatisque, stante incolumi urbe, hanc eandem
rem actam esse ut Ueios transmigraremus. Et uidete quantum inter meam sententiam
uestramque intersit, tribuni. Uos, etiamsi tunc faciendum non fuerit, nunc utique faciendum
putatis: ego contra--nec id mirati sitis, priusquam quale sit audieritis--etiamsi tum
migrandum fuisset incolumi tota urbe, nunc has ruinas relinquendas non censerem. Quippe
tum causa nobis in urbem captam migrandi uictoria esset, gloriosa nobis ac posteris nostris;
nunc haec migratio nobis misera ac turpis, Gallis gloriosa est. Non enim reliquisse uictores,
sed amisisse uicti patriam uidebimur: hoc ad Alliam fuga, hoc capta urbs, hoc
circumsessum Capitolium necessitas imposuisse ut desereremus penates nostros
exsiliumque ac fugam nobis ex eo loco conscisceremus quem tueri non possemus. Et Galli
euertere potuerunt Romam quam Romani restituere non uidebuntur potuisse? Quid restat
nisi ut, si iam nouis copiis ueniant--constat enim uix credibilem multitudinem esse--et
habitare in capta ab se, deserta a uobis hac urbe uelint, sinatis? Quid? Si non Galli hoc sed
ueteres hostes uestri, Aequi Uolsciue, faciant ut commigrent Romam, uelitisne illos
Romanos, uos Ueientes esse? An malitis hanc solitudinem uestram quam urbem hostium
esse? Non equidem uideo quid magis nefas sit. Haec scelera, quia piget aedificare, haec
dedecora pati parati estis? Si tota urbe nullum melius ampliusue tectum fieri possit quam
casa illa conditoris est nostri, non in casis ritu pastorum agrestiumque habitare est satius
inter sacra penatesque nostros quam exsulatum publice ire? Maiores nostri, conuenae
pastoresque, cum in his locis nihil praeter siluas paludesque esset, nouam urbem tam breui
aedificarunt: nos Capitolio, arce incolumi, stantibus templis deorum, aedificare incensa
piget? Et, quod singuli facturi fuimus si aedes nostrae deflagrassent, hoc in publico
incendio uniuersi recusamus facere?
[54] Quid tandem? Si fraude, si casu Ueiis incendium ortum sit,
uentoque ut fieri potest diffusa flamma magnam partem urbis absumat, Fidenas inde aut
Gabios aliamue quam urbem quaesituri sumus quo transmigremus? Adeo nihil tenet solum
patriae nec haec terra quam matrem appellamus, sed in superficie tignisque caritas nobis
patriae pendet? Equidem--fatebor uobis, etsi minus iniuriae uestrae [quam meae calamitatis]
meminisse iuuat--cum abessem, quotienscumque patria in mentem ueniret, haec omnia
occurrebant, colles campique et Tiberis et adsueta oculis regio et hoc caelum sub quo natus
educatusque essem; quae uos, Quirites, nunc moueant potius caritate sua ut maneatis in
sede uestra quam postea, cum reliqueritis eam, macerent desiderio. Non sine causa di
hominesque hunc urbi condendae locum elegerunt, saluberrimos colles, flumen
opportunum, quo ex mediterraneis locis fruges deuehantur, quo maritimi commeatus
accipiantur, mari uicinum ad commoditates nec expositum nimia propinquitate ad pericula
classium externarum, regionum Italiae medium, ad incrementum urbis natum unice locum.
argumento est ipsa magnitudo tam nouae urbis. Trecentensimus sexagensimus quintus
annus urbis, Quirites, agitur; inter tot ueterrimos populos tam diu bella geritis, cum interea,
ne singulas loquar urbes, non coniuncti cum Aequis Uolsci, tot tam ualida oppida, non
uniuersa Etruria, tantum terra marique pollens atque inter duo maria latitudinem obtinens
Italiae, bello uobis par est. Quod cum ita sit quae, malum, ratio est [haec] expertis alia
experiri, cum iam ut uirtus uestra transire alio possit, fortuna certe loci huius transferri non
possit? Hic Capitolium est, ubi quondam capite humano inuento responsum est eo loco
caput rerum summamque imperii fore; hic cum augurato liberaretur Capitolium, Iuuentas
Terminusque maximo gaudio patrum uestrorum moueri se non passi; hic Uestae ignes, hic
ancilia caelo demissa, hic omnes propitii manentibus uobis di."
[55] Mouisse eos Camillus cum alia oratione, tum ea quae ad
religiones pertinebat maxime dicitur; sed rem dubiam decreuit uox opportune emissa, quod
cum senatus post paulo de his rebus in curia Hostilia haberetur cohortesque ex praesidiis
reuertentes forte agmine forum transirent, centurio in comitio exclamauit: "signifer, statue
signum; hic manebimus optime". Qua uoce audita, et senatus accipere se omen ex curia
egressus conclamauit et plebs circumfusa adprobauit. Antiquata deinde lege, promisce urbs
aedificari coepta. Tegula publice praebita est; saxi materiaeque caedendae unde quisque
uellet ius factum, praedibus acceptis eo anno aedificia perfecturos. Festinatio curam exemit
uicos dirigendi, dum omisso sui alienique discrimine in uacuo aedificant. Ea est causa ut
ueteres cloacae, primo per publicum ductae, nunc priuata passim subeant tecta, formaque
urbis sit occupatae magis quam diuisae similis.